[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
ad litteras
mittendas
Bill Thayer

[Link to an English translation]
English

[ALT imaginis: Cliccare qui per una pagina di aiuto in Italiano.]
Italiano

[ALT imaginis: Clicca hic ad paginam adiutorii legendam (Anglice).]
Adjutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Sursum

[Legamen ad ostium situs mei]
Ostium

[ALT imaginis: legamen ad priorem partem]
II: Pars VI
Haec pagina telaris pars est
Epitomae Historiae Romanae

Flori

ab E. S. Forster editi
apud Loeb Classical Library,
Londinio, MCMXXIX

Hic textus in dominio publico est.

Textum quam diligentissime perscrutavi et recensui —
sed si quemlibet errorem invenies, mihi, obsecro, scribe.


[ALT imaginis: legamen ad subsequentem partem]
II: Pars VIII

Lucius Annaeus Florus

Epitomae de Tito Livio
bellorvm omnivm
annorvm DCC libri II

Liber II (continuatio)

XVIIII. Bellum Parthicum sub Ventidio.
XX. Bellum Parthicum sub Antonio.
XXI. Bellum cum Antonio et Cleopatra.

p316 [Link to an English translation] XVIIII. Bellvm Parthicvm svb Ventidio

IIII, 9 Quamvis in Cassio et Bruto partes sustulisset, in Pompeio totum partium nomen abolevisset, nondum tamen ad pacis stabilitatem profecerat Caesar, cum scopulus et nodus et mora publicae securitatis superesset Antonius. 2 Nec ille defuit vitiis quin periret, immo omnia expertus ambitu1 et luxuria primum hostes, deinde cives, tandem etiam saeculum terrore2 liberavit.

[Link to an English translation] 3 Parthi clade Crassiana altius animos erexerant civilesque populi Romani3 discordias laeti acceperant.4 Itaque ut prima adfulsit occasio, non dubitaverunt erumpere, 4 ultro quidem invitante Labieno, qui missus a Cassio Brutoque — qui furor scelerum — sollicitaverat hostes in auxilium. Et illi Pacoro duce, regio iuvene, dispulerant Antoniana p318praesidia; Saxa legatus ne veniret in potestatem gladio5 impetravit. 5 Denique ablata Syria emanabat latius malum, hostibus sub auxilii specie sibi vincentibus, nisi Ventidius, et hic legatus Antonii, incredibili felicitate et Labieni copias ipsumque Pacorum et omnem Parthicum equitatum toto6 inter Oronten et Euphraten sinu late cecidisset. 6 Viginti amplius milium fuit. Nec sine consilio ducis, qui simulato metu adeo passus est hostem castris succedere, donec absumpto iactus spatio adimeret usum sagittarum. Rex fortissime dimicans cecidit. 7 Mox circumlato eius per urbes, quae desciverant, capite Syria sine bello recepta. Sic Crassianam cladem Pacori caede pensavimus.

[Link to an English translation] XX. Bellvm Parthicvm svb Antonio

IIII, 10 Expertis invicem Parthis atque Romanis, cum Crassus et Pacorus utrimque virum mutuarum documenta fecissent, pari rursus reverentia integrata amicitia, et quidem ab ipso foedus Antonio cum rege percussum. 2 Sed — inmensa vanitas hominis — dum titulorum cupidine Araxen et Euphraten sub imaginibus suis legi concupiscit, neque causa neque p320consilio ac ne imaginaria quidem belli indictione, quasi hoc quoque ex arte ducis esset obrepere, 3 relicta repente Syria in Parthos impetum facit. Gens praeter armorum fiduciam callida simulat trepidationem et in campos fugam. Et hic statim quasi victor sequebatur, cum subito nec magna hostium manus ex inproviso et iam in7 fessos via sub vespere velut nimbus erupit. Missis undique sagittis duas8 legiones operuerunt. 4 Nihil acciderat in comparationem cladis, quae in posterum diem inminebat, nisi intervenisset deum miseratio. Unus ex clade Crassiana Parthico habitu castris adequitat et salute Latine data, cum fidem ipso sermone fecisset, quid inmineret edocuit; 5 iam adfuturum cum omnibus copiis regem; irent retro peterentque montis; sic quoque hostem fortasse non defore. Atque ita secuta est minor vis hostium quam inminebat; adfuit tamen. 6 Deletae reliquiae copiae forent, nisi urguentibus telis in modum grandinis quidam forte quasi docti procubuissent in genua milites, et elatis supra capita scutis caesorum speciem9 praebuissent. Tunc Parthus arcus inhibuit. 7 Dein rursus cum se p322Romani extulissent, adeo res miraculo fuit, ut unus ex barbaris miserit vocem "Ite et bene valete, Romani! Merito vos victores fama gentium loquitur, qui Parthorum tela fugistis." Non minor10 ex via postea quam ab hostibus accepta clades. 8 Infesta primum siti regio, tum quibusdam salmacidae infestiores,11 novissime quae iam ab invalidis et avide hauriebantur12 9 noxiae etiam dulces fuere. Mox et ardores per Armeniam et nives per Cappadociam et utriusque caeli subita mutatio pro pestilentia fuit. 10 Sic vix tertia parte de sedecim legionibus reliqua, cum argentum eius passim dolabris concideretur, et13 subinde inter moras mortem ab gladiatore suo flagitasset egregius imperator, tamen perfugit in Syriam, ubi incredibili quadam mentis vaecordia ferocior aliquanto factus est, quasi vicisset, quia evaserat.

[Link to an English translation] XXI. Bellvm cvm Antonio et Cleopatra

IIII, 11 Furor Antonii quatenus per ambitum non poterat interire, luxu et libidine extinctus est. Quippe cum post Parthos exosus arma in otio ageret, captus amore Cleopatrae quasi bene gestis rebus in regio se sinu reficiebat. 2 Hinc mulier Aegyptia ab ebrio imperatore pretium libidinum Romanum imperium14 p324petit; et promisit Antonius, quasi facilior15 esset Partho Romanus. 3 Igitur coepit non sibi dominationem parare nec tacite, sed patriae, nominis, togae, fascium oblitus totus in monstrum illud ut mente, ita amictu16 quoque cultuque desciverat. Aureum in manu baculum, in latere acinaces, purpurea vestis ingentibus obstricta gemmis: diadema deerat, ut regina rex et ipse frueretur. 4 Ad primam novorum motuum famam Caesar a Brundisio traiecerat, ut venienti bello occurreret, positisque castris in Epiro omne litus Actiacum, Leucada17 insulam montemque Leucaten et Ambracii sinus cornua infesta classe succinxerat. 5 Nobis quadrigentae amplius naves, ducentae18 minus hostium; sed numerum magnitudo pensabat. Quippe a senis19 novenos remorum ordines, ad hoc turribus atque tabulatis adlevatae castellorum vel urbium specie, non sine gemitu maris et labore ventorum ferebantur; quae quidem ipsa moles exitio fuit. 6 Caesaris naves a bini remigum in senos nec amplius ordines creverant; itaque habiles in omnia quae usus posceret, ad impetus et recursus flexusque capiendos, illas graves et ad omnia praepeditas singulas plures adortae missilibus, simul rostris, ad hoc ignibus iactis ad arbitrium20 dissipavere. 7 Nec ulla re21 magis hostilium copiarum apparuit magnitudo p326quam post victoriam. Quippe inmensae classis naufragium bello factum toto mari fluitabat, Arabumque et Sabaeorum et mille Asiae gentium spolia purpura auroque inlita adsidue mota ventis maria revomebant.22 8 Prima dux fugae regina cum aurea puppe veloque purpureo in altum dedit. 9 Mox secutus Antonius, sed instare vestigiis Caesar. Itaque nec praeparata in Oceanum fuga nec munita praesidiis utraque Aegypti cornua, Paraetonium atque Pelusium, profuere: prope manu tenebantur. Prior ferrum occupavit Antonius, regina ad pedes Caesaris provoluta temptavit oculos ducis. Frustra quidem; nam pulchritudo infra23 pudicitiam principis fuit. 10 Nec illa de vita, quae offerebatur, sed de parte regni laborabat. Quod ubi desperavit a principe servarique se triumpho vidit, incautiorem nancta custodiam in mausoleum se (sepulchra regum24 sic25 vocant) recepit.26 11 Ibi maximos, ut solebat, induta cultus in referto odoribus solio iuxta suum se conlocavit Antonium, admotisque ad venas serpentibus sic morte quasi somno soluta27 est.

[Link to an English translation] IIII, 12 Hic finis armorum civilium: reliqua adversus exteras gentes, quae districto circa mala sua28 imperio diversis orbis emicabant. 2 Nova quippe pax, p328necdum adsuetae frenis servitutis tumidae gentium inflataeque cervices ab inposito nuper iugo resiliebat. 3 Ad septentrionem conversa ferme plaga ferocius agebat, Norici, Illyrii, Pannonii, Delmatae, Moesi,29 Thraces et Daci,30 Sarmatae atque Germani.


Adnotationes Editoris:

1 ambitu: ambitus B.

[decorative delimiter]

2 saeculum terrore Halmius: terrore saeculum B.

[decorative delimiter]

3 populi Romani: populus romanus B.

[decorative delimiter]

4 regi post acceperant add. B.

[decorative delimiter]

5 gladio Vossius: claudio B: aclaudio NL.

[decorative delimiter]

6 equitatum toto: et que tantum totum B.

[decorative delimiter]

7 in om. B.

[decorative delimiter]

8 duas: suas B.

[decorative delimiter]

9 speciem: specie B.

[decorative delimiter]

10 minor: minora B.

[decorative delimiter]

11 salmacidae infestiores Halmius: salmacidae fluvius in B: salmacidis fluvius infestior M.

[decorative delimiter]

12 hauriebantur: hauriebat B: hauriebatur NL.

[decorative delimiter]

13 et om. B.

[decorative delimiter]

14 pretium — imperium om. B.

[decorative delimiter]

15 facilior: felicior B.

[decorative delimiter]

16 amictu Freinshemius: animo codd.

[decorative delimiter]

17 Leucada Rossbachius: leucadam B.

[decorative delimiter]

18 non post ducentae codd., del. Titzius.

[decorative delimiter]

19 a senis: adenis B.

[decorative delimiter]

20 ad arbitrium om. B.

[decorative delimiter]

21 re: res B.

[decorative delimiter]

22 revomebant: removebant B.

[decorative delimiter]

23 infra Aldus: intra codd.

[decorative delimiter]

24 regum: regem B.

[decorative delimiter]

25 sic om. B.

[decorative delimiter]

26 recepit: recipit BNL.

[decorative delimiter]

27 soluta: resoluta cod. Iordanis Polling.: victa B.

[decorative delimiter]

28 districto circa mala sua: destricto circa asa sua B.

[decorative delimiter]

29 Moesi: misi B.

[decorative delimiter]

30 Daci: claci B.


[image ALT: Valid HTML 4.01.]

Pagina recensita IV Kal. Nov. 08