[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
mail: Bill Thayer 
[ALT imaginis: Click here to go to the English-language version of this page.]
English

[ALT imaginis: Cliccare qui per una pagina di aiuto in Italiano.]
Italiano

[Legamen ad varias paginas adiutivas]
Adiutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Altius

[Legamen ad ostium meum]
Ostium

[ALT imaginis: link to previous section]
Hadrianus
Haec pagina telaris pars est
Historiae Augustae

a Loeb Classical Library editae
MCMXXI

Hic textus in dominio publico est.

Textum quam diligentissime perscrutavi et recensui —
sed si quemlibet errorem invenies, mihi, obsecro, scribe.


[ALT imaginis: link to next section]
Antoninus Pius

(Vol. II) Historia Augusta

p82 Helius

Diocletiano Augusto Aelius Spartianus suus sal.

1 chapter 1 In animo mihi est, Diocletiane Auguste, tot principum maxime, non solum eos qui principum locum in hac statione quam temperas retentarunt, ut usque ad divum Hadrianum feci, sed illos etiam qui vel Caesarum nomine appellati sunt nec principes aut Augusti fuerunt vel quolibet alio genere aut in famam aut in spem principatus venerunt, cognitioni numinis tui sternere. 2 quorum praecipue de Helio Vero dicendum est, qui primus tantum Caesaris nomen accepit, adoptione Hadriani familiae principum adscitus. 3 et quoniam nimis pauca dicenda sunt, nec debet prologus inormior1 esse quam fabula, de ipso iam loquar.

2 [capitulum 2 legamenque ad capitulum anglice] Ceionius Commodus, qui et Helius Verus appellatus p84est, quem sibi Hadrianus aevo ingravescente morbis tristioribus pressus peragrato iam orbe terrarum adoptavit, nihil habet in sua vita memorabile, nisi quod primus tantum Caesar est appellatus, 2 non testamento, ut antea solebat, neque eo modo quo Traianus est adoptatus, sed eo prope genere quo nostris temporibus a vestra clementia Maximianus atque Constantius Caesares dicti sunt quasi quidam principum filii veri et2 designati augustae maiestatis heredes.

3 Et quoniam de Caesarum nomine in huius praecipue vita est aliquid disputandum, qui hoc solum nomen indeptus3 est, Caesarem vel ab elephanto, qui lingua Maurorum caesai dicitur, in proelio caeso, eum qui primus sic appellatus est doctissimi viri et eruditissimi putant dictum, 4 vel quia mortua matre et ventre caeso sit natus, vel quod cum magnis crinibus sit utero parentis effusus, vel quod oculis caesiis et ultra humanum morem viguerit. 5 certe quaecumque illa, felix necessitas fuit, unde tam clarum et duraturum cum aeternitate mundi nomen effloruit.

6 Hic ergo, de quo sermo est, primum Lucius Aurelius Verus est dictus, sed ab Hadriano adscitus in Heliorum familiam, hoc est in Hadriani, transcriptus p86et appellatus est Caesar. 7 huic pater Ceionius Commodus fuit, quem alii Verum, alii Lucium Aurelium, multi Annium prodiderunt. 8 maiores omnes nobilissimi, quorum origo pleraque ex Etruria fuit vel ex Faventia. 9 et de huius quidem familia plenius in vita Lucii Aurelii Ceionii Commodi Veri Antonini, filii huiusce, quem sibi adoptare Antoninus iussus est, disseremus. 10 is enim liber debet omnia quae ad stemma generis pertinent continere, qui habet principem de quo plura dicenda sunt.

3 [capitulum 3 legamenque ad capitulum anglice] Adoptatus autem Helius Verus ab Hadriano eo tempore quo iam, ut superius diximus, parum vigebat et de successore necessario cogitabat. 2 statimque praetor factus et Pannoniis dux ac rector impositus, mox consul creatus et, quia erat deputatus4 imperio, iterum consul designatus est. 3 datum etiam populo congiarium causa eius adoptionis conlatumque militibus sestertium ter milies, circenses editi, neque quicquam praetermissum quod posset laetitiam publicam frequentare. 4 tantumque apud Hadrianum principem valuit ut praeter adoptionis adfectum, quo ei videbatur adiunctus, solus omnia, quae cuperet, etiam per litteras impetraret. 5 nec provinciae quidem, cui praepositus erat, defuit; 6 nam bene gestis rebus vel p88potius feliciter etiamsi non summi, medii tamen obtinuit ducis famam.

7 Hic tamen valetudinis adeo miserae fuit ut Hadrianum statim adoptionis paenituerit potueritque5 eum amovere a familia imperatoria, cum saepe de aliis cogitaret, si forte vixisset.6 8 fertur denique ab iis qui Hadriani vitam diligentius in litteras rettulerunt Hadrianum Veri scisse genituram et eum, quem non multum ad rem publicam regendam probarat, ob hoc tantum adoptasse ut suae satisfaceret voluptati et, ut quidam dicunt, iuri iurando, quod intercessisse inter ipsum ac Verum secretis condicionibus ferebatur. 9 fuisse enim Hadrianum peritum matheseos Marius Maximus usque adeo demonstrat ut eum dicat cuncta de se scisse, sic ut omnium dierum usque ad horam mortis futuros actus ante perscripserit. 4[capitulum 4 legamenque ad capitulum anglice] satis praeterea constat eum de7 Vero saepe dixisse:

"Ostendent terris hunc tantum fata neque ultra esse sinent."

2 quos versus cum aliquando in hortulo spatians cantitaret atque adesset unus ex litteratis, quorum Hadrianus speciosa societate gaudebat, velletque addere

"nimium vobis Romana propago

visa potens, superi, propria haec si dona fuissent,"

3 Hadrianus dixisse fertur "hos versus vita non capit Veri," illud addens: p90

"Manibus date lilia plenis;

purpureos spargam flores animamque nepotis

his saltem accumulem donis et fungar inani

munere,"

4 cum quidem etiam illud dicitur cum8 risione dixisse: "Ego mihi divum adoptavi non filium". 5 hunc9 tamen cum consolaretur unus de litteratis qui aderat ac diceret: "Quid?10 si non recte constellatio eius collecta est quem credimus esse victurum?" Hadrianus dixisse fertur: "Facile ista dicis tu, qui patrimonii tui non rei publicae quaeris heredem". 6 unde apparet eum habuisse in animo alium deligere atque hunc ultimo vitae suae tempore a re publica summovere. 7 sed eius consiliis iuvit eventus. nam cum de provincia Helius redisset atque orationem pulcherrimam, quae hodieque legitur, sive per se seu per scriniorum aut dicendi magistros parasset, qua kalendis Ianuariis Hadriano patri gratias ageret, accepta potione, qua se aestimaret iuvari, kalendis ipsis Ianuariis periit. 8 iussusque ab Hadriano, quia vota interveniebant, non lugeri.

5 [capitulum 5 legamenque ad capitulum anglice] Fuit hic vitae laetissimae, eruditus in litteris, Hadriano, ut malevoli loquuntur, acceptior forma quam moribus. 2 in aula diu non fuit, in vita privata etsi minus probabilis, minus tamen reprehendendus p92ac memor familiae suae, comptus, decorus, pulchritudinis regiae, oris venerandi, eloquentiae celsioris, versu facilis, in re publica etiam non inutilis. 3 huius voluptates ab iis qui vitam eius scripserunt multae feruntur, et quidem11 non infames sed aliquatenus diffluentes. 4 nam tetrapharmacum, seu potius pentapharmacum, quo postea semper Hadrianus est usus, ipse dicitur repperisse, hoc est sumen phasianum pavonem pernam crustulatam et aprunam. 5 de quo genere cibi aliter refert Marius Maximus, non pentapharmacum sed tetrapharmacum appellans, ut et nos ipsi in eius vita persecuti sumus. 6 fertur etiam aliud genus voluptatis, quod Verus invenerat. 7 nam lectum eminentibus quattuor anacliteriis fecerat minuto reticulo undique inclusum eumque foliis rosae, quibus demptum esset album,12 replebat iacensque cum concubinis velamine de liliis facto se tegebat unctus odoribus Persicis. 8 iam illa frequentantur a nonnullis quod et accubitationes ac mensas de rosis ac liliis fecerit et quidem purgatis, quae etsi non decora, non tamen ad perniciem publicam prompta sunt. 9 atque idem Apicii Caelii relata, idem Ovidii libros Amorum13 in lecto semper habuisse, idem Martialem, epigrammaticum poetam, Vergilium suum dixisse. 10 iam illa p94leviora quod cursoribus suis exemplo Cupidinum alas frequenter adposuit eosque ventorum nominibus saepe vocitavit, Boream alium, alium Notum et item Aquilonem aut Circium ceterisque nominibus appellans sunt indefesse atque inhumaniter faciens cursitare. 11 idem uxori conquerenti de extraneis voluptatibus dixisse fertur: "Patere me per alias exercere cupiditates meas; uxor enim dignitatis nomen est, non voluptatis."

12 Eius est filius Antoninus Verus, qui adoptatus est a Marco, vel certe cum Marco, et cum eodem aequale gessit imperium. 13 nam ipsi sunt qui primi duo Augusti appellati sunt, et quorum fastis consularibus sic nomina praescribuntur ut dicantur non14 duo Antonini sed15 duo Augusti. 14 tantumque huius rei et novitas et dignitas valuit ut fasti consulares nonnulli ab his sumerent ordinem consulum.

6 [capitulum 6 legamenque ad capitulum anglice] Pro eius adoptione infinitam pecuniam populo et militibus Hadrianus dedit. 2 sed cum eum videret homo paulo argutior miserrimae valetudinis, ita ut scutum solidius iactare non posset, dixisse fertur: 3 "Ter milies perdidimus, quod exercitui populoque dependimus; si quidem satis in caducum parietem incubuimus16 et qui non ipsam rem publicam, sed nos ipsos sustentare vix possit". 4 et haec quidem Hadrianus cum praefecto suo locutus est. 5 quae cum prodidisset praefectus, ac per hoc Helius Caesar in dies magis magisque sollicitudine, utpote desperati hominis, p96adgravaretur, praefecto suo Hadrianus, qui rem prodiderat, successorem dedit, volens videri quod verba tristia temperasset. 6 sed nihil profuit; nam, ut diximus, Lucius Ceionius Commodus Verus Helius Caesar (nam his omnibus nominibus appellatus est) periit sepultusque est imperatorio funere, neque quicquam de regia ni mortis habuit dignitatem. 7 doluit ergo illius mortem ut bonus pater, non ut bonus princeps. nam cum amici solliciti quaererent, qui adoptari posset, Hadrianus dixisse fertur iis: "Etiam vivente adhuc Vero decreveram". 8 ex quo ostendit aut iudicium suum aut scientiam futurorum. 9 post hunc denique Hadrianus diu anceps quid faceret, Antoninum adoptavit Pium cognomine appellatum. cui condicionem addidit, ut ipse sibi Marcum et Verum Antoninus adoptaret filiamque suam Vero, non Marco daret. 10 nec diutius vixit gravatus languore ac diverso genere morborum, saepe dicens sanum principem mori debere non debilem.

7 [capitulum 7 legamenque ad capitulum anglice] Statuas sane Helio Vero per totum orbem colossas poni iussit, templa etiam in nonnullis urbibus fieri. 2 denique illius merito filium eius Verum, nepotem utpote suum, qui pereunte Helio in familia ipsius Hadriani remanserat, adoptandum Antonino Pio cum Marco, ut iam diximus, dedit, saepe dicens: "Habeat p98res publica quodcumque de Vero". 3 quod quidem contrarium iis quae de adoptionis paenitentia per auctores plurimos intimata sunt, cum Verus posterior nihil dignum praeter clementiam in moribus habuerit, quod imperatoriae familiae lumen adferret.

4 Haec sunt quae de Vero Caesare mandanda litteris fuerunt. 5 de quo idcirco non tacui, quia mihi propositum fuit omnes, qui post Caesarem dictatorem, hoc est divum Iulium, vel Caesares vel Augusti vel principes appellati sunt, quique in adoptationem venerunt, vel imperatorum filii aut parentes Caesarum nomine consecrati sunt, singulis libris exponere, meae satisfaciens conscientiae, etiamsi multis nulla sit necessitas talia requirendi.


Apparatus Criticus:

1 enormior P3; al' morosior P4.

2 ueri et Obrecht and others; uiri et P; uirtute Peter, following Bernhardy.

3 al' adeptus P corr.

4 deputans P1; al' iam deputatus P corr.

5 So P1; al' petiuerit P corr.; uolueritque Oberdick and others.

6 uolueritque eum amouere . . . et amouisset si forte uixisset Novák

7 So P; eundem de Peter, following B, eũdem.

8 al' eum P corr.

9 nunc tamen cum eum P and Peter; tunc Petschenig.

10 So P; quod Peter1 with B.

11 et quidem Lessing; equidem P, Peter.

12 udum Oberdick; tabum Novak.

13 So Peter; atque idem ouidii ab aliis relata idem apicii libros amorum P, which Salm. arranged: idem Apicii relata idem Ouidii libros am.

14 non tantum P corr.

15 set P corr.; et P1.

16 So P corr. and Peter2; incuibimus P1.


[image ALT: Valid HTML 4.01.]

Pagina recensita: VI Id. Feb. 05