[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
mail: Bill Thayer 
[ALT imaginis: Click here to go to the English-language version of this page.]
English

[ALT imaginis: Cliccare qui per una pagina di aiuto in Italiano.]
Italiano

[Legamen ad varias paginas adiutivas]
Adiutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Altius

[Legamen ad ostium meum]
Ostium
[ALT imaginis: imago inanis]

Haec pagina telaris est opus
Cynegeticon

Grattii

a Loeb Classical Library editum
MCMXXXV

cuius textus in dominio publico est.

Quem diligentissime perscrutavi et recensui —
sed si quemlibet errorem invenies, mihi, obsecro, scribe.

[ALT imaginis: imago inanis]

p150 Grattii
Cynegeticon

[link to English translation] Dona cano divom, laetas venantibus artis,

auspicio, Diana, tuo. prius omnis in armis*

spes fuit et nuda silvas virtute movebant

inconsulti homines vitaque erat error in omni.

5 post alia propiore via meliusque profecti

te sociam, Ratio, rebus sumpsere gerendis.

hinc omne auxilium vitae rectusque reluxit

ordo et contiguas didicere ex artibus artes

proserere, hinc demens cecidit violentia retro.

10 sed primum auspicium deus artibus altaque circa

firmamenta dedit; tum partes quisque secutus

exegere suas tetigitque industria finem.

p152 tu trepidam bello, vitam, Diana, ferino,

qua primam quaerebat opem, dignata repertis

15 protegere auxiliis orbemque hac solvere noxa.

adscivere tuo comites sub nomine divae

centum: omnes nemorum, umentes de fontibus omnes*

Naides, et Latii satyri Faunusque subibant*

Maenaliusque puer domitrixque Idaea leonum

20 mater et inculto Silvanus termite gaudens.

his ego praesidibus nostram defendere sortem

contra mille feras et non sine carmine iussus,*

carmine et arma dabo et venandi persequar artes.*

[link to English translation] armorum casses plagiique exordia restes.*

25 prima iubent tenui nascentem iungere filo

limbum et quadruplicis tormento adstringere limbos:

p154 illa operum patiens, illa usus linea longi.

tunc ipsum e medio cassem quo nascitur ore

per senos circum usque sinus laqueabis, ut omni

30 concipiat tergo, si quisquam est plurimus, hostem.

at bis vicenos spatium praetendere passus

rete velim plenisque decem consurgere nodis;

ingrati maiora sinus impendia sument.

[link to English translation] optima Cinyphiae, ne quid cunctere, paludes

35 lina dabunt; bonus Aeolia de valle Sibyllae

fetus et aprico Tuscorum stuppea campo

messis contiguum sorbens de flumine rorem,

qua cultor Latii per opaca silentia Thybris

labitur inque sinus magno venit ore marinos.

40 at contra nostris imbellia lina Faliscis

Hispanique alio spectantur Saetabes usu.

vix operata suo sacra ad Bubastia lino

velatur sonipes aestivi turba Canopi:

ipse in materia damnosus candor inerti

45 ostendit longe fraudem atque exterruit hostes.

at pauper rigui custos Alabandius horti

cannabinas nutrit silvas, quam commoda nostro

armamenta operi. gravis est tutela, sed illis

tu licet Haemonios includas retibus ursos.

50 tantum ne subeat vitiorum pessimus umor

p156 ante cave: non est umentibus usus in armis,

nulla fides. ergo seu pressa flumina valle

inter opus crassaeque malum fecere paludes*

sive improvisus caelo perfuderit imber,

55 illa vel ad flatus Helices oppande serenae

vel caligineo laxanda reponite fumo.

idcirco et primas linorum tangere messes

ante vetant quam maturis accenderit annum

ignibus et claro Plias se prompserit ortu.*

60 imbiberint: tanto respondet longior usus.*

[link to English translation] magnum opus et tangi, nisi cura vincitur, impar.

nonne vides veterum quos prodit fabula rerum

semideos — illi aggeribus temptare superbis

caeli iter et matres ausi attrectare deorum —*

65 quam magna mercede meo sine munere silvas

impulerint? flet adhuc et porro flebit Adonin

victa Venus ceciditque suis Ancaeus in armis

(et praedexter erat geminisque securibus ingens).

ipse deus cultorque feri Tirynthius orbis,

70 p158 quem mare, quem tellus, quem praeceps ianua Ditis

omnia temptantem, qua laus erat obvia, passa est,*

hinc decus et famae primum impetravit honorem.

exige, si qua meis respondet ab artibus, ergo,

gratia quae vires fallat collata ferinas.

[link to English translation] sunt quibus immundo decerptae vulture plumae

instrumentum operis fuit et non parva facultas.

tantum inter nivei iungantur vellera cygni,

et satis armorum est. haec clara luce coruscant

terribiles species, at vulture dirus ab atro

80 turbat odor silvas meliusque alterna valet res.

sed quam clara tuis et pinguis pluma sub armis,

tam mollis tactu et non sit creberrima nexu,

ne reprensa suis properantem linea pennis

implicet atque ipso mendosa coarguat usu.

85 hic magis in cervos valuit metus; ast ubi lentae

interdum Libyco fucantur sandyce pennae

linteaque expositis lucent anconibus arma,

rarum si qua metus eludet belua falsos.

nam fuit et laqueis aliquis curracibus usus:

90 p160 cervino iussere magis contexere nervo;

fraus teget insidias habitu mentita ferino.

quid qui dentatas iligno robore clausit

venator pedicas? quam dissimulantibus armis

saepe habet imprudens alieni lucra laboris!

[link to English translation] o felix, tantis quem primum industria rebus

prodidit auctorem! deus ille an proxima divos

mens fuit, in caecas aciem quae magna tenebras

egit et ignarum perfudit lumine vulgus?

dic age Pierio, fas est, Diana, ministro.

100 Arcadium stat fama senem, quem Maenalus auctor*

et Lacedaemoniae primum vidistis Amyclae

per non adsuetas metantem retia valles

Dercylon. haut illo quisquam se iustior egit,*

hau fuit in terris divum observantior alter:*

105 ergo illum primis nemorum dea finxit in arvis

auctoremque operi dignata inscribere magno

iussit adire suas et pandere gentibus artes.

ille etiam valido primus venabula dente

induit et proni moderatus vulneris iram

110 omne moris excepit onus; tum stricta verutis

p162 dentibus et gemina subiere hastilia furca

et quidam totis clauserunt ensibus hastas,*

ne cessaret iners in vulnere massa ferino.

blandimenta vagae fugies novitatis: ibidem

115 exiguo nimiove nocent. sed lubricus errat

mos et ab expertis festinant usibus omnes.

quid, Macetum immensos libeat si dicere contos?*

quam longa exigui spicant hastilia dentes!

aut contra ut tenero destrictas cortice virgas

120 praegravat ingenti pernix Lucania cultro!*

omnia tela modi melius finxere salubres.

quocirca et iaculis habilem perpendimus usum,

ne leve vulnus eat neu sit brevis impetus illi.*

ipsa arcu Lyciaque suos Diana pharetra

125 armavit comites: ne tela relinquite divae:

magnum opus et volucres quondam fecere sagittae.

[link to English translation] disce agedum et validis dilectum hastilibus omnem.

plurima Threiciis nutritur vallibus Hebri

cornus et umbrosae Veneris per litora myrtus

130 taxique pinusque Altinatesque genestae

p164 et magis incomptos opera iuturus agrestis*

termes. ab Eois descendit virga Sabaeis

mater odorati multum pulcherrima turis:

illa suos usus intractatumque decorem

135 (sic nemorum iussere deae) natalibus hausit

arbitriis; at enim multo sunt ficta labore

cetera quae silvis errant hastilia nostris:

numquam sponte sua procerus ad aera termes

exiit inque ipsa curvantur stirpe genestae.

140 ergo age luxuriam primo fetusque nocentes

detrahe: frondosas gravat indulgentia silvas.

post ubi proceris generosam stirpibus arbor

se dederit teretisque ferent ad sidera virgae,

stringe notas circum et gemmantes exige versus.

145 his, si quis vitium nociturus sufficit, umora

ulceribus fluet et venas durabit inertes.

in quinos sublata pedes hastilia plena

caede manu, dum pomiferis advertitur annus*

frondibus et tepidos autumnus continet imbres.

[link to English translation] sed cur exiguis tantos in partibus orbes

lustramus? prima illa canum, non ulla per artis

cura prior, sive indomitos vehementior hostes

nudo marte premas seu bellum ex arte ministres.

p166 mille canum patriae ductique ab origine mores

155 quoique sua. magna indocilis dat proelia Medus

magnaque diversos extollit gloria Celtas.

arma negant contra martemque odere Geloni,

sed natura sagax: Perses in utroque paratus.

sunt qui Seras alant, genus intractabilis irae;

160 at contra faciles magnique Lycaones armis.

sed non Hyrcano satis est vehementia gentis

tanta suae: petiere ultro fera semina silvis;

dat Venus accessus et blando foedere iungit.

tunc et mansuetis tuto ferus errat adulter

165 in stabulis ultroque gravem succedere tigrin

ausa canis maiore tulit de sanguine fetum.

sed praeceps virtus: ipsa venabitur aula

ille tibi et pecudum multo cum sanguine crescet.

pasce tamen: quaecumque domi sibi crimina fecit,

170 excutiet silva magnus pugnator adepta.

at fugit adversos idem quos repperit hostes

Umber: quanta fides utinam et sollertia naris,

tanta foret virtus et tantum vellet in armis!

quid, freta si Morinum dubio refluentia ponto

175 veneris atque ipsos libeat penetrare Britannos?

p168 o quanta est merces et quantum impendia supra!

si non ad speciem mentiturosque decores

pronus es (haec una est catulis iactura Britannis),*

at magnum cum venit opus promendaque virtus

180 et vocat extremo praeceps discrimine Mavors:

non tunc egregios tantum admirere Molossos,

comparat his versuta suas Athamania gentes*

Azorusque Pheraeque et clandestinus Acarnan:*

sicut Acarnanes subierunt proelia furto,

185 sic canis illa suos taciturna supervenit hostes.

at clangore citat quos nondum conspicit apros

Aetola quaecumque canis de stirpe: malignum

officium, sive illa metus convicia rupit

seu frustra nimius properat favor. et tamen illud*

190 ne vanum totas genus aspernere per artes:

mirum quam celeres et quantum nare merentur,

tum non est victi quoi concessere labori.

idcirco variis miscebo gentibus usum:

quondam inconsultis mater dabit Umbrica Gallis

195 p170 sensum agilem, traxere animos de patre Gelonae

Hyrcano et vanae tantum Calydonia linguae*

exibit vitium patre emendata Molosso.

scilicet ex omni florem virtute capessunt

et sequitur natura favens. at te leve si qua

200 tangit opus pavidosque iuvat compellere dorcas

aut versuta sequi leporis vestigia parvi,

Petronios (haec fama) canes volucresque Sycambros*

et pictam macula Vertraham delige flava:*

ocior adfectu mentis pennaque cucurrit,

205 sed premit inventas, non inventura latentes

illa feras, quae Petroniis bene gloria constat.

quod si maturo pressantes gaudia lusu

dissimulare feras tacitique accedere possent,

illis omne decus, quod nunc, metagontes, habetis,

210 constaret: silva sed virtus irrita damno est.*

at vestrum non vile genus, non patria. vulgo

p172 Sparta quos et Creta suos promittit alumnos:*

sed primum celsa lorum cervice ferentem,

Glympice, te silvis egit Boeotius Hagnon,

215 Hagnon Astylides, Hagnon, quem plurima semper

gratia per nostros unum testabitur usus.

hic trepidas artes et vix novitate sedentes

vidit qua propior peteret via nec sibi turbam*

contraxit comitem nec vasa tenentia longe:

220 unus praesidium atque operi spes magna petito

adsumptus metagon lustrat per nota ferarum

pascua, per fontes, per quas trivere latebras.

primae lucis opus: tum signa vapore ferino

intemerata legens si qua est qua fallitur eius

225 turba loci, maiore secat spatia extera gyro;

atque hic egressu iam tum sine fraude reperto

incubuit, spatiis qualis permissa Lechaeis

Thessalium quadriga decus, quam gloria patrum

excitat et primae spes ambitiosa coronae.

230 sed ne qua ex nimio redeat iactura favore,

p174 lex dicta officiis: neu voce lacesseret hostem

neve levem praedam aut propioris pignora lucri

amplexus primos nequiquam effunderet actus;*

iam vero impensum melior fortuna laborem

235 cum sequitur iuxtaque domus quaesita ferarum,

et sciat occultos et signis arguat hostes:*

aut effecta levi testatur gaudia cauda

aut ipsa infodiens uncis vestigia plantis

mandit humum celsisve apprensat naribus auras.

240 et tamen, ut ne prima faventem pignora fallant,*

circum omnem aspretis medius qua clauditur orbis*

ferre pedem accessusque abitusque notare ferarum

admonet et, si forte loco spes prima fefellit,

rusum opus incubuit spatiis; at, prospera si res,

245 intacto repetet prima ad vestigia gyro.

ergo ubi plena suo rediit victoria fine,

in partem praedae veniat comes et sua norit

praemia: sic operi iuvet inseruisse benigne.

[link to English translation] hoc ingens meritum, haec ultima palma tropaei,

250 Hagnon magne, tibi divom concessa favore:

p176 ergo semper eris, dum carmina dumque manebunt

silvarum dotes atque arma Diania terris.

hic et semiferam thoum de sanguine prolem

finxit. non alio maior sub pectore virtus,

255 sive in lora voces seu nudi ad pignora martis.*

thoes commissos (clarissima fama) leones

et subiere astu et parvis domuere lacertis;

nam genus exiguum et pudeat, quam informe, fateri;

vulpina species: tamen huic exacta voluntas.

260 at non est alius quem tanta ad munia fetus

exercere velis, aut te tua culpa refellet

inter opus, quo sera cadit prudentia damno.*

[link to English translation] iunge pares ergo et maiorum pignore signa

feturam prodantque tibi metagonta parentes,

265 qui genuere sua pecus hoc immane iuventa.*

et primum expertos animi, quae gratia prima est,

in venerem iungam. tum sortis cura secunda,

ne renuat species aut quem detractet honorem.*

sint celsi vultus, sint hirtae frontibus aures,

270 os magnum et patulis agitatos naribus ignes

spirent, adstricti succingant ilia ventres,

cauda brevis longumque latus discretaque collo

p178 caesaries neu pexa nimis neu frigoris illa

impatiens; validis tum surgat pectus ab armis,

275 quod magnos capiat motus magnisque supersit.

effuge qui lata pandit vestigia planta:

mollis in officio. siccis ego dura lacertis

crura velim et solidos haec in certamina calces.

[link to English translation] sed frustra longus properat labor, abdita si non

280 altas in latebras unique inclusa marito est*

femina: nec patres veneris sub tempore magnos*

illa neque emeritae servat fastigia laudis.

primi complexus, dulcissima prima voluptas:

hunc veneri dedit impatiens natura furorem.

285 si tenuit custos et mater adultera non est,*

da requiem gravidae solitosque remitte labores:

vix oneri super illa suo. tum deinde monebo,

ne matrem indocilis natorum turba fatiget,

percensere notis iamque inde excernere pravos.*

290 signa dabunt ipsi. teneris vix artibus haeret

ille tuos olim non defecturus honores,

iamque illum impatiens aequae vehementia sortis

extulit: adfectat materna regna sub alvo,

ubera tota tenet, a tergo liber aperto,*

295 p180 dum tepida indulget terris clementia mundi;

verum ubi Caurino perstrinxit frigore vesper,

irreptat turbaque potens operitur inerti.*

illius et manibus vires sit cura futuras*

perpensare: levis deducet pondere fratres:*

300 nec me pignoribus, nec te mea carmina fallent.

[link to English translation] protinus et cultus alios et debita fetae

blandimenta feres curaque sequere merentem:

illa perinde suos, ut erit dilecta, minores*

ad longam praestabit opem. tum denique, fetu*

305 cum desunt, operis fregitque industria matres,

transeat in catulos omnis tutela relictos.

lacte novam pubem facilique tuebere maza,

nec luxus alios avidaeque impendia vitae

noscant: haec magno redit indulgentia damno.

310 nec mirum: humanos non est magis altera sensus,

tollit ni ratio et vitiis adeuntibus obstat.*

haec illast Pharios quae fregit noxia reges,

dum servata cavis potant Mareotica gemmis

p182 nardiferumque metunt Gangen vitiisque ministrant.

315 sic et Achaemenio cecidisti, Lydia, Cyro:

atqui dives eras ac fluminis aurea venis.

scilicet ad summam ne quid restaret habendi,

tu quoque luxuriae fictas dum colligis artes

et sequeris demens alienam, Graecia, culpam,

320 o quantum et quotiens decoris frustrata paterni!

at qualis nostris, quam simplex mensa Camillis!

qui tibi cultus erat post tot, Serrane, triumphos!

ergo illi ex habitu virtutisque indole priscae

imposuere orbi Romam caput, actaque ab illis

325 ad caelum virtus summosque tetendit honores.

[link to English translation] scilicet exiguis magna sub imagine rebus

prospicies, quae sit ratio, et quo fine regendae.

idcirco imperium catulis unusque magister

additur: ille dapes poenamque operamque moramque*

330 temperet, hunc spectet silvas domitura iuventus.

nec vile arbitrium est: quoicumque haec regna dicantur,

ille tibi egregia iuvenis de pube legendus,

p184 utrumque et prudens et sumptis impiger armis.

quod nisi et accessus et agendi tempora belli

335 noverit et socios tutabitur hoste minores,

aut cedent aut illa tamen victoria damno est.

[link to English translation] ergo in opus vigila factusque ades omnibus armis:*

arma acuere viam; tegat imas fascia suras;*

sit pellis vitulina, suis et tergore fulvo*

340 ire decet, niteant canaque e maele galeri,

ima Toletano praecingant ilia cultro

terribilemque manu vibrata falarica dextra

det sonitum et curvae rumpant non pervia falces.

[link to English translation] haec tua militia est. quin et Mavortia bello

345 vulnera et errantes per tot divertia morbos*

causasque affectusque canum tua cura tueri est.

stat Fatum supra totumque avidissimus Orcus

pascitur et nigris orbem circumsonat alis.

scilicet ad magnum maior ducenda laborem

350 cura, nec expertos fallet deus: huic quoque nostrae*

p186 est aliud, quod praestet opus, placabile numen.

nec longe auxilium, licet alti vulneris orae*

abstiterint atroque cadant cum sanguine fibrae:*

inde rape ex ipso qui vulnus fecerit hoste

355 virosam eluviem lacerique per ulceris ora*

sparge manu, venas dum sucus comprimat acer:

mortis enim patuere viae. tum pura monebo*

circum labra sequi tenuique includere filo.

at si pernicies angusto pascitur ore,

360 contra pande viam fallentesque argue causas*

morborum: in vitio facilis medicina recenti;*

sed tacta impositis mulcent pecuaria palmis*

(id satis) aut nigrae circum picis unguine signant;

quodsi destricto levis est in vulnere noxa,

365 ipse habet auxilium validae natale salivae.

illa gravis labes et curis altior illis,

cum vitium causae totis egere latentes

corporibus seraque aperitur noxia summa.

inde emissa lues et per contagia mortes*

370 venere in vulgum iuxtaque exercitus ingens*

aequali sub labe ruit, nec viribus ullis

aut merito venia est aut spes exire precanti.

quod sive a Stygia letum Proserpina nocte

extulit et Furiis commissam ulciscitur iram,

375 seu vitium ex alto spiratque vaporibus aether

p188 pestiferis, seu terra suos populatur honores,*

fontem averte mali. trans altas ducere calles

admoneo latumque fuga superabitis amnem.

hoc primum effugium leti: tunc ficta valebunt

380 auxilia et nostra quidam redit usus ab arte.

sed varii motus nec in omnibus una potestas:

disce vices et quae tutela est proxima tempta.

plurima per catulos rabies invictaque tardis

praecipitat letale malum: sit tutius ergo*

385 antire auxiliis et primas vincere causas.

namque subit, nodis qua lingua tenacibus haeret,

(vermiculum dixere) mala atque incondita pestis.

ille ubi salsa siti praecepit viscera longe,*

aestivos vibrans accensis febribus ignes,

390 moliturque fugas et sedem spernit amaram.*

scilicet hoc motu stimulisque potentibus acti

in furias vertere canes. ergo insita ferro

iam teneris elementa mali causasque recidunt.

nec longa in facto medicina est ulcere: purum

395 sparge salem et tenui permulce vulnus olivo:

ante relata suas quam nox bene compleat umbras,

ecce aderit factique oblitus vulneris ultro

blanditur mensis cereremque efflagitat ore.

[link to English translation] p190 quid, priscas artes inventaque simplicis aevi

400 si referam? non illa metus solacia falsi,

tam longam traxere fidem. collaribus ergo

sunt qui lucifugae cristas inducere maelis

iussere aut sacris conserta monilia conchis

et vivum lapidem et circa Melitensia nectunt

405 curalia et magicis adiutas cantibus herbas.

ac sic offectus oculique venena maligni

vicit tutela pax impetrata deorum.

[link to English translation] at si deformi lacerum dulcedine corpus*

persequitur scabies, longi via pessima leti:

410 in primo accessu tristis medicina, sed una

pernicies redimenda anima, quae prima sequaci

sparsa malo est, ne dira trahant contagia vulgus.

quodsi dat spatium clemens et promonet ortu*

morbus, disce vias et qua sinit artibus exi.

415 tunc et odorato medicata bitumina vino*

p192 Hipponiasque pices neglectaeque unguen amurcae*

miscuit et summam complectitur ignis in unam.

inde lavant aegros: ast ira coercita morbi*

laxatusque rigor. quae te ne cura timentem*

420 differat, et pluvias et Cauri frigora vitent;

duc magis, ut nudis incumbunt vallibus aestus,*

a vento clarique faces ad solis, ut omne

exsudent vitium subeatque latentibus ultro

quae facta est medicina vadis. nec non tamen illum

425 spumosi catulos mergentem litoris aestu

respicit et facilis Paean adiuvit in artes.*

o rerum prudens quantam Experientia vulgo

materiem largita boni, si vincere curent

desidiam et gratos agitando prendere finis!

[link to English translation] est in Trinacria specus ingens rupe cavique

introsum reditus, circum atrae moenia silvae

alta premunt ruptique ambustis faucibus amnes;

p194 Vulcano condicta domus. quam supter eunti*

stagna sedent venis oleoque madentia vivo.

435 huc defecta mala vidi pecuaria tabe

saepe trahi victosque malo graviore magistros.

"te primum, Vulcane, loci, pacemque precamur,

incola sancte, tuam: da fessis ultima rebus*

auxilia et, meriti si nulla est noxia tanti,*

440 tot miserare animas liceatque attingere fontes,*

sancte, tuos" ter quisque vocant, ter pinguia libant*

tura foco, struitur ramis felicibus ara.

hic (dictu mirum atque alias ignobile monstrum)

adversis specibus ruptoque e pectore montis

445 venit ovans Austris et multo flumine flammae

emicat ipse: manu ramum pallente sacerdos

termiteum quatiens "procul hinc extorribus ire

edico praesente deo, praesentibus aris,

quis scelus aut manibus sumptum aut in pectore motum est"

450 inclamat: cecidere animi et trepidantia membra.

o quisquis misero fas umquam in supplice fregit,

quis pretio fratrum meliorisque ausus amici

sollicitare caput patriosve lacessere divos,

illum agat infandae comes huc audacia culpae:

455 discet commissa quantum deus ultor in ira

pone sequens valeat. sed cui bona pectore mens est

p196 obsequiturque deo, deus illam molliter aram

lambit et ipse, suos ubi contigit ignis honores,

defugit a sacris rursumque reconditur antro:

460 huic fas auxilium et Vulcania tangere dona.

nec mora, si medias exedit noxia fibras,

his lave praesidiis affectaque corpora mulce:

regnantem excuties morbum. deus auctor, et ipsa*

artem aluit natura suam. quae robore pestis

465 acrior aut leto propior via? sed tamen illi

hinc venit auxilium valida vehementius ira.*

[link to English translation] quod primam si fallet opem dimissa facultas,

at tu praecipitem qua spes est proxima labem*

aggredere: in subito subita et medicina tumultu.

470 stringendae nares et bina ligamina ferro*

armorum, geminaque cruor ducendus ab aure:

hinc vitium, hinc illa est avidae vehementia pesti.

ilicet auxiliis fessum solabere corpus

subsiduasque fraces defusaque Massica prisco

475 sparge cado: Liber tenuis e pectore curas

exigit, et morbo Liber medicina furenti.

[link to English translation] quid dicam tusses, quid inertis damna veterni*

p198 aut incurvatae siqua est tutela podagrae?*

mille tenent pestes curaque potentia maior.

480 mitte age (non opibus tanta est fiducia nostris),

mitte, anime: ex alto ducendum numen Olympo,

supplicibusque vocanda sacris tutela deorum.

idcirco aeriis molimur compita lucis

spicatasque faces sacrum ad nemorale Dianae*

485 sistimus et solito catuli velantur honore,

ipsaque per flores medio in discrimine luci

stravere arma sacris et pace vacantia festa.

tum cadus et viridi fumantia liba feretro

praeveniunt teneraque extrudens cornua fronte

490 haedus et ad ramos etiamnum haerentia poma,

lustralis de more sacri, quo tota iuventus

lustraturque deae proque anno reddit honorem.

ergo impetrato respondet multa favore

ad partes, qua poscis opem; seu vincere silvas

495 seu tibi fatorum labes exire minasque

cura prior, tua magna fides tutelaque Virgo.

[link to English translation] restat equos finire notis, quos arma Dianae

admittant: non omne meas genus audet in artes.

p200 est vitium ex animo, sunt quos imbellia fallant

500 corpora, praeveniens quondam est incommoda virtus.

consule, Penei qualis perfunditur amne

Thessalus aut patriae quem conspexere Mycenae

glaucum? nempe ingens, nempe ardua fundet in auras

crura. quis Eleas potior lustravit harenas?

505 ne tamen hoc attingat opus: iactantior illi

virtus quam silvas durumque lacessere martem.

nec saevos miratur equos terrena Syene*

scilicet, et Parthis inter sua mollia rura

mansit honor; veniat Caudini saxa Taburni

510 Garganumve trucem aut Ligurinas desuper Alpes;

ante opus excussis cadet unguibus. et tamen illi

est animus fingetque meas se iussus in artes:

sed iuxta vitium posuit deus. at tibi contra

Callaecis lustratur equis scruposa Pyrene,

515 non tamen Hispano martem temptare ministro*

ausim: in muricibus vix ora tenacia ferro*

concedunt. at tota levi Nasamonia virga*

fingit equos: ipsis Numidae solvere capistris

p202 audax et patiens operum genus. ille vigebit*

520 centum actus spatiis atque eluctabitur iram.

nec magni cultus: sterilis quodcumque remisit

terra sui tenuesque satis producere rivi.

sic et Strymonio facilis tutela Bisaltae:

possent Aetnaeas utinam se ferre per arces,

525 qui ludus Siculis. quid tum, si turpia colla

aut tenuis dorso curvatur spina? per illos

cantatus Graiis Acragas victaeque fragosum

Nebroden liquere ferae: o quantus in armis

ille meis quoius dociles pecuaria fetus*

530 sufficient! quis Chaonios contendere contra

ausit, vix merita quos signat Achaia palma?

spadices vix Pellaei valuere Cerauni;

at tibi devotae magnum pecuaria Cyrrhae,*

Phoebe, decus meruere, levis seu iungere currus

535 usus, seu nostras agere in sacraria tensas.

p204 venanti melius pugnat color: optima nigra*

crura illi badiosque legant et . . .*

et quorum fessas imitantur terga favillas.*

o quantum Italiae (sic di voluere) parentes*

540 praestant et terras omni praecepimus usu*

nostraque quam pernix collustrat prata iuventus!*

.    .    .    .    .    .    .


Apparatus Criticus:

2 inermis Barth (in not. "forte legend."): in armis A.

17 gentem Rademacher, Schenkl, Vollmer: centem A: mentem Haupt: centum B ex. corr., Postgate, Enk.

18 sic Enk: Faunusque subibat Vollmer in not.: iuvabant vel favebant Herter: Latii cultor qui Faunos amoeni Ald.

22 lusus A: nisus Ulitius: iussus Graevius.

post v. 23 videntur Vollmero restituendi vv. 61‑74.

23 et venandi A: venanti et Ulitius. cf. Ov. ex Ponto IV.XVI.34 cum . . . aptaque venanti Grattius arma daret.

24 plagii sic A (vocabulum a plaga formatum). exordia restes Vollmer: exordiar estis A: exordiar astus Ald. et vulgo.

53 clausaeque Barth: causaeque A: crassaeque Sann.2, Ald.

59 prompserit Sann.: promiserit A.

60 imbiberit A: -int Burman.

64 Jr& fr&a (sic = iret freta contra metrum) A: ire freta et Ulitius, Johnson, Stern et alii: aethera tum Heinsius: aethera et ad Haupt: sidera et ad (ad cum trectare per tmesin) Vollmer: caeli iter et Enk: ausi Heinsius: ausit A.

trectare A: tractare Sann.: attrectare Heinsius.

71 obvia Sann.: obula A.

passi A, Vollmer: passa est Haupt.

100 auctor A: altor Turnebus, Postgate.

103 Haud Sann.: aut A.

104 hau fuit Baehrens: au fuit A: auṭ (t deleta) fuit Paris. 8071.

112 post ensibus nihil in A: orbes male add. Ald.: tortis . . . hastas H. Schenkl.

117 dicere A: ducere Baehrens.

120 praegravat Ald.: -av& A.

123 neu leve A: ne leve Sann.

131 in comptos A: in contos Johnson.

opera A: superat Stern.

lutores A: lotaster Johnson: iuturus Sudhaus.

agstis (-st- ex -rt- corr.A: agrestis Sann.

148 avertitur Vollmer: advertitur A.

178 pronis (ut sit principium parenthesi) Vollmer: pronuis A, Postgate, ἅπαξ εἰρημένον: pronus es H. Schenkl: protinus Sann. et vulgo, extra parenthesin.

182 finis versus periit in A: fraudes add. Ald.: gentes Vollmer.

183 Azorusque Wernsdorf: Acirusque A.

189 furor A, Burm., Wernsdorf, Stern: favor Gronov, Johnson: cf. 230 favore, 240 faventem.

196 tantum A: natum Stern.

202 cani Haupt: cana A: Petroniost haec fama cani Vollmer.

203 vertraham sic A: cf. Mart. XIV.CC.

falsa A: flava vel fulva Johnson.

210 ante silva primus distinxit Baehrens.

212 Sparta suos A: Sparte vos Baehrens: Sparte quos H. Schenkl.

218 peteret viam A: patuit via Ald.: ferret via Baehrens.

233 offenderet A, Vollmer: effunderet Johnson, vulgo.

236 & sciat A: ut sciat Sann.

240 faventem (= studiosum, cf. v. 230).

241 orbis Sann.: orbi A: orbem Baehrens.

255 lora Ellis: ora A.

262 quom Gronov: quo A.

265 tenuere A: genuere Gesner.

268 aut quem Baehrens: atque A: aut quae Ald.: aut qua Barth.

280 in latebras Sann.: illecebras A.

est add. Lachmann.

281 patres Sann.: patre A.

285 custos A: castus Ellis: fastus Lachmann: renuit cunctos Pith., Burm.

289 pravos Burman: parvos A.

294 tenet, a tergo ς: ten& eatergo A: tenetque a tergo Baehrens.

297 ire plac& A: ira iacet Ulitius: irreptat Rademacher.

298 et Heinsius: e A.

299 leuis A.

303 de lacte Sann., Vollmer: delacta A: dilecta Stern: suo saturat de lacte Johnson 1699 ed.: delecta (particip. a delicere) Heinsius.

304‑5 fetu A: fetus cum desunt operi Ellis.

operis Ulitius: operi A.

311 ni Graevius: se A.

329 in fine nullum lacunae signum in A: ministrans add. Ald.: peraeque Baehrens: moramque H. Schenkl.

337 vigil affectusque Vollmer.

338 arma hacuere uitā A: arma acuere viam (virum Johnson) Ald. versuum 339 et 340 initia perierunt in A praeter primam v. 340 litteram, quae tamen utrum j an p fuerit dubitandum (p legit Sann.).

339 ante inulina potest fuisse us vel is: inulina A: sit famulis vitulina tuis Ulitius, Burm., Wernsd. suĭs (genit., = suīsA.

345 divertia A: divortia vulgo.

350 huic Baehrens: hinc A.

352 orae Barth: ora A.

353 atroque Sann.: utroque A.

355 ulceris Ald.: viceris A.

357 pura monebo Sann.: purmo bebo A.

360 pande Ald.: prande A.

361 medicina recenti Ald.: medicina reperto Baehrens.

362 sed A: seu Heinsius.

tacta A: tactu Sann. pecuaria palmis Ald.

369 morbi Sann., Vollmer: morbis A: mortes Stern.

370 fusaque Vollmer: Iusaque A: iuxtaque Sann.

376 seu terra suos Sann.: si litaeras vos A.

384 praecipitat Pithou: pręcipiat A.

sit tutius Sann., qui et securius coniecit: sicutius A: sic tutius Ald.

388 longae A: longa Sann.: longe Vollmer, Curcio.

390 amarã A: amatam Ulitius.

408 deformis Ios. Wassius, Vollmer: deformi A, Postgate.

413 promonet A: praemonet Titius.

415 vino Johnson: viro A. cf. v. 476 et Veget. mulom. 2.135.5.

416 Hippŏniasque primus agnovit Haupt: iponiasque A: impone atque pices, vel impositaque pices vel denique fraces Heinsius.

neclectaeque Haupt: nec liceat quę A: immundaeque Ald.

418 ast A: est Ald.: atque Barth.

419 ne cura timentem Sann.: nec urat in mentem A.

421 duc H. Schenkl: sic A: stent Postgate.

426 paean adiuvit Sann.: paeana divint A.

433 supter Sann.: super A.

438 fessis Sann.: fissis A.

439 meriti Sann.: meritis A.

440 miserare A: -rere Ald.

441 vocant ter Sann.: vocanter A.

463 excuties Barth: -iens A.

466 hic A: hinc Ald.

468 at tu Sann.: ad tu A: actu Baehrens.

470 &na A: et bina Haupt: scindenda Burm. et alii.

477 inertis Sann.: maestis A: moesti Ald.

veterni Sann.: -nis A.

478 incurvata ed. Gryph. 1537: incuratae A.

484 nemorale Turnebus, Postgate: nemora alta A, Burm., Wernsd., Stern, Curcio, Enk.

507 syenae A: Sidene Burm.: Cyrene Wesseling.

515 minacem Ald.: ministro H. Schenkl: maligno Birt.

516 ferro Sann.

517 at Ulitius: aut A: ast H. Schenkl.

virga Ulitius, cf. Lucan IV.683.

519 genus. ille vigebit Ald.

529 illa . . . coetus Vollmer: ille . . . coetus A: foetus Ald.

533 & A: at Vollmer.

536 melius A: mellis Graevius: vineus Burman: maelis Birt: medius H. Schenkl.

nigr . . . A: nigri Ald.: nigra Enk.

537 crura Ulitius: ora Birt: cura Vollmer.

legunt Ald.: legant Vollmer.

& avedon videtur legi in A: in pectore crines edd.: glaucosque periti Birt.

538 et quorum Ald.

terda A: terga Ald.

539 o quantum Ulitius.

540 praestant et Ulitius.

541 nostraque quam pernix Ulitius et post prata add. iuventus.


Adnotatio Thayeri:

a Comma editionis Loeb, post umor, transposui ante.


[image ALT: Valid HTML 4.01.]

Pagina recensita: VIII Kal. Dec. 06