[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
ad litteras
mittendas
Bill Thayer

[Link to an English translation]
English

[ALT imaginis: Cliccare qui per una pagina di aiuto in Italiano.]
Italiano

[ALT imaginis: Clicca hic ad paginam adiutorii legendam (Anglice).]
Adjutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Sursum

[Legamen ad ostium situs mei]
Ostium

[ALT imaginis: legamen ad priorem partem]
I: Pars XII
Haec pagina telaris pars est
Epitomae Historiae Romanae

Flori

ab E. S. Forster editi
apud Loeb Classical Library,
Londinio, MCMXXIX

Hic textus in dominio publico est.

Textum quam diligentissime perscrutavi et recensui —
sed si quemlibet errorem invenies, mihi, quaeso, scribe.


[ALT imaginis: legamen ad subsequentem partem]
II: Pars II

Lucius Annaeus Florus

Epitomae de Tito Livio
bellorvm omnivm
annorvm DCC libri II

Liber II (initium)

I. De legibus Gracchanis.
II. Seditio Ti. Gracchi.1
III. Seditio C.2 Gracchi.
IIII. Seditio Apuleiana.
V. Seditio Drusiana.

p220 [Link to an English translation] I. De legibvs Gracchanis

III, 13 Seditionum omnium causas tribunicia potestas excitavit, quae specie quidem plebis tuendae, cuius in auxilium comparata est, re autem dominationem sibi adquirens, studium populi ac favorem agrariis, frumentariis, iudiciariis legibus aucupabatur. Inerat omnibus species aequitatis. 2 Quid tam iustum enim quam recipere plebem sua a patribus, ne populus gentium victor orbisque possessor extorris aris ac focis ageret? 3 Quid tam aequum quam inopem populum vivere ex aerario suo? 4 Quid ad ius3 libertatis aequandae magis efficax quam ut senatu regente provincias ordinis equestris auctoritas saltem iudiciorum regno niteretur?4 5 Sed haec ipsa in perniciem redibant, et misera res publica in exitium5 sui merces erat. 6 Nam et a senatu in equidem translata iudiciorum potestas vectigalia, id p222est imperii patrimonium, subprimebat, 7 et emptio frumenti ipsos rei publicae nervos exhauriebat, aerarium; et reduci plebs in agros unde poterat sine possidentium eversione, qui ipsi para populi erant, et iam6 relictas sibi a maioribus sedes aetate quasi iure possidebant?

[Link to an English translation] II. Seditio Tiberi Gracchi

III, 14 Primam certaminum facem Ti.7 Gracchus accendit, genere, forma, eloquentia facile princeps. 2 Sed hic, sive Mancinianae deditionis, quia8 sponsor foederis fuerat, contagium timens et inde popularis, 3 sive aequo et bono ductus, quia depulsam agris suis plebem miseratus est, [ne populus gentium victor orbisque possessor laribus ac focis suis exularet,]9 quacumque mente rem ausus ingentem est. 4 Postquam10 rogationis dies aderat, ingentis stipatus agmine rostra conscendit, nec deerat obvia manu tota inde nobilitas; et tribuni in partibus. 5 Sed ubi intercedentem legibus suis C. Octavium videt Gracchus, contra fas collegii, ius11 potestatis, iniecta p224manu depulit rostris, adeoque praesenti metu mortis exterruit, ut abdicare se magistratu cogeretur. 6 Sic triumvir creatus dividendis agris, cum ad perpetranda coepta die comitiorum prorogari sibi vellet imperium, obvia nobilitas manu eorum, quos agris moverat. 7 Caedes a foro coepit; inde cum in Capitolium profugisset plebemque ad defensionem salutis suae manu caput tangens hortaretur, praebuit speciem regnum sibi et diadema poscentis, atque ita duce Scipione Nasica, concitato in arma populo, quasi iure oppressus est.

[Link to an English translation] III. Seditio C. Gracchi

III, 15 Statim et mortis et legum fratris sui vindex non minore impetu incaluit C. Gracchus. 2 Qui cum pari tumultu atque terrore plebem in avitos agros arcesseret, et recentem Attali hereditatem in alimenta populo polliceretur, 3 iamque nimius et inpotens12 altero tribunatu secunda plebe volitaret, 4 obrogare13 auso legibus suis Minucio tribuno, p226fretus comitum manu fatale familiae suae Capitolium invasit. 5 Inde proximorum caede depulsus cum se in Aventinum recepisset, inde quoque obvia senatus manu ab Opimio consule oppressus est. 6 Insultatum quoque mortis reliquiis, et illud sacrosanctum caput tribuni plebis percussoribus auro repensatum.

[Link to an English translation] IIII. Seditio Apvleiana

III, 16 Nihilo minus Apuleius Saturninus Gracchanas adserere leges non destitit. Tantum animorum viro Marius dabat, [qui]14 nobilitati semper inimicus, consulatu suo praeterea confisus. Occiso palam comitiis A. Ninnio conpetitore tribunatus, subrogare conatus est in eius locum C. Gracchum, hominem sine tribu, sine notore, sine nomine; sed subdito titulo in familiam ipse se adoptabat. 2 Cum tot tantisque ludibriis exultaret inpune, rogandis Gracchorum legibus ita vehementer incubuit, ut senatum quoque cogeret in verba iurare, cum abnuentibus aqua et igni interdicturum minaretur. Unus tamen extitit, qui mallet exilium. 3 Igitur post Metelli fugam omni nobilitate perculsa cum iam tertium annum dominaretur, eo vesaniae progressus est, ut consularia quoque comitia nova caede turbaret. 4 Quippe ut satellitem furoris sui Glauciam p228consulem faceret, C. Memmium15 conpetitorem interfici iussit, et in eo tumultu regem se a satellitibus16 suis appellatum laetus accepit. 5 Tum vero iam conspiratione senatus, ipso quoque iam Mario consule, quia tueri non poterat, adverso, directae in foro acies; pulsus inde Capitolium invasit. 6 Sed cum abruptis fistulis obsideretur senatuique per legatos paenitentiae fidem faceret, ab arce degressus cum ducibus factionis receptus in curiam est. Ibi eum facta inruptione populus fustibus saxisque opertum in ipsa quoque morte laceravit.

[Link to an English translation] V. Seditio Drvsiana

III, 17 Postremo Livius Drusus non tribunatus modo viribus, sed ipsius etiam senatus auctoritate totiusque Italiae consensu easdem leges adserere conatus, 2 dum alium captat ex alio, tantum conflavit incendium, ut nec17 primam illius flammam18 posset sustinere et subita morte correptus hereditarium in posteros suos bellum propagaret. 3 Iudiciaria lege Gracchi diviserant populum Romanum et bicipitem ex una fecerant civitatem. Equites Romani tanta potestate subnixi, ut qui fata fortunasque principum p230haberent in manu, interceptis vectigalibus peculabantur suo iure rem publicam; senatus19 exilio Metelli, damnatione Rutili debilitatus omne decus maiestatis amiserat. 4 In hoc statu rerum pares opibus animis dignitate (unde et nata Livio Druso aemulatio)20 equitem21 Servilius Caepio, senatum Livius Drusus adserere. 5 Signa, aquilae et vexilla deerant: ceterum sic urbe in una quasi in binis castris dissidebatur. Prior Caepio in senatum impetu facto reos ambitus Scaurum et Philippum principes nobilitatis elegit. 6 His ut motibus resisteret, Drusus plebem ad se Gracchanis legibus, isdemque22 socios ad plebem spe civitatis erexit. Extat23 vox ipsius, nihil se ad largitionem ulli reliquisse, nisi si quis aut caenum dividere vellet aut caelum. 7 Aderat promulgandi dies, cum subito tanta vis hominum undique apparuit, ut hostium adventu obsessa civitas videretur. 8 Ausus tamen obrogare legibus consul Philippus, sed adprehensum faucibus viator non ante dimisit quam sanguinis in os et oculos redundaret. 9 Sic per vim latae iussaeque leges. Et pretium rogationis statim socii flagitare, cum imparem Drusum aegrumque rerum temere p232moratum matura, ut in tali discrimine, mors abstulit. Nec ideo [minus]24 socii promissa Drusi a populo Romano reposcere armis desierunt.


Adnotationes Editoris:

1 Sediito Ti. Gracchi add. Iahnius.

[decorative delimiter]

2 C. add. Iahnius.

[decorative delimiter]

3 quid ad ius: quid satius B: quid ius L.

[decorative delimiter]

4 niteretur: uteretur B.

[decorative delimiter]

5 in exitium: inexilium B.

[decorative delimiter]

6 et iam Iahnius: et tam B: et tamen NL.

[decorative delimiter]

7 Ti. add. Aldus.

[decorative delimiter]

8 deditionis, quia: seditionis qua B.

[decorative delimiter]

9 ne populus — exularet secl. Gruterus.

[decorative delimiter]

10 est. postquam Halmius: sed postquam B.

[decorative delimiter]

11 ius: iuris B.

[decorative delimiter]

12 inpotens Heinsius: potens codd.

[decorative delimiter]

13 obrogare Vinetus: abrogare codd.

[decorative delimiter]

14 qui seclusi.

[decorative delimiter]

15 C. Memmium: publium mummium B: c. menmium L: c. memmium N2: cf. Liv. per. 69, Sall. Iug. 27.2.

[decorative delimiter]

16 se a satellitibus Halmius: exatellitibus B.

[decorative delimiter]

17 nec Vinetus: ne codd.

[decorative delimiter]

18 primam illius flammam Iahnius: prima illius flamma codd.

[decorative delimiter]

19 senatus L Voss. Monac. Palat.: pilatus B.

[decorative delimiter]

20 unde et nata Livio Druso aemulatio Graevius: unde et natalium druso aemulatio accesserat B: unde et natalivio druso aemulatio accesserat N.

[decorative delimiter]

21 equitem Voss. Rehd.: equitatem B: aequitum NL.

[decorative delimiter]

22 isdemque: eisdem NL.

[decorative delimiter]

23 extat L: exat B.

[decorative delimiter]

24 minus seclusit Perizonius.


[image ALT: Valid HTML 4.01.]

Pagina recensita IV Kal. Nov. 08