[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
ad litteras
mittendas
Bill Thayer

[Link to an English translation]
English

[ALT imaginis: Cliccare qui per una pagina di aiuto in Italiano.]
Italiano

[ALT imaginis: Clicca hic ad paginam adiutorii legendam (Anglice).]
Adjutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Sursum

[Legamen ad ostium situs mei]
Ostium

[ALT imaginis: legamen ad priorem partem]
I: Pars X
Haec pagina telaris pars est
Epitomae Historiae Romanae

Flori

ab E. S. Forster editi
apud Loeb Classical Library,
Londinio, MCMXXIX

Hic textus in dominio publico est.

Textum quam diligentissime perscrutavi et recensui —
sed si quemlibet errorem invenies, mihi, obsecro, scribe.


[ALT imaginis: legamen ad subsequentem partem]
I: Pars XII

Lucius Annaeus Florus

Epitomae de Tito Livio
bellorvm omnivm
annorvm DCC libri II

Liber I (continuatio)

p178 [Link to an English translation] XL. Bellvm Mithridaticvm

III, 5 Ponticae gentes a septentrione in sinistrum iacent, a Pontico cognominatae mari. Harum gentium atque regionum rex antiquissimus Aeetas,1 post Artabazes, a septem Persis oriundus, inde Mithridates, omnium longe maximus. 2 Quippe cum quattuor Pyrrho, tredecim2 anni Annibali suffecerint, ille per quadraginta annos restitit, donec tribus ingentibus bellis subactus felicitate Sullae,3 virtute Luculli, magnitudine Pompei consumeretur. 3 Causam quidem illius belli praetenderat apud Cassium legatum, adtrectari terminos suos a Nicomede Bithyno; ceterum elatus animis ingentibus Asiae totius et, p180si posset, Europae cupiditate flagrabat. 4 Spem ac fiduciam dabant nostra vitia. Quippe cum civilibus bellis distringeremur, invitabat occasio, nudumque latus imperi ostendebant procul Marius, Sulla, Sertorius. 5 Inter haec rei publicae vulnera et hos tumultus repente quasi captato tempore in lassos simul atque districtos subitus turbo Pontici belli ab ultima veluti specula septentrionis erupit.

[Link to an English translation] 6 Primis statim impetus belli Bithyniam rapuit, Asia inde pari terrore correpta est, nec cunctanter ad regem ab urbibus nostris populisque descitum est. 7 Aderat, instabat, saevitia quasi virtute utebatur. Nam quid atrocius uno eius edicto, cum omnes qui in Asia forent Romanae civitatis homines interfici iussit? Tum quidem domus, templa et arae, humana omnia atque divina iura violata sunt. 8 Sed hic terror Asiae Europam quoque regi aperiebat. Itaque missis Archelao Neoptolemoque praefectis, excepta Rhodo, quae pro nobis firmius stetit, ceterae Cyclades, Delos, Euboea et ipsum Graeciae decus Athenae tenebantur. 9 Italiam iam ipsamque urbem Romam regius terror adflabat. Itaque L. Sulla festinat, vir armis optimus, parique violentia ruentem ulterius hostem quadam quasi manu reppulit. 10 Primumque Athenas urbem, — quis crederet? — frugum p182parentem, obsidione ac fame ad humanos cibos compulit; mox subrutus Piraei portus sex aut amplius muris cinctus. Postquam domuerat ingratissimos hominum, tamen, ut ipse dixit, in honorem mortuorum sacris suis famaeque donavit. 11 Mox cum Euboea atque Boeotia praesidia regis depulisset,4 omnis copias uno apud Chaeroniam, apud Orchomenon altero bello dissipavit, statimque in Asiam transgressus ipsum opprimit. Et debellatum foret, nisi de Mithridate triumphare cito quam vere maluisset. 12 Ac tum quidem hunc Asiae statum Sulla dederat. Ictum cum Ponticis foedus, recepit Bithyniam a5 rege Nicomedes, Ariobarzanes6 Cappadociam, Asia rursus nostra, ut coeperat, Mithridates tantum7 repulsus. Itaque non fregit ea res Ponticos, sed incendit. 13 Quippe rex Asia et Europa quodam modo inescatus non iam quasi alienas, sed, quia amiserat, quasi raptas8 belli iure repetebat. 14 Igitur ut extincta parum fideliter incendia maiore flamma revivescunt, ita ille de integro, auctis maiorem in modum copiis, tota denique regni sui mole in Asiam rursus mari terra fluminibusque veniebat.

[Link to an English translation] 15 Cyzicus,9 nobilis civitas, arce, moenibus, portu turribusque marmoreis Asiaticae plagae litora inlustrat. Hanc ille quasi alteram Romam toto invaserat p184bello. 16 Sed fiduciam oppidanis resistendi nuntius fecit, docens adventare Lucullum, qui — horribile dictu — per medias hostium naves utre suspensus et pedibus iter gubernans, videntibus procul quasi marina pristis evaserat. 17 Mox clade conversa, cum ex mora obsidii regem fames et ex fame pestilentia urgueret, recedentem Lucullus adsequitur adeoque cecidit,10 ut Granicus et Aesepus11 amnes cruenti redderentur. 18 Rex callidus Romanaeque avaritiae peritus spargi a fugientibus sarcinas et pecuniam iussit, qua sequentes moraretur. Nec felicior in mari quam terra fuga. Quippe centum12 amplius navium classem apparatu belli gravem Pontico13 mari adgressa tempestas tam foeda strage laceravit, 19 ut navalis belli instar efficeret, planeque ut Lucullus quodam cum fluctibus procellisque commercio debellandum tradidisse regem ventis videretur. 20 Adtritae iam omnes validissimi regni vires erant, sed animus malis augebatur. 21 Itaque conversus ad proximas gentes totum paene orientem ac septentrionem ruina sua involvit. Hiberi, Caspii, Albani et utraeque sollicitantur Armeniae, per quae omnia decus et nomen et titulos gloriae Pompeio suo Fortuna quaerebat. 22 Qui ubi novis motibus ardere Asiam videt aliosque prodire reges, nihil p186cunctandum ratus, priusquam inter se gentium robora coirent, statim ponte facto omnium ante se primus transit Euphratem regemque fugientem media nanctus Armenia — quanta felicitas viri — uno proelio confecit. 23 Nocturna ea dimicatio fuit et Luna in partibus. Quippe quasi commilitans cum14 dea a tergo se hostibus, a facie Romanis praebuisset, Pontici per errorem longius cadentis umbras suas quasi hostium corpora petebant. 24 Et Mithridates quidem nocte illa debellatus est. Nihil enim postea valuit,15 quamquam omnia expertus more anguium, qui optrito capite postremum cauda minantur. 25 Quippe cum effugisset hostem Colchis tenus, iungere Bosporon, inde per Thracen Macedoniamque et Graeciam transilire, sic Italiam nec opinatus invadere — tantum cogitavit. 26 Sed defectione civium Pharnacisque filii scelere praeventus male temptatum veneno spiritum ferro expulit.

[Link to an English translation] 27 Gnaeus interim Magnus rebellis Asiae reliquias sequens per diversa gentium terrarumque volitabat. Nam sub orientem secutus Armenios, capit, ipso capite gentis, Artaxatis, supplicem16 iussit regnare Tigranen. 28 At in septentrione Scythicum iter tamquam in mari stellis secutus Colchos cecidit, ignovit Hiberiae, pepercit Albanis. Regem horum17 Oroden18 p188positis sub ipso Caucaso castris iussit in plana descendere, at Arthocen, qui Hiberis imperabat,19 et obsides liberos dare; Oroden20 etiam muneravit, ultro ab Albania sua lectum aureum et alia dona mittentem. 29 Nec non et in meridiem verso agmine Libanum Syriae Damascumque transgressus per nemora illa odorata, per turis et balsami silvas Romana signa circumtulit. Arabes, si quid imperaret, praesto fuere. 30 Hierosolyma21 defendere temptavere Iudaei; verum haec quoque et intravit et vidit illud grande inpiae gentis arcanum patens, sub aurea vite22 caelum. Dissidentibusque de regno fratribus arbiter factus regnare iussit Hyrcanum; Aristobulum, quia renovabat imperium, in catenas dedit. 31 Sic Pompeio duce populus totam,23 qua latissima est, Asiam pervagatus, quam extremam imperii habebat provinciam mediam fecit. Exceptis quippe Parthis, qui foedus maluerunt, et Indis, qui adhuc nos nec noverant, omnis Asia inter rubrum et Caspium et Oceanum Pompeianis domita vel oppressa signis tenebatur.


Adnotationes Editoris:

1 Aeetas: œtas N: aetas B: etas L.

[decorative delimiter]

2 tredecim B: quattuordecim NL.

[decorative delimiter]

3 Sullae: syllae NL: sillae B.

[decorative delimiter]

4 depulisset: dispulisset BL.

[decorative delimiter]

5 a: et B.

[decorative delimiter]

6 Nicomedes, Ariobarzanes: nichomede abariobar zenae B.

[decorative delimiter]

7 tantum: tantus B.

[decorative delimiter]

8 alienas . . . raptas scripsi: alienam . . . raptam codd.

[decorative delimiter]

9 Cyzicus: ci zicus B: Cyzicum NL.

[decorative delimiter]

10 cecidt L: caedit B: caecidit N.

[decorative delimiter]

11 Aesepus Salmasius: aesopus codd.

[decorative delimiter]

12 centum om. B.

[decorative delimiter]

13 Pontico: in pontico NL: pontu B.

[decorative delimiter]

14 quasi post cum add. B.

[decorative delimiter]

15 valuit om. B.

[decorative delimiter]

16 captis, ipso capite gentis, Artaxatis NL: captae gentis atrapens supplicem ceteris omissis B.

[decorative delimiter]

17 horum Graevius: colchorum codd.

[decorative delimiter]

18 Oroden: orhozen B.

[decorative delimiter]

19 post imperabat add. et codd., del. Iahnius.

[decorative delimiter]

20 Oroden: horolen B.

[decorative delimiter]

21 Hierosolyma: ierosolimam B: hierosolymam N.

[decorative delimiter]

22 vite: vitae B.

[decorative delimiter]

23 totam: tota B: totum (‑am man. sec.) N.


[image ALT: Valid HTML 4.01.]

Pagina recensita IV Kal. Nov. 08