[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
ad litteras
mittendas
Bill Thayer

[Link to an English translation]
English

[ALT imaginis: Cliccare qui per una pagina di aiuto in Italiano.]
Italiano

[ALT imaginis: Clicca hic ad paginam adiutorii legendam (Anglice).]
Adjutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Sursum

[Legamen ad ostium situs mei]
Ostium
antecedens:

[ALT imaginis: legamen ad priorem partem]
I: Pars XII
Haec pagina telaris pars est
Epitomae Historiae Romanae

Flori

ab E. S. Forster editi
apud Loeb Classical Library,
Londinio, MCMXXIX

Hic textus in dominio publico est.

Textum quam diligentissime perscrutavi et recensui —
sed si quemlibet errorem invenies, mihi, obsecro, scribe.

insequens:

[ALT imaginis: legamen ad insequentem partem]
II: Pars I

Lucius Annaeus Florus

Epitomae de Tito Livio
bellorvm omnivm
annorvm DCC libri II

Liber I (finis)

XLV. Bellum Gallicum.
XLVI. Bellum Parthicum.
XLVII. Anaceφalaeosis.

 p200  [Link to an English translation] XLV. Bellvm Gallicvm

III, 10 Asia Pompei manibus subacta reliqua, quae restabant in Europa, Fortuna in Caesarem transtulit. 2 Restabant autem inmanissimi gentium Galli atque Germani et quamvis toto orbe divisi, tamen quia vincere libuit, Britanni.

[Link to an English translation] Primus Galliae motus ab Helvetiis coepit, qui Rhodanum inter et Rhenum siti, non sufficientibus terris venere sedem petitum, incensis moenibus suis; hoc sacramentum fuit, ne redirent. 3 Sed petito tempore ad deliberandum, cum inter moras Caesar Rhodani ponte rescisso fugam abstulisset, statim bellicosissimam gentem sic in sedes suas, quasi greges in stabulum pastor, reduxit. 4 Sequens longe longeque cruentior pugna Belgarum, quippe pro libertate pugnantium. Hic cum multa Romanorum militum insignia, tum illud egregium ipsius ducis, quod, nutante in fugam​1 exercitu, rapto fugientis e manu scuto in primam volitans aciem manu proelium restituit. 5 Inde cum Venetis etiam navale bellum, sed maior cum Oceano quam cum ipsis navibus rixa. Quippe illae rudes et informes et statim naufragae, cum rostra sensissent; sed haerebat in vadis pugna,  p202 cum aestibus solitis cum ipso certamine subductus Oceanus intercedere bello videretur. 6 Illae quoque accessere diversitates pro gentium locorumque natura. Aquitani, callidum genus, in speluncas se recipiebant: iussit includi; Morini dilabebantur in silvas:​2 iussit incendi. Nemo tantum feroces dixerit Gallos: fraudibus agunt. 7 Indutiomarus Treveros, Ambiorix concitavit Eburones. Utrique, absente Caesare coniuratione facta, invasere legatos. 8 Sed ille fortiter a Dolabella summotus est, relatumque regis caput; hic insidiis in valle dispositis dolo perculit. Itaque et castra direpta sunt et Aurunculeium​3 Cottam cum Titurio​4 Sabino legatos amisimus. Nec ulla de rege mox ultio; quippe perpetua trans Rhenum fuga latuit.

[Link to an English translation] 9 Nec Rhenus ergo inmunis; nec enim fas erat ut liber esset receptator hostium atque defensor. 10 Et prima contra Germanos illius pugna iustissimis quidem ex causis. Haedui de incursionibus eorum querebantur. 11 Quae Ariovisti​5 regis superbia! cui cum legati dicerent "veni ad Caesarem," et "quis est Caesar?" et "si vult, veniat" inquit, et "quid ad illum, quid agat nostra Germania? 12 num ego me interpono Romanis?" Itaque tantus gentis novae terror in castris, ut testamenta passim etiam in  p204 principiis scriberentur. Sed illa inmania corpora quo maiora erant, eo magis gladiis ferroque patuerunt. 13 Qui calor in proeliando militum fuerit, nullo magis exprimi potest quam quod, elatis super caput scutis cum se testudine barbarus tegeret, super ipsa Romani scuta salierunt, et inde in iugulos gladiis descendebant. 14 Iterum de Germano Tencteri​6 querebantur. Hic vero iam Caesar ultro Mosellam​7 navali ponte transgreditur ipsumque Rhenum et Hercyniis hostem quaerit in silvis; sed in saltus ac paludes gens omne diffugerat. Tantum pavoris incussit intra ripam subito Romanus visus.​8 15 Nec semel Rhenus, sed iterum quoque, et quidem ponte facto penetratus est. Maior aliquanto trepidatio. Quippe cum Rhenum suum sic ponte quasi iugo captum viderent, fuga rursus in silvas et paludes, et, quod acerbissimum Caesari fuit, non fuere qui vincerentur.

[Link to an English translation] 16 Omnibus terra marique peragratis respexit Oceanum et, quasi hic Romanis orbis non sufficeret, alterum cogitavit. Classe igitur conparata Britanniam transit mira celeritate; quippe qui tertia vigilia cum Morinorum solvisset​9 a portu, minus quam medio die insulam ingressus est. 17 Plena erant tumultu hostico​10 litora, et trepidantia ad conspectum rei  p206 novae carpenta volitabant. Itaque trepidatio pro victoria fuit. Arma et obsides accepit a trepidis, et ulterius isset, nisi inprobam classem naufragio castigasset Oceanus. 18 Reversus igitur in Galliam, classe maiore auctisque copiis in eundem rursus Oceanum eosdemque rursus Britannos. Caledonas secutus in silvas unum quoque e11 regibus Casuellanum​12 in vincla dedit. 19 Contentus his (non enim provinciae, sed nomini studebatur) cum maiore quam prius praeda revectus est, ipso quoque Oceano tranquillo magis et propitio, quasi inparem ei se fateretur.

[Link to an English translation] 20 Sed maxima omnium eademque novissima coniuratio fuit Galliarum, cum omnis​13 pariter Arvernos atque Biturigas, 21 Carnuntas simul Sequanosque contraxit​14 corpore armis spirituque terribilis, nomine etiam quasi ad terrorem conposito, Vercingetorix. Ille festis diebus et conciliabulis, cum frequentissimos in lucis haberet, ferocibus dictis ad ius pristinum libertatis erexit. 22 Aberat tunc Caesar Ravennae dilectum agens, et hieme creverant Alpes: sic interclusum putabant iter. Sed ille qualis erat ad nuntium rei felicissima temeritate​15 per invios ad id tempus montium tumulos, per intactas vias et nives,  p208 expedita manu emensus Galliam, et ex distantibus hibernis castra contraxit, et ante in media Gallia fuit, quam ab ultima timeretur. 23 Tum ipsa capita belli adgressus urbes, Avaricum​16 quadraginta milium propugnantium sustulit,​17 Alesiam ducentorum quinquaginta milium iuventute subnixam flammis adaequavit. 24 Circa Gergoviam Avernorum tota belli moles fuit. Quippe cum octoginta milia muro et arce et abruptis ripis defenderent maximam civitatem, 25 vallo sudibus et fossa inductoque fossae flumine, ad hoc decem et octo castellis ingentique lorica circumdatam primum fame domuit, mox audentem eruptiones in vallo sudibusque concidit, novissime in deditionem redegit. 26 Ipse ille rex, maximum victoriae decus, supplex cum in castra venisset, equum et phaleras et sua arma ante Caesaris genua proiecit: "Habe,"​18 inquit, "fortem virum, vir fortissime, vicisti."

[Link to an English translation] XLVI. Bellvm Parthicvm

III, 11 Dum Gallos per Caesarem in septentrione debellat, ipse interim ad orientem grave volnus a Parthis populus Romanus accepit. Nec de fortuna queri possumus; caret solacio clades. 2 Adversis et dis et hominibus cupiditas consulis Crassi, dum Parthico inhiat auro, undecim strage legionum et ipsius  p210 capite multata est. 3 Et tribunus plebi Metellus exeuntem ducem hostilibus​19 Diris devoverat, et cum Zeugma transisset exercitus, rapta subitis signa turbinibus hausit Euphrates, 4 et cum apud Nicephorium castra posuisset, missi ab Orode​20 rege legati nuntiavere, percussorum cum Pompeio foederum Sullaque meminisset. 5 Regiis inhians ille thensauris, nihil ne imaginario quidem iure, sed Seleuciae se responsurum esse respondit. 6 Itaque dii foederum ultores nec insidiis nec virtuti hostium defuerunt. Iam primum, qui solus et subvehere commeatus et munire poterat a tergo, relictus Euphrates, dum simulato transfugae cuidam Mazarae​21 Syro creditur. 7 Tum​22 in mediam camporum vastitatem eodem duce ductus exercitus, ut undique hosti exponeretur. 8 Itaque vixdum venerat Carrhas, cum undique praefecti regis Silaces et Surenas​23 ostendere signa auro sericisque vexillis vibrantia. Tunc sine mora circumfusi undique equitatus in modum grandinis atque nimborum densa pariter tela fuderunt. Sic miserabili strage deletus exercitus. 9 Ipse in conloquium sollicitatus, signo dato vivus hostium in manus incidisset, nisi tribunis reluctantibus fugam ducis barbari ferro occupassent. [Sic quoque relatum caput ludibrio hostibus fuit.]24 10 Filium ducis  p212 paene in conspectu patris idem telis operuerunt. Reliquiae infelicis exercitus, quo​25 quemque rapuit fuga, in Armeniam, Ciliciam Syriamque distractae, vix nuntium cladis rettulerunt. Caput eius recisum cum dextera manu ad regem reportatum ludibrio fuit, neque indigno. Aurum enim liquidum in rictum oris infusum est, ut cuius animus arserat auri cupiditate, eius etiam mortuum et exsangue corpus auro ureretur.

[Link to an English translation] XLVII. Anaceφalaeosis

III, 12 Haec est illa tertia​26 aetas populi Romani transmarina, qua Italia progredi ausus orbe toto arma circumtulit. 2 Cuius aetatis superiores centum anni sancti, pii et, ut diximus, aurei, sine flagitio, sine scelere, dum sincera adhuc et innoxia pastoriae illius sectae integritas, dumque Poenorum hostium inminens metus disciplinam veterem continebat. 3 Posteri centum, quos a Carthaginis, Corinthi Numantiaque excidiis et Attali regis Asiatica hereditate deduximus in Caesarem et Pompeium secutumque hos, de quo dicemus,​27 Augustum, ut claritate rerum bellicarum magnifici, ita domesticis cladibus miseri et erubescendi. 4 Quippe sicut Galliam, Thraciam, Ciliciam, Cappadociam, uberrimas validissimasque  p214 provincias, Armenios etiam et Britannos, ut non in usum, ita ad imperii speciem magna nomina adquisisse pulchrum ac decorum: 5 ita eodem tempore dimicasse domi cum civibus, sociis, mancipiis, gladiatoribus totoque inter se senatu turpe atque miserandum. 6 Ac nescio an satius​28 fuerit populo Romano Sicilia et Africa contento fuisse, aut his etiam ipsis carere​29 dominanti in Italia sua, quam eo magnitudinis crescere, ut virtutibus suis conficerentur. 7 Quae enim res alia civiles furores peperit quam nimiae felicitates? Syria prima nos victa corrupit, mox Asiatica Pergameni regis hereditas. 8 Illae opes atque divitiae adfixere saeculi mores, mersamque vitiis suis quasi sentina rem publicam pessum dedere. Unde enim populus Romanus a tribunis agros et cibaria flagitaret nisi per famem quam luxus fecerat? Hinc ergo Gracchanae​30 prima et secunda et illa tertia Apuleiana seditio. 9 Unde iudiciariis legibus divulsus ab​31 senatu eques nisi ex avaritia, ut vectigalia rei publicae atque ipsa iudicia in quaestu haberentur? Hinc Drusus et promissa civitas Latio et per hoc arma sociorum. 10 Quid autem? Bella servilia unde nobis nisi ex abundantia familiarum? Unde gladiatorii adversum  p216 dominos suos exercitus, nisi ad conciliandum plebis favorem effusa largitio, dum spectaculis indulget, supplicia quondam hostium artem faceret?​32 11 Iam ut speciosiora vitia tangamus, nonne ambitus honorum ab isdem divitiis concitatus? 12 Atqui inde Mariana, inde Sullana tempestas. Aut magnificus apparatus conviviorum et sumptuosa largitio non ab opulentia paritura mox egestatem? 13 Haec Catilinam patriae suae inpegit. Denique illa ipsa principatus et dominanti cupido unde nisi ex nimiis opibus venit? Atquin haec Caesarem atque Pompeium furialibus in exitium rei publicae facibus armavit. 14 Hos igitur omnis domesticos motus separatos ab externis iustisque bellis ex ordine persequemur.


Adnotationes Editoris:

1 fugam Rehd.:º fuga cet.

[decorative delimiter]

2 Morini dliabebantur in silvas Vinetus: morabantur in silvis B: nec mora dilabebantur in silvas N.

[decorative delimiter]

3 Aurunculeium Perizonius: aurum ablatum codd.

[decorative delimiter]

4 Titurio: tirio B.

[decorative delimiter]

5 Ariovisti: tario bisti B: ario iusti L.

[decorative delimiter]

6 Tencteri: genteri B: centeri NL: treviri Aldus.

[decorative delimiter]

7 Mosellam Monac.: musellam B: massiliam NL.

[decorative delimiter]

8 Romanus visus Rossbachius: romana vis BN.

[decorative delimiter]

9 cum Morinorum solvisset Halmius: com morinos movisset B: marino solvisset (om. cumNL.

[decorative delimiter]

10 hostico: hostilico (li in margine additum) B.

[decorative delimiter]

11 e: et B.

[decorative delimiter]

12 Casuellanum Rossbachius (cf. Dio, XL.2.3, Polyaen. VIII.23.5): cas | uella B: cavelianis NL.

[decorative delimiter]

13 omnis N: omnes L.

[decorative delimiter]

14 post contraxit add. hi B, ille NL.

[decorative delimiter]

15 felicissima temeritate Salmasius: felicissimae temeritatis codd.

[decorative delimiter]

16 Avaricum: salaricum B: alvaricum N: aviaricum in alvaricum mut. L.

[decorative delimiter]

17 sustulit secl. Iahnius.

[decorative delimiter]

18 habe Petrarca: habes codd.

[decorative delimiter]

19 hostilibus: hostibus B.

[decorative delimiter]

20 Orode: herode B.

[decorative delimiter]

21 Mazarae: mazare BL.

[decorative delimiter]

22 tum om. B: dum L.

[decorative delimiter]

23 Surenas Aldus: sirenas B: syrenas NL.

[decorative delimiter]

24 sic — fuit secl. Iahnius.

[decorative delimiter]

25 quo om. B.

[decorative delimiter]

26 tertia om. B.

[decorative delimiter]

27 dicemus Voss. Palat.: dicimus cet.

[decorative delimiter]

28 an satius: ac satis B.

[decorative delimiter]

29 carere: parcere B.

[decorative delimiter]

30 Gracchanae Iahnius: gracchana et L: grachana et B.

[decorative delimiter]

31 ab: at B.

[decorative delimiter]

32 artem faceret Iahnius: arte fecere B: artem facit NL.


[image ALT: Valid HTML 4.01.]

Pagina recensita XII Kal. Iul. 09