[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
mail: Bill Thayer 
[ALT imaginis: Click here to go to the English-language version of this page.]
English

[ALT imaginis: Cliccare qui per una pagina fuori sito.]
Italiano (parziale)

[Legamen ad varias paginas adiutivas]
Adiutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Altius

[Legamen ad ostium meum]
Ostium

[ALT imaginis: link to previous section]
Tyranni XXX
Haec pagina telaris pars est
Historiae Augustae

a Loeb Classical Library editae
MCMXXXII

Hic textus in dominio publico est.

Textum quam diligentissime perscrutavi et recensui —
sed si quemlibet errorem invenies, mihi, obsecro, scribe.


[ALT imaginis: link to next section]
Aurelianus

(Vol. III) Historia Augusta

p152 Divus Claudius

1 chapter 1 Ventum est ad principem Claudium, qui nobis intuitu Constantii Caesaris cum cura in litteras digerendus est. de quo ego idcirco recusare non potui quod alios, tumultuarios videlicet imperatores ac regulos, scripseram eo libro quem de triginta tyrannis edidi, qui Cleopatranam etiam stirpem Victoriamque1 nunc detinet; 2 si quidem eo res processit ut mulierum etiam vitas scribi Gallieni comparatio effecerit. 3 neque enim fas erat eum tacere principem, qui tantam generis sui prolem reliquit,2 qui bellum Gothicum sua virtute p154confecit, qui manum publicis cladibus victor imposuit, qui Gallienum, prodigiosum imperatorem, etiamsi non auctor consilii fuit, tamen ipse imperaturus bono generis humani, a gubernaculis publicis depulit, qui, si diutius in hac esset commoratus re publica, Scipiones nobis3 et Camillos omnesque illos veteres suis viribus, suis consiliis, sua providentia reddidisset.

2 [capitulum 2 legamenque ad capitulum anglice] Breve illius, negare4 non possum, in imperio fuit tempus, sed breve fuisset, etiamsi quantum hominum vita suppetit, tantum vir talis imperare potuisset. 2 quid enim in illo non mirabile? quid non conspicuum? quid non triumphalibus vetustissimis praeferendum? 3 in quo Traiani virtus, Antonini pietas, Augusti moderatio, et magnorum principum bona sic fuerunt, ut non ille5 ab aliis exemplum caperet, sed, etiamsi illi non fuissent, hic ceteris reliquisset exemplum. 4 doctissimi mathematicorum centum viginti annos homini ad vivendum datos iudicant neque amplius cuiquam iactitant esse concessos, etiam illud addentes Mosen solum, dei, ut Iudaeorum libri loquuntur, familiarem, centum viginti quinque annos vixisse; qui cum quereretur quod iuvenis interiret, responsum ei ab incerto ferunt numine neminem plus esse victurum. 5 quare etiamsi centum et viginti quinque annos Claudius vixisset, ne necessariam quidem mortem eius exspectandam fuisse, ut Tullius de Scipione p156loquitur,6 stupenda et mirabilis docet vita. 6 quid enim magnum vir ille domi forisque non habuit? amavit parentes; quid mirum? amavit et fratres; iam potest7 dignum esse miraculo. amavit propinquos; res nostris temporibus comparanda miraculo. invidit nulli, malos persecutus est. 7 fures iudices palam aperteque damnavit; stultis quasi neglegenter indulsit. leges optimas dedit. 8 talis in re publica fuit, ut eius stirpem ad imperium summi principes eligerent, emendatior senatus optaret.

3 [capitulum 3 legamenque ad capitulum anglice] In gratiam me quispiam putet Constantii Caesaris loqui, sed testis est et tua conscientia et vita mea me nihil umquam cogitasse, dixisse, fecisse gratiosum. 2 Claudium principem loquor, cuius vita, probitas, et omnia quae in re publica gessit tantam posteris famam dedere ut senatus populusque Romanus novis eum honoribus post mortem adfecerit: 3 illi clipeus aureus, vel, ut grammatici loquuntur, clipeum aureum, senatus totius iudicio in Romana Curia conlocatum est, et etiam nunc videtur expresso8 thorace vultus eius. 4 illi, quod nulli antea, populus Romanus sumptu suo in Capitolio ante Iovis Optimi Maximi Templum statuam auream decem pedum conlocavit. 5 illi totius orbis iudicio in Rostris posita est columna palmata p158statua superfixa librarum argenti mille quingentarum. 6 ille, velut futurorum memor, Gentes Flavias, quae Vespasiani quoque9 et Titi, nolo autem dicere Domitiani, fuerant, propagavit. ille bellum Gothicum brevi tempore implevit. 7 adulator igitur senatus, adulator populus Romanus, adulatrices exterae gentes, adulatrices provinciae, si quidem omnes ordines, omnis aetas, omnis civitas statuis, vexillis, coronis, fanis, arcubus, aris ac templis10 bonum principem honoraverit.

4 [capitulum 4 legamenque ad capitulum anglice] Interest et eorum qui bonos imitantur principes et totius orbis humani cognoscere quae de illo viro senatus consulta sint condita, ut omnes iudicium publicae mentis adnoscant. 2 nam cum esset nuntiatum IX kal. Aprilis ipso in Sacrario Matris sanguinis die Claudium imperatorem factum, neque cogi senatus sacrorum celebrandorum causa posset, sumptis togis itum est ad Apollinis Templum, ac lectis litteris Claudii principis haec in Claudium dicta sunt: 3 "Auguste Claudi, di te praestent," dictum sexagies. "Claudi Auguste, te principem aut qualis tu es semper optavimus," dictum quadragies. "Claudi p160Auguste, te res publica requirebat," dictum quadragies. "Claudi Auguste, tu frater, tu pater, tu amicus, tu bonus senator, tu vere princeps," dictum octogies. 4 "Claudi Auguste, tu nos ab Aureolo vindica," dictum quinquies. "Claudi Auguste, tu nos a Palmyrenis vindica," dictum quinquies. "Claudi Auguste, tu nos a Zenobia et a Vitruvia libera," dictum septies. "Claudi Auguste, Tetricus nihil fecit," dictum septies.

5 [capitulum 5 legamenque ad capitulum anglice] Qui primum ut factus est imperator, Aureolum, qui gravior rei publicae fuerat, quod Gallieno multum placebat, conflictu habito a rei publicae gubernaculis depulit tyrannumque missis ad populum edictis, datis etiam ad senatum orationibus, iudicavit. 2 his accedit quod rogantem Aureolum et foedus petentem imperator gravis et serius non audivit, responso tali repudiatum: "Haec a Gallieno petenda fuerant; qui consentiret moribus, poterat et timere." 3 denique iudicio suorum militum apud Mediolanum Aureolus dignum exitum vita ac moribus suis habuit. et hunc tamen quidam historici laudare conati sunt, et ridicule quidem. 4 nam Gallus Antipater, ancilla honorum et historicorum dehonestamentum, principium de Aureolo habuit: "Venimus ad imperatorem nominis sui." 5 magna videlicet virtus ab auro nomen accipere. at ego scio saepius inter gladiatores bonis propugnatoribus p162hoc nomen adpositum. habuit proxime tuus libellus munerarius hoc nomen in indice ludiorum.

6 [capitulum 6 legamenque ad capitulum anglice] Sed redeamus ad Claudium. nam, ut superius diximus,11 illi Gothi, qui evaserant eo tempore quo illos Marcianus est persecutus, quosque Claudius emitti non siverat, ne id12 fieret quod effectum est, omnes gentes suorum ad Romanas incitaverunt praedas. 2 denique Scytharum diversi populi, Peucini, Greuthungi, Austrogothi, Tervingi, Visi,13 Gepedes, Celtae etiam et Eruli, praedae cupiditate in Romanum solum inruperunt14 atque illic pleraque vastarunt, dum aliis occupatus est Claudius dumque se ad id bellum quod confecit imperatorie instruit, ut videantur fata Romana 3 boni principis occupatione lentata, sed credo, ut Claudii gloria adcresceret eiusque fieret gloriosior toto penitus orbe victoria. 4 armatarum denique gentium trecenta viginti milia tunc fuere. 5 dicat nunc qui nos adulationis accusat Claudium minus esse amabilem. armatorum trecenta viginti milia. quis tandem p164Xerxes hoc habuit? quae fabella istum numerum adfinxit? quis poeta composuit? trecenta viginti milia armatorum fuerunt. 6 adde servos, adde familias, adde carraginem et epotata flumina consumptasque silvas, laborasse denique terram ipsam, quae tantum barbarici tumoris excepit.

7[capitulum 7 legamenque ad capitulum anglice] Exstat ipsius epistula missa ad senatum legenda ad populum, qua indicat de numero barbarorum, quae talis est:

2 "Senatui populoque Romano Claudius princeps." (hanc autem ipse dictasse perhibetur, ego verba magistri memoriae non requiro.) 3 "Patres conscripti, mirantes15 audite quod verum est. trecenta viginti milia barbarorum in Romanum solum armati venerunt. haec si vicero, vos vicem reddite meritis; si non vicero, scitote me post Gallienum velle pugnare. 4 fatigata est tota res publica. pugnamus post Valerianum, post Ingenuum, post Regalianum, post Lollianum, post Postumum, post Celsum, post mille alios, qui contemptu mali16 principis a re publica defecerunt. 5 non scuta, non spathae, non pila iam supersunt. Gallias et Hispanias, vires rei publicae, Tetricus tenet, et omnes sagittarios, quod pudet dicere, Zenobia possidet. quidquid fecerimus satis grande est."

6 Hos igitur Claudius ingenita illa virtute superavit, hos brevi tempore adtrivit, de his vix aliquos ad p166patrium solum redire permisit. rogo, quantum pretium est clipeus in Curia tantae victoriae? quantum una aurea statua? 7 dicit Ennius de Scipione: "Quantam statuam faciet populus Romanus, quantam columnam, quae res tuas gestas loquatur?" 8 possumus dicere Flavium Claudium, unicum in terris principem, non columnis, non statuis sed famae viribus adiuvari.

8 [capitulum 8 legamenque ad capitulum anglice] Habuerunt praeterea duo milia navium, duplicem scilicet numerum quam illum, quo tota pariter Graecia omnisque Thessalia urbes Asiae quondam expugnare conata est. sed illud poeticus stilus fingit, hoc vera continet historia. 2 Claudio igitur scriptores adulamur, qui duo milia navium barbararum et trecenta viginti milia armatorum delevit, oppressit, adtrivit, qui carraginem tantam, quantam numerus hic armatorum sibimet aptare potuit et parare, nunc incendi fecit, nunc cum omnibus familiis Romano servitio deputavit. 3 ut docetur eiusdem epistula, quam ad Iunium Brocchum scripsit Illyricum tuentem:

4 Claudius Broccho. delevimus trecenta viginti milia Gothorum, duo milia navium mersimus. 5 tecta sunt flumina scutis, spathis et lanceolis omnia litora operiuntur. campi ossibus latent tecti, nullum iter purum est, ingens carrago deserta est. 6 tantum mulierum cepimus ut binas et ternas mulieres victori sibi miles possit adiungere. 9[capitulum 9 legamenque ad capitulum anglice] et utinam Gallienum non esset passa res publica! utinam sescentos tyrannos non p168pertulisset! salvis militibus, quos varia proelia sustulerunt, salvis legionibus quas Gallienus male victor occidit, quantum esset additum rei publicae! 2 si quidem nunc membra17 naufragii publici colligit nostra diligentia ad Romanae rei publicae salutem."18

3 Pugnatum est enim apud Moesos, et multa proelia fuerunt apud Marcianopolim. 4 multi naufragio perierunt, plerique capti reges, captae diversarum gentium nobiles feminae, impletae barbaris servis Scythicisque19 cultoribus Romanae provinciae. factus limitis20 barbari colonus e Gotho. 5 nec ulla fuit regio quae Gothum servum triumphali quodam servitio non haberet. 6 quid boum barbarorum nostri videre maiores? quid ovium? quid equarum, quas fama nobilitat, Celticarum? hoc totum ad Claudii gloriam pertinet. Claudius et securitate rem publicam et opulentiae nimietate donavit. 7 pugnatum praeterea est apud Byzantios, ipsis qui superfuerant21 Byzantinis fortiter facientibus. 8 pugnatum apud Thessalonicenses, quos Claudio absente obsederant barbari. 9 pugnatum in diversis regionibus, et ubique auspiciis Claudianis victi sunt Gothi, prorsus ut iam tunc Constantio Caesari nepoti futuro videretur Claudius securam parare rem publicam.

p170 10 [capitulum 10 legamenque ad capitulum anglice] Et bene venit in mentem, exprimenda est sors quae Claudio data esse perhibetur Comagenis, ut intellegant omnes genus Claudii ad felicitatem rei publicae divinitus constitutum. 2 nam cum consuleret factus imperator quamdiu imperaturus esset, sors talis emersit:

3 "Tu, qui nunc patrias gubernas oras
et mundum regis, arbiter deorum,
tu vinces22 veteres tuis novellis;
regnabunt etenim tui23 minores
et reges facient suos minores."

4 item cum Appennino de se consuleret, responsum huius modi accepit:

"Tertia dum Latio regnantem viderit aestas."

5 item cum de posteris suis:

"His ego nec metas rerum nec tempora ponam."

6 item cum fratre Quintillo, quem consortem habere volebat imperii, responsum est:

"Ostendent terris hunc tantum fata."

7 quae idcirco posui ut sit omnibus clarum Constantium, divini generis virum, sanctissimum Caesarem, et Augustae ipsum familiae esse et Augustos multos de se daturum, salvis Diocletiano et Maximiano Augustis et eius fratre Galerio.

p172 11[capitulum 11 legamenque ad capitulum anglice] Sed dum haec a divo Claudio aguntur, Palmyreni ducibus Saba et Timagene contra Aegyptios bellum sumunt atque ab his Aegyptia pervicacia et indefessa pugnandi continuatione vincuntur. 2 dux tamen Aegyptiorum Probatus Timagenis insidiis interemptus est. Aegyptii vero omnes se Romano imperatori dederunt in absentis Claudii verba iurantes.

3 Antiochiano24 et Orfito consulibus auspicia Claudiana favor divinus adiuvit. nam cum se Haemimontum multitudo barbararum gentium, quae superfuerant, contulisset, illic ita fame ac pestilentia laboravit ut iam Claudius dedignaretur et vincere. 4 denique finitum est asperrimum bellum, terroresque Romani nominis sunt depulsi.

5 Vera dici fides cogit, simul ut sciant ii qui adulatores nos aestimari cupiunt, id quod historia dici postulat nos25 non tacere: 6 eo tempore, quo parta est plena victoria, plerique milites Claudii secundis rebus elati, quae "sapientium quoque animos fatigant," ita in praedam versi sunt ut non cogitarent a paucissimis se p174posse fugari,26 dum occupati animo atque corporibus avertendis praedis27 inserviunt. 7 denique in ipsa victoria prope duo milia militum a paucis barbaris et iis qui fugerant interempta sunt. 8 sed ubi hoc comperit Claudius, omnes qui rebelles animos extulerant conducto exercitu rapit atque in vincula Romam etiam mittit ludo publico deputandos. ita id, quod vel fortuna vel miles egerat, virtute boni principis antiquatum est. nec sola de hoste victoria, sed etiam vindicta praesumpta est. 9 in quo bello, quoad28 gestum est, equitum Dalmatarum ingens exstitit virtus, quod originem ex ea provincia Claudius videbatur ostendere, quamvis alii Dardanum et ab illo Troianorum rege29 atque ab ipso Dardano sanguinem dicerent trahere.

12 [capitulum 12 legamenque ad capitulum anglice] Fuerunt per ea tempora et apud Cretam Scythae et Cyprum vastare temptarunt, sed ubique morbo aeque30 exercitu laborante superati sunt.

2 Finito sane bello Gothico gravissimus morbus increbruit, tunc cum etiam Claudius adfectus morbo mortalis reliquit et familiare virtutibus suis petiit caelum. 3 quo ad deos atque ad sidera demigrante p176Quintillus frater eiusdem, vir sanctus et sui fratris, ut vere dixerim, frater, delatum sibi omnium iudicio suscepit imperium, non hereditarium sed merito virtutum, qui factus esset imperator, etiamsi frater Claudii principis non fuisset. 4 sub hoc barbari qui superfuerant Anchialum vastare conati sunt, Nicopolim etiam obtinere. sed illi provincialium virtute obtriti sunt. 5 Quintillus autem ob brevitatem temporis nihil dignum imperio gerere potuit, nam septima decima die, quod se gravem et serium contra milites ostenderat ac verum principem pollicebatur, eo genere, quo Galba, quo Pertinax interemptus est. 6 et Dexippus quidem Quintillum31 non dicit occisum, sed tantum mortuum. nec tamen addit morbo, ut dubium sentire videatur.

13 [capitulum 13 legamenque ad capitulum anglice] Quoniam res bellicas diximus, de Claudii genere et familia saltem pauca dicenda sunt, ne ea quae scienda sunt praeterisse videamur: 2 Claudius, Quintillus et Crispus fratres fuerunt. Crispi filia32 Claudia; ex ea et Eutropio, nobilissimo gentis Dardanae viro, Constantius Caesar est genitus. 3 fuerunt p178etiam sorores, quarum una, Constantina nomine, nupta tribuno Assyriorum, in primis annis defecit. 4 de avis nobis parum cognitum; varia enim plerique prodiderunt.

5 Ipse Claudius insignis morum gravitate, insignis vita singulari et unica castimonia, vini parcus, ad cibum promptus, statura procerus, oculis ardentibus, lato et pleno vultu, digitis usque adeo fortibus, ut saepe equis et mulis ictu pugni dentes excusserit. 6 fecerat hoc etiam adulescens in militia, cum ludicro Martiali in Campo luctamen inter fortissimos quosque monstraret. 7 nam iratus ei, qui non balteum sed genitalia sibi contorserat, omnes dentes uno pugno excussit. quae res33 indulgentiam meruit34 pudoris vindictae. 8 si quidem tunc Decius imperator, quo praesente fuerat perpetratum, et virtutem et verecundiam Claudii publice praedicavit donatumque armillis et torquibus a militum congressu facessere praecepit, ne quid atrocius quam luctamen exigit faceret.

p180 9 Ipsi Claudio liberi nulli fuerunt, Quintillus duos reliquit, Crispus, ut diximus, filiam.

14 [capitulum 14 legamenque ad capitulum anglice] Nunc ad iudicia principum veniamus, quae de35 illo a diversis edita sunt, et eatenus quidem ut appareret quandocumque Claudium imperatorem futurum.

2 Epistula Valeriani ad Zosimionem, procuratorem Syriae: "Claudium, Illyricianae gentis virum, tribunum Martiae quintae legioni fortissimae ac devotissimae36 dedimus, virum devotissimis quibusque ac fortissimis veterum praeferendum. 3 huic salarium de nostro privato aerario dabis annuos frumenti modios tria milia, hordei sex milia, laridi libras duo milia, vini veteris sextarios tria milia quingentos, olei boni sextarios centum quinquaginta, olei secundi sextarios sescentos, salis modios viginti, cerae pondo centum quinquaginta, feni, paleae, aceti, holeris, herbarum quantum satis est, pellium tentoriarum decurias triginta, mulos annuos sex, equos annuos tres, camelas annuas decem, mulas annuas novem, argenti in opere annua pondo quinquaginta, Philippeos nostri vultus annuos centum quinquaginta et in strenis quadraginta septem et trientes centum sexaginta. 4 item in cauco p182et scypho et zema pondo undecim. 5 tunicas russas militares annuas duas,37 sagochlamydes annuas duas, fibulas argenteas inauratas duas, fibulam auream cum acu Cyprea unam. balteum argenteum inauratum unum, anulum bigemmem unum uncialem, brachialem unam unciarum septem, torquem libralem unum, cassidem inauratam unam, scuta chrysographata duo, loricam unam, quam refundat. 6 lances Herculianas duas, aclides duas, falces duas, falces fenarias quattuor. 7 cocum, quem refundat, unum, mulionem, quem refundat, unum, mulieres speciosas ex captivis duas. 8 albam subsericam unam cum purpura Girbitana, subarmalem unum cum purpura Maura. 9 notarium, quem refundat, unum, structorem, quem refundat, unum. 10 accubitalium Cypriorum paria duo, interulas puras duas, fascias viriles duas,38 togam, quam refundat, unam, latum clavum, quem refundat, unum. 11 venatores, qui obsequantur, duo, carpentarium unum, curam praetorii unum, aquarium unum, piscatorem unum, dulciarium unum. 12 ligni cotidiani pondo mille, si est copia, sin minus, quantum fuerit et ubi fuerit; coctilium cotidiana vatilla quattuor. 13 balneatorem unum et ad balneas ligna, sin minus, lavetur in publico. p18414 iam cetera, quae propter minutias suas scribi nequeunt, pro moderatione praestabis, sed ita ut nihil adaeret, et si alicubi aliquid defuerit, non praestetur nec in nummo exigatur. 15 haec autem omnia idcirco specialiter non quasi tribuno sed quasi duci detuli, quia vir talis est ut ei plura etiam deferenda sint."

15 [capitulum 15 legamenque ad capitulum anglice] Item ex epistula eiusdem alia inter cetera ad Ablavium Murenam praefectum praetorii: "Desine autem conqueri, quod adhuc Claudius est tribunus nec exercitus ducis loco39 accipit, unde etiam senatum et populum conqueri iactabas. 2 dux factus est et dux totius Illyrici. habet in potestatem Thracios, Moesos, Dalmatas, Pannonios, Dacos exercitus. 3 vir ille summus nostro quoque iudicio speret consulatum et, si eius animo commodum est, quando voluerit, accipiat praetorianam praefecturam. 4 sane scias tantum ei a nobis decretum salarii quantum habet Aegypti praefectura, tantum vestium quantum proconsulatui Africano detulimus, tantum argenti quantum accipit curator Illyrici metallarius,40 tantum ministeriorum quantum nos ipsi nobis per singulas quasque decernimus civitates, ut intellegant omnes quae sit nostra de viro tali sententia."

16[capitulum 16 legamenque ad capitulum anglice] Item epistula Decii de eodem Claudio:

"Decius Messallae praesidi Achaiae salutem." p186inter cetera: "Tribunum vero nostrum Claudium, optimum iuvenem, fortissimum militem, constantissimum civem, castris, senatui et rei publicae necessarium, in Thermopylas ire praecipimus mandata eidem cura Peloponnensium, scientes neminem melius omnia quae iniungimus esse curaturum. 2 huic ex regione Dardanica dabis milites ducentos, ex cataphractariis centum, ex equitibus sexaginta, ex sagittariis Creticis sexaginta, ex tironibus bene armatos mille. 3 nam bene illi novi creduntur exercitus; neque enim illo quisquam devotior, fortior, gravior invenitur."

17 [capitulum 17 legamenque ad capitulum anglice] Item epistula Gallieni, cum nuntiatum esset per frumentarios Claudium irasci, quod ille mollius viveret: 2 "Nihil me gravius accepit quam quod notaria tua intimasti Claudium, parentem amicumque nostrum, insinuatis sibi falsis plerisque graviter irasci. 3 quaeso igitur, mi Venuste, si mihi fidem exhibes, ut eum facias a Grato et Herenniano placari, nescientibus hoc militibus Daciscianis, qui iam saeviunt, ne graviter res erumpant.41 4 ipse ad eum dona misi, quae ut libenter accipiat tu facies. curandum praeterea est, ne me hoc scire intellegat ac sibi suscensere iudicet et pro necessitate ultimum consilium capiat. 5 misi autem ad eum pateras gemmatas trilibres duas, scyphos aureos gemmatos trilibres duos, discum corymbiatum p188argenteum librarum viginti, lanceam argenteam pampinatam librarum triginta, patenam argenteam hederaciam librarum viginti et trium, boletar halieuticum argenteum librarum viginti, urceos duos auro inclusos argenteos librarum sex et in vasis minoribus argenti libras viginti quinque, calices Aegyptios operisque diversi decem, 6 chlamydes veri luminis limbatas duas, vestes diversas sedecim, albam subsericam, paragaudem triuncem unam, zanchas de nostris Parthicas paria tria, singiliones Dalmatenses decem, chlamydem Dardanicam mantuelem unam, paenulam Illyricianam unam, 7 bardocucullum unum, cucutia villosa duo, oraria Sarabdena quattuor, aureos Valerianos centum quinquaginta, trientes Saloninianos trecentos."

18 [capitulum 18 legamenque ad capitulum anglice] Habuit et senatus iudicia, priusquam ad imperium perveniret, ingentia. nam cum esset nuntiatum illum cum Marciano fortiter contra gentes in Illyrico dimicasse, adclamavit senatus: 2 "Claudi, dux fortissime, aveas! virtutibus tuis, devotioni tuae! Claudio statuam omnes dicamus. Claudium consulem omnes cupimus. 3 qui amat rem publicam sic agit, qui amat principes sic agit, antiqui milites sic egerunt. felicem te, Claudi, iudicio principum, felicem te p190virtutibus tuis, consulem te, praefectum te! vivas Valeri, et ameris a principe!

4 Longum est tam multa quam meruit vir ille perscribere; unum tamen tacere non debeo, quod illum et senatus et populus et ante imperium et in imperio et post imperium sic dilexit ut satis constet neque Traianum neque Antoninos neque quemquam alium principem sic amatum.


Apparatus Criticus:

1 Victoriamque Peter; Victorianamque P, Hohl.

2 reliquit ins. by Salm. foll. by Peter; om. in P.

3 nobis Salm.; bonis P.

4 negare Eyssenhardt, Peter; genere P, Σ.

5 ille Salm.; nihil PΣ.

6 So Cas. foll. by Peter; sic loquitur pro Milone P.

7 potest Σ; post P.

8 expresso Salm.; expressa P, Peter, Hohl.

9 Vespasiani quoque Σ, Hohl; om. in P.

10 aris ac templis transp. by Klotz; after principem in P, Peter.

11 So Gruter, foll. by Peter; diximus triginta P.

12 id Peter; quid P.

13 Names corr. by Muellenhoff; virtingui sigypedes P.

14 inruperunt Peter, Hohl; in rep. uenerunt P.

15 mirantes Obrecht, Peter; militantes P.

16 mali v. Winterfeld; alio P; Gallieni Egnatius, foll. by Peter and Hohl.

17 membra Damsté, Thörnell; uerba PΣ, Peter; reliqua Cas., Hohl.

18 salutem ins. by Hohl; om. in P; lacuna assumed by Peter.

c. ix.1‑2 incl. in letter of Claudius by Thörnell and Hohl; letter ended in c. viii.6 by Peter.

19 Scythicisque Closs foll. by Peter and Hohl; senibusque PΣ.

20 limitis Peter; miles PΣ.

21 superfuerant Σ, Peter; superius fuerant P.

22 tu uinces Salm.; in PΣ.

23 tui om. in P.

24 Atticiano P, Peter.

25 nos ins. by Hohl; om. in P and by Peter.

26 fugari Petschenig, Hohl; fatigari P, Peter.

27 praesidiis P.

28 quoad Petschenig, Ellis; quod P; quod foll. by lacuna Peter.

29 rege ins. by Salm.; om. in P.

30 aeque Bitschofsky; atque P; atque <fame> Salm., Peter.

31 Quintillum Salm., Peter; Claudium P, Hohl.

32 filia Σ; familia P.

33 quae res Hohl; quaeres P; quaerens editors.

34 meruit Σ, Hohl; om. in P and by Peter.

35 de om. in P.

36 ac deuotissimae Σ, Hohl; om. in P and by Peter.

37 duas ins. by Cas. foll. by Hohl; om. in P and by Peter.

38 fascias . . . duas Σ, Hohl; om. in P and by Peter.

39 ducis loco Mommsen, Hohl; ducem loco PΣ; ducendas Cas., Peter.

40 metallarius Mommsen, Hohl; Metlarius P, Peter.

41 res erumpant Salm. foll. by Peter1 and Lenze; reserum P; rem ferant Petschenig, Peter2, Hohl.


[image ALT: Valid HTML 4.01.]

Pagina recensita: IV Kal. Apr. 05