[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
ad litteras
mittendas
Bill Thayer

[Link to an English translation]
English

[ALT imaginis: Cliccare qui per una pagina di aiuto in Italiano.]
Italiano

[ALT imaginis: Clicca hic ad paginam adiutorii legendam (Anglice).]
Adjutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Sursum

[Legamen ad ostium situs mei]
Ostium

[ALT imaginis: legamen ad priorem partem]
II: Pars II
Haec pagina telaris pars est
Epitomae Historiae Romanae

Flori

ab E. S. Forster editi
apud Loeb Classical Library,
Londinio, MCMXXIX

Hic textus in dominio publico est.

Textum quam diligentissime perscrutavi et recensui —
sed si quemlibet errorem invenies, mihi, quaeso, scribe.


[ALT imaginis: legamen ad subsequentem partem]
II: Pars IV

Lucius Annaeus Florus

Epitomae de Tito Livio
bellorvm omnivm
annorvm DCC libri II

Liber II (continuatio)

p246 [Link to an English translation] VIIII. Bellvm civile Marianvm

III, 21 Hoc deerat unum populi Romani malis, ut iam ipse intra se parricidale telum domi stringeret, et in urbe media ac foro quasi harena cives cum civibus suis gladiatorio more concurrerent. 2 Aequiore animo utcumque ferrem, si plebei duces aut, si nobiles, mali saltem ducatum sceleri praebuissent. Tum vero — pro facinus — qui viri! qui imperatores! decora et ornamenta saeculi sui, Marius et Sulla, pessimo facinori suam etiam dignitatem praebuerunt.

[Link to an English translation] 3 Bellum civile Marianum sive Sullanum tribus, ut sic dixerim, sideribus agitatum est. Primum levi et modico tumultu magis1 quam bello, intra ipsos dumtaxat armorum duces subsistente saevitia; 4 mox atrocius et cruentius, per ipsius viscera senatus grassante victoria; 5 ultimo non civicam modo, sed hostilem quoque rabiem supergressum est, cum armorum furor totius Italiae viribus niteretur, eo usque odiis saevientibus,2 donec deessent qui occiderentur.

[Link to an English translation] 6 Initium et causa belli inexplebilis honorum Marii fames, dum decretam Sullae provinciam Sulpicia lege sollicitat. Sed inpatiens iniuriae statim Sulla legiones circumegit, dilatoque Mithridate Esquilina3 p248Collinaque porta geminum urbi agmen infudit. 7 Inde cum consules Sulpicius et Albinovanus obiecissent catervas suas, et saxa undique a moenibus ac tela iacerentur, ipse quoque iaculatus incendia viam fecit arcemque Capitolii, quae Poenos quoque, quae4 Gallos etiam Senones evaserat, quasi captivam victor insedit. 8 Tum5 ex consulto senatus adversariis hostibus iudicatis in praesentem tribunum aliosque diversae factionis iure saevitum est; Marium servilis fuga exemit, immo fortuna alteri bello reservavit.

[Link to an English translation] 9 Cornelio Cinna Gnaeo Octavio consulibus male obrutum resurrexit incendium, et quidem ab ipsorum discordia, quom6 de revocandis quos senatus hostes iudicaverat ad populum referretur; 10 cincta quidem gladiis contione, sed vincentibus quibus pax et quies potior, profugus patria sua Cinna confugit ad partes. Rediit ab Africa clade maior; si quidem carcer catenae, fuga, exilium horrificaverant dignitatem. 11 Itaque ad nomen tanti viri late concurritur, servitia — pro nefas — et ergastula armantur, et facile invenit exercitum imperator. 12 Itaque vi patriam reposcens, unde vi fuerat expulsus, p250poterat videri iure agere, nisi causam suam saevitia corrumperet. Sed cum dis hominibusque infestus rediret, statim primo impetu cliens et alumna urbis Ostia7 nefanda strage diripitur. 13 Mox in urbe quadruplici agmine intratur. Diverse copias Cinna, Marius, Carbo, Sertorius. Hic postquam manus omnis Octavi depulsa Ianiculo est, statim ad principum caedem signo dato aliquanto saevius quam vel in Punica urbe saevitur. 14 Octavi consulis caput pro rostris exponitur, Antonii consularis in Mari ipsius mensis. Caesar et8 Fimbria in penatibus domuum9 suarum trucidantur, Crassi pater et filius in mutuo alter alterius aspectu. Baebium atque Numitorium per medium forum unci traxere carnificum. 15 Catulus se ignis haustu ludibrio hostium exemit. 16 Merula flamen Dialis in Capitolio Iovis ipsius oculos venarum cruore respersit. Ancharius ipso vidente Mario confossus est, quia fatalem illam scilicet manum non porrexerat salutanti. 17 Haec tot senatus funera intra kalendas et idus Ianuarii mensis septima illa Marii purpura dedit. Quid futurum fuit, si annum consulatus implesset?

[Link to an English translation] 18 Scipione Norbanoque consulibus tertius ille turbo civilis insaniae toto furore detonuit, quippe cum p252hinc octo legiones,10 inde quingentae cohortes starent in armis, inde ab Asia cum victore exercitu Sulla properaret. Et sane cum tam ferox in Sullanos Marius fuisset, quanta saevitia opus erat, ut Sulla de Mario vindicaretur? 19º Primum apud Capuam sub amne Vulturno signa concurrunt, et statim Norbani fusus exercitus, statim Scipionis copiae ostentata spe pacis oppressae. 20º Tum Marius iuvenis et Carbo consules quasi desperata victoria, ne inulti perirent, in antecessum sanguine senatus sibi parentabant, obsessaque curia sic de senatu quasi de carcere qui iugularentur educti. 21º Quantum11 funerum in foro, in circo, in penitis12 templis! nam Mucius Scaevola pontifex Vestalis amplexus aras tantum non eodem igne sepelitur. 22 Lamponius13 atque Telesinus, Samnitum duces, atrocius Pyrrho et Annibale Campaniam Etruriamque populantur, et sub specie partium se vindicant. 23 Apud Sacriportum Collinamque portam debellatae omnes hostium copiae; ibi Marius, hic Telesinus oppressi. Nec idem tamen caedium qui belli finis fuit. Stricti enim et in pace gladii, animadversumque in eos, qui se sponte dediderant. 24º Minus est, quod apud Sacriportum, apud Collinam septuaginta milia amplius Sulla concidit: bellum erat. p254Quattuor milia deditorum inermium civium in Villa Publica interfici iussit: 25 isti tot in pace non plures sunt? Quis autem illos potest conputare, quos in urbe passim quisquis voluit occidit? Donec admonente Fufidio14 vivere aliquos debere, ut essent quibus imperaret, proposita est ingens illa tabula, et ex ipso equestris ordinis flore ac senatu duo milia electi,15 qui mori iuberentur: novi generis edictum. 26 Longum post haec referre ludibrio habita fata Carbonis, fata16 Sorani, Plaetorios atque Venuleios,17 Baebium sine ferro ritu ferarum inter manus laniatum, Marium, ducis ipsius fratrem, apud Catuli sepulchrum oculis effossis, manibus cruribusque effractis servatum aliquandiu, ut per singula membra moreretur. 27 Possis singulorum hominum singulorum ferre poenas: municipia Italiae splendidissima sub hasta venierunt, Spoletium, Interamnium, Praeneste, Florentia. 28 Nam Sulmonem, vetus oppidum socium atque amicum — facinus indignum — non expugnat aut obsidet iure belli; sed quo modo morte damnati duci iubentur, sic damnatam civitatem iussit Sulla deleri.


Adnotationes Editoris:

1 magis scripsi: maiore codd.

[decorative delimiter]

2 peractum est post saevientibus add. B.

[decorative delimiter]

3 Mithridate Esquilina Rehd.: mithridates quilla B: mithridate escylia N.

[decorative delimiter]

4 quae add. Halmius.

[decorative delimiter]

5 tum L Voss. Palat.: cum BN.

[decorative delimiter]

6 quom: quam B.

[decorative delimiter]

7 urbis Ostia: urbs urbis hostia B.

[decorative delimiter]

8 Caesar et NL: caesare B.

[decorative delimiter]

9 domuum Iahnius: domus B.

[decorative delimiter]

10 inde post legiones add. BNL, del. Iahnius.

[decorative delimiter]

11 quantum Iahnius: quantum id B: quid NL.

[decorative delimiter]

12 penitis Rossbachius: penitentibus B: patentibus NL.

[decorative delimiter]

13 Lamponius (cp. Appian, Bell. Civ. I.40;   Plutarch, Sulla, 29): lucius amponius B: Iamponius L.

[decorative delimiter]

14 Fufidio Dukerus; forfidio B: furfidio NL.

[decorative delimiter]

15 ac — electi om. B.

[decorative delimiter]

16 fata . . . fata: facta . . . facta B.

[decorative delimiter]

17 Plaetorios atque Venuleios: plaetorios atque venuleius B.


[image ALT: Valid HTML 4.01.]

Pagina recensita IV Kal. Nov. 08