[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
ad litteras
mittendas
Bill Thayer
[Link to an English help page]
English

[ALT imaginis: Cliccare qui per una pagina di aiuto in Italiano.]
Italiano

[ALT imaginis: Clicca hic ad paginam adiutorii legendam (Anglice).]
Adjutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Sursum

[Legamen ad ostium situs mei]
Ostium
antecedens:

[ALT imaginis: legamen ad priorem partem]
Liber XV
Haec pagina telaris liber est
Noctium Atticarum

A. Gellii

a Loeb Classical Library editarum
MCMXXVII

Hic textus in dominio publico est.

Prima versio textus est, multis certe cum erroribus:
quos si invenies te rogo mihi scribere.

insequens:

[ALT imaginis: legamen ad insequentem partem]
Liber XVII

(Vol. III) Gellius
Noctes Atticae

Liber XVI

1 Verba Musoni philosophi Graeca digna atque utilia audiri observarique; eiusdem utilitatis sententia a M. Catone multis ante annis Numantiae ad equites dicta.

1 Adulescentuli cum etiamtum in scholis essemus, enthymemation hoc Graecum, quod adposui, dictum esse a Musonio philosopho audiebamus et, quoniam vere atque luculente dictum verbis est brevibus et rotundis vinctum, perquam libenter memineramus: 2 Ἄν τι πράξεις καλὸν μετὰ πόνου, ὁ μὲν πόνος οἴχεται, τὸ δὲ καλὸν μένει· ἄν τι ποιήσεις αἰσχρὸν μετὰ ἡδονῆς, τὸ μὲν ἡδὺ οἴχεται, τὸ δὲ αἰσχρὸν μένει. 3 Postea istam ipsam sententiam in Catonis oratione, quam dixit Numantiae apud equites, positam legimus. Quae etsi laxioribus paulo longioribusque verbis comprehensa est praequam illud Graecum, quod diximus, quoniam tamen prior tempore antiquiorque est, venerabilior videri debet. 4 Verba ex oratione haec sunt: "Cogitate cum animis vestris: si quid vos per laborem recte feceritis, labor ille a vobis cito recedet, bene factum a vobis, dum vivitis, non abscedet; sed si qua per voluptatem nequiter feceritis, voluptas cito abibit, nequiter factum illud apud vos semper manebit."

2 Cuiusmodi sit lex apud dialecticos percontandi disserendique; et quae sit eius legis reprehensio.

1 Legem esse aiunt disciplinae dialecticae, si de quapiam re quaeratur disputeturque atque ibi quid rogere, ut respondeas, tum ne amplius quid dicas, quam id solum, quod es rogatus, aut aias aut neges; eamque legem qui non servent et aut plus aut aliter, quam sunt rogati respondeant, existumantur indoctique esse disputandique morem atque rationem non tenere. 2 Hoc quidem, quod dicunt, in plerisque disputationibus procul dubio fieri oportet. 3 Indefinitus namque inexplicabilisque sermo fiet, nisi interrogationibus responsionibusque simplicibus fuerit determinatus. 4 Sed enim esse quaedam videntur, in quibus, si breviter et ad id, quod rogatus fueris, respondeas, capiare. 5 Nam si quis his verbis interroget: "Postulo, uti respondeas, desierisne facere adulterium an non", utrumcumque dialectica lege responderis, sive aias seu neges, haerebis in captione, tamquam si te dicas adulterum . . . negent; 6 nam qui facere non desivit, non id necessario etiam fecit. 7 Falsa igitur est species istius captionis et nequaquam procedere ad id potest, ut conligi concludique possit eum facere adulterium qui se negaverit facere desisse. 8 Quid autem legis istius propugnatores in illa captiuncula facient, in qua haerere eos necessum est, si nihil amplius, quam quod interrogati erunt, responderint? 9 Nam si ita ego istorum aliquem rogem: "Quicquid non perdidisti, habeasne an non habeas, postulo ut aias aut neges", utrumcumque breviter responderit, capietur. 10 Nam si non habere se negaverit, quod non perdidit, colligetur oculos eum non habere, quos non perdidit; sin vero habere se dixerit, colligetur habere eum cornua, quae non perdidit. 11 Rectius igitur cautiusque ita respondebitur: "Quicquid habui, id habeo, si id non perdidi." 12 Sed huiuscemodi responsio non fit ex ea lege, quam diximus; plus enim, quam quod rogatus est, respondet. 13 Et propterea id quoque ad eam legem addi solet non esse captiosis interrogationibus respondendum.

3 Quanam ratione effici dixerit Erasistratus medicus, si cibus forte deerit, ut tolerari aliquantisper inedia possit ut tolerari fames; verbaque ipsa Erasistrati super ea re scripta.

1 Cum Favorino Romae dies plerumque totos eramus, tenebatque animos nostros homo ille fandi dulcissimus, atque eum, quoquo iret, quasi ex lingua prorsum eius apti prosequebamur; ita sermonibus usquequaque amoenissimis demulcebat. 2 Tum ad quendam aegrum cum isset visere nosque cum eo una introissemus multaque ad medicos, qui tum forte istic erant, valitudinis eius gratia oratione Graeca dixisset: "ac ne hoc quidem mirum," inquit, "videri debet, quod, cum antehac semper edundi fuerit adpetens, nunc post imperatam inediam tridui omnis eius adpetitio pristina elanguerit. 3 Nam quod Erasistratus scriptum," inquit, "reliquit, propemodum verum est: esuritionem faciunt inanes patentesque intestinorum fibrae et cava intus ventris ac stomachi vacua et hiantia; quae ubi aut cibo conplentur aut inanitate diutina contrahuntur et conivent, tunc loco, in quem cibus capitur, vel stipato vel adducto voluntas capiendi eius desiderandique restinguitur." 4 Scythas quoque ait eundem Erasistratum dicere, cum sit usus, ut famem longius tolerent, fasceis ventrem strictissime circumligare. Ea ventris conpressione esuritionem posse depelli creditum est. 5 Haec tum Favorinus multaque istiusmodi alia adfabilissime dicebat; 6 nos autem postea, cum librum forte Erasistrati legeremus diaireseon primum, id ipsum in eo libro, quod Favorinum audiebamus dicere, scriptum offendimus. 7 Verba Erasistrati ad eam rem pertinentia haec sunt: Elogizomena oun para ten ischyran symptosin tes koilias einai ten sphodra asitian; kai gar tois epipleon asitousin kata proairesin en tois protois chronois he peina paracholouthei, hysteron de ouketi. 8 Deinde paulum infra: Eithismenoi de eisin kai hoi Skythai, hotan dia tina kairon anankazontai asitein, zonais plateiais ten koilian diasphingein, hos tes peines autous hetton enochlouses; schedon de kai hotan pleres koilia ei, dia to kenoma en autei meden einai, dia touto ou peinosin, hotan de sphodra sympeptokyia ei, kenoma ouk echei. 9 In eodem libro Erasistratus vim quandam famis non tolerabilem, quam Graeci boulimon appellant, in diebus frigidissimis multo facilius accidere ait, quam cum serenum atque placidum est, atque eius rei causas, cur is morbus in eo plerumque tempore oriatur, nondum sibi esse compertas dicit. 10 Verba, quibus id dicit, haec sunt: Aporon de kai deomenon episkepseos kai epi toutou kai epi ton loipon boulimionton, dia ti en tois psychesin mallon to symptoma touto ginetai e en tais eudiais.

4 Quo ritu quibusque verbis fetialis populi Romani bellum indicere solitus sit his, quibus populus bellum fieri iusserat; et item in quae verba conceptum fuerit iusiurandum de furtis militaribus sanciendis et uti milites scripti intra praedictum diem in loco certo frequentarent causis quibusdam exceptis, propter quas id iusiurandum remitti aecum esset.

1 Cincius in libro tertio de re militari fetialem populi Romani bellum indicentem hostibus telumque in agrum eorum iacientem hisce verbis uti scripsit: "Quod populus Hermundulus hominesque populi Hermunduli adversus populum Romanum bellum fecere deliqueruntque quodque populus Romanus cum populo Hermundulo hominibusque Hermundulis, bellum iussit ob eam rem ego populusque Romanus populo Hermundulo hominibusque Hermundulis bellum dico facioque." 2 Item in libro eiusdem Cincii de re militari quinto ita scriptum est: "Cum dilectus antiquitus fieret et milites scriberentur, iusiurandum eos tribunus militaris adigebat in verba haec: "C. Laelii C. fili consulis L. Cornelii P. fili consulis in exercitu decemque milia passuum prope furtum noli facies dolo malo solus neque cum pluribus pluris nummi argentei in dies singulos; extraque hastam, hastile, ligna, poma, pabulum, utrem, follem, faculam si quid ibi inveneris sustulerisve, quod tuum non erit, quod pluris nummi argentei erit, uti tu ad C. Laelium C. filium consulem Luciumve Cornelium P. filium consulem sive quem ad uter eorum iusserit, proferes aut profitebere in triduo proximo, quidquid inveneris sustulerisve dolo malo, aut domino suo, cuium id censebis esse, reddes, uti quod recte factum esse voles." 3 "Militibus autem scriptis dies praefiniebatur, quo die adessent et citanti consuli responderent; 4 deinde ita concipiebatur iusiurandum, ut adessent, his additis exceptionibus: "nisi harunce quae causa erit: funus familiare feriaeve denicales, quae non eius rei causa in eum diem conlatae sunt, quo is eo dic minus ibi esset, morbus sonticus auspiciumve, quod sine piaculo praeterire non liceat, sacrificiumve anniversarium, quod recte fieri non possit, nisi ipsus eo die ibi sit, vis hostesve, status condictusve dies cum hoste; si cui eorum harunce quae causa erit, tum se postridie, quam per eas causas licebit, eo die venturum aditurumque eum, qui eum pagum, vicum, oppidumve delegerit." 5 Item in eodem libro verba haec sunt: "Miles cum die, qui prodictus est, aberat neque excusatus erat, infrequens notabatur." 6 Item in libro sexto hoc scriptum est: "Alae dictae exercitus equitum ordines, quod circum legiones dextra sinistraque tamquam alae in avium corporibus locabantur. In legione sunt centuriae sexaginta, manipuli triginta, cohortes decem."

5 "Vestibulum" quid significet; deque eius vocabuli rationibus.

1 Pleraque sunt vocabula, quibus vulgo utimur neque tamen liquido scimus, quid ea proprie atque vere significent, sed incompertam et vulgariam traditionem rei non exploratae secuti videmur magis dicere, quod volumus, quam dicimus: sicuti est "vestibulum" verbum in sermonibus celebre atque obvium, non omnibus tamen, qui illo facile utuntur, satis spectatum. 2 Animadverti enim quosdam haudquaquam indoctos viros opinari vestibulum esse partem domus primorem, quam vulgus "atrium" vocat. 3 C. Aelius Gallus in libro de significatione verborum, quae ad ius civile pertinent, secundo vestibulum esse dicit non in ipsis aedibus neque partem aedium, sed locum ante ianuam domus vacuum, per quem a via aditus accessusque ad aedis est, cum dextra sinistraque ianuam tectaque sunt viae iuncta atque ipsa ianua procul a via est area vacanti intersita. 4 Quae porro huic vocabulo ratio sit, quaeri multum solet; sed quae scripta legi, ea ferme omnia inconcinna atque absurda visa sunt. 5 Quod Sulpicium autem Apollinarem memini dicere, virum eleganti scientia ornatum, huiuscemodi est: "Ve" particula, sicuti quaedam alia, tum intentionem significat, tum minutionem. 6 Nam "vetus" et "vehemens", alterum ab aetatis magnitudine compositum elisumque est, alterum a mentis vi atque impetu dicitur. "Vescum" autem, quod ex "ve" particula et "esca" copulatum est, utriusque diversae significationis vim capit. 7 Aliter enim Lucretius "vescum salem" dicit ex edendi intentione, aliter Lucilius "vescum" appellat cum edendi fastidio. 8 Qui domos igitur amplas antiquitus faciebant, locum ante ianuam vacuum relinquebant, qui inter fores domus et viam medius esset. 9 In eo loco, qui dominum eius domus salutatum venerant, priusquam admitterentur, consistebant et neque in via stabant neque intra aedis erant. 10 Ab illa ergo grandis loci consistione et quasi quadam stabulatione vestibula appellata sunt spatia, sicuti diximus, grandia ante fores aedium relicta, in quibus starent, qui venissent, priusquam in domum intromitterentur. 11 Meminisse autem debebimus id vocabulum non semper a veteribus scriptoribus proprie, sed per quasdam translationes esse dictum, quae tamen ita sunt factae, ut ab ista, de qua diximus, proprietate non longe desciverint, sicut illud in sexto Vergilii:
vestibulum ante ipsum primisque in faucibus Orci
Luctus et ultrices posuere cubilia Curae; 12 non enim vestibulum priorem partem domus infernae esse dicit, quod obrepere potest, tamquam si ita dicatur, sed loca duo demonstrat extra Orci fores, "vestibulum" et "fauces", ex quibus vestibulum appellat ante ipsam domum et ante ipsa Orci penetralia, fauces autem vocat iter angustum, per quod ad vestibulum adiretur."

6 Hostiae, quae dicuntur "bidentes", quid sint et quam ob causam ita appellatae sint; superque ea re P. Nigidii et Iulii Hygini sententiae.

1 Redeuntes Graecia Brundisium navem advertimus. Ibi quispiam linguae Latinae litterator Roma a Brundisinis accersitus experiundum sese vulgo dabat. 2 Imus ad eum nos quoque oblectamenti gratia; erat enim fessus atque languens animus de aestu maris. 3 Legebat barbare insciteque Vergilii septimum, in quo libro hic versus est:
centum lanigeras mactabat rite bidentis, 4 et iubebat rogare se, si quis quid omnium rerum vellet discere. 5 Tum ego indocti hominis confidentiam demiratus: "docesne" inquam "nos, magister, cur bidentes dicantur?" 6 "Bidentes," inquit, "oves appellatae, idcircoque "lanigeras" dixit, ut oves planius demonstraret." 7 "Posthac" inquam "videbimus, an oves solae, ut tu ais, bidentes dicantur et an Pomponius, atellanarum poeta, in Gallis transalpinis erraverit, cum hoc scripsit:
Mars, tibi voveo facturum, si umquam redierit,
bidenti verre, 8 sed nunc ego a te rogavi, ecquam scias esse huiusce vocabuli rationem." 9 Atque ille nihil cunctatus, sed nimium quantum audacter "oves," inquit, "bidentes" dictae, quod duos tantum dentes habeant." 10 "Ubi terrarum, quaeso te," inquam "duos solos per naturam dentes habere ovem vidisti? ostentum enim est et piaculis factis procurandum." 11 Tum ille permotus mihi et inritatus "quaere," inquit, "ea potius, quae ex grammatico quaerenda sunt; nam de ovium dentibus opiliones percontantur." 12 Facetias nebulonis hominis risi et reliqui. P. autem Nigidius in libro, quem de extis composuit, "bidentes" appellari ait non oves solas, sed omnes bimas hostias, neque tamen dixit apertius, cur bidentes; 13 sed, quod ultro existumabamus, id scriptum invenimus in commentariis quibusdam ad ius pontificum pertinentibus "bidentes" primo dictas, "d" littera inmissa, quasi biennes, tum longo usu loquendi corruptam vocem esse et ex bidennibus bidentes factum, quoniam id videbatur esse dictu facilius leniusque. 14 Hyginus tamen Iulius, qui ius pontificum non videtur ignorasse, in quarto librorum, quos de Vergilio fecit, "bidentes" appellari scripsit hostias, quae per aetatem duos dentes altiores haberent. 15 Verba illius ipsa posui: "Quae "bidens" est," inquit, "hostia, oportet habeat dentes octo, sed ex his duo ceteris altiores, per quos appareat ex minore aetate in maiorem transcendisse." Haec Hygini opinio an vera sit, non argumentis, sed oculis iudicari potest.

7 Quod Laberius verba pleraque licentius petulantiusque finxit; et quod multis item verbis utitur, de quibus, an sint Latina, quaeri solet.

1 Laberius in mimis, quos scriptitavit, oppido quam verba finxit praelicenter. 2 Nam et "mendicimonium" dicit et "moechimonium" et "adulterionem" "adulteritatem"que pro "adulterio" et "depudicavit" pro "stupravit" et "abluvium" pro "diluvio" et, quod in mimo ponit, quem Cophinum inscripsit, 3 "manuatus est" pro "furatus est" et item in Fullone furem "manuarium" appellat:
"manuari", inquit "pudorem perdidisti",
multaque alia huiuscemodi novat. 4 Neque non obsoleta quoque et maculantia ex sordidiore vulgi usu ponit, quale est in Staminariis:
tollet bona fide vos Orcus nudas in catomum. 5 Et "elutriare lintea" et "lavandaria" dicit, quae ad lavandum sint data, et:
"coicior," inquit, "in fullonicam",
et
quid properas? ecquid praecurris Calidoniam? 6 Item in Restione "talabarriunculos" dicit, quos vulgus "talabarriones"; 7 item in Compitalibus:
malas malaxavi; 8 item in Cacomnemone:
"hic est," inquit,
"ille gurdus, quem ego me abhinc menses duos ex Africa
venientem excepisse tibi narravi." 9 Item in mimo, qui inscribitur Natalicius, "cippum" dicit et "obbam" et "camellam" et "pittacium" et "capitium":
"induis," inquit, "capitium tunicae pittacium." 10 Praeterea in Anna Peranna "gubernium" pro "gubernatore" et "planum" pro "sycophanta" et "nanum" pro "pumilione" dicit; quamquam "planum" pro "sycophanta" M. quoque Cicero in oratione scriptum reliquit, quam pro Cluentio dixit. 11 Atque item in mimo, qui Saturnalia inscriptus est, "botulum" pro "farcimine" appellat et "hominem levennam" pro "levi." 12 Item in Necyomantia "cocionem" pervulgate dicit, quem veteres "arillatorem" dixerunt. Verba Laberi haec sunt:
duas uxores? hercle hoc plus negoti est, inquit cocio;
sex aediles viderat. 13 Sed enim in mimo, quem inscripsit Alexandream, eodem quidem, quo vulgus, sed probe Latineque usus est Graeco vocabulo: "emplastrum" enim dixit outheteros, non genere feminino, ut isti novicii semidocti. 14 Verba ex eo mimo adposui:
quid est ius iurandum? emplastrum aeris alieni.

8 Quid significet et quid a nostris appellatum sit, quod "axioma" dialectici dicunt; et quaedam alia, quae prima in disciplina dialectica traduntur.

1 Cum in disciplinas dialecticas induci atque imbui vellemus, necessus fuit adire atque cognoscere, quas vocant dialectici eisagogas. 2 Tum, quia in primo peri axiomaton discendum, quae M. Varro alias "profata", alias "proloquia" appellat, commentarium de proloquiis L. Aelii, docti hominis, qui magister Varronis fuit, studiose quaesivimus eumque in Pacis bibliotheca repertum legimus. 3 Sed in eo nihil edocenter neque ad instituendum explanate scriptum est, fecisseque videtur eum librum Aelius sui magis admonendi, quam aliorum docendi gratia. 4 Redimus igitur necessario ad Graecos libros. Ex quibus accepimus axioma esse his verbis: lekton autoteles apophanton hoson eph'hautoi. 5 Hoc ego supersedi vertere, quia novis et inconditis vocibus utendum fuit, quas pati aures per insolentiam vix possent. 6 Sed M. Varro in libro de lingua Latina ad Ciceronem quarto vicesimo expeditissime ita finit: "Proloquium est sententia, in qua nihil desideratur." 7 Erit autem planius, quid istud sit, si exemplum eius dixerimus. Axioma igitur, sive id "proloquium" dicere placet, huiusmodi est: "Hannibal Poenus fuit"; "Scipio Numantiam delevit"; "Milo caedis damnatus est"; "neque bonum est voluptas neque malum"; 8 et omnino, quicquid ita dicitur plena atque perfecta verborum sententia, ut id necesse sit aut verum aut falsum esse, id a dialecticis axioma appellatum est, a M. Varrone, sicuti dixi, "proloquium", a M. autem Cicerone "pronuntiatum", quo ille tamen vocabulo tantisper uti se adtestatus est, "quoad melius," inquit, "invenero." 9 Sed quod Graeci synemmenon axioma dicunt, id alii nostrorum "adiunctum", alii "conexum" dixerunt. Id "conexum" tale est: "si Plato ambulat, Plato movetur"; "si dies est, sol super terras est." 10 Item quod illi sympeplegmenon, nos vel "coniunctum" vel "copulatum" dicimus, quod est huiuscemodi: "P. Scipio, Pauli filius, et bis consul fuit et triumphavit et censura functus est et collega in censura L. Mummii fuit." 11 In omni autem coniuncto si unum est mendacium, etiamsi cetera vera sunt, totum esse mendacium dicitur. Nam si ad ea omnia, quae de Scipione illo vera dixi, addidero "et Hannibalem in Africa superavit", quod est falsum, universa quoque illa, quae coniuncte dicta sunt, propter hoc unum, quod falsum accesserit, quia simul dicentur, vera non erunt. 12 Est item aliud, quod Graeci diezeugmenon axioma, nos "disiunctum" dicimus. Id huiuscemodi est: "aut malum est voluptas aut bonum aut neque bonum neque malum est." 13 Omnia autem, quae disiunguntur, pugnantia esse inter sese oportet, eorumque opposita, quae antikeimena Graeci dicunt, ea quoque ipsa inter se adversa esse. Ex omnibus, quae disiunguntur, unum esse verum debet, falsa cetera. 14 Quod si aut nihil omnium verum aut omnia plurave, quam unum, vera erunt aut quae disiuncta sunt, non pugnabunt aut quae opposita eorum sunt, contraria inter sese non erunt, tunc id disiunctum mendacium est et appellatur paradiexeugmenon sicuti hoc est, in quo, quae opposita, non sunt contraria: "aut curris aut ambulas aut stas." Nam ipsa quidem inter se adversa sunt, sed opposita eorum non pugnant; "non ambulare" enim et "non stare" et "non currere" contraria inter sese non sunt, quoniam "contraria" ea dicuntur, quae simul vera esse non queunt; possis enim simul eodemque tempore neque ambulare neque stare neque currere. 15 Sed hoc iam breve ex dialectica libamentum dedisse nunc satis erit, 16 atque id solum addendum admonendumque est, quod huius disciplinae studium atque cognitio in principiis quidem taetra et aspernabilis insuavisque esse et inutilis videri solet, sed, ubi aliquantum processeris, tum denique et emolumentum eius in animo tuo dilucebit, et sequetur quaedam discendi voluptas insatiabilis, 17 cui sane nisi modum feceris, periculum non mediocre erit, ne, ut plerique alii, tu quoque in illis dialecticae gyris atque maeandris tamquam apud Sirenios scopulos consenescas.

9 Quid significet verbum in libris veterum creberrime positum "susque deque."

1 "Susque deque fero" aut "susque deque sum" aut "susque deque habeo" — his enim omnibus modis dicitur — verbum est ex hominum doctorum sermonibus. In poematis quoque et in epistulis veterum scriptum est plurifariam; 2 sed facilius reperias, qui id verbum ostentent, quam qui intellegant. Ita plerique nostrum, quae remotiora verba invenimus, dicere ea properamus, non discere. 3 Significat autem "susque deque ferre" animo aequo esse et, quod accidit, non magni pendere atque interdum neglegere et contemnere et propemodum id valet, quod dicitur Graece adiaphorein. 4 Laberius in Compitalibus:

nunc tu lentu's, nunc tu susque deque fers;

mater familias tua in lecto adverso sedet,

servos sextantis utitur nefariis

verbis.

5 M. Varro in Sisenna vel de historia: "Quod si non horum omnium similia essent principia ac postprincipia, susque deque esset." 6 Lucilius in tertio:
verum haec ludus ibi susque omnia deque fuerunt,
susque haec deque fuere, inquam, omnia, ludus iocusque;
illud opus durum, ut Setinum accessimus finem:
aigilipoi montes, Aetnae omnes, asperi Athones.

10 Quid sint "proletarii", quid "capite censi"; quid item sit in XII tabulis "adsiduus"; et quae eius vocabuli ratio sit.

1 Otium erat quodam die Romae in foro a negotiis et laeta quaedam celebritas feriarum, legebaturque in consessu forte conplurium Ennii liber ex annalibus. In eo libro versus hi fuerunt:
proletarius publicitus scutisque feroque
ornatur ferro; muros urbemque forumque
excubiis curant. 2 Tum ibi quaeri coeptum est, quid esset proletarius. 3 Atque ego aspiciens quempiam in eo circulo ius civile callentem, familiarem meum, rogabam, ut id verbum nobis enarraret, 4 et, cum illic se iuris, non rei grammaticae peritum esse respondisset, "eo maxime" inquam "te dicere hoc oportet, quando, ut praedicas, peritus iuris es. 5 Nam Q. Ennius verbum hoc ex duodecim tabulis vestris accepit, in quibus, si recte commemini, ita scriptum est: "Adsiduo vindex adsiduus esto. Proletario civi quis volet vindex esto." 6 Petimus igitur, ne annalem nunc Q. Ennii, sed duodecim tabulas legi arbitrere et, quid sit in ea lege "proletarius civis," interpretere." 7 "Ego vero," inquit ille, "dicere atque interpretari hoc deberem, si ius Faunorum et Aboriginum didicissem. 8 Sed enim cum "proletarii" et "adsidui" et "sanates" et "vades" et "subvades" et "viginti quinque asses" et "taliones" furtorumque quaestio "cum lance et licio" evanuerint omnisque illa duodecim tabularum antiquitas nisi in legis actionibus centumviralium causarum lege Aebutia lata consopita sit, studium scientiamque ego praestare debeo iuris et legum vocumque earum, quibus utimur." 9 Tum forte quadam Iulium Paulum, poetam memoriae nostrae doctissimum, praetereuntem conspeximus. 10 Is a nobis salutatur rogatusque, uti de sententia deque ratione istius vocabuli nos doceret: "qui in plebe," inquit, "Romana tenuissimi pauperrimique erant neque amplius quam mille quingentum aeris in censum deferebant, "proletarii" appellati sunt, qui vero nullo aut perquam parvo aere censebantur, "capite censi" vocabantur; extremus autem census capite censorum aeris fuit trecentis septuaginta quinque. 11 Sed quoniam res pecuniaque familiaris obsidis vicem pignerisque esse apud rempublicam videbatur amorisque in patriam fides quaedam in ea firmamentumque erat, neque proletarii neque capite censi milites nisi in tumultu maximo scribebantur, quia familia pecuniaque his aut tenuis aut nulla esset. 12 Proletariorum tamen ordo honestior aliquanto et re et nomine quam capite censorum fuit: 13 nam et asperis reipublicae temporibus, cum iuventutis inopia esset, in militiam tumultuariam legebantur, armaque is sumptu publico praebebantur, et non capitis censione, sed prosperiore vocabulo a munere officioque prolis edendae appellati sunt, quod, cum re familiari parva minus possent rempublicam iuvare, subolis tamen gignendae copia civitatem frequentarent. 14 Capite censos autem primus C. Marius, ut quidam ferunt, bello Cimbrico difficillimis reipublicae temporibus vel potius, ut Sallustius ait, bello Iugurthino milites scripsisse traditur, cum id factum ante in nulla memoria exstaret. 15 "Adsiduus" in XII tabulis pro locuplete et facile facienti dictus aut ab assiduis id est aere dando, cum id tempora reipublicae postularent, aut a muneris pro familiari copia faciendi adsiduitate." 16 Verba autem Sallusti in historia Iugurthina de C. Mario consule et de capite censis haec sunt: "Ipse interea milites scribere non more maiorum nec ex classibus, sed ut libido cuiusque erat, capite censos plerosque. Id factum alii inopia bonorum, alii per ambitionem consulis memorabant, quod ab eo genere celebratus auctusque erat et homini potentiam quaerenti egentissimus quisque oportunissimus."

11 Historia ex Herodoti libris sumpta de Psyllorum interitu, qui in Syrtibus Africanis colebant.

1 Gens in Italia Marsorum orta esse fertur a Circae filio. 2 Propterea Marsis hominibus, quorum dumtaxat familiae cum externis cognationibus nondum etiam permixtae corruptaeque sunt, vi quadam genitali datum, ut et serpentium virulentorum domitores sint et incentionibus herbarumque sucis faciant medelarum miracula. 3 Hac eadem vi praeditos esse quosdam videmus, qui Psylli vocantur. Quorum super nomine et genere cum in veteribus litteris quaesissem, in quarto denique Herodoti libro fabulam de Psyllis hanc invenimus: 4 Psyllos quondam fuisse in terra Africa conterminos Nasamonibus Austrumque in finibus eorum quodam in tempore perquam validum ac diutinum flavisse; 5 eo flatu aquam omnem in locis, in quibus colebant, exaruisse; 6 Psyllos re aquaria defectos eam iniuriam graviter Austro suscensuisse decretumque fecisse, uti armis sumptis ad Austrum proinde quasi ad hostem iure belli res petitum proficiscerentur. 7 Atque ita profectis ventum Austrum magno spiritus agmine venisse obviam eosque universos cum omnibus copiis armisque cumulis montibusque harenarum supervectis operuisse. 8 Eo facto Psyllos ad unum omnis interisse, itaque eorum fines a Nasamonibus occupatos.

12 De his vocabulis, quae Cloatius Verus aut satis commode aut nimis absurde et inlepide ad origines linguae Graecae redigit.

1 Cloatius Verus in libris, quos inscripsit verborum a Graecis tractorum, non pauca hercle dicit curiose et sagaciter conquisita, neque non tamen quaedam futtilia et frivola. 2 "Errare," inquit, "dictum est apo tou errhein versumque infert Homeri, in quo id verbum est:
errh'ek nesou thasson, elenchiste zoonton. 3 Item "alucinari" factum scripsit ex eo, quod dicitur Graece alyein, unde "elucum" quoque esse dictum putat "a" littera in "e" versa tarditatem quandam animi et stuporem qui alucinantibus plerumque usu venit, 4 item "fascinum" appellatum quasi "bascanum" et "fascinare" esse quasi "bascinare." 5 Commode haec sane omnia et conducenter. Sed in libro quarto " 'faenerator' ," inquit, "appellatus est quasi phainerator apo tou phainesthai epi to chrestoteron, quoniam id genus hominum speciem ostentent humanitatis et commodi esse videantur inopibus nummos desiderantibus", 6 idque dixisse ait Hypsicraten quempiam grammaticum, cuius libri sane nobiles sunt super his, quae a Graecis accepta sunt. Sive hoc autem ipse Cloatius sive nescio quis alius nebulo effutivit, nihil potest dici insulsius. 7 " 'Faenerator' " enim, sicuti M. Varro in libro tertio de sermone Latino scripsit, "a faenore est nominatus"; "faenus" autem dictum ait "a fetu et quasi a fetura quadam pecuniae parientis atque increscentis." 8 Idcirco et M. Catonem et ceteros aetatis eius "feneratorem" sine "a" littera pronuntiasse tradit, sicuti "fetus" ipse et "fecunditas" appellata.

13 Quid sit "municipium" et quid a "colonia" differat; et quid sint "municipes" quaeque sit eius vocabuli ratio ac proprietas; atque inibi, quod divus Hadrianus in senatu de iure atque vocabulo municipum verba fecit.

1 "Municipes" et "municipia" verba sunt dictu facilia et usu obvia, et neutiquam reperias, qui haec dicit, quin scire se plane putet, quid dicat. Sed profecto aliud est, atque aliter dicitur. 2 Quotus enim fere nostrum est, qui, cum ex colonia populi Romani sit, non et se municipem esse et populares suos municipes esse dicat, quod est a ratione et a veritate longe aversum? 3 Sic adeo et municipia quid et quo iure sint quantumque a colonia differant, ignoramus existimamusque meliore condicione esse colonias quam municipia. 4 De cuius opinionis tam promiscae erroribus divus Hadrianus in oratione, quam de Italicensibus, unde ipse ortus fuit, in senatu habuit, peritissime disseruit mirarique se ostendit, quod et ipsi Italicenses et quaedam item alia municipia antiqua, in quibus Uticenses nominat, cum suis moribus legibusque uti possent, in ius coloniarum mutari gestiverint. 5 Praenestinos autem refert maximo opere a Tiberio imperatore petisse orasseque, ut ex colonia in municipii statum redigerentur, idque illis Tiberium pro referenda gratia tribuisse, quod in eorum finibus sub ipso oppido ex capitali morbo revaluisset. 6 Municipes ergo sunt cives Romani ex municipiis legibus suis et suo iure utentes, muneris tantum cum populo Romano honorari participes, a quo munere capessendo appellati videntur, nullis aliis necessitatibus neque ulla populi Romani lege adstricti, nisi in quam populus eorum fundus factus est. 7 Primos autem municipes sine suffragii iure Caerites esse factos accepimus concessumque illis, ut civitatis Romanae honorem quidem caperent, sed negotiis tamen atque oneribus vacarent pro sacris bello Gallico receptis custoditisque. Hinc "tabulae Caerites" appellatae versa vice, in quas censores referri iubebant, quos notae causa suffragiis privabant. 8 Sed coloniarum alia necessitudo est; non enim veniunt extrinsecus in civitatem nec suis radicibus nituntur, sed ex civitate quasi propagatae sunt et iura institutaque omnia populi Romani, non sui arbitrii, habent. 9 Quae tamen condicio, cum sit magis obnoxia et minus libera, potior tamen et praestabilior existimatur propter amplitudinem maiestatemque populi Romani, cuius istae coloniae quasi effigies parvae simulacraque esse quaedam videntur, et simul quia obscura oblitterataque sunt municipiorum iura, quibus uti iam per ignotitiam noli queunt.

14 Quod M. Cato differre dixit "properare" et "festinare"; et quam incommode Verrius Flaccus verbi, quod est "festinat", etymon interpretatus sit.

1 "Festinare" et "properare" idem significare atque in eadem rem dici videntur. 2 Sed M. Cato id differre existimat eaque hoc modo divisa — verba sunt ipsius ex oratione, quam de suis virtutibus habuit -: "Aliud est properare, aliud festinare. Qui unum quid mature transigit, is properat; qui multa simul incipit neque perficit, is festinat." 3 Verrius Flaccus rationem dicere volens differentiae huius " 'festinat' ," inquit, "a fando dicitur, quoniam isti ignaviores, qui nihil perficere possunt, plus verborum quam operae habent." 4 Sed id nimis coactum atque absurdum videtur, neque tanti momenti esse potest prima in utroque verbo littera, ut propter eam unam tam diversa verba "festinare" et "fari" eadem videri debeant. 5 Commodius autem propiusque visum est "festinare" esse quasi "fessum esse." Nam qui multis simul rebus properandis defessus est, is iam non properat, set festinat.

15 Quid Theophrastus mirum de perdicibus scriptum reliquerit et quid Theopompus de leporibus.

1 Theophrastus, philosophorum peritissimus, omnes in Paphlagonia perdices bina corda habere dicit, Theopompus in Bisaltia lepores bina iecora.

16 "Agrippas" a partus aegri et inprosperi vitio appellatos; deque his deabus, quae vocantur "Prorsa" et "Postverta."

1 Quorum in nascendo non caput, sed pedes primi exstiterant, qui partus difficillimus aegerrimusque habetur, "Agrippae" appellati vocabulo ab aegritudine et pedibus conficto. 2 Esse autem pueros in utero Varro dicit capite infimo nixos, sursum pedibus elatis, non ut hominis natura est, sed ut arboris. 3 Nam pedes cruraque arboris ramos appellat, caput stirpem atque caudicem. 4 "Quando igitur," inquit, "contra naturam forte conversi in pedes brachiis plerumque diductis retineri solent aegriusque tunc mulieres enituntur, huius periculi deprecandi gratia arae statutae sunt Romae duabus Carmentibus, quarum altera "Postverta" cognominatast, "Prorsa" altera a recti perversique partus et potestate et nomine."

17 Quae ratio vocabuli sit agri Vaticani.

1 Et agrum Vaticanum et eiusdem agri deum praesidem appellatum acceperamus a vaticiniis, quae vi atque instinctu eius dei in eo agro fieri solita essent. 2 Sed praeter hanc causam M. Varro in libris divinarum aliam esse tradit istius nominis rationem: "Nam sicut Aius," inquit, "deus appellatus araque ei statuta est, quae est infima nova via, quod eo in loco divinitus vox edita erat, ita Vaticanus deus nominatus, penes quem essent vocis humanae initia, quoniam pueri, simul atque parti sunt, eam primam vocem edunt, quae prima in Vaticano syllabast idcircoque "vagire" dicitur exprimente verbo sonum vocis recentis."

18 Lepida quaedam memoratu et cognitu de parte geometriae, quae kanonike appellatur, et item alia, quae optike, et tertia itidem, quae dicitur metrike.

1 Pars quaedam geometriae optike appellatur, quae ad oculos pertinet, pars altera, quae ad auris, kanonike vocatur, qua musici ut fundamento artis suae utuntur. 2 Utraque harum spatiis et intervallis linearum et ratione numerorum constat. 3 Optike facit multa demiranda id genus, ut in speculo uno imagines unius rei plures appareant; item ut speculum in loco certo positum nihil imaginet, aliorsum translatum faciat imagines; item si rectus speculum spectes, imago fiat tua eiusmodi, ut caput deorsum videatur, pedes sursum. Reddit etiam causas ea disciplina, cur istac quoque visiones fallant, ut quae in aqua conspiciuntur, maiora ad oculos fiant, quae procul ab oculis sunt, minora. 4 Kanonike autem longitudines et altitudines vocis emetitur. 5 Longior mensura vocis rhytmos dicitur, altior melos. Est et alia species, quae appellatur metrike, per quam syllabarum longarum et brevium et mediocrium iunctura et modus congruens cum principiis geometriae aurium mensura examinatur. 6 "Sed haec," inquit M. Varro, "aut omnino non discimus aut prius desistimus, quam intellegamus, cur discenda sint. Voluptas autem," inquit, "vel utilitas talium disciplinarum in postprincipiis exsistit, cum perfectae absolutaeque sunt; in principiis vero ipsis ineptae et insuaves videntur."

19 Sumpta historia ex Herodoti libro super fidicine Arione.

1 Celeri admodum et cohibili oratione vocumque filo tereti et candido fabulam scripsit Herodotus super fidicine illo Arione. 2 "Vetus," inquit, "et nobilis Arion cantator fidibus fuit. 3 Is loco et oppido Methymnaeus, terra atque insula omni Lesbius fuit. 4 Eum Arionem rex Corinthi Periander amicum amatumque habuit artis gratia. 5 Is inde a rege proficiscitur terras inclutas Siciliam atque Italiam visere. 6 Ubi eo venit auresque omnium mentesque in utriusque terrae urbibus demulsit, in quaestibus istic et voluptatibus amoribusque hominum fuit. 7 Is tum postea grandi pecunia et re bona multa copiosus Corinthum instituit redire, 8 navem igitur et navitas ut notiores amicioresque sibi Corinthios delegit." 9 Sed eos Corinthios homine accepto navique in altum provecta praedae pecuniaeque cupidos cepisse consilium de necando Arione. 10 Tum illum ibi pernicie intellecta pecuniam ceteraque sua, ut haberent, dedisse, vitam modo sibi ut parcerent, oravisse. 11 Navitas precum eius harum commiseritum esse illactenus, ut ei necem adferre per vim suis manibus temperarent, sed imperavisse, ut iam statim coram desiliret praeceps in mare. 12 "Homo," inquit, "ibi territus spe omni vitae perdita id unum postea oravit, ut, priusquam mortem obpeteret, induere permitterent sua sibi omnia indumenta et fides capere et canere carmen casus illius sui consolabile. 13 Feros et inmanes navitas prolubium tamen audiendi subit; quod oraverat, impetrat. 14 Atque ibi mox de more cinctus, amictus, ornatus stansque in summae puppis foro carmen, quod "orthium" dicitur, voce sublatissima cantavit. 15 Ad postrema cantus cum fidibus ornatuque omni, sicut stabat canebatque, iecit sese procul in profundum. Navitae haudquaquam dubitantes, quin perisset, cursum, quem facere coeperant, tenuerunt. 16 Sed novum et mirum et pium facinus contigit." Delphinum repente inter undas adnavisse fluitantique sese homini subdidisse et dorso super fluctus edito vectavisse incolumique eum corpore et ornatu Taenarum in terram Laconicam devexisse. 17 Tum Arionem prorsus ex eo loco Corinthum petivisse talemque Periandro regi, qualis delphino vectus fuerat, inopinanti sese optulisse eique rem, sicuti acciderat, narravisse. 18 Regem istaec parum credidisse, 19 Arionem, quasi falleret, custodiri iussisse, navitas requisitos ablegato Arione dissimulanter interrogasse, ecquid audissent in his locis, unde venissent, super Arione; 20 eos dixisse hominem, cuin inde irent, in terra Italia fuisse eumque illic bene agitare et studiis delectationibusque urbium florere atque in gratia pecuniaque magna opulentum fortunatumque esse. 21 Tum inter haec eorum verba Arionem cum fidibus et indumentis, cum quibus se in salum eiaculaverat, exstitisse, 22 navitas stupefactos convictosque ire infitias non quisse. 23 Eam fabulam dicere Lesbios et Corinthios, atque esse fabulae argumentum, quod simulacra duo aenea ad Taenarum viserentur, delphinus vehens et homo insidens.


[image ALT: Valid HTML 4.01.]

Pagina recensita: IV Non. Aug. 13