[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
ad litteras
mittendas
Bill Thayer

[ALT imaginis: Click here to go to the English-language version of this page.]
English

[ALT imaginis: Cliccare qui per una pagina di aiuto in Italiano.]
Italiano

[ALT imaginis: Clicca hic ad paginam adiutorii legendam (Anglice).]
Adjutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Sursum

[Legamen ad ostium situs mei]
Ostium
[inanis]
Haec pagina telaris liber est
Noctium Atticarum

A. Gellii

a Loeb Classical Library editi
MCMXXVII
(recensiti MCMXLVI)

Hic textus in dominio publico est.

Textum quam diligentissime perscrutavi et recensui —
sed si quemlibet errorem invenies, mihi, obsecro, scribe.


[ALT imaginis: legamen ad subsequentem partem]
Liber I

(Vol. I) Gellius
Noctes Atticae

p. xxvi Praefatio

[link to English translation]1 *** iucundiora alia reperiri queunt, ad hoc ut liberis quoque meis partae istiusmodi remissiones essent, quando animus eorum interstitione aliqua negotiorum data laxari indulgerique potuisset. [link to English translation]2 Usi autem sumus ordine rerum fortuito, quem antea in excerpendo feceramus. Nam proinde ut librum quemque in manus ceperam seu Graecum seu Latinum vel quid memoratu dignum audieram, ita quae libitum erat, cuius generis cumque erant, indistincte atque promisce annotabam eaque mihi ad subsidium memoriae quasi quoddam litterarum penus recondebam, ut quando usus venisset aut rei aut verbi, cuius me repens forte oblivio tenuisset, et libri ex quibus ea sumpseram non adessent, facile inde nobis inventu atque depromptu foret.

[link to English translation]3 Facta igitur est in his quoque commentariis eadem rerum disparilitas quae fuit in illis annotationibus pristinis, quas breviter et indigeste et incondite ex1 eruditionibus lectionibusque variis feceramus. [link to English translation]4 Sed quoniam longinquis per hiemem noctibus in agro, sicuti dixi, terrae Atticae commentationes hasce ludere ac facere exorsi sumus, idcirco eas inscripsimus Noctium esse Atticarum, nihil imitati festivitates inscriptionum p. xxviiiquas plerique alii utriusque linguae scriptores in id genus libris fecerunt. [link to English translation]5 Nam quia variam et miscellam et quasi confusaneam doctrinam conquisiverant, eo titulos quoque ad eam sententiam exquisitissimos indiderunt. [link to English translation]6 Namque alii Musarum inscripserunt, alii Silvarum, ille Πέπλον, alius Ἀμαλθείας Κέρας, alius Κηρία, partim Λειμῶνας, quidam Lectionis Suae, alius Antiquarum Lectionum atque alius Ἀνθηρῶν et item alius Εὑρημάτων. [link to English translation]7 Sunt etiam qui Λύχνους inscripserint, sunt item qui Στρωματεῖς, sunt adeo qui Πανδέκτας et Ἐλικῶνα et Προβλήματα et Ἐγχειρίδια et Παραξιφίδας. [link to English translation]8 Est qui Memoriales titulum fecerit, est qui Πραγματικὰ et Πάρεργα et Διδασκαλικά, est item qui Historiae Naturalis, et2 Παντοδαπῆς Ἱστορίας, est praeterea qui Pratum, est itidem qui Πάγκαρπον, est qui Τόπων scripserit;3 [link to English translation]9 sunt item multi qui Coniectanea, neque item non sunt qui indices libris suis fecerint aut Epistularum Moralium aut Epistolicarum Quaestionum aut Confusarum et quaedam alia inscripta nimis lepida multasque prorsum concinnitates redolentia. [link to English translation]10 Nos vero, ut captus noster est, incuriose et inmeditate ac prope etiam subrustice ex ipso loco ac tempore hibernarum vigiliarum Atticas Noctes p. xxxinscripsimus, tantum ceteris omnibus in ipsius quoque inscriptionis laude cedentes, quantum cessimus in cura et elegantia scriptionis.

[link to English translation]11 Sed ne consilium quidem in excerpendis notandisque rebus idem mihi, quod plerisque illis, fuit. Namque illi omnes et eorum maxime Graeci, multa et varia lectitantes, in quas res cumque inciderant, "alba," ut dicitur, "linea" sine cura discriminis solam copiam sectati converrebant, quibus in legendis ante animus senio ac taedio languebit quam unum alterumve reppererit quod sit aut voluptati legere aut cultui legisse aut usui meminisse. [link to English translation]12 Ego vero, cum illud Ephesii viri summe nobilis verbum cordi haberem, quod profecto ita est πολυμαθίη νόον οὐ διδάσκει, ipse quidem volvendis transeundisque multis admodum voluminibus per omnia semper negotiorum intervalla in quibus furari otium potui exercitus defessusque sum, sed modica ex his eaque sola accepi quae aut ingenia prompta expeditaque ad honestae eruditionis cupidinem utiliumque artium contemplationem celeri facilique compendio ducerent aut homines aliis iam vitae negotiis occupatos a turpi certe agrestique rerum atque verborum imperitia vindicarent.

[link to English translation]13 Quod erunt autem in his commentariis pauca quaedam scrupulosa et anxia, vel ex grammatica vel ex dialectica vel etiam ex geometrica,4 quodque erunt p. xxxiiitem paucula remotiora super augurio iure et pontificio, non oportet ea defugere, quasi aut cognitu non utilia aut perceptu difficilia. Non enim fecimus altos nimis et obscuros in his rebus quaestionum sinus, sed primitias quasdam et quasi libamenta ingenuarum artium dedimus, quae virum civiliter eruditum neque audisse umquam neque attigisse, si non inutile, at quidem certe indecorum est. [link to English translation]14 Ab his igitur, si cui forte nonnumquam tempus voluptasque erit lucubratiunculas istas cognoscere, petitum impetratumque volumus, ut in legendo quae pridem scierint non aspernentur quasi nota invulgataque. [link to English translation]15 Nam ecquid5 tam remotum in litteris est quin id tamen complusculi sciant? Et satis hoc blandum est, non esse haec neque in scholis decantata neque in commentariis protrita. [link to English translation]16 Quae porro nova sibi ignotaque offenderint, aequum esse puto ut sine vano obtrectatu considerent an minutae istae admonitiones et pauxillulae nequaquam tamen sint vel ad alendum studium vescae vel ad oblectandum fovendumque animum frigidae, sed eius seminis generisque sint ex quo facile adolescant aut ingenia hominum vegetiora aut memoria adminiculatior aut oratio sollertior aut sermo incorruptior aut delectatio in otio atque in ludo liberalior. [link to English translation]17 Quae autem parum plana videbuntur aut minus plena instructaque, p. xxxivpetimus, inquam, ut ea non docendi magis quam admonendi gratia scripta existiment et, quasi demonstratione vestigiorum contenti, persequantur ea post, si libebit, vel libris repertis vel magistris. [link to English translation]18 Quae vero putaverint reprehendenda, his, si audebunt, succenseant, unde ea nos accepimus; sed enim, si6 quae aliter apud alium scripta legerint, ne iam statim temere7 obstrepant, sed et rationes rerum et auctoritates hominum pensitent, quos illi quosque nos secuti sumus.

[link to English translation]19 Erit autem id longe optimum, ut qui in lectitando, percontando,8 scribendo, commentando, numquam voluptates, numquam labores ceperunt, nullas hoc genus vigilias vigilarunt neque ullis inter eiusdem Musae aemulos certationibus disceptationibusque elimati sunt, sed intemperiarum negotiorumque pleni sunt, abeant9 a "Noctibus" his procul, atque alia sibi oblectamenta quaerant. Vetus adagium est:

Nil cum fidibus graculost,10 nihil cum amaracino sui.

[link to English translation]20 Atque etiam, quo sit quorundam male doctorum hominum scaevitas et invidentia irritatior, mutuabor ex Aristophanae choro anapaesta pauca et quam ille homo festivissimus fabulae suae spectandae legem dedit, eandem ego commentariis his legendis dabo, ut ea ne attingat neve adeat profestum et profanum p. xxxvivulgus, a ludo musico diversum. [link to English translation]21 Versus legis datae hi sunt:

Εὐφημεῖν χρὴ κἀξίστασθαι τοῖς ἡμετέροισι χοροῖσιν

Ὅστις ἄπειρος τοιῶνδε λόγων ἢ γνώμῃ μὴ καθαρεύει

Ἢ γενναίων ὄργια Μουσῶν μήτ᾽ εἶδεν μήτ᾽ ἐχόρευσεν,

Τούτοις αὐδῶ, καὖθις ἀπαυδῶ, καὖθις τὸ τρίτον μάλ᾽ ἀπαυδῶ

Ἐξίστασθαι μύσταισι χοροῖς, ὑμεῖς δ᾽ ἀνεγείρετε μολπὴν

Καὶ παννυχίδας τὰς ἡμετέρας, αἲ τῇδε πρέπουσιν ἑορτῇ.

[link to English translation]22 Volumina commentariorum ad hunc diem viginti iam facta sunt. [link to English translation]23 Quantum autem vitae mihi deinceps deum voluntate erit quantumque a tuenda re familiari procurandoque cultu liberorum meorum dabitur otium, ea omnia subsiciva et subsecundaria tempora ad colligendas huiusce modi memoriarum delectatiunculas conferam. [link to English translation]24 Progredietur ergo numerus librorum, diis bene iuvantibus, cum ipsius vitae, quantuli quomque11 fuerint progressibus, neque longiora mihi dari spatia vivendi volo quam dum ero ad hanc quoque facultatem scribendi commentandique idoneus.

[link to English translation]25 Capita rerum quae cuique commentario insunt, exposuimus hic universa, ut iam statim declaretur quid quo in libro quaeri invenirique possit.


Adnotationes Editoris:

1 ex, added by J. F. Gronov.

2 et, Skutsch; est, ω.

3 scripserit, Petschenig; scripsit, ω.

4 geometrica, ω; geometrica, ς (A.L.L. X, p240).

5 ecquid, Madvig; et quid, ω.

6 si, added by Skutsch.

7 temere, Carrio; tempere, ω (tempore R).

8 percontando, added by J. F. Gronov; see note 9.º

9 labeant percontando scribendo, ω.

10 graculos, ω.

11 quomque, Skutsch; quique, ω.


[image ALT: Valid HTML 4.01.]

Pagina recensita: Id. Oct 06