[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
ad litteras
mittendas
Bill Thayer

[Link to an English translation]
English

[ALT imaginis: Cliccare qui per una pagina di aiuto in Italiano.]
Italiano

[ALT imaginis: Clicca hic ad paginam adiutorii legendam (Anglice).]
Adjutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Sursum

[Legamen ad ostium situs mei]
Ostium

[ALT imaginis: legamen ad priorem partem]
I: Pars V
Haec pagina telaris pars est
Epitomae Historiae Romanae

Flori

ab E. S. Forster editi
apud Loeb Classical Library,
Londinio, MCMXXIX

Hic textus in dominio publico est.

Textum quam diligentissime perscrutavi et recensui —
sed si quemlibet errorem invenies, mihi, quaeso, scribe.


[ALT imaginis: legamen ad subsequentem partem]
I: Pars VII

Lucius Annaeus Florus

Epitomae de Tito Livio
bellorvm omnivm
annorvm DCC libri II

Liber I (continuatio)

XVIIII. Bellum Liguricum.
XX. Bellum Gallicum.
XXI. Bellum Illyricum.

p88 [Link to an English translation] XVIIII. Bellvm Ligvricvm

II, 3 Peracto Punico bello secuta est brevis sane quasi ad recuperandum spiritum requies, argumentumque pacis et bona fide cessantium armorum tum primum post Numam clausa porta Iani fuit; deinceps statim ac sine mora patuit. 2 Quippe iam Ligures, iam Insubres Galli, nec non et Illyriciº lacessebant, sitae sub Alpibus, id est sub ipsis Italiae faucibus gentes, deo quodam incitante adsidue, ne rubiginem ac situm scilicet arma sentirent. 3 Denique utrique cotidiani et quasi domestici hostes tirocinia militum inbuebant, nec aliter utraque gente quam quasi cote quadam populus Romanus ferrum suae virtutis acuebat.

p90 [Link to an English translation] 4 Liguras, imis Alpium iugis adhaerentis inter Varum et Magram flumen inplicitosque dumis silvestribus, maior aliquanto labor erat invenire quam vincere. Tuti locis et fuga, durum atque velox genus, ex occasione latrocinia magis quam bella faciebant. 5 Itaque cum diu multumque eluderent1 Saluvii,2 Deciates,3 Oxubii,4 Euburiates,5 Ingauni, tamen Fulvius latebras eorum ignibus saepsit, Baebius in plana deduxit, Postumius ita exarmavit, ut vix reliquerit ferrum quo terra coleretur.

[Link to an English translation] XX. Bellvm Gallicvm

II, 4 Gallis Insubribus, et his accolis Alpium, animi ferarum, corpora plus quam humana erant, sed — experimento deprehensum est, quippe sicut primum impetus eis maior quam virorum est, ita sequens minor quam feminarum — 2 Alpina corpora umente caelo educata habent quiddam simile nivibus suis: quum mox6 caluere pugna, statim in sudorem eunt et levi motu quasi sole laxantur. 3 Hi saepe et alias et Brittomaro duce non prius posituros se baltea quam Capitolium ascendissent iuraverant. Factum est; victos enim Aemilius in Capitolio discinxit. 4 Mox Ariovisto duce vovere de nostrorum militum praeda Marti suo torquem. Intercepit Iuppiter p92votum; nam de torquibus eorum aureum tropaeum Iovi Flaminius erexit. 5 Viridomaro rege Romana arma Volcano promiserant. Aliorsum vota ceciderunt; occiso enim rege Marcellus tertia post Romulum patrem Feretrio Iovi opima suspendit.

[Link to an English translation] XXI. Bellvm Illyricvm

II, 5 Illyrii seu Liburni sub extremis Alpium radicibus agunt inter Arsiam Titiumque7 flumen, longissime per totum Hadriani maris litus effusi. 2 Hi regnante Teutana muliere populationibus non contenti licentiae scelus addiderunt. 3 Legatos quippe nostros, ob ea quae deliquerant iure agentes, ne gladio quidem, sed ut victimas securi percutiunt, praefectos navium igne comburunt; idque, quo indignius foret, mulier imperavit. 4 Itaque Gnaeo Fulvio Centimalo8 duce late domantur. Strictae secures in principum colla legatorum manibus litavere.


Adnotationes Editoris:

1 eluderent: ludere B: eluderet NL.

[decorative delimiter]

2 Saluvii: salui B: saltus NL: saltu viis I.

[decorative delimiter]

3 Deciates: decilates BI: deciate L.

[decorative delimiter]

4 Oxubii: exuuii B.

[decorative delimiter]

5 Euburiates: et buriates B.

[decorative delimiter]

6 quum mox scripsi: quam mox B: cum mox I: quae mox ut NL: cum vix Bezzenbergerus.

[decorative delimiter]

7 Titumque: titullumque B: titulumque I.

[decorative delimiter]

8 Centimalo: gentimalo BI: Centumalum appellant fast. Capit. CIL I1,º p456.


[image ALT: Valid HTML 4.01.]

Pagina recensita IV Kal. Nov. 08