[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
mail: Bill Thayer 
[ALT imaginis: Click here to go to the English-language version of this page.]
English

[ALT imaginis: Cliccare qui per una pagina di aiuto in Italiano.]
Italiano

[Legamen ad varias paginas adiutivas]
Adiutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Altius

[Legamen ad ostium meum]
Ostium

[ALT imaginis: link to previous section]
Firmus et al.
Haec pagina telaris pars est
Historiae Augustae

a Loeb Classical Library editae
MCMXXXII

Hic textus in dominio publico est.

Textum quam diligentissime perscrutavi et recensui —
sed si quemlibet errorem invenies, mihi, quaeso, scribe.

[inane]

(Vol. III) Historia Augusta

p416 Carus et Carinus et Numerianus

1capitulum 1 legamenque ad capitulum anglice1 Fato rem publicam regi eamque nunc ad summum evehi, nunc ad minima retrahi Probi mors satis prodidit. 2 nam cum ducta per tempora variis vel erecta motibus vel adflicta, nunc tempestate aliqua nunc felicitate variata omnia prope passa esset quae patitur in homine uno mortalitas, videbatur post diversitatem malorum iam secura continuata felicitate mansura post Aurelianum vehementem principem Probo ex sententia senatus ac populi1 leges et gubernacula temperante. 3 sed ruina ingens vel naufragii modo vel incendii accensis fataliter militibus sublato e medio tali principe in eam desperationem votum publicum redegit ut timerent omnes Domitianos, Vitellios et p418Nerones. 4 plus enim timetur de incertis moribus principis quam speratur, maxime in ea re publica quae recentibus confossa vulneribus Valeriani captivitatem, Gallieni luxuriam, triginta etiam prope tyrannorum caesa civium2 membra sibimet vindicantium imperia3 perpessa maeruerit.

2 [capitulum 2 legamenque ad capitulum anglice]1 Nam si velimus ab ortu urbis repetere quas varietates sit passa Romana res publica, inveniemus nullam magis vel bonis floruisse vel malis laborasse. 2 et, ut a Romulo incipiam, vero patre ac parente rei publicae, quae illius felicitas4 fuit, qui fundavit, constituit roboravitque rem publicam atque unus omnium conditorum perfectam urbem reliquit! 3 quid deinde Numam loquar, qui frementem bellis et gravidam triumphis civitatem religione munivit? 4 viguit igitur usque ad Tarquinii Superbi tempora nostra res publica, sed passa tempestatem de moribus regiis non sine gravi exitio semet ulta est. 5 adolevit deinde usque ad tempora Gallicani belli, sed quasi quodam mersa naufragio capta praeter arcem urbe plus prope mali sensit quam tumebat bonis.5 6 reddidit se deinde in integrum, sed eo usque gravata est Punicis bellis ac terrore Pyrrhi ut mortalitatis mala praecordiorum timore sentiret. 3[capitulum 3 legamenque ad capitulum anglice]1 crevit deinde victa Carthagine trans maria missis imperiis, sed socialibus adfecta discordiis extenuato p420felicitatis sensu usque ad Augustum bellis civilibus adfecta consenuit. per Augustum deinde reparata, si reparata dici potest libertate deposita. 2 tamen utcumque, etiamsi domi tristis fuit, apud exteras gentes effloruit. passa deinceps tot Nerones per Vespasianum extulit caput. 3 nec omni Titi felicitate laetata, Domitiani vulnerata inmanitate, per Nervam atque Traianum usque ad Marcum solito melior, Commodi vecordia et crudelitate lacerata est. 4 nihil post haec praeter Severi diligentiam usque ad Alexandrum Mamaeae sensit bonum. 5 longum est quae sequuntur universa conectere; uti enim principe Valeriano non potuit et Gallienum per annos quindecim passa est. 6 invidit Claudio longinquitatem imperii amans varietatum et prope6 semper inimica fortuna iustitiae. 7 sic enim Aurelianus occisus est, sic Tacitus absumptus, sic Probus caesus, ut appareat nihil tam gratum esse fortunae, quam ut ea quae sunt in publicis actibus eventuum varietate mutentur. 8 sed quorsum talibus querelis et temporum casibus detinemur? veniamus ad Carum, medium, ut ita dixerim, virum et inter bonos magis quam inter malos principes conlocandum et longe meliorem, si Carinum non reliquisset heredem.

4 [capitulum 4 legamenque ad capitulum anglice]1 Cari patria sic ambigue a plerisque proditur, ut prae summa varietate7 dicere nequeam quae illa vera p422sit. 2 Onesimus enim, qui diligentissime vitam Probi scripsit, Romae illum et natum et eruditum sed Illyricianis parentibus fuisse contendit. 3 sed Fabius Ceryllianus, qui tempora Cari, Carini et Numeriani sollertissime persecutus est, neque Romae sed in Illyrico genitum, neque Pannoniis sed Poenis parentibus adserit natum. 4 in ephemeride quadam legisse me8 memini Carum Mediolanensem fuisse, sed albo curiae9 Aquileiensis civitatis insertum. 5 ipse se, quod negari non potest, ut epistula eius indicat, quam pro consule ad legatum suum scripsit, cum eum ad bona hortaretur officia, Romanum vult videri.

6 Epistula Cari:

"Marcus Aurelius Carus pro consule Ciliciae Iunio legato suo. maiores nostri, Romani illi principes, in legatis creandis hac usi sunt consuetudine, ut morum suorum specimen per eos ostenderent quibus rem publicam delegabant. 7 ego vero, si ita non esset, aliter non fecissem; nec feci aliter, si10 te iuvante non fallar. fac igitur, ut maioribus nostris, id est Romanis non discrepemus viris."

8 Vides tota epistula maiores suos Romanos illum velle intellegi. 5[capitulum 5 legamenque ad capitulum anglice]1 indicat et oratio eius ad senatum data istam generis praerogativam. nam cum primum p424imperator esset creatus, sic ad senatorium ordinem scripsit. inter cetera: 2 "Gaudendum est itaque, patres conscripti, quod unus ex vestro ordine, vestri etiam generis, imperator est factus. quare adnitemur ne meliores peregrini quam vestri esse videantur." 3 hoc quoque loco satis clarum est illum voluisse intellegi se esse Romanum, id est Roma oriundum.

4 Hic igitur per civiles et11 militares gradus, ut tituli statuarum eius indicant, praefectus praetorii a Probo factus tantum sibi apud milites amoris locavit, ut interfecto Probo tanto principe solus dignissimus videretur imperio.

6 [capitulum 6 legamenque ad capitulum anglice]1 Non me praeteriit suspicatos esse plerosque et eos in fastos rettulisse, Cari factione interemptum Probum, sed neque12 meritum Probi erga Carum neque Cari mores id credi patiuntur, simul quia Probi mortem et acerrime et constantissime vindicavit. 2 quid autem de eo Probus senserit indicant litterae de eius honoribus ad senatum datae:

"Probus Augustus amantissimo senatui suo salutem dicit." inter cetera: "Felix autem esset nostra res publica, si, qualis Carus est aut plerique vestrum, plures haberet in actibus conlocatos. 3 quare equestrem statuam viro morum veterum, si vobis placeat, decernendam censeo, addito eo ut publico sumptu eidem13 exaedificetur domus marmoribus a me delatis. p426decet enim nos talis integritatem remunerari viri" et reliqua.

7 [capitulum 7 legamenque ad capitulum anglice]1 Ac ne minima quaeque conectam et ea quae apud alios poterunt inveniri, ubi primum accepit imperium, consensu omnium militum bellum Persicum, quod Probus parabat, adgressus est, liberis Caesaribus nuncupatis, et ita quidem ut Carinum ad Gallias tuendas cum viris lectissimis destinaret, secum vero Numerianum, adulescentem cum lectissimum tum etiam disertissimum, duceret. 2 et dicitur quidem saepe dixisse se miserum, quod Carinum ad Gallias principem mitteret, neque illa aetas esset Numeriani ut illi Gallicanum, quod maxime constantem principem quaerit, crederetur imperium. 3 sed haec alias; nam exstant etiam14 litterae Cari, quibus apud praefectum suum de Carini moribus queratur, ut appareat verum esse quod Onesimus dicit, habuisse in animo Carum ut Carino Caesareanum abrogaret imperium. 4 sed haec, ut diximus, alias in ipsius Carini vita dicenda sunt. nunc ad ordinem revertemur.

8 [capitulum 8 legamenque ad capitulum anglice]1 Ingenti apparatu et totis viribus Probi profligato magna ex parte bello Sarmatico, quod gerebat, p428contra Persas profectus nullo sibi occurrente Mesopotamiam Carus cepit et Ctesiphontem usque pervenit occupatisque Persis domestica seditione imperatoris Persici nomen emeruit. 2 verum cum avidus gloriae, praefecto suo maxime urgente,15 qui et ipsi et filiis16 eius quaerebat exitium cupiens imperare, longius progressus esset, ut alii dicunt morbo, ut plures fulmine, interemptus est. 3 negari non potest eo tempore quo periit tantum fuisse subito tonitruum ut multi terrore ipso exanimati esse dicantur. cum igitur aegrotaret atque in tentorio iaceret, ingenti exorta tempestate inmani coruscatione, inmaniore, ut diximus, tonitru exanimatus est. 4 Iulius Calpurnius, qui ad memoriam dictabat, talem ad praefectum urbis super morte Cari epistulam dedit:

5 Inter cetera "Cum," inquit, "Carus, princeps noster vere carus, aegrotaret, tanti turbinis subito exorta tempestas est ut caligarent omnia, neque alterutrum nosceret; coruscationum deinde ac tonitruum in modum fulgurum igniti sideris continuata vibratio omnibus nobis veritatis scientiam sustulit. p4306 subito enim conclamatum est imperatorem mortuum, et post illud praecipue tonitruum quod cuncta terruerat.17 7 his accessit quod cubicularii dolentes principis mortem incenderunt tentorium. unde unde fuit,18 fama emersit fulmine interemptum eum quem, quantum scire possumus, aegritudine constat absumptum."

9 [capitulum 9 legamenque ad capitulum anglice]1 Hanc ergo epistulam idcirco indidi quod plerique dicunt vim fati quandam esse, ut Romanus princeps Ctesiphontem transire non possit, ideoque Carum fulmine absumptum quod eos fines transgredi cuperet qui fataliter constituti sunt. 2 sed sibi habeat artes suas timiditas, calcanda virtutibus. 3 licet plane ac licebit, ut19 per sacratissimum Caesarem Maximianum constitit, Persas vincere atque ultra eos progredi, et futurum reor, si a nostris non deseratur promissus numinum favor.

4 Bonum principem Carum fuisse cum multa indicant tum illud etiam, quod statim ut19 est adeptus imperium, Sarmatas adeo morte Probi feroces ut invasuros se non solum Illyricum sed Thracias quoque Italiamque minarentur, ita scienter bella partiendo20 contudit, ut paucissimis diebus Pannonias securitate donaverit occisis Sarmatarum sedecim milibus, captis diversi sexus viginti milibus.

p432 10 [capitulum 10 legamenque ad capitulum anglice]1 Haec de Caro satis esse credo. veniamus ad Numerianum. huius et iunctior patri et admirabilior per socerum suum facta videtur historia. et quamvis Carinus maior aetate fuerit, prior etiam Caesar quam hic21 sit nuncupatus, tamen necesse est ut prius de Numeriano loquamur, qui patris secutus est mortem, post de Carino, quem vir rei publicae necessarius Augustus Diocletianus habitis conflictibus interemit.

11[capitulum 11 legamenque ad capitulum anglice]1 Numerianus, Cari filius, moratus egregie et vere dignus imperio, eloquentia etiam praepollens, adeo ut puer publice declamaverit feranturque illius scripta nobilia, declamationi tamen magis quam Tulliano adcommodiora stilo. 2 versu autem talis fuisse praedicatur ut omnes poetas sui temporis vicerit. nam et cum Olympio Nemesiano contendit, qui Ἁλιευτικὰ, Κυνηγετικὰ et Ναυτικὰ scripsit quique in22 omnibus coloniis inlustratus emicuit, et Aurelium Apollinarem iamborum scriptorem, qui patris eius gesta in litteras rettulit, iisdem quae recitaverat editis veluti radio solis obtexit. 3 huius oratio fertur ad senatum missa tantum habuisse eloquentiae ut illi statua non quasi p434Caesari sed quasi rhetori decerneretur, ponenda in Bibliotheca Ulpia, cui subscriptum est: "Numeriano Caesari, oratori temporibus suis potentissimo."

12 [capitulum 12 legamenque ad capitulum anglice]1 Hic patri comes fuit bello Persico. quo mortuo, cum oculos dolere coepisset, quod illud aegritudinis genus nimia utpote vigilia23 confecto familiarissimum fuit, ac lectica portaretur, factione Apri soceri sui, qui invadere conabatur imperium, occisus est. 2 sed cum per plurimos dies de imperatoris salute quaereretur a milite, contionareturque Aper idcirco illum videri non posse, quod oculos invalidos a vento ac sole subtraheret, foetore tamen cadaveris res esset prodita, omnes invaserunt Aprum, cuius factio latere non potuit, eumque ante signa et principia protraxere. tunc habita est ingens contio, factum etiam tribunal. 13[capitulum 13 legamenque ad capitulum anglice]1 et cum quaereretur quis vindex Numeriani iustissimus fieret, quis daretur rei publicae bonus princeps, Diocletianum omnes divino consensu, cui multa iam signa facta dicebantur imperii, Augustum24 appellaverunt, domesticos tunc regentem, virum insignem, callidum, amantem rei publicae, amantem suorum et ad omnia quae tempus quaesiverat p436temperatum, consilii semper alti, nonnumquam tamen effrontis25 sed prudentia et nimia pervicacia motus inquieti pectoris comprimentis. 2 hic cum tribunal conscendisset atque Augustus esset appellatus, et quaereretur quemadmodum Numerianus esset occisus, educto gladio Aprum praefectum praetorii ostentans percussit, addens verbis suis, "Hic est auctor necis Numeriani." sic Aper foeda vita26 et deformibus consiliis agens dignum moribus suis exitium dedit. 3 avus meus rettulit interfuisse contioni, cum Diocletiani manu esset Aper occisus; dixisse autem dicebat Diocletianum, cum Aprum percussisset: "Gloriare, Aper, 'Aeneae magni dextra cadis.' " 4 quod ego miror de homine militari, quamvis plurimos plane sciam27 militares vel Graece vel Latine vel comicorum usurpare dicta vel talium poetarum. 5 ipsi denique comici plerumque sic milites inducunt ut eos faciant vetera dicta usurpare. nam et "Lepus tute es, pulpamentum quaeris?" Livii Andronici dictum est, multa aliaque28 Plautus Caeciliusque posuerunt.

14 [capitulum 14 legamenque ad capitulum anglice]1 Curiosum non puto neque satis vulgare fabellam de Diocletiano Augusto ponere hoc convenientem loco, quae illi data est ad omen imperii. avus meus p438mihi rettulit ab ipso Diocletiano compertum. 2 "Cum," inquit, "Diocletianus apud Tungros in Gallia in quadam caupona moraretur, in minoribus adhuc locis militans, et cum Druiade quadam muliere rationem29 convictus sui cottidiani faceret, atque illa diceret, 'Diocletiane, nimium avarus, nimium parcus es,' ioco non serio Diocletianus respondisse fertur, 'Tunc ero largus, cum fuero imperator.' 3 post quod verbum Druias dixisse fertur, 'Diocletiane, iocari noli, nam eris imperator cum Aprum occideris.' " 15[capitulum 15 legamenque ad capitulum anglice]1 semper in animo Diocletianus habuit imperii cupiditatem, idque Maximiano conscio atque avo meo, cui hoc dictum a Druiade ipse rettulerat. denique, ut erat altus, risit et tacuit. 2 apros tamen in venatibus, ubi fuit facultas, manu sua semper occidit. 3 denique cum Aurelianus imperium accepisset, cum Probus, cum Tacitus, cum ipse Carus, Diocletianus dixit, "Ego semper apros occido, sed alter utitur pulpamento." 4 iam illud notum est atque vulgatum, quod, cum occidisset Aprum praefectum praetorii, dixisse fertur, "Tandem occidi Aprum fatalem." 5 ipsum Diocletianum idem avus meus dixisse dicebat nullam aliam sibi causam occidendi manu sua fuisse30 nisi ut impleret Druiadis dictum et suum firmaret imperium. 6 non enim tam crudelem se innotescere cuperet, primis maxime diebus imperii, nisi illum necessitas ad hanc atrocitatem occisionis adtraheret.

p440 7 Dictum est de Caro, dictum etiam de Numeriano, superest nobis Carinus, 16[capitulum 16 legamenque ad capitulum anglice]1 homo omnium contaminatissimus, adulter, frequens corruptor iuventutis (pudet dicere quod in litteras Onesimus rettulit), ipse quoque male usus genio sexus sui. 2 hic cum Caesar decretis sibi Galliis atque Italia, Illyrico, Hispaniis ac Britanniis et Africa relictus a patre Caesareanum teneret imperium, sed ea lege ut omnia faceret quae Augusti faciunt, enormibus se vitiis et ingenti foeditate maculavit, 3 amicos optimos quosque relegavit, pessimum quemque elegit aut tenuit, praefectum urbi unum ex cancellariis suis fecit, quo foedius nec cogitari potuit aliquando nec dici. 4 praefectum praetorii quem habebat occidit; 5 in eius locum Matronianum, veterem conciliatorem, fecit, unum ex suis31 notariis, quem stuprorum et libidinum conscium semper atque adiutorem habuerat. 6 invito patre consul processit. superbas ad senatum litteras dedit. vulgo urbis Romae, quasi populo Romano, bona senatus promisit. p4427 uxores ducendo ac reiciendo novem duxit pulsis plerisque praegnantibus. mimis, meretricibus, pantomimis, cantoribus atque lenonibus Palatium replevit. 8 fastidium subscribendi tantum habuit ut impurum quendam, cum quo semper meretricea iocabatur, ad subscribendum poneret, quem obiurgabat plerumque quod bene suam imitaretur manum. 17[capitulum 17 legamenque ad capitulum anglice]1 habuit gemmas in calceis, nisi gemmata fibula usus non est, balteo etiam saepe gemmato.32 regem denique illum Illyrici plerique vocitarunt. 2 praefectis numquam, numquam33 consulibus obviam processit. hominibus improbis plurimum detulit eosque ad convivium semper vocavit. 3 centum libras avium, centum piscium, mille diversae carnis in convivio suo frequenter exhibuit. vini plurimum effudit. inter poma et melones natavit. rosis Mediolanensibus et triclinia et cubicula stravit. 4 balneis ita frigidis usus est, ut solent esse cellae suppositoriae, frigidariis semper nivalibus. 5 cum hiemis tempore ad quendam locum venisset, in quo fontana esset pertepida, ut adsolet per hiemem naturaliter, eaque in piscina usus esset, dixisse balneatoribus fertur, "Aquam mihi muliebrem praeparastis."34 atque hoc eius clarissimum dictum effertur. 6 audiebat pater eius quae ille faceret, et clamabat, "Non est meus." p444statuerat denique Constantium, qui postea Caesar est factus, tunc autem praesidatum Dalmatiae administrabat, in locum eius subrogare, quod nemo tunc vir melior videbatur, illum vero, ut Onesimus dicit, occidere. 7 longum est si de eius luxuria plura velim dicere. quicumque ostiatim cupit noscere, legat etiam Fulvium Asprianum usque ad taedium gestorum eius universa dicentem.

18 [capitulum 18 legamenque ad capitulum anglice]1 Hic ubi patrem fulmine absumptum, fratrem a socero interemptum, Diocletianum Augustum appellatum comperit, maiora vitia et scelera edidit, quasi iam liber ac35 frenis domesticae pietatis suorum mortibus36 absolutus. 2 nec ei tamen defuit ad vindicandum sibimet imperium vigor mentis. nam contra Diocletianum multis proeliis conflixit, sed ultima pugna apud Margum commissa victus occubuit.

3 Hic trium principum fuit finis, Cari, Numeriani et Carini. post quos Diocletianum et Maximianum principes di37 dederunt, iungentes talibus viris Galerium atque Constantium, quorum alter natus est, qui p446acceptam ignominiam Valeriani captivitate deleret, alter, qui Gallias Romanis legibus redderet. 4 quattuor sane principes mundi fortes, sapientes, benigni et admodum liberales, unum in rem publicam sentientes, perreverentes38 Romani senatus, moderati, populi amici, persancti,39 graves, religiosi et quales principes semper oravimus. 5 quorum vitam singulis libris Claudius Eusthenius, qui Diocletiano ab epistulis fuit, scripsit, quod idcirco dixi ne quis a me rem tantam requireret, maxime cum vel vivorum principum vita non sine reprehensione dicatur.

19 [capitulum 19 legamenque ad capitulum anglice]1 Memorabile maxime Cari et Carini et Numeriani hoc habuit imperium, quod ludos populo Romano novis ornatos spectaculis dederunt, quos in Palatio circa porticum stabuli pictos vidimus. 2 nam et neurobaten, qui velut in ventis cothurnatus ferretur, exhibuit, et toichobaten, qui per parietem urso eluso cucurrit, et ursos mimum agentes et item centum salpistas uno crepitu concinentes et centum cerataulas,40 choraulas centum, etiam pythaulas centum, pantomimos et gymnicos mille, pegma praeterea, cuius flammis scaena conflagravit, quam Diocletianus postea p448magnificentiorem reddidit. mimos praeterea undique advocavit. 3 exhibuit et ludum Sarmaticum, quo dulcius nihil est. exhibuit Cyclopea. donatum41 est Graecis artificibus et gymnicis et histrionibus et musicis aurum et argentum, donata et vestis serica.

20 [capitulum 20 legamenque ad capitulum anglice]1 Sed haec omnia nescio quantum apud populum gratiae habeant, nullius sunt momenti apud principes bonos. 2 Diocletiani denique dictum fertur, cum ei quidam largitionalis suus editionem Cari laudaret, dicens multum placuisse principes illos causa ludorum theatralium ludorumque circensium; "Ergo," inquit, "bene risus est in imperio suo Carus." 3 denique cum omnibus gentibus advocatis Diocletianus daret ludos, parcissime usus est liberalitate,42 dicens castiores esse oportere ludos spectante censore.

4 Legat hunc locum Iunius Messalla, quem ego libere culpare audeo. ille enim patrimonium suum scaenicis dedit, heredibus abnegavit, matris tunicam dedit mimae, lacernam patris mimo, et recte, si aviae pallio aurato atque purpureo pro syrmate tragoedus uteretur. 5 inscriptum est adhuc in choraulae pallio tyrianthino, quo ille velut spolio nobilitatis exsultat, p450Messallae nomen uxoris. iam quid lineas petitas Aegypto loquar? quid Tyro et Sidone tenuitate perlucidas, micantes purpura, plumandi difficultate pernobiles? 6 donati sunt ab Atrebatis birri petiti, donati birri Canusini, Africani, opes in scaena non prius visae. 21[capitulum 21 legamenque ad capitulum anglice]1 et haec quidem idcirco ego in litteras rettuli, quod futuros editores pudore tangeret, ne patrimonia sua proscriptis legitimis heredibus mimis et balatronibus deputarent.

2 Habe, mi amice, meum munus, quod ego, ut saepe dixi, non eloquentiae causa sed curiositatis in lumen edidi, id praecipue agens ut, si quis eloquens vellet facta principum reserare, materiam non requireret, habiturus meos libellos ministros eloquii. 3 te quaeso, sis contentus nosque sic voluisse scribere melius quam potuisse contendas.


Apparatus Criticus:

1 senatus ac populo after gubernacula in P.

2 ciuium Editor; ciuilium P, editors.

3 imperia ins. by Walter; om. in P; coluuionem ins. after tyrannorum by Richter, foll. by Peter.

4 Here follows in P a misplaced portion, consisting of c. xiii.1 Augustum to c. xv.5 fuisse; see Intro. to Vol. I, p. xxxiii f.

5 So Editor; tumebat boni P; habuerat boni Peter; timebant boni Hohl (from Σ).

6 So Lenze and Tidner; prope et semper P, Hohl; semper et prope Peter.

7 So Obrecht foll. by Peter; praesumptae grauitate P.

8 me ins. by Lessing and Hohl; om. in P and by Peter.

9 albo curiae Madvig, Hohl; auo iuria P; auo iuri Peter.

10 So Bitschofsky; feci alit si PΣ; specialiter Peter.

11 et om. in P.

12 quod P.

13 So Σ and Cas., foll. by editors; uel eidem P.

14 etiam Cas.; iam P.

15 urgente Eyssenhardt, Peter; iurgante P.

16 filiis Hohl; filii PΣ; filio Peter.

17 quod . . . terruerat Purser, Hohl; quo . . . terruerat P; quo . . . territi erant Peter.

18 unde unde fuit Purser; unde fuit P; unde subito Peter, Hohl.

19 ut Σ, foll. by Peter; om. in P.

20 So Madvig, foll. by Hohl; sic inter bella pariendi P.

21 quam hic Editor; quae P; quam Numerianus Peter2, Hohl.

22 quique P corr., Hohl; quinque P1; inque Peter.

23 uigilia added in P corr.

24 In P the portion of the vita which begins with Augustum and ends with fuisse in c. xv.5 is transposed and inserted in c. ii.2; in the Σ codices it is in its proper place.

25 effrontis editors; frontis P; efrontis Σ.

26 foeda uita Eyssenhardt, Hohl; foedauit P; foeditate Peter.

27 plane sciam Paucker, Peter2; plus quam PΣ.

28 aliaque Peter2; alia quae P.

29 curationem P.

30 With fuisse ends the portion of the vita transposed in P to c. ii.2.

31 suis suggested by Peter; his P, Hohl.

32 So Petschenig, Hohl; balteum . . . gemmatum P, Peter.

33 numquam ins. by Gruter; om. in P.

34 praeparastis Petschenig, Hohl; praeparatis PΣ, Peter.

35 ac Lenze; a P, Peter, Hohl.

36 mortibus Cas.; moribus PΣ.

37 di ins. by Egnatius; om. in P and Σ.

38 perreuerentes Petschenig, Hohl; spe reuerent P; semper reuerentes Gruter, Peter.

39 persancti Gruter; pescate P.

40 cerataulas Salm.; capitaulas P.

41 adornatum P.

42 usus est liberalitate Σ; ausus libertate P; est usus liberalitate Peter.


Adnotatio Thayeri:

a meretrice Thayer; meridie Loeb edition.


[image ALT: Valid HTML 4.01.]

Pagina recensita: IV Kal. Apr. 05