[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
ad litteras
mittendas
Bill Thayer

[Link to an English translation]
English

[ALT imaginis: Cliccare qui per una pagina di aiuto in Italiano.]
Italiano

[ALT imaginis: Clicca hic ad paginam adiutorii legendam (Anglice).]
Adjutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Sursum

[Legamen ad ostium situs mei]
Ostium

[ALT imaginis: legamen ad priorem partem]
I: Pars VII
Haec pagina telaris pars est
Epitomae Historiae Romanae

Flori

ab E. S. Forster editi
apud Loeb Classical Library,
Londinio, MCMXXIX

Hic textus in dominio publico est.

Textum quam diligentissime perscrutavi et recensui —
sed si quemlibet errorem invenies, mihi, obsecro, scribe.


[ALT imaginis: legamen ad subsequentem partem]
I: Pars IX

Lucius Annaeus Florus

Epitomae de Tito Livio
bellorvm omnivm
annorvm DCC libri II

Liber I (continuatio)

XXIII. Bellum Macedonicum Primum.
XXIIII. Bellum Syriacum Regis Antiochi.
XXV. Bellum Aetolum.
XXVI. Bellum Histricum.
XXVII. Bellum Gallograecum.
XXVIII. Bellum Macedonicum Secundum.
XXVIIII. Bellum Illyricum Secundum.
XXX. Bellum Macedonicum Tertium.

p114 [Link to an English translation] XXIII. Bellvm Macedonicvm Primvm

II, 7 Post Carthaginem vinci neminem puduit. Statim Africam secutae sunt gentes, Macedonia, Graecia, Syria ceteraque omnia quodam quasi aestu et torrente fortunae, 2 sed primi omnium Macedones, adfectator quondam imperii populus. Itaque quamvis tum Philippus regno praesideret, Romani tamen dimicare sibi cum rege Alexandro videbantur. 3 Macedonicum bellum nomine amplius quam spectatione gentis fuit. 4 Causa coepit a foedere Philippi, quo rex iam pridem dominantem in Italia Annibalem sibi socium iunxerat; postea crevit inplorantibus Athenis auxilium contra regis iniurias, cum ille ultra vis victoriae in templa et aras et sepulcra ipsa saeviret. 5 Placuit senatui opem tantis ferre supplicibus. Quippe iam gentium reges, duces, populi, nationes, praesidia sibi ab hac urbe repetebant. 6 Primum igitur Laevino consule populus Romanus Ionium mare ingressus, tota Graeciae litora veluti triumphanti classe peragravit. 7 Spolia quippe Siciliae, Sardiniae, Hispaniae, Africae praeferebat, p116et manifestam victoriam nata in praetoria puppi laurus pollicebatur. 8 Aderat sponte in auxilium Attalus rex Pergamenorum, aderat Rhodii, nauticus populus, qui navibus a mari,1 consul a terris omnia equis virisque quatiebat. 9 Bis victus, bis fugatus rex, bis exutus castris, cum tamen nihil terribilius Macedonibus fuit ipso volnerum aspectu, quae non spiculis nec sagittis nec ullo Graeculo ferro, sed ingentibus pilis nec minoribus adacta gladiis ultra mortem patebant. 10 Enimvero Flaminino2 duce invios antea Chaonum montes Aoumque3 amnem per abrupta4 vadentem et ipsa5 Macedoniae claustra penetravimus. 11 Introisse victoria fuit. Nam postea numquam ausus congredi rex ab tumulos, quos Cynocephalas vocant, uno ac ne hoc quidem iusto proelio opprimitur. 12 Et illi quidem consul pacem dedit regnumque concessit, mox, ne quid esset hostile, Thebas et Euboeam et grassantem sub Nabide6 tyranno suo Lacedaemona conpescuit. 13 Graeciae vero veterem statum reddidit, ut legibus viveret suis et avita libertate frueretur. 14 Quae gaudia, quae vociferationes fuerunt, cum hos forte Nemeae in theatro quinquennalibus ludis a praecone caneretur! Quo certavere plausu! Quid florum in consulem profuderunt! 15 Et iterum iterumque p118praeconem repetere vocem illam iubebant, qua libertas Achaiae pronuntiabatur, nec aliter illa consulari sententia quam modulatissimo aliquo tibiarum aut fidium cantu fruebantur.

[Link to an English translation] XXIIII. Bellvm Syriacvm Regis Antiochi

II, 8 Macedoniam Asia7 statim et regem Philippum Antiochus excepit quodam casu, quasi de industria sic adgubernante fortuna, ut quem ad modum ab Africa in Europam,8 sic ab Europa9 in Asiam ultro se suggerentibus causis imperium procederet, et cum terrarum orbis situ ipse ordo victoriarum navigaret. 2 Non aliud formidolosius fama bellum fuit; quippe cum Persas et orientem, Xerxen atque Darium cogitarent, quando perfossi invii montes, quando velis opertum mare nuntiaretur. 3 Ad hoc caelestes minae territabant, cum umore continuo Cumanus Apollo sudaret; sed hic faventis Asiae suae numinis timor erat. 4 Nec sane viris opibus armisque quicquam copiosius Syria; sed in manus tam ignavi regis inciderat, ut nihil fuerit in Antiocho speciosius quam quod a Romanis victus est. 5 Inpulere regem in id bellum illic Thoas, Aetoliae princeps, inhonoratam apud Romanos querens adversus Macedonas militiae suae societatem, p120hinc Annibal, qui in Africa victus, profugus et pacis inpatiens hostem populo Romano toto orbe quaerebat. 6 Et quod illud fuisset periculum, si se consiliis eius rex tradidisset, id est in Asiae viribus usus fuisset miser Annibal? Sed rex suis opibus et nomine regio fretus satis habuit bellum movere. 7 Europa iam dubio procul iure belli ad Romanos pertinebat. Hic Lysimachiam, urbem in litore Thracio positam a maioribus suis, Antiochus ut hereditario iure repetebat. 8 Hoc velut sidere Asiatici belli mota tempestas. Sed maximus regum, contentus fortiter indixisse bellum, cum ingenti strepitu ac tumultu movisset ex Asia, occupatis statim insulis Graeciaeque litoribus otia et luxus quasi victor agitabat. 9 Euboan insulam continenti adhaerentem tenui freto reciprocantibus aquis Euripus abscindit. Hic ille positis aureis sericisque tentoriis sub ipso freti murmure, cum praefluentes aquae tibiis fidibusque concinerent, conlatis undique quamvis per hiemem rosis, ne non aliquo genere ducem agere videretur,10 virginum puerorumque dilectus habebat. 10 Talem ergo regem iam luxuria sua debellatum Acilio Glabrione consule populus Romanus in insula adgressus ipso statim adventus p122sui nuntio coëgit ab insula fugere. 11 Tum praecipitem apud Thermopylas adsecutus, locum trecentorum Laconum speciosa caede memorandum, ne ibi quidem fiducia loci resistentem, mari ac terra cedere coëgit. 12 Statim et e vestigio itur in Syriam. Classis regia Polyxenidae Annibalique commissa — nam rex proelium nec spectare poterat, — duce Aemilio Regillo, adremigantibus Rhodis tota laceratur. 13 Ne sibi placeant Athenae: in Antiocho vicimus Xerxen, in Aemilio Alcibiaden aequavimus, Epheso Salamina pensavimus. 14 Tum consule Scipione, cui frater, ille modo victor Carthaginis Africanus, aderat voluntaria legatione, debellari regem placet. Et iam toto cesserat mari, sed nos imus ulterius. 15 Maeandrum ad amnem montemque Sipylum castra ponuntur. Hic rex, incredibile dictu quibus auxiliis, quibus copiis consederat. 16 Trecenta milia peditum, equitum falcatorumque curruum non minor numerus. Elephantis ad hoc inmensae magnitudinis, auro purpura argento et suo ebore fulgentibus, aciem utrimque vallaverat.11 17 Sed haec omnia praepedita magnitudine sua, ad hoc imbre, qui subito superfusus mira felicitate Persicos arcus corruperat.12 Primum trepidatio, mox fuga, deinde triumphus fuerunt. 18 Victo et supplici pacem partemque p124regni dari placuit eo libentius, quod tam facile cessisset.

[Link to an English translation] XXV. Bellvm Aetolvm

II, 9 Syriaco bello successit, et debebat, Aetolicum. Victo quippe Romanus Antiocho faces Asiatici belli persequebatur. Ergo Fulvio Nobiliori mandata ultio est. 2 Hic protinus caput gentis Ambraciam, regiam Pyrrhi, machinis quatit. Secuta deditio est. 3 Aderant Aetolorum precibus Attici, Rhodii, et memineramus auxilii: sic placuit ignoscere. 4 Serpsit tamen latius in proximos bellum, omnisque late Cephallenia, Zacynthos13 et quidquid insularum in eo mari inter Ceraunios montes iugumque Maleum Aetoli belli accessio fuerunt.

[Link to an English translation] XXVI. Bellvm Histricvm

II, 10 Histri secuntur Aetolos; quippe bellantes eos nuper adiuverant. 2 Et initia pugnae hosti prospera fuerunt,14 eademque exitii causa. Nam cum Gnaei Manlii15 castra cepissent opimaeque praedae incubarent, epulantes ac ludibundos plerosque, qui aut ubi essent prae poculis nescientes, Appius Pulcher p126invadit. 3 Sic cum sanguine et spiritu male partam revomuere victoriam. Ipse rex Aepulo16 equo inpositus, cum subinde crapula et capitis errore lapsaret, captum sese vix et aegre, postquam expergefactus est, didicit.

[Link to an English translation] XXVII. Bellvm Gallograecvm

II, 11 Gallograeciam quoque Syriaci belli ruina convolvit. 2 Fuerint inter auxilia regis Antiochi, an fuisse cupidus triumphis Manlius Vulso17 simulaverit, dubium; 3 at certe18 negatus est victori triumphus, quia causam belli non adprobavit. Ceterum gens Gallograecorum, sicut ipsum nomen indicio est, mixta et adulterata est: reliquiae Gallorum, qui Brenno duce vastaverant Graeciam, orientem secuti, in media Asiae parte sederunt; 4 itaque, uti frugum semina19 mutato solo degenerant, sic illa genuina feritas eorum Asiatica amoenitate mollita est. 5 Duobus itaque proeliis fusi fugatisque sunt, quamvis sub adventu hostis relictis sedibus in altissimos se montes recepissent. Tolostobogi20 Olympum, Tectosagi Magabam21 insederant. Utrimque fundis sagittisque detracti in perpetuam se pacem dediderunt. 6 Sed alligati miraculo quidam22 fuere, cum catenas p128morsibus et ore temptassent, cum offocandas invicem fauces praebuissent. Nam Orgiacontis regis23 uxor a centurione stuprum passa24 memorabili exemplo custodiam evasit, revolsumque adulteri hostis caput ad maritum reportavit.

[Link to an English translation] XXVIII. Bellvm Macedonicvm Secvndvm

II, 12 Dum aliae aliaeque gentes Syriaci belli secuntur ruinam, Macedonia rursus se erexit. 2 Fortissimum populum memoria et recordatio suae nobilitatis agitabat, et successerat Philippo filius Perses, qui semel in perpetuum victam esse Macedoniam non putabat ex gentis dignitate. 3 Multo vehementius sub hoc Macedones quam sub patre exurgunt. Quippe Thracas in res25 suas traxerant, atque ita industriam Macedonum viribus Thracum, ferociam Thracum disciplina Macedonica temperavere. 4 Accessit his consilium ducis, qui situm regionum suarum a summo speculatus Haemo, positis per abrupta26 castris ita Macedoniam suam armis ferroque vallaverat, ut non reliquisse aditum nisi a caelo venturis hostibus videretur. 5 Tamen Marcio Philippo consule eam27 provinciam ingressus populus Romanus, exploratis diligenter accessibus per Ascurida28 paludem Perrhaebosque tumulos illa volucribus p130quoque, ut videbantur, invia accessit, regemque securum et nihil tale metuentem subita belli inruptione deprehendit. 6 Cuius tanta trepidatio fuit, ut pecuniam omnem in mare iusserit mergi ne periret, classem cremari ne incenderetur. 7 Paulo consule, cum maiora et crebriora essent inposita praesidia, per alias Macedonia deprensa est, summa quidem arte et industria ducis, cum alia minatus alia inrupisset. 8 Cuius adventus ipse adeo terribilis regi fuit, ut interesse non auderet, sed gerenda ducibus bella mandaverit. 9 Absens ergo victus fugit in maria insulamque Samothracen, fretus celebri religione, quasi templa et arae possent defendere, quem nec montes sui nec arma potuissent. 10 Nemo regum diutius amissae fortunae conscientiam retinuit. Supplex cum scriberet ad imperatorem ab illo quo confugerat templo nomenque epistolae notaret suum, regem addidit. Sed nec reverentior captae maiestatis alius Paulo fuit. 11 Cum in conspectum venisset hostis, in tribunali recepit et conviviis adhibuit liberosque admonuit suos ut fortunam, cui tantum liceret, revererentur. 12 Inter pulcherrimos hunc quoque populo Romanus de Macedonia duxit ac vidit triumphum, quippe cuius spectaculo triduum impleverit. 13 Primus dies signa p132tabulasque, sequens arma pecuniam transvexit, tertius captivos ipsumque regem adtonitum adhuc tamquam subito malo et stupentem. 14 Sed multo prius gaudium victoriae populus Romanus quam epistolis victoris praeceperat. Quippe eodem die, quo victus est Perses in Macedonia, Romae cognitum est, 15 cum duo iuvenes candidis equis apud Iuturnae lacum pulverem et cruorem abluebant. Hi nuntiavere. Castorem et Pollucem fuisse creditum volgo, quod gemini fuissent; interfuisse bello, quod sanguine maderent; a Macedonia venire, quod adhuc anhelarent.

[Link to an English translation] XXVIIII. Bellvm Illyricvm Secvndvm

II, 13 Macedonici belli contagio traxit Illyrios; si quidem,29 ut Romanum a tergo distringerent, a Perse rege conducti pecunia militaverunt. 2 Sine mora ab Anicio praetore subiguntur. Scodram,30 caput gentis, delesse suffecit; statim secuta deditio est. Denique hoc bellum ante finitum est quam geri Romae nuntiaretur.

[Link to an English translation] XXX. Bellvm Macedonicvm Tertivm

II, 14 Quodam fato, quasi ita convenisset inter Poenos et Macedonas ut tertio quoque vinceretur, eodem p134tempore utrique arma moverunt. 2 Sed prior iugum excutit Macedo, aliquanto quam ante gravior, dum contemnitur. 3 Causa belli prope erubescenda. Quippe regnum pariter et bellum vir ultimae sortis Andriscus invaserat, dubium liber an servus, mercennarius certe; sed quia vulgo Philippus ex similitudine Philippi Persae filii vocabatur,31 regiam formam, regium nomen, animum quoque regis implevit. 4 Igitur dum haec ipsa contemnit populus Romanus, Iuventio praetore contentus, virum non Macedonicis modo sed Thraciae quoque auxiliis ingentibus validum temere temptavit, invictusque32 a veris regibus, ab illo imaginario et scaenico rege superatus est. 5 Sed consul Metellus amissum cum legione praetorem plenissime ultus est. Nam et Macedoniam servitute multavit et ducem belli, deditum ab eo ad quem confugerat Thraciae regulo, in urbem in catenis reduxit, hoc quoque illi in malis suis indulgente fortuna, ut de eo populos Romanus quasi de rege vero triumpharet.


Adnotationes Editoris:

1 qui navibus a mari Freinshemius: quibus a mari codd.

[decorative delimiter]

2 Flaminino: flamminio BI: flaminio NL.

[decorative delimiter]

3 Aoumque Vinetus: savum que B: dumque NL: saumque I.

[decorative delimiter]

4 abrupta L: abruta B.

[decorative delimiter]

5 et ipsa NL: ad ipsa B: et ad ipsa I.

[decorative delimiter]

6 sub Nabide: sub nam | bide B: sum mauide N: summa uide L.

[decorative delimiter]

7 Asia add. Halmius.

[decorative delimiter]

8 Europam L: Achaiam B.

[decorative delimiter]

9 Europa: Achaia B.

[decorative delimiter]

10 agere videretur om. B.

[decorative delimiter]

11 vallaverat: vallaverant NL: variaverat B.

[decorative delimiter]

12 corruperat: perruperat B.

[decorative delimiter]

13 omnisque late Cephallenia, Zacynthos Freinshemius: omnemque late Cephalleniam, Zacynthon codd.

[decorative delimiter]

14 fuerunt: fuerant B.

[decorative delimiter]

15 Manlii: manilii B: mali NL.

[decorative delimiter]

16 Aepulo Livius, XLI.11: apulo BNL.

[decorative delimiter]

17 Manlius Vulso Mommsenus: visos B: aneos visos BNL: visus I.

[decorative delimiter]

18 at certe Iahnius: hac | perte B: certe NL.

[decorative delimiter]

19 semina: seminam B.

[decorative delimiter]

20 Toolstobogi: colos cobegi B: colosobegit I.

[decorative delimiter]

21 Magabam H. Muellerus: magabant B: magaba I.

[decorative delimiter]

22 quidam: quodam codd.

[decorative delimiter]

23 regis om. B.

[decorative delimiter]

24 passa om. BI.

[decorative delimiter]

25 res Iahnius: vires codd.

[decorative delimiter]

26 abrupta: abaruta codd.

[decorative delimiter]

27 eam Heinsius: nam codd.

[decorative delimiter]

28 Ascurida Heinsius; cf.  Livius XLIV.2.3: astudam B: astundam NL.

[decorative delimiter]

29 si quidem Iahnius: ipsi quidem BN: sed ipsi quidem L.

[decorative delimiter]

30 Scodram: scoriadam B: scordam NL.

[decorative delimiter]

31 Philippus ex similitudine Philippi Persae filii vocabatur Sauppius: philippus persae filius vocabatur B: philippus ex simitudine philippi pseudo filippus (philippus L) vocabatur NL.

[decorative delimiter]

32 invictusque a veris regibus Freinshemius: invictusque non a veris regibus sed NL: invalidus que non veris regibus sed B.


[image ALT: Valid HTML 4.01.]

Pagina recensita IV Kal. Nov. 08