ad litteras
mittendas Bill Thayer |
![]() English |
![]() Adjutorium |
![]() Sursum |
![]() Ostium |
|||
|
IIII, 2 Iam toto orbe paene pacato maius erat imperium Romanum, quam ut ullis externis viribus opprimi posset. Itaque invidens fortuna principi gentium populo ipsum illum in exitium sui armavit. 2 Ac p266 Mariana quidem Cinnanaque rabies iam intra urbem praeluserat,1 quasi si experiretur. Sullana tempestas latius, intra Italiam tamen, detonuerat. 3 Caesaris furor atque Pompei urbem, Italiam, gentes, nationes, totum denique qua patebat2 imperium quodam quasi diluvio et inflammatione corripuit, 4 adeo ut non recte tantum civile dicatur, ac ne sociale quidem, sed nec externum, sed potius commune quoddam ex omnibus et plus quam bellum. 5 Quippe si duces eius inspicias, totus senatus in partibus; si exercitus, hinc undecim legiones, inde decem et octo, flos omnis et robur Italici sanguinis; si auxilia sociorum, hinc Gallici Germanique dilectus, inde Deiotarus, Ariobarzanes, Tarcondimotus, Cotys et Rhascypolis,3 omne Thraciae, Cappadociae, Macedoniae, Ciliciae, Graeciae totiusque robur orientis; 6 si moram belli, quattuor anni, sed4 pro clade rerum breves;5 si locum et spatium,6 commissum est intra Italiam, inde se in Galliam Hispaniamque deflexit reversumque ab occasu totis viribus in Epiro Thessaliaque consedit; hinc in Aegyptum subito transiluit, inde respexit Asiam, Africae incubuit, postremo in Hispaniam regyravit7 et ibi aliquando defecit. 7 Sed non et odia partium finita cum bello. Non p268 enim prius quieverunt, quam in ipsa urbe medio senatu eorum, qui victi erant, odia victoris se caede satiarent.
8 Causa tantae calamitatis eadem quae8 omnium, nimia felicitas. Si quidem Quinto Metello Lucio Afranio9 consulibus cum Romana maiestas toto urbe polleret recentesque victorias, Ponticos et Armenios triumphos, in Pompeianis theatris Roma cantaret, nimia Pompei potentia apud otiosos, ut solet, cives movit invidiam. 9 Metellus ob inminutum Cretae triumphum, Cato adversus potentes semper obliquus detrectare Pompeio actisque eius obstrepere. Hic dolor transversum egit et ad praesidia dignitati paranda impulit. 10 Forte tunc Crassus genere, divitiis, dignitate florebat, ut10 vellet tamen auctioris opes; C. Caesar eloquentia et spiritu, ecce iam et consulatu adlevabatur; Pompeius tamen inter utrumque eminebat. 11 Sic igitur Caesare dignitatem conparare, Crasso augere, Pompeio retinere cupientibus, omnibusque pariter potentiae cupidis de invadenda re publica facile convenit. 12 Ergo cum mutuis viribus in suum quisque decus niterentur, Galliam Caesar invadit, Crassus Asiam, Pompeius Hispaniam; tres maximi exercitus, et in his orbis imperium societate
p270 trium principum occupatur. 13 Decem annos traxit ista dominatio ex fide, quia mutuo metu tenebantur. Crassi morte apud Parthos, morte Iuliae Caesaris filiae, quae nupta Pompeio generi socerique concordiam matrimonii foedere continebat, statim aemulatio erupit. 14 Iam Pompeio suspectae Caesaris opes et Caesari Pompeiana dignitas gravis. Nec ille ferebat parem, nec hic superiorem. Pro nefas! Sic de principatu laborabant, tamquam duos tanti imperii fortuna non caperet. 15 Ergo Lentulo Marcelloque consulibus rupta primum coniurationis fides.11 De successione Caesaris senatus, id est Pompeius, agitabat, nec ille abnuebat, si ratio sui proximis comitiis haberetur. 16 Ut daretur consulatus absenti, quem decem tribuni favente Pompeio nuper decreverant, dissimulante eodem negabatur: veniret et peteret more maiorum. 17 Ille contra flagitare decreta, ac, nisi fides permaneret, non remittere exercitum. Ergo ut in hostem decernitur. His Caesar agitatus statuit praemia armorum armis defendere.
18 Prima civilis belli harena Italia fuit, cuius arces levibus praesidis Pompeius insederat; sed omnia
p272 subito Caesaris impetu oppressa sunt. 19 Prima Arimino signa cecinerunt. Tum pulsus Etruria Libo, Umbria Thermus, Domitius Corfinio. Et peractum erat bellum sine sanguine, si Pompeium Brundisii opprimere potuisset. 20 Et ceperat; sed ille per obsessi claustra portus nocturna fuga evasit. Turpe dictu: modo princeps patrum, pacis bellique moderator, per triumphatum a se mare lacera et paene inermi naves fugiebat. 21 Nec Pompei ab Italia quam senatus ab urbe fuga turpior:12 quam paene vacuam, metu Caesar ingressus consulem se ipse fecit. Aerarium quoque sanctum, quod quia tardius aperiebant tribuni iussit effringi, censumque et patrimonium populi Romani ante rapuit quam imperium.
22 Pulso fugatoque Pompeio maluit prius ordinare provincias quam ipsum sequi. Siciliam et Sardiniam, annonae pignera, per legatos habet. 23 Nihil hostile erat in Gallia; pacem ipse fecerat. Sed ad Hispanienses Pompei exercitus transeunti per eam duci portas claudere ausa Massilia est. Misera dum cupit pacem, belli metu in bellum incidit; sed quia tuta muris erat, vinci eam sibi iussit absenti.
p274 24 Graecula civitas non pro mollitia nominis et vallum rumpere et incendere machinas ausa, etiam congredi navibus; 25 sed Brutus, cui mandatum erat bellum, victos terra marique perdomuit. Mox dedentibus esse omnia ablata praeter quam potiorem omnibus habebant libertatem.
26 Anceps variumque sed incruentum in Hispaniam bellum cum legatis Gnaei Pompei, Petreio et Afranio, quos Ilerdae castra habentes apud Sicorim amnem obsidere et ab oppido intercludere adgreditur. 27 Interim abundatio verni fluminis commeatibus prohibebat: sic fame castra temptata sunt, obsessorque ipse quasi obsidebatur. 28 Sed ubi pax fluminis redit, et13 populationibus et pugnae14 campos aperuit, iterum ferox instat et cedentes ad Celtiberiam consecutus aggere et vallo et per haec siti ad deditionem conpulit.15 29 Sic citerior Hispania recepta est, nec ulterior moram fecit. Quid enim una post quinque legiones? Itaque ultro cedente Varrone Gades, fretum, Oceanus, omnia felicitatem Caesaris sequebantur.
30 Aliquid tamen adversus absentem ducem ausa Fortuna est circa Illyricum16 et Africam,17 quasi de industria prospera eius adversis radiaret;18 31 quippe cum fauces Adriani maris iussi19 occupare Dolabella
p276 et Antonius, ille Illyrico, hic Curictico20 litore castra posuissent, iam maria late tenente Pompeio, repente legatus eius Octavius Libo ingentibus21 copiis classicorum utrumque circumvenit. 32 Deditionem fames extorsit Antonio. Missae quoque a Basilo22 in auxilium eius rates, quales inopia navium fecerat,23 nova Pompeianorum arte Cilicum actis sub mari funibus captae quasi per indaginem. 33 Duas tamen aestus explicuit. Una, quae Opiterginos ferebat, in vadis haesit memorandumque posteris exemplum24 dedit. Quippe vix mille iuvenum manus circumfusi undique exercitus per totum diem tela sustinuit, et cum exitum virtus non haberet, tandem,25 ne in deditionem veniret, hortante tribuno Vulteio mutuis ictibus inter se concurrit. 34 In Africa quoque par et virtus et calamitas Curionis fuit, qui ad recipiendam provinciam missus, pulso fugatoque Varo26 superbus, subitum Iubae regis adventum equitatumque Maurorum sustinere non potuit. Patebat victo fuga; sed pudor suasit, ut amissum sua temeritate exercitum morte27 sequeretur.
35 Sed iam debitum par Fortuna flagitante sedem bello Pompeius Epiron elegerat; nec Caesar morabatur. 36 Quippe ordinatis a tergo omnibus, quamvis
p278 hiemps media prohiberet tempestate, ad bellum navigavit; 37 positisque ad Oricum castris, cum pars exercitus ob inopiam navium cum Antonio relicta Brundisii moram faceret, adeo inpatiens erat, ut ad arcessendos eos ardente ventis mari, nocte concubia, speculatorio navigio solus ire temptaverit. Extat ad trepidum tanto discrimine gubernatorem vox ipsius: "Quid times?28 Caesarem vehis." 38 Contractis in unum undique omnibus copiis positisque comminus castris diversa erant ducum consilia. Caesar pro natura ferox conficiendae rei cupidus ostentare aciem, provocarem lacessere; 39 nunc obsidione castrorum, quae sedecim milium vallo obduxerat — sed quid iis29 obessent obsidio, qui patente mari omnibus copiis abundarent? — 40 nunc expugnatione Dyrrachi inrita, quippe quam vel30 situs inexpugnabilem faceret; ad hoc adsiduis in eruptione31 hostium proeliis, quo tempore egregia virtus Scaevolae centurionis emicuit, cuius in scuto centum atque viginti tela sederunt; 41 iam vero urbium direptione sociarum, cum Oricum et Gomphos et alia castella32 Thessaliae vastaret. 42 Pompeius adversus haec nectere moras, tergiversari, sic hostem interclusum undique
p280 inopia commeatuum terere, usque dum ardentissimi ducis consenesceret impetus. 43 Nec diutius profuit ducis salutare consilium. Miles otium, socii moram, principes ambitum ducis increpabant. Sic praecipitantibus fatis proelio sumpta Thessalia est, et Philippicis campis urbis,33 imperii, generis humani facta commissa sunt. 44 Numquam ullo loco tantum virium populi Romani, tantum dignitatis Fortuna respexit: trecenta amplius milia hinc vel illinc praeter auxilia, reges et senatum. 45 Numquam inminentis ruinae manifestiora prodigia: fuga victimarum, examina in signis, interdiu tenebrae. Dux ipse in nocturna imagine plausu theatri sui in modum34 planctus circumsonatus et mane cum pullo pallio — nefas — apud principia conspectus est. 46 Numquam acrior neque alacrior exercitus Caesaris fuit; inde classica prius, inde tela. Adnotatum quoque committentis aciem Crastini pilum, qui mox adacto in os gladio — sic inter cadavera repertus est — libidinem ac rabiem qua pugnaverat ipsa novitate volneris praeferebat. 47 Sed nec minus admirabilior illius35 exitus belli. Quippe cum Pompeius adeo equitum copia abundaret, ut facile circumventurus
p282 sibi Caesarem videretur, circumventus ipse est. 48 Nam cum diu aequo Marte contenderent, iussuque Pompei fusus36 a cornu erupisset equitatus, repente hinc signo dato Germanorum cohortes tantum in effusos equites fecere impetum, ut illi esse37 pedites, hi38 venire in equis viderentur. 49 Hanc stragem fugientis equitatus levis armaturae ruina comitata est; tunc terrore latius dato, turbantibus invicem copiis, reliqua strages quasi una manu facta est; nec ulla res magis exitio fuit quam ipsa exercitus magnitudo. 50 Multus in eo proelio Caesar fuit mediusque inter imperatorem et militem. Voces quoque obequitantis acceptae, altera cruenta, sed docta et ad victoriam efficax "miles faciem feri!" altera ad iactationem conposita "parce civibus!" 51 cum ipse sequeretur felicem utcumque in malis Pompeium, si eadem ipsum quae39 exercitum eius fortuna traxisset. Superstes dignitatis suae vixit, ut cum maiore dedecore per Thessalica Tempe equo fugeret, ut una navicula Lesbon applicaret, ut40 Syedris41 in deserto Ciliciae scopulo fugam in Parthos, Africam vel Aegyptum agitaret, 52 ut denique Pelusio litore imperio vilissimi regis, consiliis spadonum et, ne quid malis desit, Septimii desertoris
p284 sui gladio trucidatus sub oculis uxoris suae liberorumque moreretur.
53 Quis non peractum esse cum Pompeio crederet? Atquin acrius multo atque vehementius Thessalici incendii cineres recaluerunt. 54 Et in Aegypto quidem adversus Caesarem sine partibus bellum. 55 Quippe cum Ptolemaeus, rex Alexandriae, summum civilis belli scelus peregisset et foedus amicitiae cum Caesare medio Pompei capite sanxisset, ultionem clarissimi viri manibus quaerente42 Fortuna causa non defuit. 56 Cleopatra, regis soror, adfusa Caesaris gentibus partem regni reposcebat. Aderat puellae forma, [et] quae duplicaretur ex illo, quod talis passa videbatur iniuriam, <et>43 odium ipsius regis, 57 qui Pompei caedem44 partium fato, non Caesari dederat, haud dubie idem45 in ipsum ausurus, si fuisset occasio.46 58 Quam ubi Caesar restitui iussit in regnum, statim ab isdem percussoribus Pompei obsessus in regia quamvis exigua manu ingentis exercitus molem mira virtute sustinuit. 59 Ac primum proximorum aedificiorum atque navalium47 incendio infestorum hostium tela summovit, mox in paeninsulam Pharon subitus evasit; inde depulsus in maria mira felicitate ad proximam classem enatavit, relicto
p286 quidem in fluctibus paludamento seu fato seu consilio, ut illud ingruentibus hostium teli saxisque peteretur. 60 Tunc receptus a classicis suis, undique simul hostes adortus de inbelli ac perfida gente iusta generi manibus dedit. Quippe et Theodotus magister auctorque totius belli, et ne virilia quidem portenta, Pothinus atque Ganymedes diversa per mare et terras fuga morte consumpti. Regis ipsius corpus obrutum limo repertum est in aureae loricae honore.
61 In Asia quoque novus rerum motus a Ponto, plane48 quasi de industria captante fortuna hunc Mithridatico regno exitum, ut a Pompeio pater, a Caesare filius vinceretur. 62 Rex Pharnaces magis discordiae nostrae fiducia quam suae virtutis infesto in Cappadociam agmine ruebat. 63 Sed hunc Caesar adgressus uno et, ut sic dixerim, non toto proelio obtrivit, more fulminis, quod uno eodemque momento venit, percussit, abscessit. Nec vana49 de se praedicato est Caesaris, ante hostem victum esse quam visum.
64 Sic cum exteris; at in Africa cum civibus multo atrocius quam in Pharsalia. Hic reliquias partium naufragarum quidam fugae aestus expulerat; nec reliquias diceres, sed integrum bellum. 65 Sparsae
p288 magis quam oppressae vires erant; auxerant sacramentum ipsa clades imperatoris, nec degenerabat ducum successio. Quippe satis ample sonabant50 in Pompeiani nominis locum Cato et Scipio. Accessit copiis Mauretaniae rex Iuba, videlicet ut latius vinceret Caesar. 66 Nihil ergo inter Pharsaliam et Thapson, nisi quod amplior; eoque acrior Caesareanorum impetus fuit, indignantium post Pompeium crevisse bellum; denique, quod alias numquam, ante imperium ducis sua sponte signa cecinerunt. 67 Strages51 a Iuba coepit, cuius elephanti bellorum rudes et nuperi52 a silva consternati subito clangore lituorum in suos sese circumegere. Statim exercitus in fugam, nec duces fortiores53 quam ut effugerent. Non inconspicua tamen mors omnium. 68 Iam Scipio nave fugiebat; sed adsecutis hostibus gladium per viscera exegit et, ubi esset quodam requirente, respondit hoc ipsum: "Bene se habet imperator." 69 Iuba cum se recepisset in regiam, magnifice epulatus est postero die cum Petreio fugae comite superque mensas et pocula interficiendum se ei praebuit. Ille et regi suffecit et sibi, cum interim semesi in medio cibi et parentalia fercula
p290 regio54 simul Romanoque sanguine madebant. 70 Cato non interfuit bello. Positis apud Bagradam castris Uticam velut altera Africae claustra servabat. 71 Sed accepta partium clade nihil cunctatus,55 ut sapiente dignum erat, mortem sibi etiam laetus accivit. Nam postquam filium comitesque ab amplexu dimisit, in noctem lecto ad lucernam Platonis libro, qui inmortalitatem animae docet, paulum quieti dedit; 72 tunc circa primam vigiliam stricto gladio revelatum manu pectus semel iterumque percussit. Ausi post hoc virum medici violare fomentis. Ille passus, dum abscederent, rescidit plagas secutaque vi sanguinis moribundas manus in ipso volnere reliquit, quod ipse bis fecerat.
73 Quasi numquam esset dimicatum, sic arma rursus et partes, quantoque Africa supra Thessaliam fuit, tanto Africam superabat Hispania. 74 Plurimum quantum favoris partibus dabat fraternitas ducum et pro uno duos stare Pompeios. 75 Itaque nusquam atrocius nec tam ancipiti Martem concursum est. Primum in ipso ostio Oceani Varus56 Didiusque legati conflixere. Sed acrius fuit cum ipso mari quam inter se navibus bellum, siquidem, quasi furorem civicum57 castigaret, Oceanus utramque classem naufragio cecidit. 76 Quinam ille horror, cum eodem tempore fluctus,58 procellae, viri, naves, armamenta59 confligerent! Adde situs ipsius formidinem, vergentia60 in unum hinc
p292 Hispaniae, inde Mauritaniae litora, mare et intestinum et externum inminentesque Herculis speculas, cum omnia undique simul proelio et tempestate saevirent. 77 Mox circa obsidionem urbium utrimque discursum est, quae miserae inter hos atque illos duces societatis Romanae61 poenas dabant. Omnium postrema certaminum Munda. 78 Hic non pro cetera felicitate, sed anceps et diu triste proelium, ut plane videretur nescio quid deliberare62 Fortuna. 79 Sane et ipse ante aciem maestior non ex more Caesar, sive63 respectu64 fragilitatis humanae, sive nimiam prosperorum suspectam habens continuationem, vel eadem timens, postquam idem esse coeperat quod Pompeius; et65 in ipso proelio, quod nemo umquam meminerat, 80 cum diu pari Marte acies nihil amplius quam occiderent, in medio ardore pugnantium subito ingens inter utrosque silentium, quasi convenisset 81 et hic66 omnium sensus esset, "quo usque illud?" Novissime67 inusitatum Caesaris oculis nefas: post quattuordecim annos probata veteranorum manus gradum recto dedit, quos, etsi nondum fugerant68 apparuit tamen pudore magis quam virtute resistere. 82 Itaque ille ablegato equo similis furenti primam in aciem procurrit. Ibi prensare fugientis, confirmare
p294 signiferos, orare hortari increpare, per totum denique agmen oculis manibus clamore volitare. 83 Dicitur in illa perturbatione et de extremis agitasse secum manifestoque voltu fuisse, quasi occupare mortem manu vellet; nisi69 quod cohortes hostium quinque per transversam aciem actae, quas Labienus periclitantibus castris praesidio miserat, speciem fugae praebuissent. 84 Hoc aut et70 ipse credidit aut dux callidus arripuit in occasionem, et quasi in fugientes et iam victos71 simul et suorum erexit animos et hostis perculit. Nam et hi, dum se putant vincere, fortius sequi, et Pompeiani, dum fugere credunt suos, fugere coeperunt. 85 Quanta fuerit hostium caedendis72 ira rabiesque victoribus, sic aestimare posses,73 quod a proelio profugi cum se Mundam recepissent, et Caesar obsideri statim victos74 imperasset, congestis cadaveribus agger effectus est, quae pilis tragulisque75 confixa inter se tenebantur, — foedum etiam in barbaros. 86 Sed videlicet victoriam desperantibus Pompei liberis, Gnaeum proelio profugum, crure saucium,76 deserta et avia petentem Caesonius apud Lauronem oppidum consecutus, pugnantem — adeo nondum desperabat — interfecit; 87 Sextum fortuna in
p296 Celtiberia interim abscondit aliisque post Caesarem bellis servavit.
88 Caesar in patriam victor invehitur, primum de Gallia triumphum trahens: hic erat Rhenus et Rhodanus et ex auro captivus Oceanus. Altera laurus Aegyptia: tunc in ferculis Nilus, Arsinoe et ad simulacrum ignium ardens Pharos. 89 Tertius de Pharnace currus et Ponto. Quartus Iubam et Mauretaniam et bis subactam ostendebat Hispaniam. Pharsalia77 et Thapsos et Munda nusquam. Et quanto maiora erant, de quibus non triumphabat!
90 Hic aliquando finis armis fuit; reliqua pax incruenta pensatumque clementia bellum. Nemo caesus imperio praeter Afranium (satis ignoverat semel) et Faustum Sullam (docuerat generos timere Pompeius) filiamque Pompei cum parvulis78 ex Sulla79 (hic posteris cavebatur). 91 Itaque non ingratis civibus omnes in principem congesti honores: circa templa imagines, in theatro distincta radiis corona, suggestus in curia, fastigium in domo, mensis in caelo, ad hoc pater ipse patriae perpetuusque dictator, novissime, dubium an ipso volente,80 oblata
p298 pro rostris ab Antonio consule regni insignia. 92 Quae omnia velut infulae in destinatam morti victimam congerebantur. Quippe clementiam principis vicit invidia, gravisque erat liberis ipsa beneficiorum potentia. 93 Nec diutius lata81 dominatio est, set Brutus et Cassius aliique patres consensere in caedem principis. 94 Quanta vis fati! Manaverat late coniuratio, libellus etiam Caesari datus eodem die, nec perlitare centum victimis potuerat. Venit in curiam tamen expeditionem Parthicam meditans. 95 Ibi in curuli sedentem cum senatus invasit, tribusque et viginti volneribus ad terram datus est. Sic ille, qui terrarum orbem civili sanguine impleverat, tandem ipse sanguine suo curiam implevit.
1 praeluserat Graevius: praecluserat B: precluxerat L.
2 totum denique qua patebat: totumque potibat B: totum denique patebat L.
3 Tarcondimotus, Cotys et Rhascypolis: tarcondi motus cotys et thascypolis B.
4 anni, sed: annis sed B: anni et L.
5 breves Halmius: breve B: breve tempus NL.
6 ubi post spatium del. Perizonius.
7 regyravit: regiravit L: regnavit B.
8 eadem quae Aldus: eademque codd.
9 Afranio: Africano B.
10 ut add. Mommsenus.
11 primum coniurationis fides Halmius: prima coniurationis fide codd.
12 fuga turpior Gruterus: fugatur prior BNL.
13 et add. Salmasius.
14 pugnae: pugna BL.
15 conpulit: contulit B.
16 Illyricum: illirium B: illiricum L.
17 moranti post Africam add. B.
18 radiaret: radiarent B: radiarentur NL.
19 iussi: iussit B.
20 Curictico: currictico L: syretico B.
21 ingentibus: genibus B.
22 a Basilo Asulanus: ablatio B: ablasio NL.
23 fecerat: fecerant B.
24 exemplum Freimshemius: exitum codd.
25 tandem Iahnius: tamen codd.
26 Varo: varro B.
27 morte: mortis B.
28 quid times om. B.
29 iis: is B.
30 vel: vis B.
31 in eruptione: inruptione B: ineruptionem L.
32 castella om. B.
33 urbis: orbis B.
34 plausu theatri sui in modum Mommsenus: plausum theatrisui audiens in modum B.
35 illius: ullius B.
36 sui post fusus add. B.
37 esse: essent B.
38 hi: ulli B.
39 ipsum quae: ipsumque BL.
40 applicaret, ut Rossbachius: applicarentur et B.
41 Syedris Salmasius: hedris codd.
42 ultionem clarissimi viri manibus quaerente Fortuna: ultionem quaemanibus clarissimi viri omnibus quaerente fortunae B.
43 et post forma secl. et ante odium add. dubitanter Rossbachius.
44 Pompeii caedem: pompeium regem B: pompeio aedem N: pompeii cedem L.
45 idem om. B.
46 fuisset occasio: ruisset hoccasio B.
47 atque navalium om. B.
48 plane om. B.
49 vana: una B.
50 sonabant: sonabat B: sanabant L.
51 et primum ante strages add. B.
52 nuperi Heinsius: nuper codd.
53 fortiores scripsi: fortius codd.
54 fercula regio: pericula quaeregio B.
55 est post cucntatus add. B.
56 Varus: varius B.
57 civicum: civium B: avicum L.
58 fluctus: fluctibus B: fructus NL.
59 armamenta: arma et armenta B.
60 vergentia: urgentia B.
61 Romanae: romae B.
62 deliberare: liberare B.
63 Caesar sive: caesaris sue B: cesar sui L.
64 respectu: respectum B: respectus NL.
65 et Iahnius: sed codd.
66 hic NL: in hic B.
67 illud? novissime: illum novissime B: novissime illud NL.
68 fugerant Heinsius: fugerat codd.
69 quod post nisi add. codd. praeter Rehd.
70 aut et: autem et B.
71 iam victos Iahnius: invictos B.
72 caedendis B1: caedentis B.
73 posses scripsi: posset B.
74 victos: victor B.
75 pilis tragulisque Rossbachius: plaustri stragulisque B: pilis iaculisque NL.
76 crure saucium: cruore avium B: crure saucio NL.
77 Pharsalia: pharsaliam B.
78 cum parvulis Perizonius: et parvulus B: cum patruolis N: cum patruelis L.
79 ex Sulla N: exylla BL.
80 volente om. B.
81 lata: dilata B.
Images with borders lead to more information.
The thicker the border, the more information. (Details here.) |
||||||
ALTIVS: |
![]() Epitoma Flori |
![]() Textus Aevi Classici (🇺🇸) |
![]() LacusCurtius (🇺🇸) (🇮🇹) |
![]() Ostium (🇺🇸) (🇮🇹) |
||
A page or image on this site is in the public domain only if its URL has a total of one *asterisk.
If the URL has two **asterisks, the item is copyright someone else, and used by permission or fair use. If the URL has none the item is © Bill Thayer. See my copyright page for details and contact information. |
Pagina recensita IV Kal. Nov. 08