[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
ad litteras
mittendas
Bill Thayer

[ALT imaginis: Click here to go to the English-language version of this page.]
English

[ALT imaginis: Cliccare qui per una pagina di aiuto in Italiano.]
Italiano

[ALT imaginis: Clicca hic ad paginam adiutorii legendam (Anglice).]
Adjutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Sursum

[Legamen ad ostium situs mei]
Ostium

[ALT imaginis: legamen ad priorem partem]
Liber VII
Haec pagina telaris liber est
Noctium Atticarum

A. Gellii

a Loeb Classical Library editarum
MCMXXVII

Hic textus in dominio publico est.

Textum quam diligentissime perscrutavi et recensui —
sed si quemlibet errorem invenies, mihi, obsecro, scribe.


[ALT imaginis: legamen ad subsequentem partem]
Liber IX

(Vol. II) Gellius
Noctes Atticae

p142 Liber Octavus1

1 [link to English translation] "Hesterna noctu" rectene an cum vitio dicatur et quaenam super istis verbis grammatica traditio sit; item quod decemviri in XII Tabulis "nox" pro "noctu" dixerunt.

2 [link to English translation] Quae mihi decem verba ediderit Favorinus, quae usurpentur quidem a Graecis, sed sint adulterina et barbara; quae item a me totidem acceperit, quae ex medio communique usu Latine loquentium minime Latina sint neque in veterum libris reperiantur.

3 [link to English translation] Quem in modum et quam severe increpuerit audientibus nobis Peregrinus philosophus adulescentem Romanum ex equestri familia, stantem segnem apud se et assidue oscitantem.

Et adsiduo oscitantem vidit, atque illius quidem delicatissimas mentis et corporis halucinationes.

p144 4 [link to English translation] Quod Herodotus, scriptor historiae memoratissimus, parum vere dixerit unam solamque pinum arborum omnium caesam numquam denuo ex isdem radicibus pullulare; et quod item de aqua pluviali et nive rem non satis exploratam pro comperta posuerit.

5 [link to English translation] Quid illud sit, quod Vergilius "caelum stare pulvere", et quod Lucilius "pectus sentibus stare" dixit.

6 [link to English translation] Cum post offensiunculas in gratiam redeatur, expostulationes fieri mutuas minime utile esse, superque ea re et sermo Tauri expositus et verba ex Theophrasti libro sumpta; et quid M. quoque Cicero de amore amicitiae senserit, cum ipsius verbis additum.

7 [link to English translation] Ex Aristotelis libro, qui Περὶ Μνήμης inscriptus est, cognita acceptaque de natura memoriae et habitu; atque inibi alia quaedam de exuberantia aut interitu eius lecta auditaque.

p146 8 [link to English translation] Quid mihi usu venerit, interpretari et quasi effingere volenti locos quosdam Platonicos Latina oratione.

9 [link to English translation] Quod Theophrastus, philosophus omnis suae aetatis facundissimus, verba pauca ad populum Atheniensem facturus, deturbatus verecundia obticuerit; quodque idem hoc Demostheni apud Philippum regem verba facienti evenerit.

10 [link to English translation] Qualis mihi fuerit in oppido Eleusino disceptatio cum grammatico quodam praestigioso, tempora verborum et puerilia meditamenta ignorante, remotarum autem quaestionum nebulas et formidines capiendis imperitorum animis ostentante.

halophantem mendacem velit.

11 [link to English translation] Quam festive responderit Xanthippae uxori Socrates, petenti ut per Dionysia largiore sumptu cenitarent.

12 [link to English translation] Quid significet in veterum libris scriptum "plerique omnes"; et quod ea verba accepta a Graecis videntur.

p148 13 [link to English translation] "Eupsones," quod homines Afri dicunt, non esse verbum Poenicum, sed Graecum.

14 [link to English translation] Lepidissima altercatio Favorini philosophi adversus quendam intempestivum de ambiguitate verborum disserentem; atque inibi verba quaedam ex Naevio poeta et Cn. Gellio non usitate collocata; atque ibidem a P. Nigidio origines vocabulorum exploratae.

15 [link to English translation] Quibus modis ignominiatus tractatusque sit a C. Caesare Laberius poeta; atque inibi appositi versus super eadem re eiusdem Laberii.

[link to English translation] Historia ex libris Heraclidae Pontici iucunda memoratu et miranda.


Adnotatio Editoris:

1 Except for one or two brief and doubtful fragments only the chapter headings of Book VIII are preserved, and that only in the late and inferior manuscripts (ϛ).


[image ALT: Valid HTML 4.01.]

Pagina recensita: XIII Kal. Dec. 06