[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
ad litteras
mittendas
Bill Thayer

[Link to an English translation]
English

[ALT imaginis: Cliccare qui per una pagina di aiuto in Italiano.]
Italiano

[ALT imaginis: Clicca hic ad paginam adiutorii legendam (Anglice).]
Adjutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Sursum

[Legamen ad ostium situs mei]
Ostium

[ALT imaginis: legamen ad priorem partem]
II: Pars I
Haec pagina telaris pars est
Epitomae Historiae Romanae

Flori

ab E. S. Forster editi
apud Loeb Classical Library,
Londinio, MCMXXIX

Hic textus in dominio publico est.

Textum quam diligentissime perscrutavi et recensui —
sed si quemlibet errorem invenies, mihi, obsecro, scribe.


[ALT imaginis: legamen ad subsequentem partem]
II: Pars III

Lucius Annaeus Florus

Epitomae de Tito Livio
bellorvm omnivm
annorvm DCC libri II

Liber II (continuatio)

VI. Bellum adversus socios.
VII. Bellum servile.
VIII. Bellum Spartacium.

p232 [Link to an English translation] VI. Bellvm adversvs socios

III, 18 Sociale bellum vocetur licet, ut extenuemus invidiam, si verum tamen volumus, illud civile bellum fuit. Quippe cum populus Romanus Etruscos, Latinos Sabinosque sibi miscuerit et unum ex omnibus sanguinem ducat, corpus fecit ex membris et ex omnibus unus est; 2 nec minore flagitio socii intra Italiam quam intra urbem cives rebellabant. 3 Itaque cum ius civitatis, quam viribus auxerant, socii iustissime postularent, quam in spem eos cupidine dominationis Drusus erexerat, 4 postquam ille domestico scelere oppressus est, eadem fax, quae illum cremavit, socios in arma et expugnationem urbis accendit. 5 Quid hac clade tristius? Quid calamitosius? Cum omne Latium atque Picenum, Etruria omnis atque Campania, postremo Italia contra matrem suam ac parentem urbem consurgeret; 6 cum omne robur fortissimorum fidelissimorumque sociorum sub suis quisque signis haberent municipalia illa prodigia, Poppaedius1 Marsos et <Paelignos>,2 Latinos Afranius,3 Umbros Plotius,4 Egnatius Etruscos,5 Samnium Lucaniamque Telesinus; 7 cum regum6 p234et gentium arbiter populus ipsum se regere non posset, ut victrix Asiae et Europae a Corfinio Roma adpeteretur.

[Link to an English translation] 8 Primum fuit belli consilium, ut in Albano monte7 festo die Latinarum Iulius Caesar et Marcius Philippus consules inter sacra et aras immolarentur. 9 Postquam id nefas proditione discussum est, Asculo furor omnis erupit,8 in ipsa quidem ludorum frequentia trucidatis qui tunc aderant ab urbe legatis. Hoc fuit inpii belli9 sacramentum. 10 Inde iam passim ab omni parte Italiae, duce et auctore belli discursante Poppaedio,10 diversa per populos et urbes signa cecinere. 11 Nec Annibalis nec Pyrrhi fuit tanta vastatio. Ecce Ocriculum, ecce Grumentum, ecce Faesulae, ecce11 Carseoli, Aesernia, Nuceria,12 Picentia penitus13 ferro et igne vastantur. Fusae Rutili copiae, fusae Caepionis. 12 Nam ipse Iulius Caesar, exercitu amisso, cum in urbem cruentus referretur, miserabili funere mediam per urbem viam fecit.14 13 Sed magna populi Romani fortuna, et semper in malis maior, totis denuo viribus consurrexit; adgressique singulos populos Cato discutit Etruscos, Gabinius Marsos, Carbo Lucanos, Sulla Samnites; 14 Pompeius vero Strabo15 omnia flammis ferroque p236populatus non prius finem caedium fecit, quam Asculi eversione manibus tot exercituum, consulum direptarumque urbium dis litaretur utcumque.16

[Link to an English translation] VII. Bellvm Servile

III, 19 Etsi cum sociis — nefas — cum liberis tamen et ingenuis dimicatum est: quis aequo animo ferat in principe populo bella servorum? 2 Primum servile bellum inter initia17 urbis Herdonio duce Sabino in ipsa urbe temptatum est, cum occupata tribuniciis seditionibus civitate Capitolium obsessum est et a consule receptum; sed hic tumultus magis fuit quam bellum. Mox imperio per diversa terrarum occupato, quis crederet Siciliam multo cruentius servili quam Punico bello esse vastatam? 3 Terra frugum ferax et quodam modo suburbana provincia latifundiis civium Romanorum tenebatur. Hic ad cultum agri frequentia ergastula catenatique cultores materiam bello praebuere. 4 Syrus18 quidam nomine Eunus19 — magnitudo cladium20 facit, ut meminerimus — fanatico furore simulato, dum Syriae deae comas iactat, ad libertatem et arma servos quasi p238numinum imperio concitavit; 5 idque ut divinitus fieri probaret, in ore abdita nuce quam sulphure et igne stipaverat, leniter inspirans flammam inter verba fundebat. 6 Hoc miraculum primo duo milia ex obviis,21 mox iure belli refractis ergastulis sexaginta amplius milium fecit exercitum; regisque, ne quid mali deesset, decoratus insignibus castella, victos, oppida miserabili direptione vastavit. 7 Quin,22 illud quoque ultimum dedecus23 belli, capta sunt castra praetorum — nec nominare ipsos pudebit — castra Manlii, Lentuli, Pisonis, Hypsaei.24 Itaque qui per fugitivarios abstrahi debuissent, praetorios duces profugos proelio ipsi sequebantur. Tandem Perperna imperatore supplicium de eis sumptum est. 8 Hic enim victos et apud Hennam25 novissime obsessos cum fame quasi pestilentia consumpsisset, reliquias latronum compedibus, catenis crucibusque punivit; fuitque de servis ovatione contentus, ne dignitatem triumphi servili inscriptione violaret.

[Link to an English translation] 9 Vixdum respiraverat insula, cum statim Servilio praetore a Syro26 reditur ad Cilicem. Athenio pastor interfecto domino familiam ergastulo liberatam sub signis ordinat. 10 Ipse veste purpurea p240argenteoque baculo et regium in morem fronte redimita non minorem quam ille fanaticus prior conflavit exercitum, acriusque multo, quasi et illum vindicaret, vicos, oppida, castella diripiens, in servos infestius quam in dominos27 quasi in transfugas, saeviebat. 11 Ab hoc quoque praetorii exercitus fusi, capta Servili castra, capta Luculli. Sed Titus Aquilius Perpernae usus exemplo, interclusum hostem commeatibus ad extrema conpulit comminutasque copias fame armis facile delevit; comminutasque copias fame armis facile delevit; dedidissent se, nisi suppliciorum metu voluntariam mortem praetulissent. 12 Ac ne de duce quidem supplicium exigi potuit, quamvis vivus in manus venerit; quippe dum circa adprehendendum eum a multitudine contenditur, inter rixantium manus praeda lacerata est.

[Link to an English translation] VIII. Bellvm Spartacivm

III, 20 Enimvero et servilium armorum dedecus feras; nam etsi per fortunam in omnia obnoxii, tamen quasi secundum hominum genus sunt et in bona libertatis nostrae adoptantur: bellum Spartaco duce concitatum quo nomine appellem nescio; 2 quippe cum servi28 militaverint, gladiatores imperaverint, illi infimae sortis homines, hi pessumae auxere ludibriis calamitatem Romanam.

[Link to an English translation] 3 Spartacus, Crixus, Oenomaus effracto Lentuli p242ludo cum triginta aut amplius eiusdem fortunae viris erupere Capua;29 servisque ad vexillum30 vocatis cum statim decem milia amplius coissent, homines modo effugisse contenti, iam et vindicari volebant. 4 Prima sedes velut rabidis beluis mons31 Vesuvius placuit. Ibi cum obsiderentur a Clodio Glabro, per fauces cavi montis vitineis delapsi vinculis32 ad imas eius descendere radices et exitu inviso33 nihil tale opinantis ducis subito impetu castra rapuerunt; 5 inde alia castra, Vareniana,34 deinceps Thorani; totamque pervagantur Campaniam. Nec villarum atque vicorum vastatione contenti Nolam atque Nuceriam, Thurios35 atque Metapontum terribili strage populantur. 6 Adfluentibus in diem copiis cum iam esset iustus exercitus, e viminibus pecudumque tegumentis inconditos sibi clipeos et ferro ergastulorum recocto gladios ac tela fecerunt. 7 Ac ne quod decus36 iusto deesset exercitui, domitis obviis etiam gregibus paratur equitatus, captaque de praetoribus insignia et fasces ad ducem detulere. 8 Nec abnuit ille de stipendiario Thrace miles, de milite desertor, inde latro,37 deinde p244in honorem38 virium gladiator. 9 Quin39 defunctorum quoque proelio ducum funera imperatoriis40 celebravit exsequiis, captivosque circa rogum iussit armis depugnare, quasi plane expiaturus omne praeteritum dedecus, si de gladiatore munerarius fuisset. 10 Inde iam consulares41 quoque adgressus in Appenino Lentuli exercitum cecidit, apud Mutinam Publi Crassi castra delevit. 11 Quibus elatus victoriis de invadenda urbe Romana — quod satis est turpitudini nostrae — deliberavit. 12 Tandem enim totis imperii viribus contra myrmillonem consurgitur42 pudoremque Romanum Licinius Crassus adseruit; a quo pulsi fugatique — pudet dicere — hostes in extrema Italiae refugerunt. 13 Ibi circa Brittiumº angulum clusi,43 cum fugam in Siciliam pararent neque navigia suppeterent, ratesque ex trabibus et dolia conexa virgultis rapidissimo freto frustra experirentur, tamen eruptione facta dignam viris obiere morte et, 14 quod sub gladiatore duce oportuit, sine missione pugnatum est. Spartacus ipse in primo agmine fortissime dimicans quasi imperator occisus est.


Adnotationes Editoris:

1 Poppaedius (cf. Liv. per. 76, CIL X.220, 417, Appian, Bell. Civ. I.40, etc.): poppedius BL: poppedios N.

[decorative delimiter]

2 Paelignos add. Kellerbauerus.

[decorative delimiter]

3 Afranius: affranius N: afrienus B.

[decorative delimiter]

4 Plotius Tollius: totos B: totus NL.

[decorative delimiter]

5 Egnatius Etruscos Lipsius: senatos et consules B.

[decorative delimiter]

6 regum: rerum B: regnum L.

[decorative delimiter]

7 consilium, ut in Albano monte Rossbachius: in Albano monte consilium ut B.

[decorative delimiter]

8 erupit: eripuit B.

[decorative delimiter]

9 inpii belli: imbellis B.

[decorative delimiter]

10 Poppaedio: poppedio NL: pompeio B.

[decorative delimiter]

11 Grumentum, ecce Faesulae, ecce: crumentum ecce pessulae et B.

[decorative delimiter]

12 Aesernia, Nuceria Iahnius: reserat anuceria B: res erat nuceria N.

[decorative delimiter]

13 Picentia penitus Hauptius: picenti moenibus B.

[decorative delimiter]

14 mediam per urbem viam fecit scripsi: mediam urbem per viam fecit codd.

[decorative delimiter]

15 Strabo om. B.

[decorative delimiter]

16 utcumque ab initio proximi capitis huc transposuit Lipsius: id qualitercumque B.

[decorative delimiter]

17 inter initia: in italia B.

[decorative delimiter]

18 Syrus: sirus B.

[decorative delimiter]

19 Eunus: conus B.

[decorative delimiter]

20 cladium: gladium BN: claudium L.

[decorative delimiter]

21 ex obviis Rehd.: exobulis NL, om. B.

[decorative delimiter]

22 quin: quid B.

[decorative delimiter]

23 dedecus: decus B.

[decorative delimiter]

24 Hypsaei: hypsei NL: ipse B.

[decorative delimiter]

25 Hennam: bennam B.

[decorative delimiter]

26 Servilio praetore a Syro Mommsenus: servile et asyro B: servi. et a syro NL.

[decorative delimiter]

27 in servos infestius quam in dominos Rossbachius: in dominos quam in servos infestius (quam om. NLcodd.

[decorative delimiter]

28 servi: serviliberi B.

[decorative delimiter]

29 Capua: capuam B.

[decorative delimiter]

30 ad vexillum: ad auxilium B: ad vexillum ad (et L) auxilium NL.

[decorative delimiter]

31 velut rapidis beluis mons Rossbachius: velut bellus mons B: velut arauiris mons NL.

[decorative delimiter]

32 delapsi vinculis: dilapsi ungulis B.

[decorative delimiter]

33 inviso: indiviso B: inuno NL.

[decorative delimiter]

34 castra post Vareniana add. B.

[decorative delimiter]

35 Thurios: thauros B: turios NL.

[decorative delimiter]

36 decus: dedecus B.

[decorative delimiter]

37 inde latro NL: de latro B.

[decorative delimiter]

38 honorem Rehd.: honore cet.

[decorative delimiter]

39 quin Freinshemius: quia B: qui NL.

[decorative delimiter]

40 imperatoriis: imperatorum B.

[decorative delimiter]

41 consulares NL: consularem cet.

[decorative delimiter]

42 consurgitur NL: consurgunt cet.

[decorative delimiter]

43 clusi: fusi B.


[image ALT: Valid HTML 4.01.]

Pagina recensita IV Non. Dec.