[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
ad litteras
mittendas
Bill Thayer

[Link to an English translation]
English

[ALT imaginis: Cliccare qui per una pagina di aiuto in Italiano.]
Italiano

[ALT imaginis: Clicca hic ad paginam adiutorii legendam (Anglice).]
Adjutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Sursum

[Legamen ad ostium situs mei]
Ostium
antecedens:

[ALT imaginis: legamen ad priorem partem]
II: Pars III
Haec pagina telaris pars est
Epitomae Historiae Romanae

Flori

ab E. S. Forster editi
apud Loeb Classical Library,
Londinio, MCMXXIX

Hic textus in dominio publico est.

Textum quam diligentissime perscrutavi et recensui —
sed si quemlibet errorem invenies, mihi, obsecro, scribe.

insequens:

[ALT imaginis: legamen ad insequentem partem]
II: Pars V

Lucius Annaeus Florus

Epitomae de Tito Livio
bellorvm omnivm
annorvm DCC libri II

Liber II (continuatio)

X. Bellum Sertorianum.
XI. Bellum civile sub Lepido.
XII. Bellum Catilinae.

 p256  [Link to an English translation] X. Bellvm Sertorianvm

III, 22 Bellum Sertorianum quid amplius quam Sullanae proscriptionis hereditas fuit? Hostile potius an civile dixerim nescio, quippe quod Lusitani Celtiberique Romano gesserint duce. 2 Exul et profugus feralis illius tabulae, vir summae quidem sed calamitosae virtutis malis suis maria terrasque permiscuit; et iam Africae, iam Balearibus insulis fortunam expertus usque in Oceanum Fortunatasque Insulas penetravit consiliis, tandem Hispaniam armavit. 3 Viro cum viris facile convenit. Nec alias magis apparuit Hispani militis vigor quam Romano duce. 4 Quamquam ille non contentus Hispania ad Mithridatem quoque Ponticosque respexit​1 regemque classe iuvit. 5 Et quid futurum fuit satis tanto hosti, cui uno imperatore resistere res Romana non potuit? 6 additus Metello Gnaeus Pompeius. Hi copias adtrivere viri, prope tota Hispania persecuti. Diu et ancipiti semper acie pugnatum est; nec tamen prius bello quam suorum scelere et insidiis extinctus est.​2 Prima per legatos habita certamina, cum hinc Domitius et Thorius, inde Hirtulei proluderent; 7 mox his apud Segoviam, illis apud Anam flumen oppressis, ipsi duces comminus invicem experti apud Lauronem atque Sucronem  p258 aequavere clades. Tum illis ad populationes agrorum,​3 his ad urbium excidia conversis, 8 misera inter Romanos duces Hispania discordiae poenas dabat; 9 donec oppresso domestica fraude Sertorio, victo deditoque Perperna, ipsae quoque in Romanam fidem venere urbes Osca, Termes,​4 Ulia, Valentia, Auxuma et infame nihil non experta Calagurris. Sic recepta in pacem Hispania. Victores duces externum id magis quam civile bellum videri voluerunt, ut triumpharent.

[Link to an English translation] XI. Bellvm Civile svb Lepido

III, 23 Marco Lepido Quinto Catulo consulibus civile bellum paene citius oppressum est quam inciperet: sed quantulacumque fax illius motus ab ipso Sullae rogo exarsit. 2 Cupidus rerum novarum per insolentiam Lepidus acta tanti viri rescindere parabat; nec inmerito, si tamen posset sine magna clade rei publicae. 3 Nam cum iure belli Sulla dictator proscripsisset inimicos, qui supererant revocante Lepido quid aliud quam ad bellum vocabantur? Cumque damnatorum civium bona addicente Sulla quamvis male capta iure tamen tenerentur,​5 repetitio eorum procul dubio labefactabat  p260 compositae civitatis statum. 4 Expediebat ergo quasi aegrae sauciaeque rei publicae requiescere quomodocumque, ne​6 volnera curatione​7 ipsa rescinderentur. 5 Ergo cum turbidis contionibus velut classico civitatem terruisset, profectus in Etruriam arma inde et exercitum urbi admovebat. 6 Sed iam Mulvium pontem collemque Ianiculum Lutatius​8 Catulus Gnaeusque Pompeius, Sullanae dominationis duces atque signiferi, alio exercitu insederant. 7 A quibus primo statim impetu retro pulsus hostisque a senatu iudicatus incruenta fuga Etruriam, inde Sardiniam recessit, ibique morbo et paenitentia interiit. 8 Victores quoque, quod non temere alias in civilibus bellis, pace​9 contenti fuerunt.

[Link to an English translation] XII. Bellvm Catilinae

IIII, 1 Catilinam luxuria primum, tum​10 hinc conflata egestas rei familiaris, simul occasio, quod in extremis finibus mundi arma Romana peregrinabantur, in nefaria consilia opprimendae patriae suae conpulere.11 2 Senatum confodere, consules trucidare, distringere incendiis urbem, diripere aerarium, totam denique rem publicam funditus tollere et quidquid nec Annibal videretur optasse, quibus —  p262 o nefas — sociis adgressus est! 3 Ipse patricius; sed hoc minus est: Curii, Porcii, Sullae, Cethegi, Autronii, Varguntei atque Longini, quae familiae! quae senatus insignia! Lentulus quoque tum cum maxime praetor. Hoc omnis inmanissimi facinoris satellites habuit. 4 Additum est pignus coniurationis sanguis humanus, quem circumlatum pateris bibere: summum nefas, ni​12 amplius esset, propter quod biberunt. 5 Actum erat de pulcherrimo imperio, nisi illa coniuratio in Ciceronem et Antonium consules incidisset, quorum alter industria rem patefecit, alter manu oppressit. 6 Tanti sceleris indicium per Fulviam emersit, vilissimum scortum, sed patriciis innocentius. 7 Consul habito senatu in praesentem reum peroravit; sed non amplius profectum, quam ut hostis evaderet seque tum​13 palam ac professe incendium suum restincturum ruina minaretur. 8 Et ille quidem ad praeparatum a Manlio in Etruria exercitum proficiscitur signa inlaturus urbi. Lentulus destinatum familiae suae Sibyllinis versibus regnum sibi vaticinans, ad praestitutum a Catilina diem urbe tota viros, faces, tela disponit. 9 Nec civili conspiratione contentus legatos​14 Allobrogum, qui tum forte aderant, in  p264 arma sollicitat. Isset​15 ultra Alpes furor, nisi altera proditione Volturci praetoris litterae tenerentur. Statim Ciceronis imperio iniecta est barbaris manus; palam praetor in senatu convincitur. 10 De supplicio agentibus, Caesar parcendum dignitati, Cato animadvertendum pro scelere censebat. 11 Quam sententiam secutis omnibus in carcere parricidae strangulantur. Quamvis parte coniurationis oppressa, tamen ab incepto Catilina non destitit; infestis ab Etruria signis patriam petens obvio Antonii exercitu opprimitur. 12 Quam atrociter dimicatum sit, exitus docuit. Nemo hostium bello superfuit; quem quis in pugnando ceperat locum, eum amissa anima corpore tegebat. Catilina longe a suis inter hostium cadavera repertus est, pulcherrima morte, si pro patria sic concidisset.


Adnotationes Editoris:

1 respexit: perrexit B.

[decorative delimiter]

2 hi — extinctus est Iahnius et Halmius: hic copias adtriverant viri diu et ancipiti semper acie pugnatum est. Nec tamen prius bello quam suorum scelere et insidiis extinctus est. Copias eius prope tota hispania persequuti diu et varia semper acie domaverunt B: hi copias viri diu et ancipitis (ancipiti L) semper acie adtribuere (adtrivere L) nec tamen prius bello quam suorum scelere et insidiis extinctus copias eius prope tota (totas L) hispania persecuti diu et ancipiti semper acie donaverunt NL.

[decorative delimiter]

3 ad populationes agrorum: apopulatione sacrorum B: ad populationem agrorum NL.

[decorative delimiter]

4 Termes, Ulia Salmasius et Iahnius: tergaest cum B: termestudia NL.

[decorative delimiter]

5 tenerentur add. Dukerus.

[decorative delimiter]

6 ne om. B.

[decorative delimiter]

7 curatione: cutio B.

[decorative delimiter]

8 Lutatius: latius B.

[decorative delimiter]

9 pace: pacis B.

[decorative delimiter]

10 tum: cum B: tu N.

[decorative delimiter]

11 conpulere: contulere B.

[decorative delimiter]

12 ni: ne B.

[decorative delimiter]

13 tum: cum B.

[decorative delimiter]

14 legatos Halmius: legatis NL: om. B.

[decorative delimiter]

15 sollicitat. Isset Halmius: sollicitatis. Sed B: sollicitatiset. Isset N: sollicitatis isset L.


[image ALT: Valid HTML 4.01.]

Pagina recensita IV Kal. Nov. 08