[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
mail: Bill Thayer 
[ALT imaginis: Click here to go to the English-language version of this page.]
English

[ALT imaginis: Cliccare qui per una pagina di aiuto in Italiano.]
Italiano

[Legamen ad varias paginas adiutivas]
Adiutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Altius

[Legamen ad ostium meum]
Ostium

[ALT imaginis: link to previous section]
Pescennius Niger
Haec pagina telaris pars est
Historiae Augustae

a Loeb Classical Library editae
MCMXXI

Hic textus in dominio publico est.

Textum quam diligentissime perscrutavi et recensui —
sed si quemlibet errorem invenies, mihi, obsecro, scribe.


[ALT imaginis: link to next section]
Caracalla

(Vol. II) Historia Augusta

p460 Clodius Albinus

1capitulum 1 legamenque ad capitulum anglice1 Uno eodemque prope tempore post Pertinacem, qui auctore1 Albino interemptus est, Iulianus a senatu Romae, Septimius Severus ab exercitu in Illyrico,2 Pescennius Niger in Oriente, Clodius Albinus in Gallia imperatores appellati. 2 et Clodium3 quidem Herodianus dicit Severi4 Caesarem fuisse. sed cum alter alterum indignaretur imperare, nec Galli ferre possent aut Germaniciani5 exercitus quod et ipsi suum specialem principem haberent, undique cuncta turbata sunt.

3 Fuit autem Clodius Albinus familia nobili, Hadrumetinus tamen ex Africa. 4 quare sortem illam, qua6 Severum laudatum in Pescennii vita diximus, ad p462se trahebat, nolens intellegi "Pessimus Albus,"7 quod eodem versu continebatur quo et Severi laus et adprobatio Nigri Pescennii. 5 sed priusquam vel de vita eius vel de morte dissero, etiam hoc dicendum est quod eum nobilem fecit.

2 [capitulum 2 legamenque ad capitulum anglice]1 Nam ad hunc eundem quondam Commodus tum cum8 successorem Albino daret, litteras dederat, quibus iusserat ut Caesar esset. exemplum indidi:

2 "Imperator Commodus Clodio Albino. alias ad te publice de successione atque honore tuo misi, sed hanc familiarem et domesticam, omnem, ut vides, manu mea scriptam, qua tibi do facultatem, ut, si necessitas fuerit, ad milites prodeas et tibi Caesareanum nomen adsumas. 3 audio enim et Septimium Severum et Nonium Murcum male de me apud milites loqui, ut sibi parent stationis Augustae procurationem. 4 habebis praeterea, cum id feceris, dandi stipendii usque ad tres aureos liberam potestatem, quia et super hoc ad procuratores meos litteras misi, quas ipse signatas excipies signo Amazonio et, cum opus fuerit, rationalibus dabis, ne te non audiant, cum de aerario volueris imperare. 5 sane ut tibi insigne aliquod9 imperialis maiestatis adiciam,10 habebis utendi coccini pallii facultatem in praesenti11 et ad me, p464et cum mecum fueris, habiturus et purpuram sed sine auro, quia ita et proavus meus Verus, qui puer vita functus est, ab Hadriano, qui eum adoptavit, accepit."

3 [capitulum 3 legamenque ad capitulum anglice]1 His litteris acceptis omnino12 facere id quod iubebat noluit, videns13 odiosum14 Commodum propter mores suos, quibus rem publicam perdiderat et se dedecoraverat, quandocumque feriendum, et timens15 ne ipse pariter occideretur.

2 Exstat denique illius contio qua,16 cum accepit imperium, et quidem Severi, ut quidam, voluntate firmatum, huius rei memoriam facit. 3 cuius hoc exemplum est: "Invitum me, commilitones, ductum ad imperium etiam illud probat, quod Commodum donantem me Caesareano nomine contempsi; sed et vestrae voluntati17 et Severi Augusti parendum est, quia credo sub homine optimo et viro forti posse bene rem publicam regi".

4 Nec negari potest,18 quod19 etiam Marius Maximus dicit, hunc animum Severo primum fuisse, ut, si quid ei contingeret, Pescennium Nigrum et Clodium Albinum sibi substitueret. 5 sed postea et filiis iam p466maiusculis studens et Albini amori invidens sententiam mutasse atque illorum utrumque20 bello opressisse, maxime precibus uxoris adductus.21 6 denique Severus eum et consulem designavit, quod utique nisi de optimo viro non fecisset, homo in legendis magistratibus diligens.

4 [capitulum 4 legamenque ad capitulum anglice]1 Sed ut ad eum redeam, fuit, ut dixi, Albinus Hadrumetinus oriundo, sed nobilis apud suos et originem a Romanis familiis trahens, Postumiorum scilicet et Albinorum et Ceioniorum. 2 quae familia hodie quoque, Constantine maxime, nobilissima est et per te aucta et augenda, quae per Gallienum et Gordianos plurimum crevit. 3 hic tamen natus lare modico, patrimonio pertenui, parentibus sanctis, patre Ceionio Postumo, matre Aurelia Messalina, primus suis parentibus fuit. 4 cum exceptus utero, quod contra consuetudinem puerorum, qui, cum nascuntur, solent22 rubere,23 esset24 candidissimus, Albinus est dictus. 5 quod verum25 esse patris epistula ad26 Aelium Bassianum tunc proconsulem Africae data designat, adfinem, quantum videtur, eorum ipsorum. 6 epistula Ceionii Postumi ad Aelium Bassianum: "Filius mihi natus est VII kal. Decembres, ita candidus p468statim toto corpore, ut linteamen, quo27 exceptus est, vinceret. 7 quare susceptum eum Albinorum familiae, quae mihi tecum communis est, dedi Albini nomine imposito. fac ut rem publicam et te et nos, ut facis, diligas."

5 [capitulum 5 legamenque ad capitulum anglice]1 Hic ergo omnem pueritiam in Africa transegit, eruditus litteris Graecis ac Latinis28 mediocriter, quod esset animi iam tum29 militaris et superbi. 2 nam30 fertur in scholis saepissime cantasse inter puerulos

"Arma amens capio, nec sat rationis in armis,"

repetens

"Arma amens capio."

3 Huic multa imperii signa, cum esset natus, facta dicuntur. nam et bos albus purpureis ad plenum colorem cornibus natus est.31 4 quae tamen in templo Apollinis Cumani ab eodem posita iam tribuno diu fuisse dicuntur, quod, cum illi32 sortem de fato33 suo tolleret, his versibus eidem dicitur esse responsum:

"Hic rem Romanam magno turbante tumultu
sistet eques,34 sternet Poenos Gallumque rebellem."

5 et in Gallia quidem eum multas gentes domuisse constat. ipse autem suspicabatur de Severo sibi praedictum "sternet Poenos," quod Septimius Afer esset. p4706 fuit et aliud signum futuri imperii. nam cum Caesareana familia hoc speciale habuerit, ut parvuli domus eius in testudineis alveis35 lavarentur, nato infantulo testudo ingens patri eius munere piscatoris adlata est; 7 quod ille homo litteratus omen accipiens et testudinem libenter accepit et eam curari iussit atque infantulo ad excaldationes pueriles dicari, nobilitandum etiam hinc sperans. 8 cum rarum esset, aquilas in his locis videri, in quibus natus est Albinus, septima eius die36 hora convivii, quod celebritati pueri deputabatur, cum ei37 fierent nomina, septem aquilae parvulae de nidis adlatae sunt et quasi ad iocum circa cunas pueri constitutae. nec38 hoc omen pater abnuit et39 iussit aquilas ali et diligenter curari. 9 accessit omen, quod, cum pueri eius familiae russulis fasciolis inligarentur, quod forte lotae atque udae essent russulae fasciolae, quas mater praegnans paraverat, purpurea matris inligatus40 est fascea; unde illi ioco nutricis etiam Porphyrii nomen inditum est. 10 haec atque alia signa imperii futuri fuere. quae qui volet nosse, Aelium Cordum legat, qui frivola super huius modi ominibus cuncta persequitur.

p472 6 [capitulum 6 legamenque ad capitulum anglice]1 Adulescens igitur statim se ad militiam contulit atque Antoninis per Lollium Serenum et Baebium Maecianum et Ceionium Postumianum suos adfines innotuit. 2 egit tribunus equites Dalmatas; egit et legionem41 quartanorum et primanorum; Bithynicos exercitus eo tempore quo42 Avidius rebellabat fideliter tenuit. 3 dein per Commodum ad Galliam translatus, in qua fusis gentibus43 Transrhenanis celebre nomen suum et apud Romanos et apud barbaros fecit. 4 quibus rebus accensus Commodus Caesareanum ei nomen obtulit et dandi stipendii facultatem et pallii coccini utendi. 5 quibus omnibus ille prudenter abstinuit, dicens Commodum quaerere qui aut cum eo perirent aut quos cum causa ipse posset occidere. 6 quaesturae gratia illi facta est. qua concessa aedilis non amplius quam decem diebus fuit, quod ad exercitum festino mitteretur. 7 dein praeturam egit sub Commodo famosissimam. nam eiusdem ludis Commodus et in foro et in theatro pugnas exhibuisse perhibetur. 8 consul a Severo declaratus est eo tempore quo illum sibi paraverat cum44 Pescennio subrogare.

7 [capitulum 7 legamenque ad capitulum anglice]1 Ad imperium venit natu45 iam grandior et maior Pescennio Nigro, ut Severus ipse in vita sua loquitur p474sed victo Pescennio, 2 cum et filiis suis imperium servare cuperet et ingentem senatus amorem circa Clodium Albinum videret, quod esset vir antiquae familiae, litteras ad eum per quosdam summi amoris ac summae adfectionis misit, quibus hortabatur, ut, quoniam occisus esset Pescennius Niger, ipse cum eo fideliter rem publicam regeret. 3 quarum exemplum hoc esse Cordus ostendit: "Imperator Severus Augustus Clodio Albino Caesari, fratri amantissimo et desiderantissimo, salutem. 4 victo Pescennio litteras Romam dedimus, quas senatus tui amantissimus libenter accepit. te quaeso, ut eo animo rem publicam regas quo delectus es frater animi mei, frater imperii. 5 Bassianus et Geta te salutant. Iulia nostra et te et sororem salutat. infantulo tuo Pescennio Princo munera digna suo loco tuoque mittemus. 6 tu velim exercitus rei publicae ac nobis retentes, mi unanime, mi carissime, mi amantissime."

8 [capitulum 8 legamenque ad capitulum anglice]1 Et has quidem litteras missis stipatoribus fidelissimis dedit, quibus praecepit, ut epistulam publice darent, postea vero dicerent se velle pleraque occulte suggerere, quae ad res bellicas pertinerent et ad secreta castrorum atque aulicam fidem; ubi vero in secretum venissent quasi mandata dicturi, quinque validissimi eum interimerent gladiolis infra vestem latentibus. 2 nec illorum quidem fides defuit.46 nam cum ad Albinum venissent et epistulam dedissent, p476qua lecta cum dicerent quaedam secretius suggerenda et locum semotum ab omnibus arbitris postularent, et cum omnino neminem paterentur ad porticum longissimam cum Albino progredi ea specie ne mandata proderentur, Albinus intellexit insidias. 3 denique indulgens suspicionibus eos tormentis dedit. qui diu primo pernegarunt sed postea victi necessitate confessi sunt ea quae Severus iisdem praeceperat.

4 Tunc iam proditis rebus et apertis insidiis, ea quae suspicabatur Albinus clara esse intellegens exercitu ingenti collecto contra Severum atque eius duces venit. 9[capitulum 9 legamenque ad capitulum anglice]1 et primo quidem conflictu habito contra duces Severi potior fuit, post autem Severus ipse, cum id egisset apud senatum, ut hostis iudicaretur Albinus, contra eum profectus acerrime fortissimeque pugnavit in Gallia non sine varietate fortunae. 2 denique cum sollicitus augures consuleret, responsum illi est, ut dicit Marius Maximus, venturum quidem in potestate eius Albinum, sed non vivum nec mortuum. quod et factum est. 3 nam cum ultimo proelio commissum esset, innumeris suorum caesis, plurimis fugatis, multis etiam deditis, Albinus fugit et, ut multi dicunt, se ipse percussit, ut alii, servo suo percussus semivivus ad Severum deductus est. 4 unde confirmatum est augurium quod fuerat ante praedictum. multi praeterea dicunt, a militibus, qui eius47 nece48 a Severo gratiam requirebant.

p478 5 Fuit Albino unus, ut aliqui dicunt, filius, ut49 Maximus dicit, duo. quibus primum veniam dedit, pars vero eos cum matre percussit et in profluentem abici iussit. 6 caput eius excisum pilo circumtulit Romamque misit, litteris ad senatum datis quibus insultavit, quod Albinum tantopere dilexissent ut eius adfines et fratrem praecipue ingenti honore cumularent. 7 iacuisse ante praetorium Severi Albini corpus per dies plurimos dicitur usque ad fetorem, laniatumque a canibus in profluentem abiectum est.

10 [capitulum 10 legamenque ad capitulum anglice]1 De moribus eius varia dicuntur. et Severus quidem ipse haec de eodem loquitur, ut eum dicat turpem malitiosum improbum inhonestum cupidum luxuriosum. 2 sed haec belli tempore vel post bellum, quando ei iam velut de hoste credi non poterat, 3 cum et ipse ad eum quasi ad amicissimum frequentes miserit litteras, et multi de Albino bene senserint,50 et Severus ipse Caesarem suum eundem appellari voluerit et, cum de successore cogitaret, hunc primum habuerit ante oculos.

4 Exstant praeterea Marci epistulae de hoc eodem, quae testimonium et virtutum eius ferant et morum. 5 quarum unam inserere ad praefectos datam super eius nomine absurdum non fuit:

6 "Marcus Aurelius Antoninus praefectis51 suis salutem. Albino ex familia Ceioniorum, Afro quidem p480homini sed non multa52 ex Afris habenti, Plautilli genero, duas cohortes alares regendas dedi. 7 est homo exercitatus, vita tristis, gravis moribus. puto eum rebus castrensibus profuturum, certe offuturum non esse53 satis novi. 8 huic salarium duplex decrevi, vestem militarem simplicem sed loci sui, stipendium quadruplum. hunc vos adhortamini, ut se rei publice ostentet,54 habiturus praemium quod merebitur."

9 Est et alia epistula, qua idem Marcus Avidii Cassii temporibus de hoc eodem scripsit, cuius exemplum hoc est: 10 "Laudanda est Albini constantia, qui graviter deficientes exercitus tenuit, cum ad Avidium Cassium confugerent. et nisi hic fuisset, omnes fecissent. 11 habemus igitur virum dignum consulatu, quem sufficiam in locum Cassii Papirii, qui mihi exanimis prope iam nuntiatus est. 12 quod interim a te publicari nolo, ne aut ad ipsum Papirium aut ad eius adfectus perveniat, nosque videamur in locum viventis consulem subrogasse." 11[capitulum 11 legamenque ad capitulum anglice]1 et istae igitur epistulae constantem55 virum Albinum fuisse56 indicant, et illud praecipue, quod ad eas civitates instaurandas quas Niger adtriverat pecuniam misit, quo facilius sibi earum accolas conciliaret.

2 Gulosum eum Cordus, qui talia persequitur in suis voluminibus, fuisse dicit, et ita quidem ut pomorum tantum hauserit57 quantum ratio58 humana non patitur. p4823 nam et quingentas ficus passarias, quas Graeci callistruthias vocant, ieiunum comedisse dicit et centum persica Campana et melones Ostienses decem et uvarum Labicanarum pondo viginti et ficedulas centum et ostrea quadringenta. 4 vini sane parcum fuisse dicit; quod Severus negat, qui eum adserit ebrium etiam in bello fuisse. 5 cum suis ei59 numquam convenit vel propter vinolentiam, ut dicit Severus, vel propter morum acrimoniam. 6 uxori odiosissimus fuit, servis iniustus, atrox circa militem. nam saepe etiam ordinarios centuriones, ubi causae qualitas non postulabat,60 in crucem sustulit. verberavit certe virgis saepissime neque umquam delictis pepercit. 7 in vestitu nitidissimus fuit, in convivio sordidissimus et soli studens copiae, mulierarius inter primos amatores, aversae Veneris semper ignarus et talium persecutor, agri colendi peritissimus, ita ut etiam Georgica scripserit. 8 Milesias nonnulli eiusdem esse dicunt, quarum fama non ignobilis habetur, quamvis mediocriter scriptae sint.

12 [capitulum 12 legamenque ad capitulum anglice]1 A senatu tantum amatus est quantum nemo principum, in odium speciatim Severi, quam vehementer p484ob crudelitatem oderant senatores. 2 denique victo eo plurimi senatores a Severo interfecti sunt, qui eius partium vel vere fuerant vel esse videbantur. 3 denique cum apud Lugdunum eundem interfecisset, statim litteras requiri iussit, ut inveniret vel ad quos ipse scripsisset, vel qui ad eum rescripsissent, omnesque illos quorum epistulas repperit hostes iudicari a senatu fecit; 4 nec his pepercit, sed et ipsos interemit et bona eorum proposuit atque in aerarium publicum rettulit.

5 Exstat epistula Severi, quae ostendit animum suum, missa ad senatum, cuius hoc exemplum est: 6 "Nihil mihi gravius potest evenire, patres conscripti, quam ut vestrum iudicium Albinus haberet potius quam Severus. 7 ego frumenta rei publicae detuli, ego multa bella pro re publica gessi, ego populo Romano tantum olei detuli quantum rerum natura vix habuit. ego interfecto Pescennio Nigro vos a malis tyrannicis liberavi. 8 magnam sane mihi reddidistis vicem, magnam gratiam; unum ex Afris et quidem Hadrumetinis, fingentem quod de Ceioniorum stemmate sanguinem duceret, usque adeo extulistis, ut eum principem habere velletis me principe, salvis liberis meis. 9 defuitne quaeso tanto senatu quem amara deberetis, qui vos amaret? huius fratrem honoribus extulistis, ab hoc consulatus, ab hoc praeturas, ab hoc speratis61 cuiusvis magistratus insignia. p48610 non eam gratiam mihi redditis quam maiores vestri contra Pisonianam factionem, quam item pro Traiano, quam nuper contra Avidium Cassium praestiterunt; fictum illum et ad omnia mendaciorum genera paratum, qui nobilitatem quoque mentitus est, mihi praeposuistis. 11 quin etiam audiendus in senatu fuit Statilius Corfulenus, qui honores Albino et eius fratri decernendos ducebat, cui hoc superfuit, ut de me illi62 decerneret homo nobilis et triumphum. 12 maior fuit dolor, quod illum pro litterato laudandum plerique duxistis, cum ille neniis quibusdam anilibus occupatus inter Milesias Punicas Apulei sui et ludicra litteraria consenesceret." 13 hinc apparet quanta severitate factionem vel Pescennianam vel Clodianam vindicaverit. 14 quae quidem omnia in vita eius posita sunt. quae qui diligentius scire velit, legat Marium Maximum de Latinis scriptoribus, de Graecis scriptoribus Herodianum, qui ad fidem pleraque dixerunt.

13 [capitulum 13 legamenque ad capitulum anglice]1 Fuit statura procerus, capillo renodi et crispo, fronte lata et63 candore mirabili, ita64 ut plerique putent quod ex eo nomen acceperit, voce muliebri et prope ad eunuchorum sonum, motu facili, iracundia gravi, furore tristissimo, in luxurie varius, nam65 saepe adpetens vini, frequenter abstinens. 2 armorum sciens prorsus, ut non male sui temporis Catilina diceretur.

p488 3 Non ab re esse credimus causas ostendere quibus amorem senatus Clodius Albinus meruerit. 4 cum Britannicos exercitus regeret iussu Commodi atque illum interemptum adhuc falso comperisset, cum sibi ab ipso Commodo Caesareanum nomen esset delatum, processit ad milites et hac contione usus est: 5 "Si senatus populi Romani suum illud vetus haberet imperium, nec in unius potestate res tanta consisteret, non ad Vitellios neque ad Nerones neque ad Domitianos publica fata venissent. in imperio consulari nostrae illae gentes Ceioniorum Albinorum Postumiorum, de quibus patres vestri, qui et ipsi ab avis suis audierant, multa didicerunt.66 6 et certe Africam Romano imperio senatus adiunxit, Galliam senatus subegit et67 Hispanias, orientalibus populis senatus dedit leges, Parthos temptavit senatus; subegisset, nisi tam avarum68 principem Romano exercitui fortuna rei publicae tunc dixisset.69 7 Britannias Caesar subegit, certe senator, nondum tamen dictator. hic ipse Commodus quanto melior fuisset, si timuisset senatum? 8 et usque ad Neronem quidem senatus auctoritas valuit, qui sordidum et impurum principem damnare non timuit, cum sententiae in p490eum dictae sint, qui vitae necisque potestatem atque imperium tunc tenebat.70 9 quare, commilitones, ego Caesareanum nomen, quod mi Commodus detulit, nolo. di faxint ut ne alii quidem velint. 10 senatus imperet, provincias dividat, senatus nos consules faciat. et quid71 dico senatus? vos ipsi et patres vestri; eritis enim ipsi senatores."

14 [capitulum 14 legamenque ad capitulum anglice]1 Haec contio vivo adhuc Commodo Romam delata est. quae Commodum in Albinum exasperavit, statimque successorem misit Iunium Severum, unum ex contubernalibus suis. 2 senatui autem tantum placuit, ut miris adclamationibus absentem eum ornaret et vivo Commodo et deinceps interempto, ita ut nonnulli etiam Pertinaci auctores fuerint, ut eum sibi socium adscisceret, et72 apud Iulianum de occidendo73 Pertinace ipsius plurimum auctoritas valuerit. 3 ut autem hoc verum intellegatur, epistulam Commodi ad praefectos praetorii suos datam inserui, qua de occidendo Albino74 significavit suam mentem:

4 "Aurelius Commodus suis75 praefectis salutem. audisse vos credo, primum fictum esse quod ego meorum consilio interfectus essem, deinde contionem Clodii Albini apud milites meos habitam, qua76 se multum senatui commendat, idque, quantum videmus, non frustra. 5 nam qui principem unum in re publica p492negat esse debere quique adserit a senatu oportere totam rem publicam regi, is per senatum sibi petit imperium. cavete igitur diligentissime; iam enim hominem scitis vobis militibus populoque vitandum."

6 Has litteras cum Pertinax invenisset, in Albini odium publicare studuit.77 quare Albinus occidendi Pertinaci Iuliano auctor fuit.


Apparatus Criticus:

1 auctor P.

2 Illyrico Erasmus; syria P.

3 clodius P.

4 seuerum P.

5 Germaniciani Salmasius; germaniani P.

6 quae P.

7 Albus Jordan; albinus P.

8 tum cum Peter; cum eum P.

9 aliquid P1.

10 adiciam Peter; accedam P.

11 in praesenti Damsté; me praesentem P; impraesentiarum P2.

12 a nonio P.

13 uidens Salmasius. umen P.

14 odiosum Peter from Σ; om. in P.

15 timens Salmasius; eum timens P.

16 quam P.

17 uoluntatis P1.

18 potes P1.

19 quos P1.

20 illos utrosque P corr.

21 abductus P corr.

22 qui, cum nascuntur, solent Lessing; qui nascuntur et solent P, Peter.

23 rubore P.

24 esse P.

25 ueri P1.

26 om. in P1.

27 quod P.

28 ac latinis graecis P1.

29 tum Peter; inte P; inde Salmasius.

30 superbi. nam Peter; superbiam P.

31 quod mirandum fuit cum cornibus added in P; rej. by Peter.

32 illi Peter2; illis P.

33 facto P.

34 tumultus steteque P1.

35 testudine albeis P.

36 diei P.

37 eis P.

38 ne P,º Peter.

39 et ins. by Frankfurter.

40 inlitus P1.

41 legione P.

42 quod P.

43 gentibus Peter; fugentibus P.

44 cum Pescennio Jordan; Pescennio P; <et> Pescennium Peter1; [Pescennio] Peter2.

45 natura P.

46 fidefuit P1.

47 qui eius Casaubon; cuius P, Peter.

48 necem P1.

49 ut ins. by Peter; om. in P.

50 senserunt P corr.

51 praefectus P1.

52 multa Jordan; multo P.

53 esse non P.

54 ostentet et P1.

55 constantem Peter; constat eum P.

56 fuissent P.

57 auxerit P.

58 oratio P1.

59 ei Mommsen; et P.

60 postulabit P1.

61 speratis P, Peter1; sperastis Peter2.

62 illi Damsté; ille P, Peter.

63 et P, Peter1; om. by Peter2.

64 ita Petschenig, Peter2; et P; om. by Peter1.

65 uarius nam Peter1; uarium nam P; uarii amans Petschenig, Peter2.

66 didicerunt P, Peter1; tradiderunt followed by lacuna Peter2.

67 et om. in P, added by Peter1; senatus subegit ins. before Hispanias by Peter2.

68 stauarum P.

69 dixisse P.

70 tenebant P.

71 quod P.

72 et ins. by Petschenig; om. in P, Peter.

73 occidendi P.

74 iuliano P.

75 suis Casaubon, Peter1; seuerus P; [Seuerus] Peter2.

76 qua Jordan; quod P.

77 publicasse tu id P.


[image ALT: Valid HTML 4.01.]

Pagina recensita: XI Kal. Jan. 05