[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
ad litteras
mittendas
Bill Thayer

[Link to an English translation]
English

[ALT imaginis: Cliccare qui per una pagina di aiuto in Italiano.]
Italiano

[ALT imaginis: Clicca hic ad paginam adiutorii legendam (Anglice).]
Adjutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Sursum

[Legamen ad ostium situs mei]
Ostium

[ALT imaginis: legamen ad priorem partem]
I: Pars III
Haec pagina telaris pars est
Epitomae Historiae Romanae

Flori

ab E. S. Forster editi
apud Loeb Classical Library,
Londinio, MCMXXIX

Hic textus in dominio publico est.

Textum quam diligentissime perscrutavi et recensui —
sed si quemlibet errorem invenies, mihi, quaeso, scribe.


[ALT imaginis: legamen ad subsequentem partem]
I: Pars V

Lucius Annaeus Florus

Epitomae de Tito Livio
bellorvm omnivm
annorvm DCC libri II

Liber I (continuatio)

XIII. Bellum Tarentinum.
XIIII. Bellum Picens.
XV. Bellum Sallentinum.
XVI. Bellum Volsiniense.
XVII. De Seditionibus.

p56 [Link to an English translation] XIII. Bellvm Tarentinvm

I, 18 Sequitur bellum Tarentinum, unum quidem titulo et nomine, sed victoria multiplex. Hoc enim Campanos, Apulos atque Lucanos et caput belli Tarentinos, id est totam Italiam, et cum iis omnibus Pyrrhum, clarissimum Graeciae regem, una p58veluti ruina pariter involvit, ut eodem tempore et Italiam consummaret et transmarinos triumphos auspicaretur. 2 Tarentus, Lacedaemoniorum opus, Calabriae quondam et Apuliae totiusque Lucaniae caput, cum magnitudine et muris portuque nobilis, tum mirabilis1 situ. 3 Quippe in ipsis Hadriani maris faucibus posita in omnis terras, Histriam, Illyricum, Epiron, Achaiam, Africam, Siciliam vela dimittit. Inminet portui ad prospectum maris positum theatrum, quod quidem causa miserae civitati fuit omnium calamitatum. 4 Ludos forte celebrabat, cum adremigantes litoris Romanas classes vident, atque hostem rati emicant, sine discrimine insultant. 5 Qui enim aut unde Romani? Nec satis. Aderat sine mora querellam ferens legatio. Hanc quoque foede per obscenam turpemque dictu contumeliam violant; et hinc bellum. 6 Sed apparatus horribilis, cum tot simul populi pro Tarentinis consurgerent omnibusque vehementior Pyrrhus, qui semigraecam ex Lacedaemoniis conditoribus civitatem vindicaturus cum totis viribus Epiri, Thessaliae, Macedoniae incognitisque in id tempus elephantis mari terra, viris equis armis, addito insuper ferarum terrore veniebat.

[Link to an English translation] 7 Apud Heracleam Campaniae fluviumque Lirim Laevino consule prima pugna, quae tam atrox fuit ut Ferentanae turmae praefectus Obsidius, invectus p60in regem, turbaverit coegeritque proiectis insignibus proelio excedere. 8 Actum erat, nisi elephanti, converso in spectaculum bello, procucurrissent, quorum cum magnitudine tum deformitate et novo odore simul ac stridore consternati equi, cum incognitas sibi beluas amplius quam erant suspicarentur, fugam stragemque late dederunt. 9 In Apulia deinde apud Asculum melius dimicatum est Curio Fabricioque consulibus. Iam quippe terror beluarum exoleverat, et Gaius Numicius quartae legionis hastatus unius proboscide abscisa mori posse beluas ostenderat. 10 Itaque in ipsas pila congesta sunt, et in turres vibratae faces tota hostium agmina ardentibus ruinis operuerunt, nec alias2 cladi finis fuit quam nox dirimeret, postremusque fugientium rex ipse a satellitibus umero saucius in armis suis referretur. 11 Lucaniae suprema pugna fuit Arusinis quos vocant campis, ducibus isdem quibus superius; sed tum tota victoria. Exitum, quem datura virtus fuit, casus dedit. 12 Nam provectis in primam aciem rursus elephantis, unum ex eis pullum adacti in caput teli gravis ictus avertit; qui cum per stragem suorum recurrens stridore quereretur, mater agnovit p62et quasi vindicaret exiluit, tum omnia circa quasi hostilia gravi mole permiscuit. 13 Ac sic eaedem ferae, quae primam victoriam abstulerunt, secundam parem fecerunt, tertiam sine controversia tradiderunt. 14 Nec vero tantum armis et in campo, sed consiliis quoque et domi3 cum rege Pyrrho dimicatum est. Quippe post primam victoriam intellecta vir callidus virtute Romana statim desperavit armis seque ad dolos contulit. 15 Nam interemptos cremavit, captivosque indulgenter habuit et sine pretio restituit, missisque legatis in urbem omni modo adnisus est ut facto foedere in amicitiam reciperetur. 16 Sed et bello et pace et foris et domi omnem in partem Romana virtus tum se adprobavit, nec alia magis quam Tarentina victoria ostendit populi Romani fortitudinem, senatus sapientiam, ducum magnanimitatem. 17 Quinam illi fuerunt viri quos ab elephantis primo proelio obtritos accepimus? Omnium vulnera in pectore, quidam hostibus suis morte sua conmortui, omnium in manibus ensis, et relictae in voltibus minae, et in ipsa morte ira vivebat. 18 Quod adeo Pyrrhus miratus est ut diceret "o quam facile erat orbis imperium occupare, aut mihi Romanis militibus, aut me rege Romanis!" Quae autem eorum in reparando p64exercitu festinatio? 19 Cum Pyrrhus "video me"4 inquit "plane procreatum Herculis semine, cui quasi ab angue Lernaeo tot caesa hostium capita quasi de sanguine suo renascuntur." 20 Qui autem ille senatus fuit, cum perorante Appio Caeco pulsi cum muneribus suis ab urbe legati interroganti regi suo, quid de hostium sede sentirent, urbem templum sibi visam, senatum regum esse concessum5 confiterentur? 21 Qui porro ipsi duces? Vel in castris, cum medicum venale regis caput offerentem Curius remisit, Fabricius oblatam sibi a rege imperii partem repudiavit; 22 vel in pace, cum Curius fictilia sua Samnitico praeferret auro, Fabricius decem pondo argenti circa Rufinum consularem virum quasi luxuriam censoria gravitate damnaret. 23 Quis ergo miretur his moribus ea virtute militum victorem6 populum Romanum7 fuisse, unoque bello Tarentino intra quadriennium maximam partem Italiae, fortissimas gentes, opulentissimas urbes uberrimasque regiones subegisse? 24 Aut quid adeo fidem superet, quam si principia belli cum exitu conferantur? Victor primo proelio Pyrrhus, tota tremente Campania Lirim Fregellasque populatus, prope captam urbem a Praenestina arce prospexit et a vicensimo p66lapide oculos trepidae civitatis fumo ac pulvere inplevit. 25 Eodem postea bis exuto castris, bis saucio et in Graeciam suam trans mare ac terras fugato, pax et quies et tanta de opulentissimis tot gentibus spolia, ut victoriam suam Roma non caperet. 26 Nec enim temere ullus pulchrior in urbem aut speciosior triumphus intravit. 27 Ante hunc diem nihil praeter pecora Vulscorum, greges Sabinorum, carpenta Gallorum, fracta Samnitium arma vidisses: tum si captivos aspiceres, Molossi, Thessali, Macedones, Bruttius, Apulus atque Lucanus; si pompam, aurum, purpura, signa tabulae Tarentinaeque deliciae. 28 Sed nihil libentius populus Romanus aspexit quam illas, quam timuerat cum turribus suis beluas, quae non sine sensu captivitatis summissis cervicibus victores equos sequebantur.

[Link to an English translation] XIIII. Bellvm Picens8

I, 19 Omnis mox Italia pacem habuit — quid enim post Tarentum auderent? — nisi quod ultro persequi socios hostium placuit. 2 Domiti ergo Picentes et caput gentis Asculum Sempronio duce, qui tremente inter proelium campo Tellurem deam promissa aede placavit.

p68 [Link to an English translation] XV. Bellvm Sallentinvm

I, 20 Sallentini Picentibus additi caputque regionis Brundisium inclito portu M. Atilio duce. In hoc certamine victoriae pretium templum sibi pastoria Pales ultro poposcit.

[Link to an English translation] XVI. Bellvm Volsiniense

I, 21 Postremi Italicorum in fidem venere Volsinii, opulentissimi Etruscorum, inplorantes opem adversus servos quondam suos, qui libertatem a dominis datam in ipsos erexerant translatasque in se re publica dominabantur. Sed hic quoque duce Fabio Gurgite poenas dederunt.

[Link to an English translation] XVII. De Seditionibvs

I, 22 Haec est secunda aetas populi Romani et quasi adulescentia, quae maximae viruit et quodam flore virtutis exarsit ac ferbuit. Itaque inerat quaedam adhuc ex pastoribus feritas, quiddam adhuc spirabat indomitum. 2 Inde est, quod exercitus Postumium imperatorem, infitiantem quas promiserat praedas, facta in castris seditione lapidavit; quod sub Appio Claudio noluit vincere hostem, cum posset; quod p70duce Volerone detrectantibus plerisque militiam, fracti consulis fasces. 3 Inde clarissimos principes, quod adversarentur voluntati suae, exulatione multavit, ut Coriolanum colere agros iubentem — nec minus ille ferociter iniuriam armis vindicasset, nisi quod iam inferentem signa filium mater Veturia lacrimis suis exarmavit; 4 — ut ipsum Camillum, quod inique inter plebem et exercitum divisisse Veientem praedam videretur. Sed hic melior Veis9 in capta urbe consenuit et mox supplices de hoste Gallo vindicavit. 5 Cum senatu quoque vehementius aequo bonoque certatum est, adeo ut relictis sedibus solitudinem et interitum patriae suae minaretur.

[Link to an English translation] I, 23 Prima discordia ob inpotentiam feneratorum. Quibus in terga quoque serviliter saevientibus, in sacrum montem plebs armata secessit aegreque, nec nisi tribunos impetrasset, Meneni Agrippae, facundi et sapientis viri, auctoritate revocata est. 2 Extat orationis antiquae satis efficax ad concordiam fabula, qua dissedisse quondam humanos dixit artus, quod omnibus opere fugientibus solus venter inmunis p72ageret; deinde moribundos ea seiunctione redisse in gratiam, quando sensissent quod eius opera redactis in sanguinem cibis inrigarentur.

[Link to an English translation] I, 24 Secundam in urbe media decemviratus libido conflavit. Adlatas a Graecia leges decem principes lecti iubente populo conscripserant, ordinataque erat in duodecim tabulis tota iustitia, cum tamen traditos fasces regio quodam furore retinebant. 2 Ante ceteros Appius eo insolentiae elatus est, ut ingenuam virginem stupro destinaret, oblitus et Lucretiae et regum et iuris quod ipse conposuerat. 3 Itaque cum oppressam iudicio filiam trahi in servitutem videret Virginius pater, nihil cunctatus in medio foro manu sua interfecit, admotisque signis commilitonum totam eam dominationem obsessam armis in carcerem et catenas ab Aventino monte detraxit.

[Link to an English translation] I, 25 Tertiam seditionem excitavit matrimoniorum dignitas, ut plebei cum patriciis iungerentur; qui tumultus in monte Ianiculo duce Canuleio tribuno plebis exarsit. I, 26 Quartam honorum cupido, ut plebei quoque magistratus crearentur. 2 Fabius Ambustus duarum pater alteram Sulpicio patricii p74sanguinis dederat, alteram plebeius Stolo sibi iunxit. 3 Qua10 quodam tempore, quod lictoriae virgae sonum ignotum penatibus suis expaverat, a sorore satis insolenter inrisa, iniuriam non tulit. 4 Itaque nanctus tribunatum honorum et magistratuum consortium quamvis invito senatui extorsit.

[Link to an English translation] 5 Verum in ipsis seditionibus principem populum non inmerito suspexeris. Si quidem nunc libertatem, nunc pudicitiam, tum natalium dignitatem, tum honorum decora et insignia vindicavit, interque haec omnia nullius acrior custos quam libertatis fuit, 6 nullaque in pretium eius largitione corrumpi, cum ut in magno et in dies maiore populo interim perniciosi cives existerent. 7 Spurium11 largitione, Cassium agraria lege suspectum regiae dominationis praesenti morte multavit. Ac de Spurio quidem supplicium pater ipsius sumpsit, hunc Quinctii dictatoris imperio in medio foro magister equitum Servilius Ahala confodit. 8 Manlium vero Capitolii vindicem, quia plerosque debitorum liberaverat altius et incivilius se efferentem, ab illa ipsa quam defenderat arce deiecit.

p76 [Link to an English translation] 9 Talis domi ac foris, talis pace belloque populus Romanus fretum illud adulescentiae, id est secundam imperii aetatem habuit, in qua totam inter Alpes fretumque Italiam armis subegit.


Adnotationes Editoris:

1 mirabilis N Iahnius: mirabili BI.

[decorative delimiter]

2 alias Salmasius: alius codd.: citius Sauppius: ante Aldus: prius Mommsenus.

[decorative delimiter]

3 intra urbem ante cum add. codd.: del. Iahnius.

[decorative delimiter]

4 video me L Voss. Rehd. Palat.: idem omne BN.

[decorative delimiter]

5 concessum add. Aldus, cf. Plut. Pyrrh. 19, Liv. IX.17.14.

[decorative delimiter]

6 victorem NL: exercitum B.

[decorative delimiter]

7 populum romanum NL: populi romani B.

[decorative delimiter]

8 Picens N: Pycense B.

[decorative delimiter]

9 Veis Seebodius; vis B.

[decorative delimiter]

10 qua add. Halmius.

[decorative delimiter]

11 Spurium inseruit Salmasius.


[image ALT: Valid HTML 4.01.]

Pagina recensita IV Kal. Nov. 08