[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
mail: Bill Thayer 
[ALT imaginis: Click here to go to the English-language version of this page.]
English

[ALT imaginis: Cliccare qui per una pagina di aiuto in Italiano.]
Italiano

[Legamen ad varias paginas adiutivas]
Adiutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Altius

[Legamen ad ostium meum]
Ostium
[ALT imaginis: imago inanis]

Hac in pagina telari legitur textus exstantium carminum
Flori
a Loeb Classical Library editus
MCMXXXIV (recensitusque MCMXXXV)

Textus in dominio publico est.

Quem diligentissime perscrutavi et recensui —
sed si quemlibet errorem invenies, mihi, obsecro, scribe.

[ALT imaginis: imago inanis]

Florus

p426 [link to English translation] I

Ego nolo Caesar esse,

ambulare per Britannos

latitare per Pannoniasa

Scythicas pati pruinas.

II‑IX. De Qualitate Vitae

[link to English translation] II

Bacche, vitium repertor, plenus adsis vitibus,

effluas dulcem liquorem, comparandum nectari,

conditumque fac vetustum, ne malignis venulis

asperum ducat saporem, versus usum in alterum.

[link to English translation] III

Mulier intra pectus omnis celat virus pestilens;

dulce de labris loquuntur, corde vivunt noxio.

p428 [link to English translation] IV

Sic Apollo, deinde Liber sic videtur ignifer:

ambo sunt flammis creati prosatique ex ignibus;

ambo de donis calorem, vite et radio, conferunt;

noctis hic rumpit tenebras, hic tenebras pectoris.

[link to English translation] V

Quando ponebam novellas arbores mali et piri,

cortici summae notavi nomen ardoris mei.

nulla fit exinde finis vel quies cupidinis:

crescit arbor, gliscit ardor: animus implet litteras.

[link to English translation] VI

Qui mali sunt non fuere matris ex alvo mali,

sed malos faciunt malorum falsa contubernia.

[link to English translation] VII

Sperne mores transmarinos, mille habent offucia.

cive Romano per orbem nemo vivit rectius:

quippe malim unum Catonem quam trecentos Socratas.

p430 [link to English translation] VIII

Tam malum est habere nummos, non habere quam malum est;

tam malum est audere semper quam malum est semper pudor;

tam malum est tacere multum quam malum est multum loqui;

tam malum est foris amica quam malum est uxor domi;

5 nemo non haec vera dicit, nemo non contra facit.

[link to English translation] IX

Consules fiunt quotannis et novi proconsules;

solus aut rex aut poeta non quotannis nascitur.

[link to English translation] X
De Rosis

Venerunt aliquando rosae. per veris amoeni

ingenium una dies ostendit spicula florum,

altera pyramidas nodo maiore tumentes,

tertia iam calathos, totum lux quarta peregit

5 floris opus. pereunt hodie nisi mane leguntur.

[link to English translation] XI
De Rosis

A, quales ego mane rosas procedere vidi!

nascebantur adhuc neque erat par omnibus aetas.

prima papillatos ducebat tecta corymbos,

altera puniceos apices umbone levabat,

5 tertia iam totum calathi patefecerat orbem,

p432 quarta simul nituit nudati germine floris.

dum levat una caput dumque explicat altera nodum,

sic, dum virgineus pudor exsinuatur amictu,

ne pereant lege mane rosas: cito virgo senescit.

[link to English translation] XII
De Rosa

Aut hoc risit Amor aut hoc de pectine traxit

purpureis Aurora comis aut sentibus haesit

Cypris et hic spinis insedit sanguis acutis.

p434 [link to English translation] XIII
De Rosis

Hortus erat Veneris, roseis circumdatus herbis,

gratus ager dominae, quem qui vidisset amaret.

dum puer hic passim properat decerpere flores

et velare comas, spina libavit acuta

5 marmoreos digitos: mox ut dolor attigit artus

sanguineamque manum, tinxit sua lumina gutta.

pervenit ad matrem frendens defertque querellas:

"unde rosae, mater, coeperunt esse nocentes?

unde tui flores pugnare latentibus armis?

10 bella gerunt mecum. floris color et cruor unum est!"

p434 [link to English translation] XIV
De Musis

Clio saecla retro memorat sermone soluto.

Euterpae geminis loquitur cava tibi ventis.

voce Thalia cluens soccis dea comica gaudet.

Melpomene reboans tragicis fervescit iambis.

5 aurea Terpsichorae totam lyra personat aethram.

fila premens digitis Erato modulamina fingit.

flectitur in faciles variosque Polymnia motus.

Uranie numeris scrutatur sidera mundi.

Calliope doctis dat laurea serta poetis.


Adnotatio Thayeri:

a latitare per: Historia Augusta, Hadr. 16.3; Pannonias scripsi.


[image ALT: Valid HTML 4.01.]

Pagina recensita: IV Non. Nov. 08