[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
ad litteras
mittendas
Bill Thayer

[Link to an English translation]
English

[ALT imaginis: Cliccare qui per una pagina di aiuto in Italiano.]
Italiano

[ALT imaginis: Clicca hic ad paginam adiutorii legendam (Anglice).]
Adjutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Sursum

[Legamen ad ostium situs mei]
Ostium

[ALT imaginis: legamen ad priorem partem]
I: Pars II
Haec pagina telaris pars est
Epitomae Historiae Romanae

Flori

ab E. S. Forster editi
apud Loeb Classical Library,
Londinio, MCMXXIX

Hic textus in dominio publico est.

Textum quam diligentissime perscrutavi et recensui —
sed si quemlibet errorem invenies, mihi, obsecro, scribe.


[ALT imaginis: legamen ad subsequentem partem]
I: Pars IV

Lucius Annaeus Florus

Epitomae de Tito Livio
bellorvm omnivm
annorvm DCC libri II

Liber I (continuatio)

VII. Bellum Gallicum.
VIII. Bella Gallica.
VIIII. Bellum Latinum.
X. Bellum Sabinum.
XI. Bellum Samniticum.
XII. Bellum Etruscum Samniticum Gallicum.

p40 [Link to an English translation] VII. Bellvm Gallicvm

I, 13 Hic sive invidia deum sive fato rapidissimus procurrentis imperii cursus parumper Gallorum Senonum incursione supprimitur. 2 Quod tempus populo Romano nescio utrum clade funestius fuerit, an virtutis experimentis speciosius. 3 Ea certe fuit vis calamitatis, ut in experimentum inlatam putem divinitus, scire volentibus inmortalibus dis, an Romana virtus imperium orbis mereretur.

[Link to an English translation] 4 Galli Senones, gens natura ferox, moribus incondita, ad hoc ipsa corporum mole, perinde armis ingentibus, adeo omni genere terribilis fuit, ut plane nata ad hominum interitum, urbium stragem videretur. 5 Hi quondam ab ultimis terrarum oris et cingente omnia Oceano ingenti agmine profecti, cum iam media vastassent, positis inter Alpes et Padum sedibus, ne his quidem contenti per Italiam p42vagabantur; tum Clusium urbem obsidebant. 6 Pro sociis ac foederatis Romanus intervenit; missi ex more legati. Sed quod ius apud barbaros? Ferocius agunt, et inde certamen. 7 Conversis igitur a Clusio Romamque venientibus ad Aliamº flumen cum exercitu Fabius consul occurrit. Non temere foedior clades; itaque hunc diem fastis Roma damnavit. 8 Fuso exercitu iam moenibus urbis propinquabant. Erant nulla praesidia. Tum igitur sic, aut numquam alias, apparuit vera illa Romana virtus. 9 Iam primum maiores natu, amplissimis usi honoribus, in forum coeunt, ibi devovente pontifice dis se1 manibus consecrant, 10 statimque in suas quisque aedes regressi, sic ut in trabeis erant et amplissimo cultu, in curulibus sellis sese reposuerunt, ut, cum venisset hostis, in sua quisque dignitate moreretur. 11 Pontifices et flamines quidquid religiosissimi in templis erat partim in doleis defossa terra recondunt, partim inposita plaustris secum Veios auferunt. 12 Virgines simul ex sacerdotio Vestae nudo pede fugientia sacra comitantur. Tamen excepisse fugientis unus ex plebe fertur Albinius,2 qui depositis uxore et liberis virgines in plaustrum recepit. Adeo tunc quoque in ultimis p44religio publica privatis adfectibus antecellebat. 13 Iuventus vero, quam satis constat vix mille hominum fuisse, duce Manlio3 arcem Capitolini montis insedit, obtestata ipsum quasi praesentem Iovem, ut quem ad modum ipsi ad defendendum templum eius concurrissent, ita ille virtutem eorum numine suo tueretur. 14 Aderant interim Galli apertamque urbem primo trepidi, ne qui subesset dolus, mox, ubi solitudinem vident, pari clamore et impetu invadunt. Patentis passim domos adeunt. Ibi sedentes in curulibus suis praetextatos senes velut deos geniosque venerati, mox eosdem, postquam esse homines liquebat, alioquin nihil respondere dignantes pari vaecordia mactant, facesque tectis iniciunt, et totam urbem igni, ferro, manibus exaequant. 15 Sex mensibus barbari — quis crederet? — circa montem unum pependerunt, nec diebus modo, sed noctibus quoque omnia experti; cum tamen Manlius nocte subeuntis clangore anseris excitatus a summa rupe deiecit, et ut spem hostibus demeret, quamquam in summa4 fame, tamen ad speciem fiduciae panes ab arce iaculatus est. 16 Et stato quodam die per medias hostium custodias Fabium pontificem ab arce dimisit, qui sollemne in Quirinali monte conficeret. p46Atque ille per media hostium tela incolumis religionis auxilio redivit propitiosque deos renuntiavit. 17 Novissime cum iam obsidio sua barbaros fatigasset, mille pondo auri recessum suum venditantes, idque ipsum per insolentiam, cum ad iniqua pondera addito adhuc gladio superbe "vae victis"5 increparent, subito adgressus a tergo Camillus adeo cecidit, ut omnia incendiorum vestigia Gallici sanguinis inundatione deleret. 18 Agere gratias dis inmortalibus ipso tantae cladis nomine libet. Pastorum casas ignis ille, et flamma paupertatem Romuli abscondit. Incendium illud quid egit aliud, nisi ut destinata hominum ac deorum domicilio civitas non deleta nec obruta, sed expiata potius et lustrata videatur? 19 Igitur post adsertam a Manlio,6 restitutam a Camillo urbem acrius etiam vehementiusque in finitimos resurrexit.

[Link to an English translation] VIII. Bella Gallica

Ac primum omnium illam ipsam Gallicam gentem non contentus moenibus expulisse, cum per Italiam naufragia sua latius traherent, sic persecutus est duce Camillo, ut hodie nulla Senonum vestigia supersint. 20 Semel apud Anienem trucidati, cum singulari certamine Manlius aureum torquem barbaro p48inter spolia detraxit, unde Torquati. Iterum Pomptino agro, cum in simili pugna Valerius, insidente galeae sacra alite adiutus, tulit spolia; et inde Corvini. 21 Nec non tamen post aliquot annos omnis reliquias eorum in Etruria ad lacum Vadimonis Dolabella delevit, ne quis extaret ex ea gente, qui7 incensam a se Romanam urbem gloriaretur.

[Link to an English translation] VIIII. Bellvm Latinvm

I, 14 Conversus a Gallis in Latinos Manlio Torquato Decio Mure consulibus, semper quidem aemulatione imperii infestos, tum vero contemptu urbis incensae, cum ius civitatis partem imperii8 et magistratuum9 poscerent, apud Capuam proeliis congredi audentes.10 2 Quo tempore quis cessisse hostem mirabitur? Cum alter consulum filium suum, quia contra imperium pugnaverat, quamvis victorem occiderit ostenderitque plus esse in imperio quam in victoria; 3 alter quasi monitu deorum capite velato primam ante aciem dis manibus se devoverit, ut in confertissima se hostium tela iaculatus novum ad victoriam iter sanguinis sui limite aperiret.

p50 [Link to an English translation] X. Bellvm Sabinvm

I, 15 A Latinis adgressus est gentem Sabinorum, qui immemores factae sub Tito Tatio adfinitatis quodam contagio belli se Latinis adiunxerant. 2 Sed Curio Dentato consule omnem eum tractum, qua Nar, Anio, fontes Velini, Hadriano tenus mari igni ferroque vastavit. 3 Qua victoria tantum hominum, tantum agrorum redactum est in potestatem, ut in utro plus esset nec ipse posset aestimare qui vicerat.

[Link to an English translation] XI. Bellvm Samniticvm

I, 16 Precibus deinde Campaniae motus non pro se, sed eo speciosius pro sociis Samnitas invadit. 2 Erat foedus cum utrisque percussum, sed hoc Campani sanctius et prius omnium suorum deditione fecerunt; sic ergo Romanus bellum Samniticum tamquam sibi gessit.

[Link to an English translation] 3 Omnium non modo Italiae, sed toto orbe terrarum pulcherrima Campaniae plaga est. Nihil mollius caelo: denique bis floribus vernat. Nihil uberius solo: 4 ideo Liberi Cererisque certamen dicitur. Nihil hospitalius mari: hic illi nobiles p52portus Caieta, Misenus, tepentes fontibus Baiae, Lucrinus et Avernus, quaedam maris otia. 5 Hic amicti11 vitibus montes Gaurus, Falernus, Massicus et pulcherrimus omnium Vesuvius, Aetnaei ignis imitator. 6 Urbes ad mare Formiae, Cumae, Puteoli, Neapolis, Herculaneum, Pompei, et ipsa caput urbium Capua, quondam inter tres maximas12 numerata. 7 Pro hac urbe, his regionibus populus Romanus Samnitas invadit, gentem, si opulentiam quaeras, aureis et argenteis armis et discolori veste usque ad ambitum ornatam;13 si fallaciam, saltibus fere et montium fraude grassantem; si rabiem ac furorem, sacratis14 legibus humanisque hostiis in exitium urbis agitatam; si pertinaciam, sexies rupto foedere cladibusque ipsis animosiorem. 8 Hos tamen quinquaginta annis per Fabios ac Papirios patres eorumque liberos ita subegit ac domuit, ita ruinas ipsas urbium diruit, ut hodie Samnium in ipso Samnio requiratur nec facile appareat materia quattuor et viginti triumphorum. 9 Maxime tamen nota et inlustris apud Caudinas furculas ex hac gente clades Veturio Postumioque consulibus accepta est. 10 Cluso per insidias intra eum saltum exercitu, unde non posset evadere, stupens tanta p54occasione dux hostium Pontius Herennium patrem consuluit. Et ille, mitteret omnes vel occideret, sapienter ut senior suaserat: 11 hic armis exutos mittere sub iugum maluit, ut nec amici forent beneficio et post flagitium hostes magis. Itaque et consules statim magnifice voluntaria deditione turpitudinem foederis dirimunt, et ultionem flagitans miles Papirio duce — horribile dictu — strictis ensibus per ipsam viam ante pugnam furit; et in congressu arsisse omnium oculos hostis auctor fuit. Nec prius finis caedibus datus, quam iugum et hostibus et duci capto reposuerunt.

[Link to an English translation] XII. Bellvm Etrvscvm Samniticvm Gallicvm

I, 17 Hactenus populus Romanus cum singulis gentibus, mox acervatim; sic tamen quoque par omnibus fuit. Etruscorum duodecim populi, Umbri in id tempus intacti, antiquissimus Italiae populus, Samnitium reliqui in excidium Romani nominis repente coniurant. 2 Erat terror ingens tot simul tantorumque populorum. Late per Etruriam infesta p56quattuor agminum signa volitabant. 3 Ciminius15 interim saltus in medio, ante invius plane quasi Caledonius vel Hercynius, adeo tum terrori erat, ut senatus consuli denuntiaret ne tantum periculi ingredi auderet. 4 Sed nihil horum terruit ducem, quin fratre praemisso explorat accessus. Ille per noctem pastorali habitu speculatus omnia refert tutum iter. 5 Sic Fabius Maximus periculosissimum bellum sine periculo explicuit. Nam subito inconditos atque palantis adgressus est captisque superioribus iugis in subiectos suo iure detonuit. 6 Ea namque species fuit illius belli, quasi in terrigenas e caelo ac nubibus tela iacerentur. 7 Nec incruenta tamen illa victoria. Nam oppressus in sinu vallis alter consulum Decius more patrio devotum dis manibus optulit caput, sollemnemque familiae suae consecrationem in victoriae pretium redegit.


Adnotationes Editoris:

1 se om. B.

[decorative delimiter]

2 Albinius Liv. V.40: Atinius B: Albinus L.

[decorative delimiter]

3 Manlio: Manilio B.

[decorative delimiter]

4 rupe — summa om. B.

[decorative delimiter]

5 superbe "vae victis" Aldus (cf.  Liv. V.48): insuper victis B: superbe victis NL.

[decorative delimiter]

6 a manlio L: amillio B: a manilio N.

[decorative delimiter]

7 qui L: quae BIN.

[decorative delimiter]

8 partem imperii Rossbachius: pari imperio BI.

[decorative delimiter]

9 magistratuum Rossbachius: magistratum B.

[decorative delimiter]

10 audentes Mommsenus: auderent codd.

[decorative delimiter]

11 amicti: amici B.

[decorative delimiter]

12 post maximas add. BINL romam carthaginemque, del. Hauptius.

[decorative delimiter]

13 ornatam Iord. Cod. Bamb., Heinsius: armatam BI.

[decorative delimiter]

14 sacratis: sacris BI.

[decorative delimiter]

15 Ciminius: Cyminius Rehd. man. sec.: geminius BIN.


[image ALT: Valid HTML 4.01.]

Pagina recensita IV Kal. Nov. 08