[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
ad litteras
mittendas
Bill Thayer

[Link to an English translation]
English

[ALT imaginis: Cliccare qui per una pagina di aiuto in Italiano.]
Italiano

[ALT imaginis: Clicca hic ad paginam adiutorii legendam (Anglice).]
Adjutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Sursum

[Legamen ad ostium situs mei]
Ostium

[ALT imaginis: legamen ad priorem partem]
I: Pars VI
Haec pagina telaris pars est
Epitomae Historiae Romanae

Flori

ab E. S. Forster editi
apud Loeb Classical Library,
Londinio, MCMXXIX

Hic textus in dominio publico est.

Textum quam diligentissime perscrutavi et recensui —
sed si quemlibet errorem invenies, mihi, obsecro, scribe.


[ALT imaginis: legamen ad subsequentem partem]
I: Pars VIII

Lucius Annaeus Florus

Epitomae de Tito Livio
bellorvm omnivm
annorvm DCC libri II

Liber I (continuatio)

p92 [Link to an English translation] XXII. Bellvm Pvnicvm Secvndvm

II, 6 Post primum Punicum bellum vix quadriennii requies: ecce alterum bellum, minus quidem spatio — nec enim amplius decem et octo annos habet —, sed adeo cladium atrocitate terribilius, ut si quis conferat damna utriusque populi, similior victo sit p94populus ille qui vicit. 2 Urebat nobilem populum mare ablatum, raptae insulae, dare tributa, quae iubere consueverat. Hinc ultionem puer Annibal ad aram patri iuraverat, nec morabatur. 3 Igitur in causam belli Saguntos electa est, vetus Hispaniae civitas et opulenta fideique erga Romanos magnum quidem sed triste monumentum, 4 quam in libertatem communi foedere exceptam Annibal, causas novorum motuum quaerens, et suis et ipsorum manibus evertit, ut Italiam sibi rupto foedere aperiret. 5 Summa foederum Romanis religio est; itaque ad auditum sociae civitatis obsidium, memores icti cum Poenis quoque foederis, non statim ad arma procurrunt, dum prius more legitimo queri malunt. 6 Saguntini interim iam novem mensibus fessi fame machinis ferro, versa denique in rabiem fide inmanem in foro excitant rogum, tum desuper se suosque cum omnibus opibus suis ferro et igne corrumpunt. 7 Huius tantae cladis auctor Annibal poscitur. Tergiversantibus Poenis, dux legationis "quae" inquit "mora est?" [Fabius]1 "in hoc ego sinu bellum pacemque porto; utrum eligitis?" Succlamantibus bellum, "bellum igitur" inquit p96"accipite." Et excusso in media curia togae gremio non sine horrore, quasi plane sinu bellum ferret, effudit.

[Link to an English translation] 8 Similis exitus belli initiis fuit. Nam quasi has inferias sibi Saguntinorum ultimae dirae in illo publico parricidio incendioque mandassent, ita manibus eorum vastatione Italiae, captivitate Africae, ducum et regnum qui in gessere bellum exitio parentatum est. 9 Igitur ubi semel se in Hispania movit illa gravis et luctuosa Punici belli vis atque tempestas destinatumque Romanis iam diu fulmen Saguntino igne conflavit, statim quodam impetu rapta medias perfregit Alpes et in Italiam ab illis fabulosae altitudinis nivibus velut caelo missa descendit.

[Link to an English translation] 10 Ac primi quidem impetus turbo inter Padum atque Ticinum valido statim fragore detonuit. Tum Scipione duce fusus exercitus; saucius etiam ipse venisset in hostium manus imperator, nisi protectum patrem praetextatus admodum filius ab ipsa morte rapuisset. 11 Hic erit Scipio, qui in exitium Africae crescit, nomen ex malis eius habiturus.

[Link to an English translation] 12 Ticino Trebia succedit. Hic secunda Punici belli procella desaevit Sempronio consule. Tum callidissimi hostes, frigidum et nivalem nancti diem, cum p98se ignibus prius oleoque fovissent — horribile dictu — homines a meridie et sole venientes, nostra nos hieme vicerunt.

[Link to an English translation] 13 Thrasymennus lacus, tertium fulmen Annibalis, imperatore Flaminio.2 Ars nova Punicae fraudis: quippe nebula lacus palustribusque virgultis tectus equitatus terga subito pugnantium invasit. 14 Nec de dis possumus queri. Imminentem temerario duci cladem praedixerant insidentia signis examina et aquilae prodire nolentes et commissam aciem secutus ignes terrae tremor; nisi illum horrorem soli equitum virorumque discursus et mota vehementius arma fecerunt.

[Link to an English translation] 15 Quartum id et3 paene ultimum volnus imperii Cannae, ignobilis Apuliae vicus; sed magnitudine cladis emersit et sexaginta milium caede parta nobilitas. Ibi in excidium infelicis exercitus dux, terra, caelum, dies, tota rerum natura consensit. 16 Si quidem non contentus simulatis transfugis Annibal, qui mox terga pugnantium ceciderunt,4 insuper callidus imperator in patentibus campis, observato loci ingenio, quod et sol ibi acerrimus et plurimus pulvis et eurus ab oriente semper quasi ex constituto, ita instruxit aciem, ut, Romanis p100adversus haec omnia obversis, secundum caelum tenens vento pulvere et sole pugnaret. 17 Itaque duo maximi exercitus caesi ad hostium satietatem, donec Annibal diceret militi suo "parce ferro." Ducum fugit alter, alter occisus est; dubium, uter maiore animo: Paulum puduit, Varro non desperavit. 18 Documenta cladis cruentus aliquandiu Aufidus, pons de cadaveribus iussu ducis factus in torrente Vergello, modii duo anulorum Carthaginem missi dignitasque equestris taxata mensura. 19 Dubium deinde non erit quin ultimum illum diem habitura fuerit Roma quintumque intra diem epulari Annibal in Capitolio potuerit, si, quod Poenum illum dixisse Maharbalem Bomilcaris ferunt, Annibal quem ad modum sciret vincere, sic uti victoria scisset. 20 Sed tum quidem illum, ut dici volgo solet, aut fatum urbis imperaturae aut ipsius mens mala et aversi a Carthagine di in diversum abstulerunt. 21 Cum victoria posset uti, frui maluit, relictaque Roma Campaniam Tarentumque perrexit; ubi mox et ipsius et exercitus5 ardor elanguit, adeo ut vere dictum sit Capuam Annibali Cannas fuisse. 22 Si quidem invictum Alpibus indomitumque armis, Campani — quis crederet? — soles et tepentes fontibus Baiae subegerunt.

p102 [Link to an English translation] 23 Permissum est interim respirare Romanis et quasi ab inferis emergere. Arma non erant: detracta sunt templis. Deerat iuventus: in sacramentum liberata servitia. 24 Egebat aerarium: opes suas senatus in medium libens protulit, nec praeter quod in bullis singulisque anulis erat quicquam sibi auri reliquerunt. Eques secutus exemplum imitataeque equitem tribus. 25 Denique vix suffecere tabulae, vix scribarum manus Laevino Marcelloque consulibus, cum privatorum opes in publicum referrentur. 26 Quid autem? In eligendis magistratibus quae centuriarum sapientia, cum iuniores a senioribus consilium de creandis consulibus petiverunt. Quippe adversus hostem totiens victorem, tam callidum, non virtute tantum, sed suis etiam pugnare consiliis oportebat.

[Link to an English translation] 27 Prima redeuntis et, ut ita dixerim, revivescentis imperii spes Fabius fuit, qui novam de Annibale victoriam commentus est, non pugnare. Hinc illi cognomen novum et rei publicae salutare Cunctator; hinc illud ex populo, ut imperii scutum vocaretur. 28 Itaque per Samnium totum, per Falernos Gauranosque saltus sic maceravit Annibalem, ut, qui frangi virtute non poterat, mora comminueretur. 29 Inde Claudio Marcello duce etiam congredi ausus p104est: comminus venit et perculit6 in Campania sua et ab obsidione Nolae urbis excussit. 30 Ausus et Sempronio Graccho duce per Lucaniam sequi et premere terga cedentis, quamvis tum — o pudor!7 — servili pugnaret exercitu;8 nam hucusque tot mala compulerant. Sed libertate donati fecerant de servis se virtute9 Romanos. 31 O horribilem in tot adversis fiduciam! O singularem animum ac spiritum populi Romani! Tam artis adflictisque rebus, ut de Italia sua dubitare10 debuisset, ausus tamen est in diversa respicere, 32 cumque hostis in iugulo11 per Campaniam Apuliamque volitaret mediaque12 de Italia Africam faceret, eodem tempore et hunc sustinebat et in Siciliam, Sardiniam, Hispaniam diversa per terrarum orbem arma mittebat.

[Link to an English translation] 33 Sicilia mandata Marcello. Nec diu restitit: tota enim insula in una urbe superata est. Grande illud et ante id tempus invictum caput, Syracusae, quamvis Archimedis ingenio defenderentur, aliquando cesserunt. 34 Longe illi triplex murus totidemque arces, portus ille marmoreus et fons celebratus Arethusae; nisi quod hactenus profuere, ut pulchritudini victae urbis parceretur.

p106 [Link to an English translation] 35 Sardiniam Gracchus arripuit. Sed nihil illi gentium feritas Insanorumque — nam sic vocantur — inmanitas montium profuere. Saevitum in urbes urbemque urbium Caralim, ut gens contumax vilisque mortis saltem desiderio patrii soli domaretur.

[Link to an English translation] 36 In Hispaniam missi Gnaeus et Publius Scipiones paene totam Poenis eripuerant, sed insidiis Punicae fraudis oppressi rursum amiserant, magnis quidem illi proeliis cum Punicas opes cecidissent. Sed Punicae insidiae alterum ferro castra metantem, alterum, cum vix13 evasisset in turrem, cinctum facibus oppresserant. 37 Igitur in ultionem patris ac patrui missus cum exercitu Scipio, cui iam grande de Africa nomen fata decreverant, bellatricem illam, viris armisque nobilem Hispaniam, 38 illam seminarium hostilis exercitus, pusilli illam iam14 Annibalis eruditricem — incredibile dictu — totam a Pyrenaeis montibus in Herculis columnas et Oceanum recuperavit, nescias citius an felicius. 39 Quam velociter, quattuor anni fatentur; quam facile, vel una civitas probat. Eodem quippe quo obsessa est die capta est, omenque15 Africanae victoriae fuit, quod tam facile victa est Hispaniae Carthago. 40 Certum est tamen ad profligandam provinciam maxime profecisse p108singularem ducis sanctitatem, quippe qui captivos pueros puellasque praecipuae pulchritudinis barbaris restitueret, ne in conspectum suum quidem passus adduci, ne quid de virginitatis integritate delibasse saltem oculis videretur.

[Link to an English translation] 41 Haec in diversa terrarum populus Romanus, nec ideo tamen visceribus Italiae inhaerentem summovere poterat Annibalem. Pleraque ad hostem defecerant, et dux acerrimus contra Romanos Italicis quoque viribus utebatur. 42 Iam tamen eum plerisque oppidis et regionibus excusseramus, iam Tarentum ad nos redierat, iam et Capua, sedes domus et patria altera Annibalis, tenebatur, cuius amissio tantum Poeno duci dolorem dedit, ut inde totis viribus Romam converteretur. 43 O populum dignum orbis imperio dignumque omnium favore et admiratione hominum ac deorum! Compulsus ad ultimos metus ab incepto non destitit, et de sua urbe sollicitus Capuam tamen non omisit; sed parte exercitus sub Appio consule relicta, parte Flaccum in urbem secuta, absens simul praesensque pugnabat. 44 Quid ergo miramur moventi castra a tertio lapide Annibali iterum ipsos deos — deos inquam, nec fateri pudebit — restitisse?16 45 Tanta enim ad singulos illius motus vis imbrium effusa est, tanta ventorum violentia coorta est, ut divinitus hostem summoveri non a caelo, sed ab urbis ipsius moenibus et Capitolio p110videretur. 46 Fugit et cessit et in ultimum se Italiae recepit sinum, cum urbem tantum non adoratam reliquisset. 47 Parva res dictu sed ad magnanimitatem populi Romani probandam satis efficax, quod illis ipsis quibus obsidebatur diebus ager, quem Annibal castris insederat, venalis Romae fuit hastaeque subiectus invenit emptorem. 48 Voluit Annibal contra imitari fiduciam subiecitque argentaria urbis tabernas: nec sector inventus est, ut scias etiam praesagia fatis adfuisse.

[Link to an English translation] 49 Nihil actum erat tanta virtute, tanto favore etiam deorum, si quidem ab Hispania Hasdrubal frater Annibalis cum exercitu novo, novis viribus, nova belli mole veniebat. 50 Actum erat procul dubio, si vir ille se cum fratre iunxisset. Sed hunc quoque iam tum quom17 ab Alpe descenderat, apud Metaurum castra metantem Claudius Nero cum Livio Salinatore debellat. 51 Nero in ultimum Italiae angulum18 summoverat Annibalem, Livius in diversissimam partem, id est in ipsas nascentis Italiae fauces signa converterat. 52 Tanto, id est omni, qua longissima est19 Italia, solo interiacente, quo consilio, qua celeritate consules castra coniunxerint, inopinatumque hostem conlatis signis oppresserint, neque id fieri Annibal senserit, difficile dictu est. 53 Certe Annibal re cognita cum proiectum fratris caput ad sua castra vidisset, "agnosco" inquit "infelicitatem p112Carthaginis." Haec fuit illius viri non sine praesagio quodam fati inminentis prima confessio.

[Link to an English translation] 54 Iam certum erat Annibalem etiam ipsius confessione posse vinci; sed tot rerum prosperarum fiducia plenus populus Romanus magni aestimabat asperrimum hostem in sua Africa debellare. 55 Duce igitur Scipione in ipsam Africam tota mole conversus imitari coepit Annibalem et Italiae suae clades in Africa vindicare. 56 Quas ille, dii boni, Hasdrubalis copias fudit, quos Syphacis Numidici regis equitatus! Quae quantaque utriusque20 castra facibus inlatis una nocte delevit! Denique iam non a tertio lapide, sed ipsas Carthaginis portas obsidione quatiebat. 57 Sic factum ut haerentem atque incubantem Italiae extorqueret Annibalem. 58 Non fuit maior sub imperio Romano dies quam ille, cum duo omnium et ante et postea ducum maximi21 duces, ille Italiae, hic Hispaniae victor, conlatis comminus signis direxere aciem. Sed et conloquium fuit inter ipsos de legibus pacis, et steterunt diu mutua admiratione defixi. 59 Ubi de pace non convenit, signa cecinere. 60 Constat utriusque confessione nec melius instrui aciem nec acrius potuisse pugnari; hoc Scipio de Annibalis, Annibal de Scipionis exercitu praedicaverunt. 61 Sed tamen Annibal p114cessit, praemiumque victoriae Africa fuit et secutus Africam statim terrarum orbis.


Adnotationes Editoris:

1 Fabius del. Graevius.

[decorative delimiter]

2 Flaminio N: flamminino BL: flamminio I.

[decorative delimiter]

3 et scripsi: est codd.

[decorative delimiter]

4 ceciderunt Aldus: ceciderant BIL.

[decorative delimiter]

5 et ipsius et exercitus Dukerus: et ipse et ipsius exercitus B.

[decorative delimiter]

6 perculit Salmasius: perpulit BI: pepulit N.

[decorative delimiter]

7 o pudor I: pudor B: o pudor manu NL.

[decorative delimiter]

8 exercitu I: exercitum B.

[decorative delimiter]

9 de servis se virtute Salmasius: de servitute codd.

[decorative delimiter]

10 dubitare I: decedere B.

[decorative delimiter]

11 hostis in iugulo I: hosti singulo B.

[decorative delimiter]

12 mediaque Heinsius: mediamque codd.

[decorative delimiter]

13 vix Rossbachius: vim B.

[decorative delimiter]

14 pusilli illam iam: pusilli iam B: illam NL: illiam iam I.

[decorative delimiter]

15 omenque: nomenque B: omnemque LI.

[decorative delimiter]

16 restitisse post deos inser. B.

[decorative delimiter]

17 iam tum quom Rossbachius: tantum quod codd.

[decorative delimiter]

18 in ultimum Italiae angulum Halmius: in ultimo Italiae angulo codd.

[decorative delimiter]

19 est I: fuit B.

[decorative delimiter]

20 post utriuque add. clasis B, classis I.

[decorative delimiter]

21 maximi I: maxime BN.


[image ALT: Valid HTML 4.01.]

Pagina recensita IV Kal. Nov. 08