[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
ad litteras
mittendas
Bill Thayer

[Link to an English translation]
English

[ALT imaginis: Cliccare qui per una pagina di aiuto in Italiano.]
Italiano

[ALT imaginis: Clicca hic ad paginam adiutorii legendam (Anglice).]
Adjutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Sursum

[Legamen ad ostium situs mei]
Ostium
[inanis]
Haec pagina telaris pars est
Epitomae Historiae Romanae

Flori

ab E. S. Forster editi
apud Loeb Classical Library,
Londinio, MCMXXIX

Hic textus in dominio publico est.

Textum quam diligentissime perscrutavi et recensui —
sed si quemlibet errorem invenies, mihi, obsecro, scribe.


[ALT imaginis: legamen ad subsequentem partem]
I: Pars II

Lucius Annaeus Florus

p2 Epitomae de Tito Livio
bellorvm omnivm
annorvm DCC libri II

Liber I (initium)

Capita Libri I1
I. A Romulo tempora regum VII.
II. Anaceφalaeosis eorum temporum.
III. De mutatione rei publicae.

p4 [Link to an English translation] I. A Romvlo Tempora Regvm Septem

Prooemium Populus Romanus a rege Romulo in Caesarem Augustum septingentos per annos tantum operum pace belloque gessit, ut, si quis magnitudinem imperii cum annis conferat, aetatem ultra putet. 2 Ita late per orbem terrarum arma circumtulit, ut qui res illius legunt non unius populi, sed generis humani facta condiscant. Tot in laboribus periculisque iactatus est, ut ad constituendum eius imperium p6contendisse Virtus et Fortuna videantur. 3 Qua re cum, si quid aliud, hoc quoque operae pretium sit cognoscere, tamen quia ipsa sibi obstat magnitudo rerumque diversitas aciem intentionis abrumpit, faciam quod solent, qui terrarum situs pingunt: in brevi quasi tabella totam eius imaginem amplectar, non nihil, ut spero, ad admirationem principis populi conlaturus, si pariter atque insemel universam magnitudinem eius ostendero.

[Link to an English translation] 4 Si quis ergo populum Romanum quasi unum hominem consideret totamque eius aetatem percenseat, ut coeperit utque adoleverit, ut quasi ad quandam iuventae frugem pervenerit, ut postea velut consenuerit, quattuor gradus processusque eius inveniet. 5 Prima aetas2 sub regibus fuit prope per annos quadringentos, quibus circum urbem ipsam cum finitimis luctatus est. Haec erit eius infantia. 6 Sequens a Bruto Collatinoque consulibus in Appium Claudium Quintum Fulvium consules centum quinquaginta annis patet, quibus Italiam subegit. Hoc fuit tempus viris armis incitatissimum, ideoque quis adulescentiam dixerit. 7 Deinceps ad Caesarem Augustum centum et quinquaginta anni, quibus totum orbem pacavit. Hic iam ipsa iuventus imperii et quasi robusta maturitas. 8 A Caesare Augusto in p8saeculum nostrum haud multo minus anni ducenti, quibus inertia Caesarum quasi consenuit atque decoxit, nisi quod sub Traiano principe movit lacertos et praeter spem omnium senectus imperii quasi reddita iuventute reviruit.

[Link to an English translation] I, 1 Primus ille et urbis et imperii conditor Romulus fuit, Marte genitus et Rhea Silvia. 2 Hoc de se sacerdos gravida confessa est, nec mox fama dubitavit, cum Amulli regis imperio iactatus in profluentem cum Remo fratre non potuit extingui. 3 Si quidem et Tiberinus amnem repressit, et relictis catulis lupa secuta vagitum ubera admovit infantibus matremque egit. Sic repertos apud arborem Faustulus regii gregis pastor tulit in casam atque educavit. 4 Alba tunc erat Latio caput, Iuli opus; nam Lavinium patris Aeneae contempserat. Ab his Amullius iam septima subole regnabat, fratre pulso Numitore, cuius ex filia Romulus. 5 Igitur statim prima iuventutis face patruum ab arce deturbat, avum reponit. Ipse fluminis amator et montium, apud quos erat educatus, moenia novae urbis agitabat. 6 Gemini erant; uter auspicaretur et regeret, p10adhibere placuit deos. Remus montem Aventinum, hic Palatinum occupat. Prius ille sex vulturios, hic postea, sed duodecim videt. 7 Sic victor augurio urbem excitat, plenus spei bellatricem fore; id adsuetae sanguine et praeda aves pollicebantur. 8 Ad tutelam novae urbis sufficere vallum videbatur, cuius dum angustias Remus increpat saltu, dubium3 an iussu fratris, occisus est: prima certe victima fuit munitionemque urbis novae sanguine suo consecravit.

[Link to an English translation] Imaginem urbis magis quam urbem fecerat; incolae deerant. 9 Erat in proximo lucus; hunc asylum facit, et statim mira vis hominum; Latini Tuscique pastores, quidam etiam transmarini, Phryges qui sub Aenea, Arcades qui sub Evandro duce influxerant. ita ex variis quasi elementis congregavit corpus unum, populumque Romanum ipse fecit rex.4 10 Erat unius aetatis populus virorum. Itaque matrimonia a finitimis petita, quia non inpetrabantur, manu capta sunt. Simulatis quippe ludis equestribus virgines, quae ad spectaculum venerant, praedae fuere: et haec statim causa bellorum. Pulsi fugatique Veientes. 11 Caeninensium captum ac direptum est p12oppidum. Spolia insuper opima de rege Agrone Feretrio Iovi manibus suis rex reportavit. 12 Sabinis proditae portae per virginem Tarpeiam. Haec dolose5 pretium rei quae gerebant in sinistris petiverat, dubium clipeos an armillas; illi, ut et fidem solverent et ulciscerentur, clipeis obruere. 13 Ita admissis intra moenia hostibus, atrox in ipso foro pugna, adeo ut Romulus Iovem oraret, foedam suorum fugam sisteret; hinc templum et Stator Iuppiter. 14 Tandem furentibus intervenere raptae laceris comis. Sic pax facta cum Tatio foedusque percussum, secutaque res mira dictu, ut relictis sedibus suis novam in urbem hostes demigrarent et cum generis suis avitas opes pro dote sociarent. 15 Auctis brevi viribus, hunc rex sapientissimus statum rei publicae inposuit: iuventus divina per tribus in equis et armis ad subita belli excubaret, consilium rei publicae penes senes esset, qui ex auctoritate patres, ob aetatem senatus vocabantur.6 16 His ita ordinatis repente, cum contionem haberet ante urbem aput Caprae paludem, e conspectu ablatus est. 17 Discerptum aliqui a senatu putant ob asperius p14ingenium; sed oborta tempestas solisque defectio consecrationis speciem praebuere. 18 Cui mox Iulius Proculus fidem fecit, visum a se Romulum adfirmans augustiore forma quam fuisset; mandare praeterea ut se pro numine acciperent; Quirinum in caelo vocari; placitum dis ut gentium Roma poteretur.

[Link to an English translation] I, 2 Succedit Romulo Numa Pompilius, quem Curibus Sabinis agentem ultro petiverunt ob inclitam viri religionem. 2 Ille sacra et caerimonias omnemque cultum deorum inmortalium docuit, ille pontifices, augures, Salios ceteraque sacerdotia, creavit annumque in duodecim menses, 3 fastos dies nefastosque discripsit,7 ille ancilia atque Palladium, secreta quaedam imperii pignora, Ianumque geminum, fidem pacis ac belli, in primis focum Vestae virginibus colendum dedit, ut ad simulacrum caelestium siderum custos imperii flamma vigilaret: haec omnia quasi monitu deae Egeriae, quo magis barbari acciperent. 4 Eo denique ferocem populum redegit, ut, quod vi et iniuria occuparat imperium, religione atque iustitia gubernaret.

[Link to an English translation] I, 3 Excipit Pompilium Numam Tullus Hostilius, cui p16in honorem virtutis regnum ultro datum. Hic omnem militarem disciplinam artemque bellandi condidit. 2 Itaque mirum in modum exercitata8 iuventute provocare ausus Albanos, gravem et diu principem populum. 3 Sed cum pari robore frequentibus proeliis utrique comminuerentur, misso in conpendium bello, Horatiis Curiatiisque, trigeminis hinc atque inde fratribus, utriusque populi fata permissa sunt. 4 Anceps et pulchra contentio exituque ipso mirabilis. Tribus quippe illinc volneratis, hinc duobus occisis, qui supererat Horatius addito ad virtutem dolo, ut distraheret hostem, simulat fugam singulosque, prout sequi poterant, adortus exuperat. 5 Sic — rarum alias decus — unius manu parta victoria est, quam ille mox parricidio foedavit. Flentem spolia circa se sponsi quidem, sed hostis, sororem viderat. Hunc tam inmaturum amorem virginis ultus est ferro. 6 Citavere leges nefas, sed abstulit virtus parricidium,9 et facinus infra gloriam fuit.

[Link to an English translation] Nec diu in fide10 Albanus. Nam Fidenate bello missi11 in auxilium ex foedere medii inter duos expectavere fortunam. 7 Sed rex callidus ubi inclinare socios ad hostem videt, tollit animos, quasi mandasset: p18spes inde nostris, metus hostibus. Sic fraus proditorum irrita fuit. 8 Itaque hoste victo ruptorem foederis Mettum Fufetium religatum inter duos currus pernicibus equis distrahit, Albamque ipsam quamvis parentem, aemulam tamen diruit, 9 cum prius omnes opes urbis ipsumque populum Romam transtulisset: prorsus ut consanguinea civitas non perisse, sed in suum corpus redisse rursus videretur.

[Link to an English translation] I, 4 Ancus deinde Marcius, nepos Pompilii ex filia, pari avo12 ingenio. 2 Igitur et muro moenia amplexus est, et interfluentem urbi Tiberinum ponte commisit, Ostiamque in ipso maris fluminisque confinio coloniam posuit; iam tum videlicet praesagiens animo futurum ut totius mundi opes et commeatus illo velut maritimo urbis hospitio reciperentur.

[Link to an English translation] I, 5 Tarquinius postea Priscus, quamvis transmarinae originis, regnum ultro petens13 accepit ob industriam atque elegantiam; quippe qui oriundus Corintho Graecum ingenium Italicis artibus miscuisset. 2 Hic et senatus maiestatem numero ampliavit, et centuriis tribus auxit equites14 quatenus Attius Naevius numerum augeri15 prohibebat, vir summus augurio. 3 Quem rex in experimentum rogavit, fierine posset, p20quod ipse mente conceperat. 4 Ille rem expertus augurio, posse respondit. "Atqui hoc" inquit "agitaram, an16 cotem illam secare novacula possem";17 et augur "potes ergo," inquit, et secuit. 5 Inde Romanis sacer auguratus. Neque pace Tarquinius quam bello promptior; duodecim namque Tusciae populos frequentibus armis subegit. 6 Inde fasces, trabeae, curules, anuli, phalerae, paludamenta, praetextae, inde quod aureo curru, quattuor equis triumphatur, togae pictae tunicaeque palmatae, omnia denique decora et insignia, quibus imperii dignitas eminet,18 sumpta sunt.

[Link to an English translation] I, 6 Servius Tullius deinceps gubernacula urbis invadit, nec obscuritas inhibuit quamvis matre serva creatum. Nam eximiam indolem uxor Tarquini Tanaquil liberaliter educaverat, et clarum fore visa circa caput flamma promiserat. 2 Ergo inter Tarquinii mortem adnitente regina substitutus in locum regis quasi in tempus, regnum dolo partum sic egit industrie, ut iure adeptus videretur. 3 Ab hoc populus Romanus relatus in censum, digestus in classes, decuriis atque collegiis distributus, summaque regis sollertia ita est ordinata res publica, ut omnia patrimonii, dignitatis,19 aetatis, artium p22officiorumque discrimina in tabulas referrentur, ac sic20 maxima civitas minimae domus diligentia contineretur.

[Link to an English translation] I, 7 Postremus fuit omnium regum Tarquinius, cui cognomen Superbo ex moribus datum. 2 Hic regnum avitum, quod a Servio tenebatur, rapere maluit quam expectare, missisque in eum percussoribus scelere partam potestatem non melius egit quam adquisiverat. 3 Nec abhorrebat moribus uxor Tullia, quae ut virum regem salutaret, supra cruentum patrem vecta carpento consternatos equos exegit. 4 Sed ipse in senatum caedibus, in plebem verberibus, in omnis superbia, quae crudelitate gravior est bonis, grassatus, cum saevitiam domi fatigasset, tandem in hostes conversus est. 5 Sic valida Latio oppida capta sunt, Ardea, Ocriculum, Gabii,21 Suessa Pometia. 6 Tum quoque cruentus in suos. 7 Neque enim filium verberare dubitavit, ut simulanti transfugam apud hostis hinc fides esset. Cui Gabiis, ut voluerat, recepto et per nuntios consulenti, quid fieri vellet, eminentia forte papaverum capita virgula excutiens, cum per hoc interficiendos esse principes vellet intellegi, quasi22 superbia sileret,23 respondit tamen. De manubiis captarum urbium templum erexit. 8 Quod cum inauguraretur, cedentibus p24ceteris dis mira res dicitur extitisse: restitere Iuventas et Terminus. 9 Placuit vatibus contumacia24 numinum, si quidem firma omnia et aeterna pollicebantur. Sed illud horrentius, quod molientibus25 aedem in fundamentis humanum repertum est caput, nec dubitavere cuncti monstrum pulcherrimum imperii sedem caputque terrarum promittere. 10 Tam diu superbiam regis populus Romanus perpessus est, donec aberat26 libido; hanc ex liberis eius inportunitatem tolerare non potuit. 11 Quorum cum alter ornatissimae feminae Lucretiae stuprum intulisset, matrona dedecus ferro expiavit, imperium regibus abrogatum.

[Link to an English translation] II. Anaceφalaeosis de Septem Regibvs

I, 8 Haec est prima aetas populi Romani et quasi infantia, quam habuit sub regibus septem, quadam fatorum industria tam variis ingenio, ut rei publicae ratio et utilitas postulabat. 2 Nam quid Romulo ardentius? tali opus fuit, ut invaderet regnum. 3 Quid Numa religiosius? Ita res poposcit, ut ferox populus deorum metu mitigaretur. 4 Quid? ille p26militiae artifex Tullus bellatoribus viris quam necessarius, ut acueret ratione virtutem. Quid? aedificator Ancus, ut urbem colonia27 extenderet, ponte iungeret, muro tueretur. 5 Iam vero ornamenta Tarquinii et insignia quantam principi populo addiderunt ex ipso habitu dignitatem. 6 Actus a Servio census quid effecit, nisi ut ipsa se nosset Romana res publica? 7 Postremo Superbi illius inportuna dominatio non nihil, immo vel plurimum profuit. Sic enim effectum est, ut agitatus iniuriis populus cupiditate libertatis incenderetur.28

[Link to an English translation] III. De Mvtatione Rei Pvblicae

I, 9 Igitur Bruto Collatinoque ducibus et auctoribus, quibus ultionem sui moriens matrona mandaverat, populus Romanus ad vindicandum libertatis ac pudicitiae decus quodam quasi instinctu deorum concitatus regem repente destituit, bona diripit, agrum Marti suo consecrat, imperium in eosdem libertatis suae vindices transfert, mutato tamen et iure et nomine. 2 Quippe ex perpetuo annuum29 placuit, ex singulari duplex, ne potestas solitudine vel mora corrumperetur, consulesque appellavit pro p28regibus, ut consulere civibus suis se30 debere meminissent. 3 Tantumque libertatis31 novae gaudium incesserat,32 ut vix mutati status fidem caperent33 alterumque ex consulibus, Lucretiae maritum, tantum ob nomen et genus regium fascibus abrogatis urbe34 dimitteret. 4 Itaque substitutus Horatius Publicola ex summo studio adnisus est ad augendam35 liberi populi maiestatem. Nam et fasces ei pro contione summisit, et ius provocationis adversus ipsos dedit, et ne specie arcis offenderet eminentis36 aedis suas in plana37 summisit. 5 Brutus vero favori civium etiam domus suae clade et parricidio velificatus est. Quippe cum studere revocandis in urbem38 regibus liberos suos comperisset, protraxit in forum et contione media virgis cecidit, securique percussit, ut plane publicus parens in locum liberorum adoptasse sibi populum videretur.

[Link to an English translation] 6 Liber iam hinc populus Romanus prima adversus exteros arma pro libertate corripuit, mox pro finibus, deinde pro sociis, tum gloria et imperio, lacessentibus39 adsidue usquequaque finitimis; 7 quippe cum patrii soli glaeba nulla, sed statim hostile pomerium, mediusque inter Latium atque Etruscos quasi in quodam bivio conlocatus omnibus portis in hostem p30incurreret; 8 donec quasi contagio quodam per singulos itum est et proximis quibusque correptis totam Italiam sub se redegerunt.


Adnotationes Editoris:

1 Epithoma Iuli Flori de Tito Liuio • bellorum omnium • annorum septingentorum • libri • N • duo • feliciter B: L • Annei • Flori • epitoma de Tito Liuio • incipit liber primus • lege feliciter N: Incjpit liber primus epitomarum Annei Flori • detitoliuio L.

[decorative delimiter]

2 gradus — aetas NL: quattuor gradibus romae aetas B.

[decorative delimiter]

3 increpat saltu dubium NL: increpat saltu transiluit dubium B.

[decorative delimiter]

4 rex Iordanis cod. Rehd.: res BINL.

[decorative delimiter]

5 haec dolose Rossbachius: non dolo sed puella BI: nec dolos sed puella N.

[decorative delimiter]

6 vocabantur: vocabatur BI.

[decorative delimiter]

7 discripsit NI: descripsit BL.

[decorative delimiter]

8 exercitata Iordanis cod. Emmeranus: exercitate B: exercita N.

[decorative delimiter]

9 parricidium Iordanis cod. Emmeranus: parricidam BINL.

[decorative delimiter]

10 nec diu in fide LI: nec desit deinde B.

[decorative delimiter]

11 missi L: misit BNI.

[decorative delimiter]

12 pari avo F. E. Koehlerus: pravo N: raro B.

[decorative delimiter]

13 petens: potens B.

[decorative delimiter]

14 equites add. Iahnius.

[decorative delimiter]

15 augeri LI: augure B.

[decorative delimiter]

16 an om. BI.

[decorative delimiter]

17 possem: posse BI.

[decorative delimiter]

18 ea ante sumpta add. B: del. Iahnius.

[decorative delimiter]

19 dignitatis: dignitas B.

[decorative delimiter]

20 sic: si B.

[decorative delimiter]

21 Gabii N: gravii B.

[decorative delimiter]

22 quasi Titzius: qua BI: quae NL.

[decorative delimiter]

23 sileret Hauptius: sic codd.

[decorative delimiter]

24 contumacia: contumatiam B.

[decorative delimiter]

25 molientibus: moventibus B.

[decorative delimiter]

26 aberat: aderat B.

[decorative delimiter]

27 colonia: coloniam B.

[decorative delimiter]

28 incenderetur: incendetur B.

[decorative delimiter]

29 annuum LI: annum B.

[decorative delimiter]

30 se add. Halmius.

[decorative delimiter]

31 libertatis: libertati B.

[decorative delimiter]

32 incesserat: incenserat B.

[decorative delimiter]

33 caperent: caperet B.

[decorative delimiter]

34 urbe: urbem BIN.

[decorative delimiter]

35 augendam: augendum B.

[decorative delimiter]

36 eminentis N: aeminenti B.

[decorative delimiter]

37 plana: planas B.

[decorative delimiter]

38 urbem: urbe B.

[decorative delimiter]

39 imperio, lacessentibus: imperium lacescentibus B.


[image ALT: Valid HTML 4.01.]

Pagina recensita IV Kal. Nov. 08