[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
ad litteras
mittendas
Bill Thayer

[ALT imaginis: Click here to go to the English-language version of this page.]
English

[ALT imaginis: Cliccare qui per una pagina di aiuto in Italiano.]
Italiano

[Link to a series of help pages]
Help
[Link to the next level up]
Up

[Legamen ad ostium situs mei]
Home

Sextus Julius Frontinus:
Strategemata

Liber Quartus

Multa lectione conquisitis strategematibus et non exiguo scrupulo digestis, ut promissum trium librorum implerem, si modo implevi, hoc exhibebo ea, quae parum apte discriptioni priorum ad speciem alligatae subici videbantur et erant exempla potius strategicon quam strategemata; quae idcirco separavi, quia quamvis clara diversae tamen erant substantiae, ne, si qui forte in aliqua ex his incidissent, similitudine inducti praetermissa opinarentur. Et sane velut res residua expedienda fuit, in qua et ipsa ordinem per species servare conabor:

I.

II.

III.

IV.

V.

VI.

VII.

I. De Disciplina

[link to English translation] 1  P. Scipio ad Numantiam corruptum superiorum ducum socordia exercitum correxit dimisso ingenti lixarum numero, redactis ad munus cotidiana exercitatione militibus. Quibus cum frequens iniungeret iter, portare complurium dierum cibaria imperabat, ita ut frigora et imbres pati, vada fluminum pedibus traicere assuesceret miles, exprobrante subinde imperatore timiditatem et ignaviam, frangente delicatioris usus ac parum necessaria expeditioni vasa. Quod maxime notabiliter accidit C. Memmio tribuno, cui dixisse traditur Scipio: "mihi paulisper, tibi et rei publicae semper nequam eris."

[link to English translation] 2  Q. Metellus bello Iugurthino similiter lapsam militum disciplinam pari severitate restituit, cum insuper prohibuisset alia carne quam assa elixave milites uti.

[link to English translation] 3  Pyrrhus dilectatori suo fertur dixisse: "tu grandes elige, ego, eos fortes reddam."

[link to English translation] 4  L. Paulo et C. Varrone consulibus milites primo iure iurando adacti sunt; antea enim sacramento tantummodo a tribunis rogabantur, ceterum ipsi inter se coniurabant se fugae atque formidinis causa non abituros neque ex ordine recessuros nisi teli petendi feriendive hostis aut civis servandi causa.

[link to English translation] 5  Scipio Africanus, cum ornatum scutum elegantius cuiusdam vidisset, dixit non mirari se, quod tanta cura ornasset, in quo plus praesidii quam in gladio haberet.

[link to English translation] 6  Philippus, cum primum exercitum constitueret, vehiculorum usum omnibus interdixit, equitibus non amplius quam singulos calones habere permisit, peditibus autem denis singulos, qui molas et funes ferrent; in aestiva exeuntibus triginta dierum farinam collo portari imperavit.

[link to English translation] 7  C. Marius recidendorum impedimentorum gratia, quibus maxime exercitus agmen oneratur, vasa et cibaria militis in fasciculos aptata furcis imposuit, sub quibus et habile onus et facilis requies esset; unde et proverbium tractum est "muli Mariani".

[link to English translation] 8  Theagenes Atheniensis, cum exercitum Megaram duceret, petentibus ordines respondit ibi se daturum. Deinde clam equites praemisit eosque hostium specie impetum in suos retorquere iussit. Quo facto cum quos secum habebat tamquam ad hostium occursum praepararentur, permisit ita ordinari aciem, ut quo quis voluisset loco consisteret; cum inertissimus quisque retro se dedisset, strenui autem in frontem prosiluissent, ut quemque invenerat stantem, ita ad ordines militiae provexit.

[link to English translation] 9  Lysander Lacedaemonius egressum via quendam castigabat. Cui dicenti ad nullius rei rapinam se ab agmine recessisse respondit: "ne speciem quidem rapturi praebeas volo."

[link to English translation] 10  Antigonus, cum filium suum audisset devertisse in eius domum, cui tres filiae insignes specie essent, "audio", inquit, "fili, anguste habitare te pluribus dominis domum possidentibus: hospitium laxius accipe"; iussoque commigrare edixit, ne quis minor quinquaginta annos natus hospitio matris familias uteretur.

[link to English translation] 11  Q. Metellus consul, quamvis nulla lege impediretur, quin filium contubernalem perpetuum haberet, maluit tamen eum in ordine merere.

[link to English translation] 12  P. Rutilius consul, cum secundum leges in contubernio suo habere posset filium, in legione militem fecit.

[link to English translation] 13  M. Scaurus filium, quod in saltu Tridentino loco hostibus cesserat, in conspectum suum venire vetuit. Adulescens verecundia ignominiae pressus mortem sibi conscivit.

[link to English translation] 14  Castra antiquitus Romani ceteraeque gentes passim per corpora cohortium velut mapalia constituere soliti erant, cum solos urbium muros nosset antiquitas. Pyrrhus Epirotarum rex primus totum exercitum sub eodem vallo continere instituit. Romani deinde, victo eo in campis Arusinis circa urbem Malventum, castris eius potiti et ordinatione notata paulatim ad hanc usque metationem, quae nunc effecta est, pervenerunt.

[link to English translation] 15  P. Nasica in hibernis, quamvis classis usus non esset necessarius, ne tamen desidia miles corrumperetur aut per otii licentiam sociis iniuriam inferret, navis aedificare instituit.

[link to English translation] 16  M. Cato memoriae tradidit in furto comprehensis inter commilitones dextras esse praecisas aut, si lenius animadvertere voluissent, in principiis sanguinem missum.

[link to English translation] 17  Clearchus, dux Lacedaemoniorum, exercitui dicebat imperatorem potius quam hostem metui debere, significans eos, qui in proelio dubiam mortem timuissent, certum, si deseruissent, manere supplicium.

[link to English translation] 18  Appii Claudii sententia senatus eos, qui a Pyrrho, rege Epirotarum, capti et postea remissi erant, equites ad pedites redegit, pedites ad levem armaturam, omnibus extra vallum iussis tendere, donec bina hostium spolia singuli referrent.

[link to English translation] 19  Otacilius Crassus consul eos, qui ab Hannibale sub iugum missi redierant, tendere extra vallum iussit, ut immuniti assuescerent periculis et adversus hostem audentiores fierent.

[link to English translation] 20  P. Cornelio Nasica Decimo Iunio consulibus, qui exercitum deseruerant, damnati virgis caesi publice venierunt.

[link to English translation] 21  Domitius Corbulo in Armenia duas alas et tres cohortes, quae ad castellum Initia hostibus cesserant, extra vallum iussit tendere, donec adsiduo labore et prosperis excursionibus redimerent ignominiam.

[link to English translation] 22  Aurelius Cotta consul, cum ad opus equites necessitate cogente iussisset accedere eorumque pars detractasset imperium, questus apud censores effecit, ut notarentur; a patribus deinde obtinuit, ne eis praeterita aera procederent; tribuni quoque plebis de eadem re ad populum pertulerunt omniumque consensu stabilita disciplina est.

[link to English translation] 23  Q. Metellus Macedonicus in Hispania quinque cohortes, quae hostibus cesserant, testamentum facere iussas ad locum reciperandum remisit, minatus non nisi post victoriam receptum iri.

[link to English translation] 24  P. Valerio consuli senatus praecepit, exercitum ad Sirim victum ducere Saepinum ibique castra munire et hiemem sub tentoriis exigere. [link to English translation] 24a Senatus, cum turpiter fugati eius milites essent, decrevit, ne auxilia eis summitterentur, nisi captis eius . . .

[link to English translation] 25  Legionibus, quae Punico bello militiam detractaverant, in Siciliam velut relegatis per septem annos hordeum ex senatus consulto datum est.

[link to English translation] 26  L. Piso C. Titium praefectum cohortis, quod loco fugitivis cesserat, cinctu togae praeciso, soluta tunica, nudis pedibus in principiis cotidie stare, dum vigiles venirent, iussit, conviviis et balneo abstinere.

[link to English translation] 27  Sulla cohortem et centuriones, quorum stationem hostis perruperat, galeatos et discinctos perstare in principiis iussit.

[link to English translation] 28  Domitius Corbulo in Armenia Aemilio Rufo praefecto equitum, quia hostibus cesserat et parum instructam armis alam habebat, vestimenta per lictorem scidit eidemque ut erat foedato habitu perstare in principiis, donec mitterentur, imperavit.

[link to English translation] 29  Atilius Regulus, cum ex Samnio in Luceriam transgrederetur exercitusque eius obviis hostibus aversus esset, opposita cohorte iussit fugientes pro desertoribus caedi.

[link to English translation] 30  Cotta consul in Sicilia in Valerium, nobilem tribunum militum ex gente Valeria, virgis animadvertit.

[link to English translation] 31  Idem P. Aurelium sanguine sibi iunctum, quem obsidioni Lipararum, ipse ad auspicia repetenda Messanam transiturus, praefecerat, cum agger incensus et capta castra essent, virgis caesum in numerum gregalium peditum referri et muneribus fungi iussit.

[link to English translation] 32  Fulvius Flaccus censor Fulvium fratrem suum, quia legionem, in qua tribunus militum erat, iniussu consulis dimiserat, senatu movit.

[link to English translation] 33  M. Cato ab hostili litore, in quo per aliquot dies manserat, cum ter dato profectionis signo classem solvisset et relictus e militibus quidam a terra voce et gestu expostularet, uti tolleretur, circumacta ad litus universa classe, comprehensum supplicio affici iussit et, quem occisuri per ignominiam hostes fuerant, exemplo potius impendit.

[link to English translation] 34  Appius Claudius ex his, qui loco cesserant, decimum quemque militem sorte ductum fusti percussit.

[link to English translation] 35  Fabius Rullus consul ex duabus legionibus, quae loco cesserant, sorte ductos in conspectu militum securi percussit.

[link to English translation] 36  Aquilius ternos ex centuriis, quarum statio ab hoste perrupta erat, securi percussit.

[link to English translation] 37  M. Antonius, cum agger ab hostibus incensus esset, ex his, qui in opere fuerant, duarum cohortium militem decimavit et in singulos ex his centuriones animadvertit, legatum cum ignominia dimisit, reliquis ex legione hordeum dari iussit.

[link to English translation] 38  In legionem, quae Regium oppidum iniussu ducis diripuerat, animadversum est ita, ut quattuor milia tradita custodiae necarentur; praeterea senatus consulto cautum est, ne quem ex eis sepelire vel lugere fas esset.

[link to English translation] 39  L. Papirius Cursor dictator Fabium Rutilium magistrum equitum, quod adversum edictum eius quamvis prospere pugnaverat, ad virgas poposcit, caesum securi percussurus; nec contentioni aut precibus militum concessit animadversionem eumque profugientem Romam persecutus est, ne ibi quidem remisso prius supplicii metu, quam ad genua eius et Fabius cum patre provolveretur et pariter senatus ac populus rogarent.

[link to English translation] 40  Manlius, cui Imperioso postea cognomen fuit, filium, quod is contra edictum patris cum hoste pugnaverat, quamvis victorem in conspectu exercitus virgis caesum securi percussit.

[link to English translation] 41  Manlius filius, exercitu pro se adversus patrem seditionem parante, negavit tanti esse quemquam, ut propter illum disciplina corrumperetur, et obtinuit, ut ipsum puniri paterentur.

[link to English translation] 42  Q. Fabius Maximus transfugarum dextras praecidit.

[link to English translation] 43  C. Curio consul bello Dardanico circa Dyrrachium, cum ex quinque legionibus una seditione facta militiam detractasset securturamque se temeritatem ducis in expeditionem asperam et insidiosam negasset, quattuor legiones eduxit armatas et consistere ordinibus detectis armis velut in acie iussit. Post hoc seditiosam legionem inermem procedere discinctamque in conspectu armati exercitus stramenta coegit secare, postero autem die similiter fossam discinctos milites facere, nullisque precibus legionis impetrari ab eo potuit, ne signa eius summitteret nomenque aboleret, milites autem in supplementum ceterarum legionum distribueret.

[link to English translation] 44  Q. Fulvio Appio Claudio consulibus milites ex pugna Cannensi in Siciliam a senatu relegati postulaverunt a consule M. Marcello, ut in proelium ducerentur. Ille senatum consuluit; senatus negavit sibi placere committi his rempublicam, qui eam deseruissent; Marcello tamen permisit facere, quod videretur, dum ne quis eorum munere vacaret neve donaretur neve quod praemium ferret aut in Italiam reportaretur, dum Poeni in ea fuissent.

[link to English translation] 45  M. Salinator consularis damnatus est a populo, quod praedam non aequaliter diviserat militibus.

[link to English translation] 46  Cum ab Liguribus in proelio Q. Petilius consul interfectus esset, decrevit senatus, uti ea legio, in cuius acie consul erat occisus, tota infrequens referretur, stipendium ei annuum non daretur, aera reciderentur.

II. De Effectu Disciplinae

[link to English translation] 1  Bruti et Cassi exercitus, memoriae proditum est, bello civili cum una per Macedoniam iter facerent priorque Brutus ad fluvium, in quo pontem iungi oportebat, pervenisset, Cassi tamen exercitum et in efficiendo ponte et in maturando transitu praecessisse; qui vigor disciplinae effecit, ne solum in operibus, verum et in summa belli praestarent Cassiani Brutianos.

[link to English translation] 2  C. Marius, cum facultatem eligendi exercitus haberet ex duobus, qui sub Rutilio et qui sub Metello ac postea sub se ipso meruerant, Rutilianum quamquam minorem, quia certioris disciplinae arbitrabatur, praeoptavit.

[link to English translation] 3  Domitius Corbulo duabus legionibus et paucissimis auxiliis disciplina correcta Parthos sustinuit.

[link to English translation] 4  Alexander Macedo XL milibus hominum iam inde a Philippo patre disciplinae assuefactis orbem terrarum adgressus innumerabiles hostium copias vicit.

[link to English translation] 5  Cyrus bello adversus Persas quattuordecim milibus armatorum immensas difficultates superavit.

[link to English translation] 6  Epaminondas, dux Thebanorum, quattuor milibus hominum, ex quibus CCCC tantum equites erant, Lacedaemoniorum exercitum viginti quattuor milium peditum, equitum mille sescentorum vicit.

[link to English translation] 7  A quattuordecim milibus Graecorum, qui numerus in auxiliis Cyri adversus Artaxerxen fuit, centum milia barbarorum proelio superata sunt.

[link to English translation] 8  Eadem Graecorum [proelio] quattuordecim milia amissis ducibus, reditus sui cura uni ex corpore suo Xenophonti Atheniensi demandata, per iniqua et ignota loca incolumia reversa sunt.

[link to English translation] 9  Xerxes a trecentis Lacedaemoniorum ad Thermopylas vexatus, cum vix eos confecisset, hoc se deceptum aiebat, quod multos quidem homines haberet, viros autem disciplinae tenaces nullos.

III. De Continentia

[link to English translation] 1  M. Catonem vino eodem quo remiges contentum fuisse traditur.

[link to English translation] 2  Fabricius, cum Cineas legatus Epirotarum grande pondus auri dono ei daret, non accepto eo dixit malle se habentibus id imperare quam habere.

[link to English translation] 3  Atilius Regulus, cum summis rebus praefuisset, adeo pauper fuit, ut se coniugem liberosque tolararet agello, qui colebatur per unum vilicum; cuius audita morte scripsit senatui de successore, destitutis rebus obitu servi necessariam esse praesentiam suam.

[link to English translation] 4  Cn. Scipio post res prospere in Hispania gestas in summa paupertate decessit, ne ea quidem relicta pecunia, quae sufficeret in dotem filiarum, quas ob inopiam publice dotavit senatus.

[link to English translation] 5  Idem praestiterunt Athenienses filiis Aristidis post amplissimarum rerum administrationem in maxima paupertate defuncti.

[link to English translation] 6  Epaminondas, dux Thebanorum, tantae abstinentiae fuit, ut in suppellectili eius praeter stoream et unicum veru nihil inveniretur.

[link to English translation] 7  Hannibal surgere de nocte solitus ante noctem non requiescebat; crepusculo demum ad cenam vocabat neque amplius quam duobus lectis discumbebatur apud eum.

[link to English translation] 8  Idem, cum sub Hasdrubale imperatore militaret, plerumque super nudam humum sagulo tectus somnos capiebat.

[link to English translation] 8  Aemilianum Scipionem traditur in itinere cum amicis ambulantem accepto pane vesci solitum.

[link to English translation] 10  Idem et de Alexandro Macedone dicitur.

[link to English translation] 11  Masinissam, nonagensimum aetatis annum agentem, meridie ante tabernaculum stantem vel ambulantem capere solitum cibos legimus.

[link to English translation] 12  M'. Curius, cum victis ab eo Sabinis ex senatus consulto ampliaretur ei modus agri, quem consummati milites accipiebant, gregalium portione contentus fuit, malum civem dicens, cui non esset idem quod ceteris satis.

[link to English translation] 13  Universi quoque exercitus notabilis saepe fuit continentia, sicut eius qui sub M. Scauro meruit. Namque memoriae tradidit Scaurus pomiferam arborem, quam in pede castrorum fuerat complexa metatio, postero die abeunte exercitu intactis fructibus relictam.

[link to English translation] 14  Auspiciis Imperatoris Caesaris Domitiani Augusti Germanici eo bello, quod Iulius Civilis in Gallia moverat, Lingonum opulentissima civitas, quae ad Civilem desciverat, cum adveniente exercitu Caesaris populationem timeret, quod contra exspectationem inviolata nihil ex rebus suis amiserat, ad obsequium redacta septuaginta milia armatorum tradidit mihi.

[link to English translation] 15  L. Mummius, qui Corintho capta non Italiam solum sed etiam provincias tabulis statuisque exornavit, adeo nihil ex tantis manubiis in suum convertit, ut filiam eius inopem senatus ex publico dotaverit.

IV. De Iustitia

[link to English translation] 1  Camillo Faliscos obsidenti ludi magister liberos Faliscorum tamquam ambulandi causa extra murum eductos tradidit, dicens retentis eis obsidibus necessario civitatem imperata facturam. Camillus non solum sprevit perfidiam, sed et restrictis post terga manibus magistrum virgis agendum ad parentes tradidit pueris, adeptus beneficio victoriam, quam fraude non concupierat, nam Falisci ob hanc iustitiam sponte ei se dediderunt.

[link to English translation] 2  Ad Fabricium, ducem Romanorum, medicus Pyrrhi, Epirotarum regis, pervenit pollicitusque est daturum se Pyrrho venenum, si merces sibi, in qua operae pretium foret, constitueretur. Quo facinore Fabricius egere victoriam suam non arbitratus regi medicum detexit atque ea fide meruit, ut ad petendam amicitiam Romanorum compelleret Pyrrhum.

V. De Constantia

[link to English translation] 1  Cn. Pompeius minantibus direpturos pecuniam militibus, quae in triumpho ferretur, Servilio et Glaucia cohortantibus, ut divideret eam, ne seditio fieret, affirmavit non triumphaturum se potius sed moriturum, quam licentiae militum succumberet, castigatisque oratione gravi laureatos fasces obiecit, ut ab illorum inciperent direptione; eaque invidia redegit eos ad modestiam.

[link to English translation] 2  C. Caesar, seditione in tumultu civilium armorum facta, maxime animis tumentibus, legionem totam exauctoravit, ducibus seditionis securi percussis; mox eosdem, quos exauctoraverat, ignominiam deprecantis restituit et optimos milites habuit.

[link to English translation] 3  Postumius consularis cohortatus suos, cum interrogatus esset a militibus, quid imperaret, dixit, ut se imitarentur, et arrepto signo hostis primus invasit; quem secuti victoriam adepti sunt.

[link to English translation] 4  Claudius Marcellus, cum in manus Gallorum imprudens incidisset, circumspiciendae regionis qua evaderet causa equum in orbem flexit, deinde cum omnia esse infesta vidisset, precatus deos in medios hostis irrupit; quibus inopinata audacia perculsis ducem quoque eorum trucidavit atque, ubi spes salutis vix superfuerat, inde opima rettulit spolia.

[link to English translation] 5  L. Paulus, amisso ad Cannas exercitu, offerente equom Lentulo, quo fugeret, superesse cladi quamquam non per ipsum contractae noluit, sed in eo saxo, cui se vulneratus acclinaverat, persedit, donec ab hostibus oppressus confoderetur.

[link to English translation] 6  Varro, collega eius, vel maiore constantia post eandem cladem vixit gratiaeque ei a senatu et populo actae sunt, quod non desperasset rem publicam. Non autem vitae cupiditate, sed rei publicae amore se superfuisse reliquo aetatis suae tempore approbavit; et barbam capillumque summisit et postea numquam recubans cibum cepit; honoribus quoque, cum ei deferrentur a populo, renuntiavit, dicens felicioribus magistratibus rei publicae opus esse.

[link to English translation] 7  Sempronius Tuditanus et Cn. Octavius tribuni militum omnibus fusis ad Cannas, cum in minoribus castris circumsederentur, suaserunt commilitonibus, stringerent gladios et per hostium praesidia erumperent secum, id sibi animi esse, etiamsi nemini ad erumpendum audacia fuisset, affirmantes; de cunctantibus XII omnino equitibus, L. Peditibus, qui comitari sustinerent, repertis incolumes Canusium pervenerunt.

[link to English translation] 8  C. Fonteius Crassus in Hispania cum tribus milibus hominum praedatum profectus locoque iniquo circumventus ab Hasdrubale, ad primos tantum ordines relato consilio, incipiente nocte, quo tempore minime exspectabatur, per stationes hostium erupit.

[link to English translation] 9  P. Decius tribunus militum bello Samnitico Cornelio consuli iniquis locis deprehenso ab hostibus suasit, ut ad occupandum collem, qui in propinquo erat, modicam manum mitteret, seque ducem his qui mittebantur obtulit. Avocatus in diversum hostis emisit consulem, Decium autem cinxit obseditque. Illas quoque angustias nocte eruptione facta cum eluctatus esset Decius, incolumis cum militibus consuli accessit.

[link to English translation] 10  Idem fecit sub Atilio Calatino consule, cuius varie traduntur nomina: alii Laberium, nonnulli Q. Caedicium, plurimi Calpurnium Flammam vocitatum scripserunt. Hic cum demissum in eam vallem videret exercitum, cuius latera omniaque superiora hostis insederat, depoposcit et accepit a consule trecentos milites, quos hortatus, ut virtute sua exercitum servarent, in mediam vallem decucurrit; ad opprimendos eos undique descendit hostis longoque et aspero proelio retentus occasionem consuli ad extrahendum exercitum dedit.

[link to English translation] 11  C. Caesar adversus Germanos et regem Ariovistum pugnaturus, confusis suorum animis pro contione dixit nullius se eo die opera nisi decimae legionis usurum. Quo adsecutus est, ut et decimani tamquam praecipuae fortitudinis testimonio concitarentur et ceteri pudore, ne penes alios gloria virtutis esset.

[link to English translation] 12  Lacedaemonius quidam nobilis, Philippo denuntiante multis se prohibiturum, nisi civitas sibi traderetur, "num", inquit, "et pro patria mori nos prohibebit?"

[link to English translation] 13  Leonidas Lacedaemonius, cum dicerentur Persae sagittarum multitudine nubes esse facturi, fertur dixisse: "melius in umbra pugnabimus."

[link to English translation] 14  C. Aelius praetor urbanus, cum ei ius dicenti picus in capite insedisset et haruspices respondissent dimissa ave hostium victoriam fore, necata populum Romanum superiorem, at C. Aelium cum familia periturum, non dubitavit necare picum. Atque nostro exercitu vincente ipse cum quattuordecim Aeliis ex eadem familia in proelio est occisus. Hunc quidam non C. Caelium, sed Laelium fuisse et Laelios, non Caelios perisse credunt.

[link to English translation] 15  P. Decius, primo pater, postea filius, in magistratu se pro re publica devoverunt admissisque in hostem equis adepti victoriam patriae contulerunt.

[link to English translation] 16  P. Crassus, cum bellum adversus Aristonicum in Asia gerens inter Elaeam et Myrinam in hostium copias incidisset vivosque abduceretur, exsecratus in consule Romano captivitatem virga, qua ad equum erat usus, oculum Thracis, a quo tenebatur, eruit atque ab eo per dolorem concitato transverberatus dedecus servitutis, ut voluerat, effugit.

[link to English translation] 17  M. Cato, Censorii filius, in acie decidente equo prolapsus, cum se recollegisset animadvertissetque gladium excidisse vaginae, veritus ignominiam redit in hostem exceptisque aliquot vulneribus, reciperato demum gladio, reversus est ad suos.

[link to English translation] 18  Petilini a Poenis obsessi parentes et liberos propter inopiam eiecerunt, ipsi coriis madefactis et igne siccatis foliisque arborum et omni genere animalium vitam trahentes undecim menses obsidionem toleraverunt.

[link to English translation] 19  Hispani Consabrae obsessi eadem omnia passi sunt nec oppidum Hirtuleio tradiderunt.

[link to English translation] 20  Casilini obsidente Hannibale tantam inopiam perpessi sunt, ut CC denariis murem venisse proditum memoriae sit eiusque venditorem fame perisse, emptorem autem vixisse. Fidem tamen servare Romanis perseveraverunt.

[link to English translation] 21  Cyzicum cum oppugnaret Mithridates, captivos eius urbis produxit ostenditque obsessis, arbitratus futurum, ut miseratione suorum compelleret ad deditionem oppidanos; at illi cohortati ad patiendam fortiter mortem captivos servare Romanis fidem perseveraverunt.

[link to English translation] 22  Segovienses, cum a Viriatho his liberi et coniuges redderentur, praeoptaverunt spectare supplicia pignorum suorum quam a Romanis deficere.

[link to English translation] 23  Numantini, ne se dederent, fame mori praefixis foribus domuum suarum maluerunt.

VI. De Affectu et Moderatione

[link to English translation] 1  Q. Fabius hortante filio, ut locum idoneum paucorum iactura caperet, "visne", inquit, "tu ex illis paucis esse?"

[link to English translation] 2  Xenophon, cum equo veheretur et pedites iugum quoddam occupare iussisset, unum ex eis obmurmurantem audiens facile tam laboriosa sedentem imperare, desiluit et gregalem equo imposuit, cursu ipse ad destinatum iugum contendens. Cuius facti ruborem cum perpeti miles non posset, irridentibus commilitonibus sponte descendiFor. Xenophontem vix universi perpulerunt, ut conscenderet equum et laborem suum in necessaria duci munera reservaret.

[link to English translation] 3  Alexander, cum hieme duceret exercitum, residens ad ignem recognoscere praetereuntis copias coepit; cumque conspexisset quendam prope exanimatum frigore, considere loco suo iussit dixitque ei: "si in Persis natus esses, in regia sella resedisse tibi capital foret, in Macedonia nato conceditur."

[link to English translation] 4  Divus Augustus Vespasianus, cum quendam adulescentem honeste natum, militiae inhabilem, angustiarum rei familiaris causa deductum ad longiorem ordinem rescisset, censu constituto honesta missione exauctoravit.

VII. De Variis Consiliis

[link to English translation] 1  C. Caesar dicebat idem sibi esse consilium adversus hostem, quod plerisque medicis contra vitia corporum, fame potius quam ferro superandi.

[link to English translation] 2  Domitius Corbulo dolabra [id est operibus] hostem vincendum esse dicebat.

[link to English translation] 3  L. Paulus imperatorem senem moribus dicebat esse oportere, significans moderatiora sequenda consilia.

[link to English translation] 4  Scipio Africanus fertur dixisse, cum eum parum quidam pugnacem dicerent: "imperatorem me mater, non bellatorem peperit."

[link to English translation] 5  C. Marius Teutono provocanti eum et postulanti, ut prodiret, respondit, si cupidus mortis esset, laqueo posse eum vitam finire; cum deinde instaret, gladiatorem contemptae staturae et prope exactae aetatis obiecit ei dixitque, si eum superasset, cum victore congressurum.

[link to English translation] 6  Q. Sertorius, quod experimento didicerat imparem se universo Romanorum exercitui, ut barbaros quoque inconsulte pugnam deposcentis doceret, adductis in conspectum duobus equis, eorum praevalido alteri, alteri admodum exili duos admovit iuvenes similiter electos, robustum et gracilem. Ac robustiori imperavit equi exilis universam caudam abrumpere, gracili autem valentioris per singulos pilos vellere; cumque gracili successisset quod imperatum erat, validissimus cum infirmis equi cauda sine effectu luctaretur, "naturam", inquit Sertorius, "Romanarum virium per hoc vobis exemplum ostendi, milites: insuperabiles sunt universas adgredienti; easdem lacerabit et carpet, qui per partes attemptaverit."

[link to English translation] 7  Valerius Laevinus consul, cum intra castra sua exploratorem hostium deprehendisset magnamque copiarum suarum fiduciam haberet, circumduci eum iussit terrendique hostis causa exercitus suos visendos speculatoribus eorum, quotiens voluissent, patere.

[link to English translation] 8  Caedicius primipilaris, qui in Germania post Varianam cladem obsessis nostris pro duce fuit, veritus, ne barbari ligna, quae congesta erant, vallo admoverent et castra eius incenderent, simulata lignorum inopia, missis undique, qui ea furarentur, effecit, ut Germani universos truncos amolirentur.

[link to English translation] 9  Cn. Scipio bello navali amphoras pice et taeda plenas in hostium classem iaculatus, quarum iactus et pondere foret noxius et diffundendo, quae continuerant, alimentum praestaret incendio.

[link to English translation] 10  Hannibal regi Antiocho monstravit, ut in hostium classem vascula iacularetur viperis plena, quarum metu perterriti milites a dimicatione et nauticis ministeriis impedirentur.

[link to English translation] 11  Idem fecit iam cedente classe sua Prusias.

[link to English translation] 12  M. Porcius Cato, in classem hostium cum transiluisset, deturbatis ex ea Poenis eorumque armis et insignibus inter suos distributis multas naves hostium, quos sociali habitu fefellerat, mersit.

[link to English translation] 13  Athenienses, cum subinde a Lacedaemoniis infestarentur, diebus festis, quos sacros Minervae extra urbem celebrabant, omnium quidem colentium imitationem expresserunt, armis tamen sub veste celatis. Peracto ritu suo non statim Athenas reversi, sed protinus inde raptim acto Lacedaemonem versus agmine eo tempore, quo minime timebantur, agrum hostium, quibus subinde praedae fuerant, ultro depopulati sunt.

[link to English translation] 14  Cassius onerarias naves, non magni ad alia usus, accensas opportuno vento in classem hostium misit et incendio eam consumpsit.

[link to English translation] 15  M. Livius, fuso Hasdrubale hortantibus eum quibusdam, ut hostem ad internicionem persequeretur, respondit: "aliqui et supersint, qui de victoria nostra hostibus nuntient."

[link to English translation] 16  Scipio Africanus dicere solitus est hosti non solum dandam esse viam ad fugiendum, sed etiam muniendam.

[link to English translation] 17  Paches Atheniensis affirmavit incolumes futuros hostes, si deponerent ferrum; eisque obsecutis condicionibus universos, qui in sagulis ferreas fibulas habuissent, interfici iussit.

[link to English translation] 18  Hasdrubal subigendorum Numidarum causa ingressus fines eorum resistere parantibus affirmavit ad capiendos se venisse elephantos, quibus ferax est Numidia; ut hoc permitterent, poscentibus pretium cum promisisset, ea persuasione avocatos adortus sub leges redegit.

[link to English translation] 19  Alcetas Lacedaemonius, ut Thebanorum commeatum facilius ex inopinato adgrederetur, in occulto paratis navibus, tamquam unam omnino haberet triremem, vicibus in ea remigem exercebat; quodam deinde tempore omnis naves in Thebanos transnavigantis immisit et commeatibus eorum potitus est.

[link to English translation] 20  Ptolomaeus adversus Perdiccam exercitu praevalentem, ipse invalidus, omne pecudum genus, religatis ad tergum, quae traherent, sarmentis, agendum per paucos curavit equites; ipse praegressus cum copiis, quas habebat, effecit, ut pulvis, quem pecora excitaverant, speciem magni sequentis exercitus moveret, cuius exspectatione territum vicit hostem.

[link to English translation] 21  Myronides Atheniensis adversus Thebanos equitatu praevalentes pugnaturus in campis suos edocuit manentibus esse spem aliquam salutis, cedentibus autem perniciem certissimam; qua ratione confirmatis militibus victoriam consecutus est.

[link to English translation] 22  C. Pinarius in Sicilia praesidio Hennae praepositus, claves portarum, quas penes se habebat, reposcentibus magistratibus Hennensium, quod suspectos eos, tamquam transitionem ad Poenum pararent, habebat, petit unius noctis ad deliberationem spatium indicataque militibus fraude Graecorum, cum praecepisset, ut parati postera die signum exspectarent, prima luce assistentibus militibus redditurum se claves dixit, si idem omnes Hennenses censuissent; ob eam causam universa multitudine convocata in theatrum et idem flagitante, manifesta deficiendi voluntate, signo militibus dato universos Hennenses cecidit.

[link to English translation] 23  Iphicrates, dux Atheniensium, classem suam hostili habitu instruxit et ad eos quos suspectos habebat invectus, cum effuso studio exciperetur, deprehensa eorum perfidia oppidum diripuit.

[link to English translation] 24  Ti. Gracchus, cum edixisset futurum, ut ex volonum numero fortibus libertatem daret, ignavos crucibus affigeret, et quattuor milia ex his, quia segnius pugnaverant, metu poenae in quendam munitum collem coissent, misit qui eis dicerent totum sibi exercitum volonum vicisse videri, quod hostes fudissent; et sic eos et sua fide et ipsorum metu exsolutos recepit.

[link to English translation] 25  Hannibal post proelium, quo ingentem cladem ad Trasumennum Romani acceperunt, cum sex milia hostium interposita pactione in potestatem suam redegisset, socios Latini nominis benigne in civitates suas dimisit, dictitans se Italiae liberandae causa bellum gerere; eorumque opera aliquot populos in deditionem accepit.

[link to English translation] 26  Mago, cum Locri obsiderentur a Crispino classis nostrae praefecto, diffudit ad Romana castra rumorem Hannibalem caeso Marcello ad liberandos obsidione Locros venire; clam deinde equites emissos iussit a montibus, qui in conspectu erant, se ostendere; quo facto effecit, ut Crispinus Hannibalem adesse ratus conscenderet naves ac fugeret.

[link to English translation] 27  Scipio Aemilianus ad Numantiam omnibus non cohortibus tantum, sed centuriis sagittarios et funditores interposuit.

[link to English translation] 28  Pelopidas Thebanus, cum a Thessalis in fugam versus flumen, in quo tumultuarium fecerat pontem, liberasset, ne sequentibus hostibus idem transitus maneret, novissimo agmini praecepit, incenderent pontem.

[link to English translation] 29  Romani, cum Campanis equitibus nullo modo pares essent, Q. Naevius centurio in exercitu Fulvi Flacci proconsulis excogitavit, ut delectos ex toto exercitu, qui velocissimi videbantur et mediocris erant staturae, parmulis non amplis et galeiculis gladiisque ac septenis singulos hastis quaternorum circiter pedum armaret eosque adiunctos equitibus iuberet usque ad moenia provehi, deinde ibi positos, nostris equitibus recipientibus, inter hostium equitatum proeliari; quo facto vehementer et ipsi Campani afflicti sunt et maxime equi eorum, quibus turbatis prona nostris victoria fuit.

[link to English translation] 30  P. Scipio in Lydia, cum die ac nocte imbre continuo vexatum exercitum Antiochi videret nec homines tantum aut equos deficere, verum arcus quoque madentibus nervis inhabiles factos, exhortatus est fratrem, ut postero quamvis religioso die committeret proelium; quam sententiam secuta victoria est.

[link to English translation] 31  Catonem vastantem Hispaniam legati Ilergetum, qui sociorum populus erat, adierunt oraveruntque auxilia. Ille, ne aut negato adiutorio socios alienaret aut diducto exercitu vires minueret, tertiam partem militum cibaria parare et naves ascendere iussit, dato praecepto, ut causati ventos retro redirent; praecedens interim adventantis auxilii rumor ut Ilergetum excitavit animos, ita hostium consilia discussit.

[link to English translation] 32  C. Caesar, cum in partibus Pompeianis magna equitum Romanorum esset manus eaque armorum scientia milites conficeret, ora oculosque eorum gladiis peti iussit et sic aversa[m] facie[m] cedere coegit.

[link to English translation] 33  Voccaei, cum a Sempronio Graccho collatis signis urgerentur, universas copias cinxere plaustris, quae impleverant fortissimis viris muliebri veste tectis. Sempronium, tamquam adversus feminas audentius ad obsidendos hostis consurgentem, hi qui in plaustris erant adgressi fugaverunt.

[link to English translation] 34  Eumenes Cardianus, ex successoribus Alexandri, in castello quodam clausus, quoniam exercere equos non poterat, certis cotidie horis ita suspendebat, ut posterioribus pedibus innixi, prioribus allevatis, dum naturalem assistendi appetunt consuetudinem, ad sudorem usque crura iactarent.

[link to English translation] 35  M. Cato pollicentibus barbaris duces itinerum et insuper praesidium, si magna summa eis promitteretur, non dubitavit polliceri, quia aut victoribus ex spoliis hostilibus poterat dare aut interfectis exsolvebatur promisso.

[link to English translation] 36  Q. Maximus transfugere ad hostes volentem Statilium, nobilem clarae operae equitem, vocari ad se iussit eique excusavit, quod invidia commilitonum virtutes illius ad id tempus ignorasset; tum donato ei equo pecuniam insuper largitus obtinuit, ut, quem ex conscientia trepidum arcessierat, laetum dimitteret et ex dubio in reliquum non minus fidelem quam fortem haberet equitem.

[link to English translation] 37  Philippus, cum audisset Pythian quendam bonum pugnatorem alienatum sibi, quod tres filias inops vix aleret nec a rege adiuvaretur, monentibus quibusdam, uti eum caveret, "quid? Si", inquit, "partem aegram corporis haberem, absciderem potius quam curarem?" Deinde familiariter secreto elicitum Pythian, accepta difficultate necessitatium domesticarum, pecunia instruxit ac meliorem fidelioremque habuit, quam habuerat, antequam offenderet.

[link to English translation] 38  T. Quintius Crispinus post infaustam adversus Poenos dimicationem, qua collegam Marcellum amiserat, cum comperisset potitum anulo interfecti Hannibalem, litteras circa municipia totius Italiae dimisit, ne crederent epistulis, si quae Marcelli anulo signatae perferrentur. Monitione consecutus est, ut Salapia et aliae urbes frustra Hannibalis dolis temptarentur.

[link to English translation] 39  Post Cannensem cladem perculsis ita Romanorum animis, ut pars magna reliquiarum nobilissimis auctoribus deserendae Italiae iniret consilium, P. Scipio adulescens admodum impetu facto in eo ipso, in quo talia agitabantur, coetu pronuntiavit manu se sua interfecturum, nisi qui iurasset non esse sibi mentem destituendae rei publicae; cumque ipse se primus religione tali obligasset, stricto gladio mortem uni ex proximis minatus, nisi acciperet sacramentum, illum metu, ceteros etiam exemplo coegit ad iurandum.

[link to English translation] 40  Volscorum castra cum prope a virgultis silvaque posita essent, Camillus ea omnia, quae conceptum ignem usque in vallum perferre poterant, incendit et sic adversarios exuit castris.

[link to English translation] 41  P. Crassus bello sociali eodem modo prope cum copiis omnibus interceptus est.

[link to English translation] 42  Q. Metellus in Hispania castra moturus, cum in agmine milites continere velle[n]t, pronuntiavit comperisse se insidias ab hostibus dispositas; idcirco ne discederent a signis neve agmen laxarent. Quod cum [solveret] ex disciplina fecisset, exceptus forte veris insidiis, quia praedixerat, interritos.


[image ALT: Valid HTML 4.01.]

Pagina recensita: IV Kal. Jun. 02