[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
ad litteras
mittendas
Bill Thayer

[Link to an English translation]
English

[ALT imaginis: Cliccare qui per una pagina di aiuto in Italiano.]
Italiano

[ALT imaginis: Clicca hic ad paginam adiutorii legendam (Anglice).]
Adjutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Sursum

[Legamen ad ostium situs mei]
Ostium

[ALT imaginis: legamen ad priorem partem]
II: Pars V
Haec pagina telaris pars est
Epitomae Historiae Romanae

Flori

ab E. S. Forster editi
apud Loeb Classical Library,
Londinio, MCMXXIX

Hic textus in dominio publico est.

Textum quam diligentissime perscrutavi et recensui —
sed si quemlibet errorem invenies, mihi, obsecro, scribe.


[ALT imaginis: legamen ad subsequentem partem]
II: Pars VII

Lucius Annaeus Florus

Epitomae de Tito Livio
bellorvm omnivm
annorvm DCC libri II

Liber II (continuatio)

XIIII. Bellum Caesaris Augusti.
XV. Bellum Mutinense.
XVI. Bellum Perusinum. Triumviratus.
XVII. Bellum Cassi et Bruti.
XVIII. Bellum cum Sexto Pompeio.

p298 [Link to an English translation] XIIII. Res svb Caesare Avgvsto

IIII, 3 Populus Romanus Caesare et Pompeio trucidatis redisse in statum pristinum libertatis videbatur. 2 Et redierat, nisi aut Pompeius1 liberos aut Caesar heredem reliquisset, vel, quod utroque perniciosius fuit, si non collega quondam, mox aemulus Caesareanae potentiae,2 fax et turbo sequentis saeculi superfuisset Antonius. 3 Quippe dum Sextus paterna repetit, trepidatum toto mari; dum Octavius mortem patris ulciscitur, iterum fuit movenda Thessalia; 4 dum p300Antonius vario ingenio aut successorem Caesaris indignatur Octavium aut amore Cleopatrae desciscit in regem3 ***. Nam aliter salvus esse non potuit, nisi confugisset ad servitutem. 5 Gratulandum tamen ut in tanta perturbatione est, quod potissimum ad Octavium Caesarem Augustum summa rerum redit, qui sapientia sua atque sollertia perculsum undique ac perturbatum ordinavit imperii corpus, 6 quod haud dubie numquam coire et consentire potuisset, nisi unius praesidis nutu quasi anima et mente regeretur. 7 Marco Antonio Publio Dolabella consulibus imperium Romanum iam ad Caesarem transferente fortuna varius et multiplex motus civitatis fuit. 8 Quodque in annua caeli conversione4 fieri solet, ut mota sidera tonent ac suos flexus tempestate significent, sic tum Romanae dominationis, id est humani generis, conversione penitus intremuit omnique genere discriminum, civilibus, externis, servilibus, terrestribus ac navalibus bellis omne imperii corpus agitatum est.

[Link to an English translation] XV. Bellvm Mvtinense

IIII, 4 Prima civilium motuum causa testamentum Caesaris fuit, cuius secundus heres Antonius, praelatum sibi Octavium furens, inexpiabile contra adoptionem p302acerrimi iuvenis susceperat bellum. 2 Quippe cum intra octavum decimum annum tenerum et obnoxium et opportunum iniuriae iuvenem videret, se plenae5 ex commilitio Caesaris dignitatis, lacerare furtis6 hereditatem,7 ipsum insectari probris, cunctis artibus cooptationem Iuliae gentis inhibere, 3 denique ad opprimendum iuvenem palam arma moliri, et iam parato exercitu in Cisalpina Gallia resistentem motibus suis Decimum Brutum obsidere. 4 At8 Octavius Caesar, et aetate et iniuria favorabilis et nominis maiestate quod sibi induerat, revocatis ad arma veteranis, privatus — quis crederet?9 — consulem adgreditur, obsidione Mutinae liberat Brutum, Antonium exuit castris. 5 Tunc quidem etiam manu pulcher apparuit. Nam cruentus et saucius aquilam a moriente signifero traditam suis umeris in castra referebat.

[Link to an English translation] XVI. Bellvm Pervsinvm

IIII, 5 Alterum bellum concitavit agrorum divisio, 2 quod Caesar veteranis patris pretium militiae persolvebat. Semper alias Antonii pessimum ingenium Fulvia tum10 gladio cincta virilis militiae uxor agitabat. Ergo depulsos agris colonos incitando iterum arma p304cierat.11 3 Hic vero iam non12 privatis, sed totius senatus suffragiis iudicatum hostem Caesar adgressus intra Perusiae muros redegit13 conpulitque ad extrema deditionis turpi et nihil non experta fame.

[Link to an English translation] Trivmviratvs

IIII, 6 Cum solus etiam gravis paci,14 gravis rei publicae esset Antonius, quasi ignis incendio Lepidus accessit. Quid15 contra duos consules, duos exercitus? Necesse fuit venire in cruentissimi foederis societatem. Diversa omnium vota, ut ingenia. 2 Lepidum divitiarum cupido, quarum spes ex perturbatione rei publicae, Antonium ultionis16 de his qui se hostem iudicassent, Caesarem inultus pater et manibus eius graves Cassius et Brutus agitabant. 3 In hoc velut foedus pax inter tres duces conponitur. Apud Confluentes inter Perusiam et Bononiam iungunt manus, et exercitus consalutant. Nullo bono more triumviratus invaditur, oppressaque armis re publica redit Sullana proscriptio, cuius atrocitas nihil insignius17 habet quam numerum centum et quadraginta senatorum. 4 Exitus foedi, truces, miserabiles toto terrarum orbe fugientium. Quis pro indignitate rei ingemescat, cum Antonius Lucium p306Caesarem avunculum suum, Lepidus Lucium Paulum fratrem suum proscripserint? 5 Romae18 capita caesorum proponere in rostris iam usitatum erat; verum sic quoque civitas lacrimas tenere non potuit, cum recisum Ciceronis caput in illis suis rostris videretur, nec aliter ad videndum eum, quam solebat ad audiendum, concurreretur. 6 Haec scelera in Antonii Lepidique tabulis: Caesar percussoribus patris contentus fuit, ideo ne, si inulta fuisset, etiam iusta eius caedes haberetur.

[Link to an English translation] XVII. Bellvm Cassi et Brvti

IIII, 7 Brutus et Cassius sic Caesarem quasi Tarquinium regem depulisse19 regno videbantur,20 sed libertatem, quam maxime restitutam voluerunt, illo ipso parricidio perdiderunt. 2 Igitur caede perfecta cum veteranos Caesaris, nec inmerito, timerent, statim e curia in Capitolium confugerant. Nec illis ad ultionem deerat animus, sed ducem nondum habebant. 3 Igitur cum appareret, quae strages rei publicae inmineret, displicuit ultio, cum caedes inprobaretur. 4 Igitur Ciceronis consiliis abolitione decreta, ne tamen publici doloris oculos ferirent, in provincias ab illo ipso quem occiderant Caesare datas, Syriam p308et Macedoniam concesserant. Sic vindicta Caesaris dilata potius quam oppressa est.

[Link to an English translation] 5 Igitur iam ordinata magis ut poterat quam ut debebat inter triumviros re publica, relicto ad urbis praesidium Lepido, Caesar cum Antonio in Cassium Brutumque succingitur. 6 Illi comparatis ingentibus copiis eandem illam, quae fatalis Gnaeo Pompeio fuit, harenam insederant. Sed nec tum21 inminentia cladis destinatae signa latuerunt.22 7 Nam et signis insedit examen et adsuetae cadaverum pabulo volucres castra23 quasi iam sua circumvolabant, 8 et in aciem prodeuntibus obvius Aethiops24 nimis aperte ferale signum fuit. Ipsique Bruto per noctem, cum inlato lumine ex more aliqua secum agitaret, atra quaedam imago se obtulit et, quae esset interrogata, "Tuus" inquit "malus genius," ac25 sub oculis mirantis evanuit. 9 Pari in meliora praesagio in Caesaris castris omnia aves victimaeque promiserant. Sed nihil illo praestantius, quod Caesaris medicus somnio admonitus est,26 ut Caesar castris excederet, quibus capi inminebat; ut factum est. 10 Acie namque commissa cum pari ardore aliquandiu dimicatum foret, et27 quamvis duces inde praesentes adessent, hinc alterum corporis aegritudo, illum metus et ignavia subduxissent, stabat28 tamen pro partibus p310invicta fortuna et ultoris et qui vindicabatur, ut29 exitus proelii docuit. Primum adeo anceps fuit, ut — par utrimque30 discrimen — 11 capta sint31 hinc Caesaris castra, inde Cassi.32 Sed quanto efficacior est fortuna, quam virtus! Et quam verum est, quod moriens <Brutus>33 40, non in re, sed in verbo tantum esse virtutem! Victoriam illi proelio error34 dedit. 12 Cassius, inclinato cornu suorum, cum captis Caesaris castris rapido impetu recipientes se equites videret, fugere arbitratus evadit in tumulum. 13 Inde pulvere et strepitu, etiam nocte vicina eximentibus gestae rei sensum, cum speculator quoque in id missus tardius nuntiaret, transactum de partibus ratus uni ex proximis auferendum praebuit caput. 14 Brutus cum in Cassio etiam suum animum perdidisset, ne quid ex constituti fide resignaret, (ita enim non superesse35 bello convenerat) ipse quoque uni comitum suorum confodiendum praebuit latus. 15 Qui sapientissimos ac fortissimos viros non miretur ad ultimum non suis manibus usos? Nisi hoc quoque ex persuasione36 sectae fuit, ne violarent manus, sed in amolitione fortissimarum piissimarumque animarum iudicio suo, scelere alieno uterentur.

p312 [Link to an English translation] XVIII. Bellvm cvm Sexto Pompeio

IIII, 8 Sublatis percussoribus Caesaris supererat Pompei domus. Alter iuvenum in Hispaniam occiderat, alter fuga evaserat contractisque infelicis belli reliquiis, cum insuper ergastula armasset, Siciliam Sardiniamque habebat; iam et classe medium mare insederat. 2 O quam diversus a patre! Ille Cilicas extinxerat, hic se piratica tuebatur. Puteolos,37 Formias, Volturnum, totam denique Campaniam, Pontias et Aenariam,38 ipsa Tiberini fluminis ora populatus est. Subinde congressus39 Caesaris naves et incendit et demersit;40 nec ipse tantum, sed Menas41 et Menecrates, foeda servitia, quos classi praefecerat, praedabundi42 per litora cuncta volitabant. 3 Ob haec tot prospera centum bubus auratis Peloro litavit spirantemque equum cum auro in fretum misit, dona Neptuno,43 ut se maris rector in suo mari regnare pateretur. Eo denique discriminum ventum est, ut foedus et44 pax cum hoste — si modo hostis Pompei filius — tamen feriretur. 4 Quantum id, sed breve gaudium fuit, cum in Baiani litoris mole de reditu eius et bonorum restitutione convenit, cumque invitante ipso in navem discubitum est, et ille sortem suam increpitans "hae sunt" inquit "carinae p314meae"; haud incomiter, quod, cum in celeberrima parte urbis Carinis pater eius habitasset, ipsius domus et penates in navi penderent. 5 Sed inportunitate45 Antonii, et Pompeianorum bonorum, quorum sector ille fuerat, praeda devorata, possessio manere non poterat: detrectare coepit foederis pactum. Itaque itum46 ad arma rursus, et iam totis47 imperii viribus classis in iuvenem comparata est, cuius molitio ipsa magnifica. 6 Quippe interciso Herculanae viae limite refossisque litoribus Lucrinus lacus mutatus in portum eique interrupto medio additus est Avernus, ut in illa aquarum48 quiete classis exercita imaginem belli navalis agitaret. 7 Tanta mole belli petitus in Siculo freto iuvenis oppressus est, magnique famam ducis ad inferos secum tulisset, si nihil temptasset ulterius; nisi quod magnae indolis signum est sperare semper. 8 Perditis enim rebus profugit Asiamque velis petit, venturus49 ibi in manus hostium et catenas et, quod miserrimum est fortibus viris ad hostium arbitrium sub percussore moriturus. 9 Non p316alia post Xerxen miserabilior fuga. Quippe modo trecentarum quinquaginta navium dominus cum sex septemve fugiebat extincto praetoriae50 navis lumine, anulis in mare abiectis, pavens atque respectans, et tamen non timens nisi ne perire.


Adnotationes Editoris:

1 aut Pompeius: ad pompeii B.

[decorative delimiter]

2 potentiae: potentiam B.

[decorative delimiter]

3 post regem spatium vacuum octo circiter litterarum B.

[decorative delimiter]

4 conversione: conversatione B.

[decorative delimiter]

5 se plenae scripsi: is plenae B: ·se· plene L.

[decorative delimiter]

6 furtis: viri fortis B: fortis (o in u mut.) L.

[decorative delimiter]

7 et heredem ante hereditatem add. B.

[decorative delimiter]

8 obsidere. At Iahnius: obsiderat B: obsidebat NL.

[decorative delimiter]

9 crederet: credere B.

[decorative delimiter]

10 tum Mommsenus: ut B.

[decorative delimiter]

11 arma cierat Hauptius: in arma revocaverat B: in arma ierat NL.

[decorative delimiter]

12 non om. B.

[decorative delimiter]

13 redegit L: redigit B.

[decorative delimiter]

14 gravis paci om. B.

[decorative delimiter]

15 quid Graevius: cui B.

[decorative delimiter]

16 ultionis: ultionem B.

[decorative delimiter]

17 insignius Mommsenus: in se minus codd.

[decorative delimiter]

18 Romae: romanae B.

[decorative delimiter]

19 depulisse: depulisset B.

[decorative delimiter]

20 videbantur: videbatur B.

[decorative delimiter]

21 tum: tot B.

[decorative delimiter]

22 inminentia cladis destinatae signa latuerunt N: imminentia destinate cladis latuerunt B.

[decorative delimiter]

23 castra om. B.

[decorative delimiter]

24 Aethiops: aethiope B.

[decorative delimiter]

25 ac: hoc B.

[decorative delimiter]

26 est om. BN.

[decorative delimiter]

27 et om. BN.

[decorative delimiter]

28 stabat Salmasius: staret B: starent NL.

[decorative delimiter]

29 ut om. B.

[decorative delimiter]

30 utrimque Palat. Rehd.: utrumque BN.

[decorative delimiter]

31 sint Spengelius: sunt codd.

[decorative delimiter]

32 Cassi: classi B: cassii N: cassias L.

[decorative delimiter]

33 Brutus add. Tollius: cf. Dio Cass. XLVII.49.

[decorative delimiter]

34 error: errore B.

[decorative delimiter]

35 superesse: superesset B.

[decorative delimiter]

36 persuasione N: suasione B.

[decorative delimiter]

37 tuebatur. Puteolos Bezzenbergius: turbatur per (= pn = proprium nomen) puteolos B.

[decorative delimiter]

38 Aenariam: tenariam B.

[decorative delimiter]

39 congressus: congressas B.

[decorative delimiter]

40 demersit: emersit B.

[decorative delimiter]

41 Menas; mensas B.

[decorative delimiter]

42 praedabundi Halmius: praedendi B.

[decorative delimiter]

43 hoc putabant post Neptuno add. B, del. Hauptius.

[decorative delimiter]

44 et: ut B.

[decorative delimiter]

45 inportunitate Iahnius: inportu B.

[decorative delimiter]

46 itum Halmius: inille B.

[decorative delimiter]

47 et iam totis Halmius: et intotis B.

[decorative delimiter]

48 illa aquarum: illae quarum B.

[decorative delimiter]

49 venturus: ventus B.

[decorative delimiter]

50 praetoriae: portitoriae B: praetorio NL.


[image ALT: Valid HTML 4.01.]

Pagina recensita IV Kal. Nov. 08