[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
ad litteras
mittendas
Bill Thayer

[Link to an English translation]
English

[ALT imaginis: Cliccare qui per una pagina di aiuto in Italiano.]
Italiano

[ALT imaginis: Clicca hic ad paginam adiutorii legendam (Anglice).]
Adjutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Sursum

[Legamen ad ostium situs mei]
Ostium

[ALT imaginis: legamen ad priorem partem]
I: Pars IX
Haec pagina telaris pars est
Epitomae Historiae Romanae

Flori

ab E. S. Forster editi
apud Loeb Classical Library,
Londinio, MCMXXIX

Hic textus in dominio publico est.

Textum quam diligentissime perscrutavi et recensui —
sed si quemlibet errorem invenies, mihi, obsecro, scribe.


[ALT imaginis: legamen ad subsequentem partem]
I: Pars XI

Lucius Annaeus Florus

Epitomae de Tito Livio
bellorvm omnivm
annorvm DCC libri II

Liber I (continuatio)

XXXV. Bellum Asiaticum.
XXXVI. Bellum Iugurthinum.
XXXVII. Bellum Allobrogum.
XXXVIII. Bellum Cimbricum Teutonicum Tigurinum.
XXXVIIII. Bellum Thracicum.

p158 [Link to an English translation] XXXV. Bellvm Asiaticvm

II, 20 Victa ad occasum Hispania populus Romanus ad orientem pacem agebat, nec pacem modo, sed inusitata et incognita quadam felicitate relictae regiis hereditatibus opes et tota insemel regna veniebant. 2 Attalus rex Pergamenorum, regis Eumenis filius, socii quondam commilitonisque nostri testamentum reliquit: "Populus Romanus bonorum meorum heres esto. In bonis regiis hanc fuerunt." 3 Adita igitur hereditate provinciam populus Romanus non quidem bello nec armis, sed, quod aequius, testamenti iure retinebat. 4 Sed hanc difficile dictu est utrum facilius amiserit populus Romanus an recuperaverit. Aristonicus, regii sanguinis ferox iuvenis, urbis regibus parere consuetas partim facile sollicitat, paucas resistentis, Myndon,1 Samon, Colophona vi recepit, Crassi quoque praetoris cecidit2 exercitum ipsumque cepit. p1605 Sed ille memor et familiae et Romani nominis custodem3 barbarum virgula excaecat et in exitium sui, quod volebat, ita concitat. 6 Mox a Perperna domitus et captus et per deditionem in vinculis habitus. 7 Aquilius Asiatici belli reliquias confecit, mixtis — nefas — veneno fontibus ad deditionem quarundam urbium. Quae res ut maturam, ita infamem fecit victoriam, quippe cum contra fas deum moresque maiorum medicaminibus inpuris in id tempus sacrosancta Romana arma violasset.

[Link to an English translation] XXXVI. Bellvm Ivgvrthinvm

III, 1 Haec ad orientem; sed non ad meridianam plagam eadem quies. Quis speraret post Carthaginem aliquod in Africa bellum? 2 Atquin non leviter se Numidia concussit, et fuit in Iugurtha quod post Annibalem timeretur. Quippe rex callidissimus populum Romanum armis invictum opibus adgressus est; citra spem omnium fortuna cessit, ut rex fraude praecipuus fraude caperetur. 3 Hic, Massinissa avo, Micipsa patre per adoptionem, cum interficere fratres statuisset agitatus regni cupiditate, nec illo magis quam senatum populumque Romanum, quorum in fide et in clientela regnum p162erat, metueret, primum scelus mandat insidiis. 4 Potitus Hiempsalis capite cum se in Adherbalem convertisset isque Romam profugisset, missa per legatos pecunia traxit in sententiam suam senatum. Et haec eius fuit de nobis prima victoria. 5 Missos deinde, qui regnum inter illum Adherbalemque dividerent, similiter adgressus, cum in Scauro ipsos Romani imperii mores expugnasset, inchoatum nefas perfecit audacia. 6 Sed non diu latent scelera. Corruptae nefas legationis erupit, placuitque persequi bello parricidam. 7 Primus in Numidiam Calpurnius Bestia consul inmittitur; sed rex peritus fortius adversus Romanos aurum esse quam ferrum, pacem emit. 8 Cuius flagitii reus cum interveniente publica fide a senatu arcesseretur, pari audacia et venit et conpetitorem imperii Massivam inmisso percussore confecit. 9 Haec altera contra regem causa belli fuit. Igitur sequens ultio mandatur Albino. Sed huius quoque — pro dedecus — frater ita corrupit exercitum, ut voluntaria nostrorum fuga vinceret Numida castrisque poteretur, addito etiam turpi foedere in pretium salutis, quo4 quos emerat dimisit exercitus. 10 Tandem in ultionem non tam imperii Romani p164quam pudoris Metellus adsurgit, qui callidissime hostem nunc precibus nunc minis, iam simulata iam vera fuga eludentem artibus suis adgressus est. 11 Agrorum atque vicorum populatione non5 contentus6 in ipsa Numidiae capita impetum fecit; et Zamam quidem frustra adsiluit,7 ceterum Thalam, gravem armis thensaurisque regiis,8 diripuit. 12 Tunc urbibus exutum regem et iam finium suorum regnique fugitivum per Mauros atque Gaetuliam sequebatur. 13 Postremo Marius auctis admodum copiis, cum pro obscuritate generi sui capite censos sacramento adegisset, iam fusum et saucium regem adortus, non facilius tamen vicit quam si integrum ac recentem. 14 Hic et urbem ab Hercule conditam Capsam, in media Africa siti anguibus harenisque vallatam, mira quadam felicitate superavit, et saxeo inditam monti Molucham9 urbem per Ligurem aditu arduo inaccessoque penetravit. 15 Mox non ipsum modo, sed Bocchum quoque Mauretaniae regem, iure sanguinis Numidam vindicantem, apud oppidum Cirtam graviter cecidit. 16 Qui ubi diffisus rebus suis alienae cladis accessio fieri timet, pretium foederis atque amicitiae regem facit. 17 Sic fraudulentissimus regum fraude gener soceri sui in insidias deductus p166Sullae10 in manum traditur, tandemque opertum catenis Iugurtham in triumpho populus Romanus aspexit. 18 Sed ille quoque, quamvis victus ac vinctus, vidit urbem, quam venalem et quandoque perituram, si habuisset emptorem, frustra cecinerat. Iam, ut venalis fuisset, habuit emptorem; cum illum evaserat, certum erat non esse perituram.

[Link to an English translation] XXXVII. Bellvm Allobrogvm

III, 2 Sic ad meridiem populus Romanus. Multo atrocius et multipliciter magis a septentrione venientem ***.11 2 Nihil hac plaga infestius. Atrox caelum, perinde ingenia. Omni igitur tractu violentus hostis, a dextris atque laevis et a medio septentrionis erupit.

[Link to an English translation] 3 Prima trans Alpes arma nostra sensere Saluvii, cum de eis eorum fidissima atque amicissima civitas Massilia quereretur; 4 Allobroges deinde et Arveni, cum adversus eos12 similes Haeduorum querelae opem et auxilium nostrum flagitarent; utriusque13 victoriae testes14 Isara et Vindelicus amnes et inpiger fluminum Rhodanus. 5 Maximus barbaris terror elephanti15 fuere, inmanitati gentium pares. Nihil tam conspicuum in triumpho quam rex ipse Bituitus16 discoloribus p168in armis argenteoque carpento, qualis pugnaverat. 6 Utriusque victoriae quod quantumque gaudium fuerit, vel hinc aestimari potest, quod et Domitius Ahenobarbus et Fabius Maximus ipsis quibus dimicaverant locis saxeas erexere turres, et desuper exornata armis hostilibus tropaea fixerunt, cum hic mos inusitatus fuerit nostris. Numquam enim populus Romanus hostibus domitis victoriam exprobravit.

[Link to an English translation] XXXVIII. Bellvm Cimbricvm Tevtonicvm Tigvrinvm

III, 3 Cimbri, Teutoni atque Tigurini ab extremis Galliae profugi, cum terras eorum inundasset Oceanus, novas sedes toto orbe quaerebant, 2 exclusique et Gallia et Hispania cum in Italiam demigrarent, misere legatos in castra Silani, inde ad senatum, petentes ut Martius populus aliquid sibi terrae daret quasi stipendium, ceterum ut vellet manibus atque armis suis uteretur. 3 Sed quas daret terras populus Romanus agrariis legibus inter se dimicaturus? Repulsi igitur, quod nequiverant precibus, armis petere coeperunt.17 4 Sed nec primum impetum barbarorum Silanus, nec secundum Manilius, nec tertium Caepio sustinere potuerunt; omnes fugati, exuti castris. 5 Actum erat, nisi Marius illi saeculo contigisset. Ille quoque non ausus congredi statim militem tenuit in castris, donec invicta illa rabies p170et impetus, quem pro virtute barbari habent, consenesceret. 6 Recessere igitur increpantes et — tanta erat capiendae urbis fiducia — consulentes, si quid ad uxores suas mandarent. Nec segnius quam minati fuerant tripertito agmine in Alpes, id est claustra Italiae, ferebantur. 7 Marius mira statim velocitate occupatis compendiis praevenit hostem, prioresque Teutonas sub ipsis Alpium radicibus adsecutus in loco quem Aquas Sextias vocant quo — fidem18 numinum — proelio oppressit! 8 Vallem fluviumque medium hostes tenebant, nostris aquarum nulla copia. Consultone id egerit imperator, an errorem in consilium verterit, dubium; certe necessitate aucta virtus victoriae causa fuit. 9 Nam flagitante aquam exercitu,19 "Si viri estis," inquit "en, illic habetis." Itaque tanto ardore pugnatum est, ea caedes hostium fuit, ut victor Romanus cruento flumine non plus aquae biberit quam sanguinis barbarorum. 10 Certe rex ipse Teutobodus,20 quaternos senosque equos transilire solitus, vix unum, cum fugeret, ascendit, proximoque in saltu conprehensus insigne spectaculum triumphi fuit. Quippe vir proceritatis eximiae super tropaea sua eminebat.

[Link to an English translation] 11 Sublatis funditus Teutonis in Cimbros convertitur. p172Hi iam — quis crederet? — per hiemem, quae altius Alpes levat, Tridentinis iugis in Italiam provoluti veluti21 ruina descenderant. 12 Atesim22 flumen non ponte nec navibus, sed quadam stoliditate barbarica primum corporibus adgressi, postquam retinere amnem manibus et clipeis frustra temptaverant, ingesta silva obrutum transiluere. 13 Si statim infesto agmine urbem petissent, grande discrimen; sed in Venetia, quo fere tractu Italia mollissima est, ipsa soli caelique clementia robur elanguit. Ad hoc panis usu carnisque coctae et dulcedine vini mitigatos Marius in tempore adgressus est. 14 Venere ipsi — nam metus in barbaris nulla vestigia — et23 diem pugnare a nostro imperatore petierunt; et sic proximum dedit. In patentissimo, quem Raudium vocant, campo concurrere. Inde milia sexaginta quinque cecidere, hinc trecentis minus; per omnem diem conciditur barbarus. 15 Istic quoque imperator addiderat virtuti dolum, secutus Annibalem artemque Cannarum; primum nebulosum nanctus diem, ut hosti inopinatus occurreret, tum ventosum quoque, ut pulvis in oculos et ora ferretur, tum acie conversa in orientem, ut, quod ex captivis mox cognitum est, ex splendore galearum ac repercusso24 quasi ardere caelum videretur. 16 Nec minor p174cum uxoribus eorum pugna quam cum ipsis fuit; cum obiectis undique plaustris atque carpentis altae desuper securibus contisque pugnarent. 17 Perinde speciosa mors earum fuit quam pugna. Nam cum missa ad Marium legatione libertatem ac sacerdotium non impetrassent (nec fas erat), suffocatis elisisque passim infantibus suis aut mutuis concidere vulneribus aut vinculo e crinibus suis facto ab arboribus iugisque plaustrorum pependerunt. 18 Boiorix25 rex in prima acie dimicans inpigre nec inultus occiditur.

[Link to an English translation] Tertia Tigurinorum manus, quae quasi in subsidio Noricos insederat Alpium tumulos, in diversa elapsa fuga ignobili et26 latrociniis evanuit. 19 Hunc tam laetum tamque felicem liberatae Italiae adsertique imperii nuntium non per homines, ut solebat, populus Romanus accepit, sed per ipsos, si credere fas est,27 deos. 20 Quippe eodem die quo gesta res est visi pro aede Pollucis et Castoris iuvenes laureatas praetori litteras dare, frequensque in spectaculo rumor victoriae Cimbricae.28 *** "feliciter!" dixit. 21 Quo quid admirabilius, quid insignius fieri potest? Quippe velut elata montibus suis Roma spectaculo belli interesset, quod in p176gladiatorio munere fieri solet, uno eodemque momento, cum in acie Cimbri succumberent, populus in urbe plaudebat.

[Link to an English translation] XXXVIIII. Bellvm Thracicvm

III, 4 Post Macedonas, si dis placet, Thraces rebellabant, illi quondam tributarii Macedonum; nec in proximas modo provincias contenti incurrere, Thessaliam atque Dalmatiam, in Adriaticum mare usque venerunt; eoque fine retenti,29 quasi interveniente natura, contorta in ipsas aquas tela miserunt. 2 Nihil interim per id omne30 tempus residuum crudelitatis fuit in captivos saevientibus: litare dis sanguine humano, bibere in ossibus capitum, cuiusque modi ludibriis foedare mortem tam igne quam fumo, partus quoque gravidarum mulierum extorquere tormentis. 3 Saevissimi omnium Thracum Scordisci fuere, sed calliditas quoque ad robur accesserat: 4 silvarum et montium situ cum ingenio consentiebant. Itaque non fusus modo ab his aut fugatus, sed — simile31 prodigio — omnino totus interceptus exercitus quem duxerat Cato. 5 Didius vagos et libera populatione diffusos intra suam reppulit Thraciam. Drusus ulterius egit et vetuit transire Danuvium. Minucius toto vastavit Hebro, multis quidem amissis, dum per32 p178perfidum glacie flumen equitatur. 6 Volso Rhodopen Caucasumque33 penetravit. Curio Dacia tenus venit, sed tenebras saltuum expavit. Appius in Sarmatas usque pervenit, Lucullus ad terminum gentium Tanain lacumque Maeotin. 7 Nec aliter cruentissimi hostium quam suis moribus domiti. Quippe in captivos igni ferroque saevitum est; sed nihil barbaris atrocius visum est quam quod abscisis manibus relicti vivere superstites poenae suae iubebantur.


Adnotationes Editoris:

1 Myndon: myndam B.

[decorative delimiter]

2 cecidit Rehd.: caede codd.

[decorative delimiter]

3 sui post custodem delevi.

[decorative delimiter]

4 quo Perizonius: quod codd.

[decorative delimiter]

5 non add. Aldus.

[decorative delimiter]

6 contentus: contemptus codd.

[decorative delimiter]

7 adsiluit Freudenbergius: diuoluit B: diu uoluit NL.

[decorative delimiter]

8 regiis Hamlmius: regii B: regis NL.

[decorative delimiter]

9 Molucham Aldus: molucam B.

[decorative delimiter]

10 sullae N: sillae B.

[decorative delimiter]

11 lacunam post venientem indicavit Mommsenus: saevitum vel saeviente Aldus: venit malum vel exitium Rossbachius.

[decorative delimiter]

12 eos add. Voss. Rehd. Monac. Palat.

[decorative delimiter]

13 utriusque Iahniius: variusque codd.

[decorative delimiter]

14 testes Dukerus: testis codd.

[decorative delimiter]

15 elephanti NL: elephantis B.

[decorative delimiter]

16 Bituitus: vituitus B: bis visus NL.

[decorative delimiter]

17 coeperunt: ceperunt B: constituunt NL.

[decorative delimiter]

18 quo fidem Salmasius: pro fide B: qua fide L.

[decorative delimiter]

19 flagitante aquam exercitu: flagitantem aquam exercitum B.

[decorative delimiter]

20 Teutobodus: teuto vocatus B: teutobocus NL.

[decorative delimiter]

21 veluti add. N. Heinsius.

[decorative delimiter]

22 Atesim Salmasius: adȩsim B: ad hostes in NL.

[decorative delimiter]

23 locus valde corruptus: est — vestigia om. B: venere — vestigia om. L: venere illi quam et in barbaris multa vestigia ceteri: venere ipsi — nam metus in barbaris nulla vestigia — et etc. Halmius.

[decorative delimiter]

24 aure repercusso Iahnius: aere percusso B.

[decorative delimiter]

25 Boiorix: Boleris BL: bo eloris N.

[decorative delimiter]

26 et NL: e B.

[decorative delimiter]

27 si credere fas est: fas est si credere B.

[decorative delimiter]

28 post Cimbricae lacunam statuit Iahnius.

[decorative delimiter]

29 retenti Graevius: contenti codd.

[decorative delimiter]

30 per id omne: peridomne L: perdi omne N: per imperium donec B.

[decorative delimiter]

31 simile Aldus: simili BL.

[decorative delimiter]

32 per om. B.

[decorative delimiter]

33 Caucasumque: cauca umque B: Haemumque Iahnius.


[image ALT: Valid HTML 4.01.]

Pagina recensita IV Kal. Nov. 08