[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
ad litteras
mittendas
Bill Thayer

[ALT imaginis: Click here to go to the English-language version of this page.]
English

[ALT imaginis: Cliccare qui per una pagina di aiuto in Italiano.]
Italiano

[Legamen ad varias paginas adiutivas]
Adiutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Altius

[Legamen ad ostium meum]
Ostium
antecedens:

[ALT imaginis: link to previous section]
Pars I
Haec pagina telaris pars est
Historiae Augustae

a Loeb Classical Library editae
MCMXXXII

Hic textus in dominio publico est.

Textum quam diligentissime perscrutavi et recensui —
sed si quemlibet errorem invenies, mihi, obsecro, scribe.

insequens:

[ALT imaginis: link to next section]
Pars III

(Vol. III) Historia Augusta

 p222  Aurelianus
(Pars II)

16[link to English translation] His igitur tot ac talibus praeiudiciis muneribusque fultus Claudianis temporibus tantus enituit, ut post eum Quintillo quoque eius fratre interempto solus teneret imperium Aureolo interfecto, cum quo Gallienus fecerat pacem. 2 hoc loco tanta est diversitas historicorum, et quidem Graecorum, ut alii dicant invito Claudio ab Aureliano Aureolum interfectum,  p224 alii mandante ac volente, alii ab imperatore iam Aureliano eundem occisum, alii vero adhuc a privato. 3 sed haec quoque media relinquemus, ab ipsis petenda, per quos in litteras missa sunt. 4 illud tamen constat omne contra Maeotidas bellum divum Claudium nulli magis quam Aureliano credidisse.

17 [link to English translation] Exstat epistula, quam ego, ut soleo, fidei causa, immo ut alios annalium scriptores fecisse video, inserendam putavi:

2 "Flavius Claudius Valerio Aureliano suo salutem. expetit a te munus solitum nostra res publica. adgredere. quid moraris? tuo magisterio milites uti volo, tuo ductu tribunos. Gothi oppugnandi sunt, Gothi a Thraciis amovendi. eorum enim plerique Haemimontum Europamque vexant, qui te pugnante fugerunt. 3 omnes exercitus Thracicos, omnes Illyricianos, totumque limitem in tua potestate constituo; solitam en nobis ede virtutem. tecum erit etiam frater Quintillus, cum occurrerit. 4 ego aliis rebus occupatus summam belli illius virtutibus tuis credo. misi sane equos decem, loricas duas et cetera quibus munire ad bellum euntem necessitas cogit."

5 Secundis igitur proeliis usus auspiciis Claudianis rem publicam in integrum reddidit atque ipse statim,  p226 ut supra diximus, consensu omnium legionum factus est imperator.

18 [link to English translation] Equites sane omnes ante imperium sub Claudio Aurelianus gubernavit, cum offensam magistri eorum incurrissent, quod temere Claudio non iubente pugnassent.

2 Item Aurelianus contra Suebos et Sarmatas iisdem temporibus vehementissime dimicavit ac florentissimam victoriam rettulit. 3 accepta est sane clades sub Aureliano a Marcomannis per errorem. nam dum iis a fronte non curat occurrere subito erumpentibus, dumque illos adorso persequi parat, omnia circa Mediolanum graviter evastata sunt. postea tamen ipsi quoque Marcomanni superati sunt.

4 In illo autem timore, quo Marcomanni cuncta vastabant, ingentes Romae seditiones motae sunt paventibus  p228 cunctis, ne eadem quae sub Gallieno fuerant provenirent. 5 quare etiam Libri Sibyllini noti beneficiis publicis inspecti sunt, inventumque ut in certis locis sacrificia fierent, quod barbari transire non possent. 6 facta denique sunt ea quae praecepta fuerant in diverso caerimoniarum genere, atque ita barbari restiterunt, quos omnes Aurelianus carptim vagantes occidit.

7 Libet ipsius senatus consulti formam exponere, quo libros inspici clarissimi ordinis iussit auctoritas:

19 [link to English translation] Die tertio iduum Ianuariarum Fulvius Sabinus praetor urbanus dixit: "Referimus ad vos, patres conscripti, pontificum suggestionem et Aureliani principis litteras, quibus iubetur ut inspiciantur fatales libri, quibus spes belli terminandi sacrato deorum imperio continetur. 2 scitis enim ipsi, quotiescumque gravior aliquis exstitit motus, eos semper inspectos, neque prius mala publica esse finita quam ex iis sacrificiorum processit auctoritas." 3 tunc surrexit primae sententiae Ulpius Silanus atque ita locutus est: "Sero nimis, patres conscripti, de rei publicae salute consulimur, sero ad fatalia iussa respicimus more languentium, qui ad summos medicos nisi in summa desperatione non mittunt, proinde quasi peritioribus viris maior facienda  p230 sit cura, cum omnibus morbis occurri sit melius. 4 meministis enim, patres conscripti, me in hoc ordine saepe dixisse, iam tum cum primum nuntiatum est Marcomannos erupisse, consulenda Sibyllae decreta, utendum Apollinis beneficiis, inserviendum deorum inmortalium praeceptis,​28 recusasse vero quosdam, et cum ingenti calumnia recusasse, cum adulando dicerent tantam principis Aureliani esse virtutem ut opus non sit deos consuli, proinde quasi et ipse vir magnus non deos colat, non de dis inmortalibus speret. 5 quid plura? audivimus litteras, quibus rogavit opem deorum, quae numquam cuiquam turpis est.​29 ut vir fortissimus adiuvetur. 6 agite igitur, pontifices, qua puri, qua mundi, qua sancti, qua vestitu animisque sacris commodi, templum ascendite, subsellia laureata construite,​30 velatis​31 manibus libros evolvite, fata rei publicae, quae sunt aeterna, perquirite. patrimis matrimisque pueris carmen indicite. nos sumptum sacris, nos apparatum sacrificiis, nos arvis Ambarvalia indicemus."​32 20[link to English translation] post haec interrogati plerique senatores sententias dixerunt, quas longum est innectere. 2 deinde  p232 aliis manus porrigentibus, aliis pedibus in sententias euntibus, plerisque verbo consentientibus conditum est senatus consultum. 3 itum deinde ad templum, inspecti Libri, proditi versus, lustrata urbs, cantata carmina, Amburbium celebratum, Ambarvalia promissa, atque ita sollemnitas, quae iubebatur, expleta est.

4 Epistula Aureliani de Libris Sibyllinis — nam ipsam quoque indidi ad fidem rerum: 5 "Miror vos, patres sancti, tamdiu de aperiendis Sibyllinis dubitasse Libris, proinde quasi in Christianorum ecclesia, non in templo deorum omnium tractaretis. 6 agite igitur et castimonia pontificum caerimoniisque sollemnibus iuvate principem necessitate publica laborantem. 7 inspiciantur Libri; si​33 quae facienda fuerint celebrentur; quemlibet sumptum, cuiuslibet gentis captos, quaelibet animalia regia non abnuo sed libens offero, neque enim indecorum est dis iuvantibus vincere. sic apud maiores nostros multa finita sunt bella, sic coepta. 8 si quid est sumptum, datis ad praefectum aerarii litteris decerni iussi. est praeterea vestrae auctoritatis arca publica, quam magis refertam reperio esse quam cupio."

21 [link to English translation] Cum autem Aurelianis vellet omnibus simul facta exercitus sui constipatione concurrere, tanta apud Placentiam clades accepta est ut Romanum  p234 paene solveretur imperium. 2 et causa quidem huius periculi perfidia et calliditas barbarici fuit motus. 3 nam cum congredi aperto Marte non possent, in silvas se densissimas contulerunt atque ita nostros vespera incumbente turbarunt. 4 denique nisi divina ope post inspectionem Librorum sacrificiorumque curas monstris quibusdam speciebusque divinis impliciti essent barbari, Romana victoria non fuisset.

5 Finito proelio Marcomannico Aurelianus, ut erat natura ferocior, plenus irarum Romam petiit vindictae cupidus, quam seditionum asperitas suggerebat. incivilius denique usus imperio, vir alias optimus, seditionum auctoribus interemptis cruentius ea quae mollius fuerant curanda compescuit. 6 interfecti sunt enim nonnulli etiam nobiles senatores, cum his leve quiddam et quod contemni a mitiore principe potuisset vel unus vel levis vel vilis testis obiceret. 7 quid multa? magnum illud et quod iam fuerat et quod non frustra speratum est infamiae tristioris ictu contaminavit imperium. 8 timeri coepit princeps optimus, non amari, cum alii dicerent perodiendum​34 talem principem, non optandum, alii bonum quidem medicum, sed mala ratione curantem. 9 his actis cum  p236 videret posse fieri ut aliquid tale iterum, quale sub Gallieno evenerat, proveniret, adhibito consilio senatus muros urbis Romae dilatavit. nec tamen pomerio addidit eo tempore sed postea. 10 pomoerio autem neminem principum licet addere nisi eum qui agri barbarici aliqua parte Romanam rem publicam locupletaverit. 11 addidit autem Augustus, addidit Traianus, addidit Nero, sub quo Pontus Polemoniacus et Alpes Cottiae Romano nomini sunt​35 tributae.

22 [link to English translation] Transactis igitur quae ad saeptiones atque urbis statum et civilia pertinebant contra Palmyrenos, id est contra Zenobiam, quae filiorum nomine orientale tenebat imperium, iter flexit. 2 multa in itinere ac magna bellorum genera confecit. nam in Thraciis et  p238 in Illyrico occurrente barbaros vicit, Gothorum quin etiam ducem Cannaban sive Cannabaudem cum quinque milibus hominum trans Danuvium interemit. 3 atque inde per Byzantium in Bithyniam transitum fecit eamque nullo certamine obtinuit. 4 multa eius magna et praeclara tam facta quam dicta sunt, sed omnia libro innectere nec possumus fastidii evitatione nec volumus, sed ad intellegendos mores atque virtutem pauca libanda sunt. 5 nam cum Tyanam venisset eamque obclusam repperisset, iratus dixisse fertur: 6 "Canem in hoc oppido non relinquam." tunc et militibus acrius incumbentibus spe praedae, et Heraclammone quodam timore, ne inter ceteros occideretur, patriam suam prodente civitas capta est. 23[link to English translation] sed Aurelianus duo statim praecipua, quod unum severitatem ostenderet, alterum lenitatem, ex imperatoria mente monstravit. 2 nam et Heraclammonem proditorem patriae suae sapiens victor occidit et, cum milites iuxta illud dictum, quo canem se relicturum apud Tyanos negarat, eversionem urbis exposcerent, respondit his: "Canem," inquit, "negavi in hac urbe me relicturum; canes omnes occidite." 3 grande principis  p240 dictum, grandius militum factum;​36 nam iocatum principis, quo praeda negabatur, civitas servabatur, totus exercitus ita quasi ditaretur accepit.

4 Epistula de Heraclammone: "Aurelianus Augustus Mallio Chiloni. occidi passus sum cuius quasi beneficio Tyanam recepi. ego vero proditorem amare non potui, et libenter tuli quod eum milites occiderunt; neque enim mihi fidem servare potuisset, qui patriae non pepercit. 5 solum denique ex omnibus, qui oppugnabantur, campus accepit. divitem hominem negare non possum, sed cuius bona eius liberis reddidi, ne quis me causa pecuniae locupletem hominem occidi passus esse criminaretur."

24 [link to English translation] Capta autem civitas est miro modo. nam cum Heraclammon locum ostendisset aggeris naturali specie tumentem, qua posset Aurelianus cultus ascendere, ille conscendit atque elata purpurea chlamyde intus civibus foris militibus se ostendit, et ita civitas capta est, quasi totus in muris Aureliani fuisset exercitus.

2 Taceri non debet res quae ad famam venerabilis viri pertinet. 3 fertur enim Aurelianum de Tyanae civitatis eversione vere dixisse, vere cogitasse; verum Apollonium Tyanaeum, celeberrimae famae auctoritatisque sapientem, veterem philosophum, amicum verum​37 deorum, ipsum etiam pro numine frequentandum, recipienti se in tentorium ea forma qua videtur  p242 subito adstitisse, atque haec Latine, ut homo Pannonius intellegeret, verba dixisse: 4 "Aureliane, si vis vincere, nihil est quod de civium meorum nece cogites. Aureliane, si vis imperare, a cruore innocentium abstine. Aureliane, clementer te age, si vis vivere." 5 norat vultum philosophi venerabilis Aurelianus atque in multis eius imaginem viderat templis. 6 denique statim adtonitus et imaginem et statuas et templum eidem promisit atque in meliorem rediit mentem. 7 haec ego et a gravibus viris comperi et​38 in Ulpiae Bibliothecae libris relegi et pro maiestate Apollonii magis credidi. 8 quid enim illo viro sanctius, venerabilius, antiquius diviniusque inter homines fuit? ille mortuis reddidit vitam, ille multa ultra homines et fecit et dixit. quae qui velit nosse, Graecos legat libros qui de eius vita conscripti sunt. 9 ipse autem, si vita suppetit, atque ipsius viri favori usque placuerit,​39 breviter saltem tanti viri facta in litteras mittam, non quo illius viri gesta munere mei sermonis indigeant, sed ut ea quae miranda sunt omnium vocem praedicentur.

25 [link to English translation] Recepta Tyana Antiochiam proposita omnibus impunitate brevi apud Daphnem certamine  p244 obtinuit atque inde praeceptis, quantum probatur, venerabilis viri Apollonii parens humanior atque clementior fuit. 2 pugnatum est post haec de summa rerum contra Zenobiam et Zabam eius socium apud Emesam magno certamine. 3 cumque Aureliani equites fatigati iam paene discederent ac terga darent, subito vi numinis, quod postea est proditum, hortante quadam divina forma per pedites etiam equites restituti sunt. fugata est Zenobia cum Zaba, et plenissime parta victoria. 4 recepto igitur orientis statu Emesam victori Aurelianus ingressus est ac statim ad Templum Heliogabali tetendit, quasi communi officio vota soluturus. 5 verum illic eam formam numinis repperit quam in bello sibi faventem vidit. 6 quare et illic templa fundavit donariis ingentibus positis et Romae Soli templum posuit maiore honorificentia consecratum, ut suo dicemus loco.

26 [link to English translation] Post haec Palmyram iter flexit, ut ea oppugnata laborum terminus fieret. sed in itinere a latronibus Syris male accepto frequenter exercitu multa perpessus est et in obsidione usque ad ictum sagittae periclitatus est.

2 Epistula ipsius exstat ad Mucaporem missa, in qua  p246 de huius belli difficultate ultra pudorem imperialem fatetur: 3 "Romani me modo dicunt bellum contra feminam gerere, quasi sola mecum Zenobia et suis viribus pugnet, atque hostium quantum si vir a me oppugnandus esset, illa​40 conscientia et timore longe deteriore. 4 dici non potest quantum hic sagittarum est, qui belli apparatus, quantum telorum, quantum lapidum; nulla pars muri est quae non binis et ternis ballistis occupata sit; ignes etiam tormentis iaciuntur. 5 quid plura? timet quasi femina, pugnat quasi poenam timens. sed credo adiuturos Romanam rem publicam vere​41 deos, qui numquam nostris conatibus defuerunt."

6 Denique fatigatus ac pro malis fessus litteras ad Zenobiam misit deditionem illius petens, vitam promittens, quarum exemplum indidi:

7 "Aurelianus imperator Romani orbis et receptor orientis Zenobiae ceterisque quos societas tenet bellica. 8 sponte facere debuistis id quod meis litteris nunc iubetur. deditionem enim praecipio impunitate vitae proposita, ita ut illic, Zenobia, cum tuis agas vitam ubi te ex senatus amplissimi sententia conlocavero. 9 gemmas, aurum, argentum, sericum, equos, camelos in Romanum aerarium conferatis. Palmyrenis ius suum servabitur."

 p248  27 [link to English translation] Hac epistula accepta Zenobia superbius insolentiusque rescripsit quam eius fortuna poscebat, credo ad terrorem; nam eius quoque epistulae exemplum indidi: 2 "Zenobia regina orientis Aureliano Augusto. Nemo adhuc praeter te hoc quod poscis litteris petiit. virtute faciendum est quidquid in rebus bellicis est gerendum. 3 deditionem meam petis, quasi nescias Cleopatram reginam perire maluisse quam in qualibet vivere dignitate. 4 nobis Persarum auxilia non desunt, quae iam speramus, pro nobis sunt Saraceni, pro nobis Armenii. 5 latrones Syri exercitum tuum, Aureliane, vicerunt. quid si igitur illa venerit manus quae undique speratur, pones profecto supercilium, quo nunc mihi deditionem, quasi omnifariam victor, imperas."

6 Hanc epistulam Nicomachus se transtulisse in Graecum ex lingua Syrorum dicit ab ipsa Zenobia dictatam. nam illa superior Aureliani Graeca missa est.

28 [link to English translation] His acceptis litteris Aurelianus non erubuit sed iratus statimque collecto exercitu ac ducibus suis undique Palmyram obsedit; neque quicquam vir fortis reliquit quod aut imperfectum videretur aut incuratum. 2 nam et auxilia, quae a Persis missa fuerant, intercepit et alas Saracenas Armeniasque corrupit atque ad se modo ferociter modo subtiliter transtulit. denique multa vi mulierem potentissimam  p250 vicit. 3 victa igitur Zenobia cum fugeret camelis, quos dromedas vocitant, atque ad Persas iter tenderet, equitibus missis est capta atque in Aureliani potestatem deducta.

4 Victor itaque Aurelianus totiusque iam orientis possessor, cum in vinculis Zenobiam teneret, cum Persis, Armeniis, Saracenis superbior​42 atque insolentior egit ea quae ratio temporis postulabat. 5 tunc illatae illae​43 vestes, quas in Templo Solis videmus, consertae gemmis, tunc Persici dracones et tiarae, tunc​44 genus purpurae, quod postea nec ulla genus detulit nec Romanus orbis vidit.

29 [link to English translation] De qua pauca saltem libet dicere. meministis enim fuisse in Templo Iovis Optimi Maximi Capitolini pallium breve purpureum lanestre, ad quod cum matronae atque ipse Aurelianus iungerent purpuras suas, cineris specie decolorari videbantur ceterae divini comparatione fulgoris. 2 hoc munus rex Persarum ab Indis interioribus sumptum Aureliano dedisse perhibetur, scribens: "Sume purpuram, qualis apud nos est." 3 sed hoc falsum fuit.​45 nam postea diligentissime et Aurelianus et Probus et proxime Diocletianus missis diligentissimis confectoribus requisiverunt tale genus  p252 purpurae nec tamen invenire potuerunt. dicitur enim sandyx Indica talem purpuram facere, si curetur.

30 [link to English translation] Sed ut ad incepta redeamus: ingens tamen strepitus militum fuit omnium Zenobiam ad poenam poscentium. 2 sed Aurelianus indignum aestimans mulierem interimi occisis plerisque, quibus auctoribus illa bellum moverat, paraverat, gesserat, triumpho mulierem reservavit, ut populi Romani oculis esset ostentui. 3 grave inter eos qui caesi sunt de Longino philosopho fuisse perhibetur, quo illa magistro usa esse ad Graecas litteras dicitur, quem quidem Aurelianus idcirco dicitur occidisse, quod superbior illa epistula ipsius diceretur dictata consilio, quamvis Syro esset sermone contexta.

4 Pacato igitur oriente in Europam Aurelianus rediit victor atque illic Carporum copias adflixit et, cum illum Carpicum senatus absentem vocasset, mandasse ioco​46 fertur: "Superest, patres conscripti, ut me etiam Carpisculum vocetis." 5 carpisclum enim genus  p254 calciamenti esse satis notum est. quod cognomen deforme videbatur, cum et Gothicus et Sarmaticus et Armeniacus et Parthicus et Adiabenicus iam ille diceretur.​47

31 [link to English translation] Rarum est ut Syri fidem servent, immo difficile. nam Palmyreni, qui iam victi atque contusi fuerant, Aureliano rebus Europensibus occupato non mediocriter rebellarunt. 2 Sandarionem enim, quem in praesidio illic Aurelianus posuerat, cum sescentis sagittariis occiderunt, Achilleo cuidam parenti Zenobiae parantes imperium. 3 verum adeo Aurelianus, ut erat paratus, e Rhodope revertit atque urbem, quia ita merebatur, evertit. 4 crudelitas denique Aureliani vel, ut quidam dicunt, severitas eatenus exstitit ut epistula eius feratur confessionem inmanissimi furoris ostentans, cuius hoc exemplum est:

5 "Aurelianus Augustus Cerronio Basso. non oportet ulterius progredi militum gladios. iam satis Palmyrenorum caesum atque concisum est. mulieribus non pepercimus, infantes occidimus, senes iugulavimus, rusticos interemimus. 6 cui terras, cui urbem deinceps relinquemus? parcendum est iis qui remanserunt. credimus enim tam paucos tam multorum suppliciis  p256 esse correctos. 7 Templum sane Solis, quod apud Palmyram aquiliferi legionis tertiae cum vexilliferis et draconario et cornicinibus atque liticinibus diripuerunt, ad eam formam volo, quae fuit, reddi. 8 habes trecentas auri libras de​48 Zenobiae capsulis, habes argenti mille octingenta pondo de Palmyrenorum bonis, habes gemmas regias. 9 ex his omnibus fac cohonestari templum; mihi et dis inmortalibus gratissimum feceris. ego ad senatum scribam, petens ut mittat pontificem qui dedicet templum." 10 haec litterae, ut videmus, indicant satiatam esse inmanitatem principis duri.

32 [link to English translation] Securior denique iterum in Europam rediit atque illic omnes qui vagabantur hostes nota illa sua virtute contudit. 2 interim res per Thracias Europamque omnem Aureliano ingentes agente Firmus quidam exstitit, qui sibi Aegyptum sine insignibus imperii, quasi ut esset civitas libera, vindicavit. 3 ad quem continuo Aurelianus revertit, nec illic defuit felicitas solita. nam Aegyptum statim recepit atque, ut erat ferox animi, cogitationem ultus, vehementer irascens, quod adhuc Tetricus Gallias obtineret, occidentem petiit atque ipso Tetrico exercitum suum prodente, quod eius scelera ferre non posset, deditas sibi legiones​49 obtinuit. 4 princeps igitur totius orbis Aurelianus pacatis oriente et​50 Gallis atque ubique  p258 terrarum victor​51 Romam iter flexit, ut de Zenobia et Tetrico, hoc est de oriente et de occidente, triumphum Romanis oculis exhiberet.

33 [link to English translation] Non absque re est cognoscere qui fuerit Aureliani triumphus. 2 fuit enim speciosissimus. currus regii tres fuerunt, in his unus Odaenathi, argento, auro, gemmis operosus atque distinctus, alter, quem rex Persarum Aureliano dono dedit, ipse quoque pari opere fabricatus, tertius, quem sibi Zenobia composuerat, sperans se urbem Romanam cum eo visuram. quod illam non fefellit; nam cum eo urbem ingressa est victa et triumphata. 3 fuit alius currus quattuor cervis iunctus, qui fuisse dicitur regis Gothorum. quo, ut multi memoriae tradiderunt, Capitolium Aurelianus invectus est, ut illic caederet cervos, quos cum eodem curru captos vovisse Iovi Optimo Maximo ferebatur. 4 praecesserunt elephanti viginti, ferae mansuetae Libycae, Palaestinae diversae ducentae, quas statim Aurelianus privatis donavit, ne fiscum annonis gravaret; tigrides quattuor, camelopardali, alces, cetera talia per ordinem ducta, gladiatorum paria octingenta,  p260 praeter captivos gentium barbararum. Blemmyes, Axomitae, Arabes Eudaemones, Indi, Bactriani, Hiberi, Saraceni, Persae cum suis quique muneribus; Gothi, Alani, Roxolani, Sarmatae, Franci, Suebi, Vandali, Germani, religatis manibus captivi. 5 praecesserunt​52 inter hos etiam Palmyreni qui superfuerant principes civitatis et Aegyptii ob rebellionem. 34[link to English translation] ducta sunt et decem mulieres, quas virili habitu pugnantes inter Gothos ceperat, cum multae essent interemptae, quas de Amazonum genere titulus indicabat — praelati sunt tituli gentium nomina continentes. 2 inter haec fuit Tetricus chlamyde coccea, tunica galbina, bracis Gallicis ornatus, adiuncto sibi filio, quem imperatorem in Gallia nuncupaverat. 3 incedebat etiam Zenobia, ornata gemmis, catenis aureis, quas alii sustentabant. praeferebantur coronae omnium civitatum aureae titulis eminentibus proditae. 4 iam populus ipse Romanus, iam vexilla collegiorum atque castrorum et cataphractarii milites et opes regiae et omnis exercitus et senatus (etsi aliquantulo tristior, quod senatores triumphari videbant) multum pompae addiderant. 5 denique vix nona hora in Capitolium pervenit, sero autem ad Palatium. 6 sequentibus diebus  p262 datae sunt populo voluptates ludorum scaenicorum, ludorum circensium, venationum, gladiatorum, naumachiae.

35 [link to English translation] Non praetereundum videtur quod et populus memoria tenet et fides historica frequentavit, Aurelianum eo tempore quo proficiscebatur ad orientem bilibres coronas populo promisisse, si victor rediret, et, cum aureas populus speraret neque Aurelianus aut posset aut vellet, coronas eum fecisse de panibus, qui nunc siliginei vocantur, et singulis quibusque donasse, ita ut siligineum suum cottidie toto aevo suo unusquisque​53 et acciperet et posteris suis dimitteret. 2 nam idem Aurelianus et porcinam carnem populo Romano distribuit, quae hodieque dividitur.

3 Leges plurimas sanxit, et quidem salutares. sacerdotia  p264 composuit, Templum Solis fundavit et pontifices​54 roboravit; decrevit etiam emolumenta sartis tectis et ministris.

4 His gestis ad Gallias profectus Vindelicos obsidione barbarica liberavit, deinde ad Illyricum rediit paratoque magno potius quam ingenti exercitu Persis, quos eo quoque tempore quo Zenobiam superavit gloriosissime iam vicerat, bellum indixit. 5 sed cum iter faceret, apud Caenophrurium, mansionem quae est inter Heracleam et Byzantium, malitia notarii sui et manu Mucaporis interemptus est.

36 [link to English translation] Et causa occidendi eius quae fuerit et quemadmodum sit occisus, ne res tanta lateat, brevi edisseram. 2 Aurelianus, quod negari non potest, severus, truculentus, sanguinarius fuit princeps. 3 hic, cum usque eo severitatem tetendisset, ut et filiam sororis occideret non in magna neque in satis idonea  p266 causa, iam primum in odium suorum venit. 4 incidit autem, ut se res fataliter agunt, ut Mnestheum quendam, quem pro notario secretorum habuerat, libertum, ut quidam dicunt, suum, infensiorem sibi minando redderet, quod nescio quid de eo​55 suspicatus esset. 5 Mnestheus, qui sciret Aurelianum neque frustra minari solere neque, si minaretur, ignoscere, brevem nominum conscripsit mixtis iis quibus Aurelianus vere irascebatur cum iis de quibus nihil asperum cogitabat, addito etiam suo nomine, quo magis fidem faceret ingestae sollicitudinis, ac brevem legit singulis quorum nomina continebat, addens disposuisse Aurelianum eos omnes occidere, illos vero debere suae vitae, si viri sint, subvenire. 6 hi​56 cum exarsissent, timore qui merebantur offensam, dolore innocentes, quod​57 beneficiis atque officiis Aurelianus videbatur ingratus, in supra dicto loco iter facientem principem subito adorti interemerunt.

37 [link to English translation] Hic finis Aureliano fuit, principi necessario magis quam bono. quo interfecto cum esset res prodita, et sepulchrum ingens et templum illi detulerunt ii a quibus interemptus est. 2 sane Mnestheus postea subreptus ad stipitem bestiis obiectus est, quod statuae marmoreae positae in eodem loco utrimque  p268 significant, ubi et in columnis divo Aureliano statuae constitutaeº sunt. 3 senatus mortem eius graviter tulit, gravius tamen populus Romanus, qui vulgo dicebat Aurelianum paedagogum esse senatorum. 4 imperavit annis sex minus paucis diebus, ac rebus magnis gestis inter divos relatus est.


Apparatus Criticus:

28 inseruiendum . . . praeceptis ins. from Σ by Hohl; om. in P and by Peter.

29 deorum . . . est ins. from Σ by Hohl; dei, the rest om. in P and by Peter.

30 construite Σ; constuite P; constituite editors.

31 uelatis Salm.; uetanis P1; ueteranis P corr.

32 patrimis . . . indicemus ins. from Σ by von Winterfeld and Hohl; om. in P and by Peter.

33 libri; si Baehrens, Peter2; libris P.

34 perodiendum Salm, Hirschfeld, Hohl; perfodiendum P, Peter.

35 nomini sunt Salm., Peter; nominis PΣ.

36 factum Gruter, Peter; uocatum P.

37 uerum editors; uir P1; uirum P corr.

38 et Σ; om. in P.

39 fauori usque quaque placuerit P corr.; favoriuscueritº P1; favor nos iuverit Peter.

40 illa Editor; in P, Peter.

41 uere Petschenig; uir P; ueros Salm., Peter.

42 superbior Salm., editors; superior P.

43 illatae illae Purser; illae P; allatae Peter; illatae Eyssenhardt, Hohl.

44 tunc Peter; tum P.

45 sed . . . fuit Σ, Hohl; om. in P and by Peter.

46 ioco Cornelissen, Hohl; loco P; e loco Peter.

47 diceretur Σ; disceretur P.

48 de ins. by Salm.; om. in P.

49 regiones PΣ.

50 so Peter; orientem P.

51 So Helm in Hohl's ed.; terrori uicto P, after which P has eripe me his, invicte, malis, evidently a repetition from Tyr. Trig. xxiv.3.

52 poterae cesserunt P.

53 So Peter; et unusquisque P, Hohl.

54 pontifices PΣ, def. by Purser; porticibus Scaliger, foll. by Peter and Hohl.

55 eo Peter, Hohl; quo PΣ, def. by Purser.

56 hi Σ, Hohl; hic P, Peter.

57 quod ins. by Salm. and Hohl; om. in P and by Peter.


[image ALT: Valid HTML 4.01.]

Pagina recensita: III Non. Feb. 08