[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
ad litteras
mittendas
Bill Thayer

[Link to an English translation]
English

[ALT imaginis: Cliccare qui per una pagina di aiuto in Italiano.]
Italiano

[ALT imaginis: Clicca hic ad paginam adiutorii legendam (Anglice).]
Adjutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Sursum

[Legamen ad ostium situs mei]
Ostium

[ALT imaginis: legamen ad priorem partem]
I: Pars XI
Haec pagina telaris pars est
Epitomae Historiae Romanae

Flori

ab E. S. Forster editi
apud Loeb Classical Library,
Londinio, MCMXXIX

Hic textus in dominio publico est.

Textum quam diligentissime perscrutavi et recensui —
sed si quemlibet errorem invenies, mihi, obsecro, scribe.


[ALT imaginis: legamen ad subsequentem partem]
I: Pars XIII

Lucius Annaeus Florus

Epitomae de Tito Livio
bellorvm omnivm
annorvm DCC libri II

Liber I (continuatio)

XLI. Bellum piraticum.
XLII. Bellum Creticum.
XLIII. Bellum Balearicum.

p190 [Link to an English translation] XLI. Bellvm Piraticvm

III, 6 Interim cum populus Romanus per diversa terrarum districtus est, Cilices invaserant maria sublatisque commerciis, rupto foedere generis humani, sic maria bello quasi tempestate praecluserant. 2 Audaciam perditis furiosisque latronibus dabat inquieta Mithridaticis proeliis Asia, dum sub alieni belli tumultu exterique regis invidia inpune grassantur. 3 Ac primum duce Isidoro contenti proximo mari Cretam inter atque Cyrenas et Achaiam sinumque Maleum, quod ab spoliis aureum ipsi vocavere, latrocinabantur. 4 Missusque in eos Publius Servilius, quamvis leves et fugaces myoparonas gravi et Martia classe turbaret, non incruenta victoria superat. 5 Sed nec mari summovisse contentus, validissimas urbes eorum et diutina praeda abundantes, Phaselim et Olympum evertit Isaurosque ipsam arcem Ciliciae, unde conscius sibi magni laboris Isaurici cognomen adamavit. 6 Non ideo tamen tot cladibus domiti terra se continere potuerunt; sed ut quaedam animalia, quibus aquam terramque incolendi gemina natura est, sub ipso hostis recessu inpatientes soli p192in aquas suas resiluerunt, et aliquando latius quam prius Siciliae quoque litora et Campaniam nostram subito adventu terrere voluerunt. 7 Sic Cilix dignus victoria Pompei visus est et Mithridaticae provinciae factus accessio. Ille dispersam toto mari pestem semel et in perpetuum volens extinguere divino quodam apparatu adgressus est. 8 Quippe cum classibus et suis et socialibus Rhodiorum abundaret, pluribus legatis atque praefectis utraque Ponti et Oceani ora conplexus est. 9 Gellius Tusco mari inpositus, Plotius Siculo; Atilius1 Ligusticum sinum, Pomponius2 Gallicum obsedit, Torquatus Balearicum, Tiberius Nero Gaditanum fretum, qua primum maris nostri limen aperitur; Lentulus Marcellinus Libycum,3 Aegyptium, Pompei iuvenes Hadriaticum, 10 Varro Terentius Aegaeum et Ionicum,4 Pamphylium Metellus, Asiaticum Caepio; ipsas Propontidos fauces Porcius Cato sic obditis navibus quasi porta5 obseravit. 11 Sic per omnis aequoris portus, sinus, latebras, recessus, promontoria, freta, paeninsulas quidquid piratarum fuit quadam indagine inclusum est. 12 Ipse Pompeius in originem fontemque belli Ciliciam; nec hostes detrectavere certamen. 13 Non ex fiducia, sed quia oppressi erant, ausi p194videbantur; sed nihil tamen amplius, quam ut ad primum ictum concurrerent. Mox ubi circumfusa undique rostra viderunt,6 abiectis statim telis remisque plausu undique pari, quod supplicantium signum fuit, vitam petiverunt. 14 Non alia tam incruenta victoria usi umquam sumus, sed nec fidelior in posterum reperta gens ulla est;7 idque prospectum singulari consilio ducis, qui maritimum genus a conspectu longe removit maris et mediterraneis agris quasi obligavit, eodemque tempore et usum maris navibus recuperaverit et terrae homines suos reddidit. 15 Quid prius in hac mirere victoria? velocitatem? quadragensimo die parta est. An felicitatem? ne una quidem navis amissa est. An vero perpetuitatem? amplius piratae non fuerunt.

[Link to an English translation] XLII. Bellvm Creticvm

III, 7 Creticum bellum, si vera volumus, [nos fecimus]8 sola vincendi nobilem insulam cupiditas fecit. Favisse Mithridati videbatur: hoc placuit armis vindicare. 2 Primus invasit insulam Marcus Antonius cum ingenti quidem victoriae spe atque fiducia, adeo ut pluris catenas in navibus quam arma portaret. 3 Dedit itaque poenas vaecordiae. Nam plerasque naves intercepit hostis, captivaque corpora religantes velis ac funibus suspendere, ac sic velificantes p196triumphantium in modum Cretes portibus suis adremigaverunt. 4 Metellus deinde totam insulam igni ferroque populatus intra castella et urbes redegit, Cnoson Eleuthernan9 et, ut Graeci dicere solent, urbium matrem Cydoneam; 5 adeoque saeve in captivos consulebatur,10 ut veneno se plerique conficerent, alii deditionem suam ad Pompeium absentem mitteret. 6 Et cum ille res in Asia gerens eo quoque praefectum misisset Antonium in alienam11 provinciam, inritus fuit, eoque infestior Metellus in hostes ius victoris exercuit, victisque Lasthene et Panare, Cydoneae ducibus, victor rediit. Nec quicquam tamen amplius de tam famosa victoria quam cognomen Creticum reportavit.

[Link to an English translation] XLIII. Bellvm Balearicvm

III, 8 Quatenus Metelli Macedonici domus bellicis agnominibus12 adsueverat, altero ex liberis eius Cretico facto mora non fuit quin alter quoque Balearicus vocaretur. 2 Baleares per id tempus insulae piratica rabie maria corruperant. Homines feros atque silvestres mireris ausos a scopulis suis saltem maria prospicere. 3 Ascendere etiam inconditas rates et praeternavigantes subinde inopinato impetu terruere. 4 Sed cum venientem ab alto Romanam classem prospexissent, p198praedam putantes, ausi etiam occurrere, et primo impetu ingenti lapidum saxorumque nimbo classem operuerunt. 5 Tribus quisque fundis proeliantur. Certos esse quis miretur ictus, cum haec sola genti arma sint, id unum ab infantia studium? cibum puer a matre non accipit,13 nisi quem ipsa monstrare percusserit. Sed non diu lapidatione Romanos terruere. 6 Nam postquam comminus ventum est expertique rostra et pila venientia, pecudum in morem clamorem sublato petiverunt fuga litora, dilapsique in proximos tumulos quaerendi fuerunt ut vincerentur.

[Link to an English translation] XLIIII. Expeditio in Cyprvm

III, 9 Aderat fatum insularum. Igitur et Cypros recepta sine bello. Insulam veteribus divitiis abundantem 2 et ob hoc Veneri sacram Ptolemaeus regebat. 3 Sed divitiarum tanta erat fama, nec falso, ut victor gentium populus et donare regna consuetus, P. Clodio tribuno plebis duce, socii vivique regis confiscationem mandaverit. 4 Et ille quidem ad rei famam veneno fata praecepit. 5 Ceterum Porcius Cato Cyprias opes Liburnis per Tiberium ostium invexit. Quae res latius aerarium populi Romani quam ullus triumphus implevit.


Adnotationes Editoris:

1 Atilius Gronovius: gratillus B: gratillius NL.

[decorative delimiter]

2 Pomponius Dukerus: Pompeius codd.

[decorative delimiter]

3 Marcellinus Libycum scripsi: Libycum Marcellinus codd.

[decorative delimiter]

4 Ionicum Oremerodius: Ponticum et codd.

[decorative delimiter]

5 porta Lipsius: portam codd.

[decorative delimiter]

6 videruntviderent B.

[decorative delimiter]

7 reperta gens ulla est om. B.

[decorative delimiter]

8 nos fecimus secl. Iahnius.

[decorative delimiter]

9 Eleuthernan: aetery threan B: et erythream N.

[decorative delimiter]

10 consulebatur: consolebatur B: consulabatur N.

[decorative delimiter]

11 alienam Mommsenus: aliam B.

[decorative delimiter]

12 agnominibus: hacnominibus B: nominibus NL.

[decorative delimiter]

13 accipit: accepit B.


[image ALT: Valid HTML 4.01.]

Pagina recensita IV Kal. Nov. 08