[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
mail: Bill Thayer 
[ALT imaginis: Click here to go to the English-language version of this page.]
English

[ALT imaginis: Cliccare qui per una pagina di aiuto in Italiano.]
Italiano

[Legamen ad varias paginas adiutivas]
Adiutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Altius

[Legamen ad ostium meum]
Ostium

[ALT imaginis: link to previous section]
Pars II
Haec pagina telaris pars est
Historiae Augustae

a Loeb Classical Library editae
MCMXXXII

Hic textus in dominio publico est.

Textum quam diligentissime perscrutavi et recensui —
sed si quemlibet errorem invenies, mihi, quaeso, scribe.


[ALT imaginis: link to next section]
Tacitus

(Vol. III) Historia Augusta

p268 Aurelianus
(Pars III)

(37)[capitulum 37 legamenque ad capitulum anglice]5 Quia pertinet ad Aurelianum, id quod in historia relatum est tacere non debui. nam multi ferunt Quintillum, fratrem Claudii, cum in praesidio Italico esset, audita morte Claudii sumpsisse imperium. 6 verum postea, ubi Aurelianum comperit imperare, a toto exercitu eum derelictum;58 cumque contra eum contionaretur nec a militibus audiretur, incisis sibimet venis die vicesimo imperii sui perisse.

7 Quidquid sane scelerum fuit, quidquid malae conscientiae vel artium funestarum, quidquid denique factionum, Aurelianus toto penitus orbe purgavit. 38[capitulum 38 legamenque ad capitulum anglice] hoc quoque ad rem pertinere arbitror, Vaballathi filii nomine Zenobiam, non Timolai et Herenniani, imperium tenuisse quod tenuit.

2 Fuit sub Aureliano etiam monetariorum bellum p270Felicissimo rationali auctore. quod acerrime severissimeque compescuit, septem tamen milibus59 suorum militum interemptis, ut epistula docet missa ad Ulpium Crinitum ter consulem, qui eum ante adoptaverat:

3 "Aurelianus Augustus Ulpio patri. quasi fatale quiddam mihi sit, ut omnia bella quaecumque gessero, omnes motus ingravescant, ita etiam seditio intramurana bellum mihi gravissimum peperit. monetarii auctore Felicissimo, ultimo servorum, cui procurationem fisci mandaveram, rebelles spiritus extulerunt. 4 hi compressi sunt septem milibus59 lembariorum et ripariensium et castrianorum et Daciscorum interemptis. unde apparet nullam mihi a dis inmortalibus datam sine difficultate victoriam."

39 [capitulum 39 legamenque ad capitulum anglice] Tetricum triumphatum correctorem Lucaniae fecit, filio eius in senatu manente. 2 Templum Solis magnificentissimum constituit. muros urbis Romae sic ampliavit, ut quinquaginta prope p272milia murorum eius ambitus teneant. 3 idem quadruplatores ac delatores ingenti severitate persecutus est. tabulas publicas ad privatorum securitatem60 exuri in Foro Traiani semel iussit. 4 amnestia etiam sub eo delictorum publicorum decreta est de exemplo Atheniensium, cuius rei etiam Tullius in Philippicis meminit. 5 fures provinciales repetundarum ac peculatus reos ultra militarem modum est persecutus, ut eos ingentibus suppliciis cruciatibusque puniret. 6 in Templo Solis multum auri gemmarumque constituit. 7 cum vastatum Illyricum ac Moesiam deperditam videret, provinciam Transdanuvinam Daciam a Traiano constitutam sublato exercitu et provincialibus reliquit, desperans eam posse retineri, abductosque ex ea populos in Moesia conlocavit appellavitque eam61 Daciam, quae nunc duas Moesias dividit.

8 Dicitur praeterea huius fuisse crudelitatis, ut plerisque senatoribus simulatam ingereret factionem coniurationis ac tyrannidis, quo62 facilius eos posset occidere. 9 addunt nonnulli filium sororis, non filiam, ab eodem interfectum, plerique autem etiam filium sororis.

p274 40 [capitulum 40 legamenque ad capitulum anglice] Quam difficile sit imperatorem in locum boni principis legere, et senatus sanctioris gravitas probat et exercitus prudentis auctoritas; 2 occiso namque severissimo principe de imperatore deligendo exercitus rettulit ad senatum, idcirco quod nullum de iis faciendum putabat, qui tam bonum principem occiderant. 3 verum senatus hanc eandem electionem in exercitum refudit, sciens non libenter iam milites accipere imperatores eos quos senatus elegerit. 4 denique id tertio factum est, ita ut per sex menses imperatorem Romanus orbis non habuerit, omnesque iudices ii permanerent, quos aut senatus aut Aurelianus elegerat, nisi quod pro consule Asiae Faltonius Probus in locum Arellii Fusci delectus est.63

41[capitulum 41 legamenque ad capitulum anglice] Non iniucundum est ipsas inserere litteras quas adº senatum exercitus misit:

"Felices ac fortes exercitus senatui populoque Romano. Aurelianus imperator noster per fraudem unius hominis et per errorem bonorum ac malorum interemptus est. 2 hunc inter deos referte, sancti domini patres conscripti, et de vobis aliquem, sed dignum vestro iudicio, principem mittite. nos enim de iis qui vel errarunt vel64 male fecerunt, imperare nobis neminem patimur."

3 Rescriptum ex senatus consulto. cum die III nonarum Februariarum senatus amplissimus in Curiam p276Pompilianam convenisset, Aurelius Gordianus consul dixit: "Referimus ad vos, patres conscripti, litteras exercitus felicissimi." 4 quibus recitatis Aurelius Tacitus, primae sententiae senator, ita locutus est (hic autem est qui post Aurelianum sententia omnium imperator est appellatus): 5 "Recte atque ordine consuluissent di immortales, patres conscripti, si boni principes ferro inviolabiles exstitissent, ut longiorem ducerent vitam, neque contra eos aliqua esset potestas iis qui neces infandas tristissima mente concipiunt. 6 viveret enim princeps Aurelianus, quo neque fortior65 neque utilior fuit quisquam. 7 respirare certe post infelicitatem Valeriani, post Gallieni mala imperante Claudio coeperat nostra res publica, at eadem reddita fuerat Aureliano toto penitus orbe vincente. 8 ille nobis Gallias dedit, ille Italiam liberavit, ille66 Vindelicis iugum barbaricae servitutis amovit. illo vincente Illyricum restitutum est, redditae Romanis legibus Thraciae. 9 ille, pro pudor! orientem femineo pressum iugo in nostra iura restituit, ille Persas, insultantes adhuc Valeriani nece, fudit, fugavit, oppressit. 10 illum Saraceni, Blemmyes, Axomitae, Bactriani, Seres, Hiberi, Albani, Armenii, populi etiam Indorum veluti praesentem paene venerati sunt deum. 11 illius donis, p278quae a barbaris gentibus meruit, refertum est Capitolium. quindecim milia librarum auri ex eius liberalitate unum tenet templum, omnia in urbe fana eius micant donis. 12 quare, patres conscripti, vel deos ipsos iure convenio, qui talem principem interire passi sunt, nisi forte secum eum esse maluerunt. 13 decerno igitur divinos honores idque vos omnes aestimo esse facturos. nam de imperatore deligendo ad eundem exercitum censeo esse referendum. 14 etenim in tali genere sententiae nisi fiat quod dicitur, et electi periculum erit et eligentis invidia." 15 probata sententia est Taciti. attamen cum iterum atque iterum mitteretur, ex senatus consulto, quod in Taciti vita dicemus, Tacitus factus est imperator.

42 [capitulum 42 legamenque ad capitulum anglice] Aurelianus filiam solam reliquit, cuius posteri etiam nunc Romae sunt. 2 Aurelianus namque pro consule Ciliciae, senator optimus sui vere iuris vitaeque venerabilis, qui nunc in Sicilia vitam agit, eius est nepos.

3 Quid hoc esse dicam, tam paucos bonos exstitisse principes, cum iam tot Caesares fuerint? nam ab Augusto in Diocletianum Maximianumque principes quae series purpuratorum sit, index publicus tenet. 4 sed in his optimi ipse Augustus, Flavius Vespasianus, Flavius Titus, Cocceius Nerva, divus Traianus, divus Hadrianus, Pius et Marcus Antonini, Severus Afer, p280Alexander Mamaeae, divus Claudius et divus Aurelianus. Valerianum enim, cum optimus fuerit, ab omnibus infelicitas separavit.67 5 vide, quaeso, quam pauci sint principes boni, ut bene dictum sit a quodam mimico scurra Claudii huius temporibus in uno anulo bonos principes posse perscribi atque depingi. 6 at contra quae series malorum! ut enim omittamus Vitellios, Caligulas et Nerones, quis ferat Maximinos et Philippos atque illam inconditae multitudinis faecem? tametsi Decios excerpere debeam, quorum et vita et mors veteribus comparanda est.

43 [capitulum 43 legamenque ad capitulum anglice] Et quaeritur quidem quae res malos principes faciat; iam primum, mi amice, licentia, deinde rerum copia, amici praeterea improbi, satellites detestandi, eunuchi avarissimi, aulici vel stulti vel detestabiles et, quod negari non potest, rerum publicarum ignorantia. 2 sed ego a patre meo audivi Diocletianum principem iam privatum dixisse nihil esse difficilius quam bene imperare. 3 colligunt se quattuor vel quinque atque unum consilium ad decipiendum imperatorem capiunt, dicunt quid probandum sit. 4 imperator, qui domi clausus est, vera non novit. cogitur hoc tantum scire quod illi loquuntur, facit iudices quos fieri non oportet, amovet a re publica quos debeat obtinere. quid multa? ut Diocletianus ipse dicebat, bonus, cautus, optimus, venditur imperator. p2825 haec Diocletiani verba sunt, quae idcirco inserui ut prudentia tua sciret nihil esse difficilius bono principe.

44 [capitulum 44 legamenque ad capitulum anglice] Et Aurelianum quidem multi neque inter bonos neque inter malos principes ponunt, idcirco quod ei clementia, imperatorum dos68 prima, defuerit. 2 Verconnius Herennianus praefectus praetorii Diocletiani teste Asclepiodoto saepe dicebat Diocletianum frequenter dixisse, cum Maximiani asperitatem reprehenderet, Aurelianum magis ducem esse debuisse quam principem. nam eius nimia ferocitas eidem displicebat.

3 Mirabile fortasse videtur quod compertum Diocletiano Asclepiodotus Celsino consiliario suo dixisse perhibetur, sed de hoc posteri iudicabunt. 4 dicebat enim quodam tempore Aurelianum Gallicanas consuluisse Druiadas, sciscitantem utrum apud eius posteros imperium permaneret, cum illas respondisse dixit nullius clarius in re publica nomen quam Claudii posteriorum futurum. 5 et est quidem iam Constantius imperator, eiusdem vir sanguinis, cuius puto posteros ad eam gloriam quae a Druiadibus pronuntiata sit pervenire. quod idcirco ego in Aureliani vita constitui quia haec ipsi Aureliano consulenti responsa sunt.

45 [capitulum 45 legamenque ad capitulum anglice] Vectigal ex Aegypto urbi Romae Aurelianus vitri, chartae, lini, stuppae, atque anabolicas species p284aeternas constituit. 2 thermas in Transtiberina regione Aurelianus facere paravit hiemales, quod aquae frigidioris copia illic deesset. forum nominis sui in Ostiensi ad mare fundare coepit, in quo postea praetorium publicum constitutum est. 3 amicos suos honeste ditavit et modice, ut miserias paupertatis effugerent et divitiarum invidiam patrimonii moderatione vitarent. 4 vestem holosericam neque ipse in vestiario suo habuit neque alteri utendam dedit. 5 et cum ab eo uxor sua peteret, ut unico pallio blatteo serico uteretur, ille respondit, "Absit ut auro fila pensentur." libra enim auri tunc libra serici fuit. 46[capitulum 46 legamenque ad capitulum anglice] habuit in animo ut aurum neque in cameras neque in tunicas neque in pelles neque in argentum mitteretur, dicens plus auri esse in rerum natura quam argenti, sed aurum per varios brattearum, filorum et liquationum usus perire, argentum autem in suo usu manere. 2 idem dederat facultatem, ut aureis qui vellent et vasis uterentur et poculis. 3 dedit praeterea potestatem, ut argentatas privati carruchas haberent, cum antea aerata et eburata vehicula fuissent. 4 idem concessit, ut blatteas matronae tunicas haberent et69 ceteras vestes, cum antea coloreas habuissent et ut multum oxypaederotinas. 5 ut fibulas p286aureas gregarii milites haberent idem primus concessit, cum antea argenteas habuissent. 6 paragaudas vestes ipse primus militibus dedit, cum ante non nisi rectas purpureas70 accepissent, et quidem aliis monolores, aliis dilores, trilores aliis et usque ad pentelores, quales hodie lineae sunt.

47 [capitulum 47 legamenque ad capitulum anglice] Panibus urbis71 Romae unciam de Aegyptio vectigali auxit, ut quadam epistula data ad praefectum annonae urbis etiam ipse gloriatur:

2 "Aurelianus Augustus Flavio Arabiano praefecto annonae. inter cetera, quibus dis faventibus Romanam rem publicam iuvimus, nihil mihi est magnificentius quam quod additamento unciae omne annonarum urbicarum genus iuvi. 3 quod ut esset perpetuum, navicularios Niliacos apud Aegyptum novos et Romae amnicos posuit, Tiberinas exstruxi ripas, vadum alvei tumentis effodi, dis et Perennitati vota constitui, almam Cererem consecravi. 4 nunc tuum est officium, Arabiane iucundissime, elaborare ne meae dispositiones in irritum veniant. neque enim populus Romanus saturo quicquam potest esse laetius."

48 [capitulum 48 legamenque ad capitulum anglice] Statuerat et vinum gratuitum populo Romano dare, ut, quemadmodum oleum et panis et porcina gratuita praebentur, sic etiam vinum daretur, p288quod perpetuum hac dispositione conceperat. 2 Etruriae per Aureliam usque ad Alpes maritimas ingentes agri sunt iique fertiles ac silvosi. statuerit igitur dominis locorum incultorum, qui tamen vellent, pretia72 dare atque illic familias captivas constituere, vitibus montes conserere atque ex eo opere vinum dare, ut nihil redituum fiscus acciperet, sed totum populo Romano concederet. facta erat ratio dogae, cuparum, navium et operum. 3 sed multi dicunt Aurelianum ne id faceret praeventum, alii a praefecto praetorii suo prohibitum, qui dixisse fertur: "Si et vinum populo Romano damus, superest ut et pullos et anseres demus." 4 argumento est id vere Aurelianum cogitasse, immo etiam facere disposuisse vel ex aliqua parte fecisse, quod in porticibus Templi Solis fiscalia vina ponuntur, non gratuita populo eroganda sed pretio. 5 sciendum tamen congiaria illum ter dedisse, donasse etiam populo Romano tunicas albas manicatas ex diversis provinciis et lineas Afras atque Aegyptias puras, ipsumque primum donasse oraria populo Romano, quibus uteretur populus ad favorem.

49 [capitulum 49 legamenque ad capitulum anglice] Displicebat ei, cum esset Romae, habitare in Palatio, ac magis placebat in Hortis Sallustii vel in p290Domitiae vivere. 2 milliarensem denique porticum in Hortis Sallustii ornavit, in qua cottidie et equos et se fatigabat, quamvis esset non bonae valetudinis. 3 servos et ministros peccantes coram se caedi iubebat, ut plerique dicunt, causa tenendae severitatis, ut alii, studio crudelitatis. 4 ancillam suam, quae adulterium cum conservo suo fecerat, capite punivit. 5 multos servos ex familia propria qui peccaverant legibus audiendos iudiciis publicis dedit.

6 Senatum sive senaculum matronis reddi voluerat, ita ut primae illic quae sacerdotia senatu auctore meruissent. 7 calceos mulleos et cereos et albos et hederacios viris omnibus tulit, mulieribus reliquit. cursores eo habitu quo ipse habebat senatoribus concessit. 8 concubinas ingenuas haberi vetuit. eunuchorum modum pro senatoriis professionibus statuit, idcirco quod ad ingentia pretia pervenissent. 9 vas argenti eius numquam triginta libras transiit. convivium de assaturis maxime fuit. vino russo maxime delectatus est. 50[capitulum 50 legamenque ad capitulum anglice] medicum ad se, cum aegrotaret, numquam vocavit, sed ipse se inedia praecipue curabat. 2 uxori et filiae annuum sigillaricium quasi privatus instituit. 3 servis suis vestis easdem imperator quas et privatus dedit praeter duos senes, quibus quasi libertis plurimum p292detulit, Antistium et Gillonem; qui73 post eum ex senatus sententia manu missi sunt. 4 erat quidem rarus in voluptatibus, sed miro modo mimis delectabatur, vehementissime autem delectatus est phagone, qui usque eo multum comedit ut uno die ante mensam eius aprum integrum, centum panes, vervecem et porcellum comederet, biberet autem infundibulo adposito plus orca.

5 Habuit tempus praeter seditiones quasdam domesticas fortunatissimum. populus eum Romanus amavit, senatus et timuit.


Apparatus Criticus:

58 eum derelictum Peter; ea delectum P.

59 militibus P.

60 seueritatem P.

61 eam sugg. by Peter, Purser (cf. Eutrop. IX.15); suam P.

62 quo om. in P.

63 delectus est Salm.; delegit P.

64 qui uel P.

65 neque fortior ins. by Salm.; om. in P.

66 inde P.

67 separauit Gruter; paruit P.

68 dos Σ; om. in P.

69 et om. in P.

70 rectas purpureas editors; rectis purpureis P, Hohl.

71 urbis Σ; uerbis P.

72 pretia editors; gratia P; gratis Σ, Hohl.

73 qui om. in P.


[image ALT: Valid HTML 4.01.]

Pagina recensita: III Non. Feb. 08