The manuscript is clear and reads:

Etiam ille aquariorum tollendus est reditus, et quem vocant puncta longa. ac diversa sunt spatia per quae fistule tota meant urbe latentes sub silice. has compari per eum qui appellabatur a punctis passim convulneratas omnibus in transitu negotiationibus praebuisse peculiaribus fistulis aquam. quo efficiebatur ut exiguus modus ad usus publicos perveniret. quantum ex hoc modo aque servatum sit estimo. ex eo quod aliquantum plumbi sublati et eiusmodi ramis redactum est.

Bennett emends and normalizes spelling :

Etiam ille aquariorum tollendus est reditus, quem vocant puncta. Longa ac diversa sunt spatia per quae fistulae tota meant urbe latentes sub silice. Has comperi per eum qui appellabatur a punctis passim convulneratas omnibus in transitu negotiationibus praebuisse peculiaribus fistulis aquam. Quo efficiebatur ut exiguus modus ad usus publicos perveniret. Quantum ex hoc modo aquae surreptum sit aestimo. ex eo quod aliquantum plumbi sublatis eiusmodi ramis redactum est.


Valid HTML 4.01.

Page updated: 25 Dec 98