[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
mail: Bill Thayer 
[ALT imaginis: Click here to go to the English-language version of this page.]
English

[ALT imaginis: Cliccare qui per una pagina di aiuto in Italiano.]
Italiano

[Legamen ad varias paginas adiutivas]
Adiutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Altius

[Legamen ad ostium meum]
Ostium

[ALT imaginis: link to previous section]
Macrinus
Haec pagina telaris pars est
Historiae Augustae

a Loeb Classical Library editae
MCMXXIV

Hic textus in dominio publico est.

Textum quam diligentissime perscrutavi et recensui —
sed si quemlibet errorem invenies, mihi, quaeso, scribe.


[ALT imaginis: link to next section]
Elagabalus

(Vol. II) Historia Augusta

p82 Diadumenus Antoninus

1capitulum 1 legamenque ad capitulum anglice1 Antonini Diadumeni pueri, quem cum patre Opilio Macrino imperatorem dixit exercitus occiso Bassiano factione Macriniana, nihil habet vita memorabile, nisi quod Antoninus est dictus et quod ei stupenda omina sunt facta imperii non diutini, ut evenit. 2 nam cum primum innotuit per legiones occisum esse Bassianum, ingens maeror obsedit omnium pectora, quod Antoninum in re publica non haberent, existimantium quod cum eo Romanum esset imperium periturum. 3 id ubi Macrino iam imperatori nuntiatum est, veritus ne in aliquem Antoninorum, qui multi ex adfinibus Antonini Pii erant inter duces, exercitus inclinaret, statim contionem parari iussit filiumque suum hunc puerum Antoninum appellavit. 4 contio: "Videtis, conmilitones, et me aetatis iam provectae et Diadumenum puerum, quem diu principem, si di p84faveant, habebitis. 5 intellego praeterea desiderium ingens Antoniniani nominis apud vos manere. quare, quoniam mihi per conditionem fragilitatis humanae non multum superesse videtur ad vitam, hunc puerum Antoninum vobis auctoribus nuncupo diu vobis Antoninum repraesentaturum." 6 adclamatum: "Macrine imperator, di te servent. Antonine Diadumene, di te servent. 7 Antoninum dudum1 omnes rogamus. Iuppiter optime maxime, Macrino et Antonino vitam. tu scis, Iuppiter, Macrinus vinci non potest. 8 Antoninum habemus, omnia habemus. Antoninum nobis di dederunt. patre dignus2 Antoninus, dignus imperio." 2[capitulum 2 legamenque ad capitulum anglice]1 Macrinus imperator dixit: "Habete igitur, conmilitones, pro imperio aureos ternos, pro Antonini nomine aureos quinos et solitas promotiones sed geminatas. di facient ut haec saepius fiant. dabimus autem per cuncta quinquennia hoc quod hodie putavimus." 2 post hoc ipse puerulus Diadumenus Antoninus imperator dixit: "Gratias vobis, conmilitones, quod me et imperio donastis et nomine, si quidem dignos et me et patrem meum duxistis3 quos imperatores Romanos diceretis et quibus committeretis rem publicam. 3 et p86pater quidem meus curabit ne desit imperio, ego autem elaborabo ne desim nomini Antoninorum. scio enim me Pii, me Marci, me Veri suscepisse nomen, quibus satis facere perdifficile est. 4 interim tamen causa imperii, causa nominis, id omne quod pater et tantundem promitto, honoribus, ut et venerandus Macrinus pater praesens promisit, duplicatis." 5 Herodianus Graecus scriptor haec praeteriens Diadumenum tantum Caesarem dicit puerum a militibus nuncupatum et cum patre occisum.

6 Hac habita contione statim apud Antiochiam moneta Antonini Diadumeni nomine percussa est, Macrini usque ad iussum senatus dilata est. 7 missae etiam ad senatum litterae quibus nomen Antonini indicatum est. quare etiam senatus imperium id libenter dicitur recepisse, quamvis alii Antonini Caracalli odio id factum putent. 8 paraverat sane paenulas populo coloris russei dare Macrinus imperator in honorem Antonini filii sui, quae vocarentur Antoninianae, ut caracallae Bassiani dictae sunt, adserens melius filium suum Paenuleum vel Paenularium dicendum quam Caracallus esset dictus Bassianus. 9 congiarium etiam per edictum Antoninianum promisit, ut ipsum edictum poterit indicare. p8810 verba edicti: "Vellem, Quirites, iam praesentes essemus; Antoninus vester vobis congiarium sui nominis daret. incideret praeterea et pueros Antoninianos et puellas Antoninianas, quae tam grati nominis gloriam propagarent"; et reliqua.

3 [capitulum 3 legamenque ad capitulum anglice]1 His ita gestis signa in Castris et vexilla fieri Antoniniana iussit fecitque Bassiani simulacra ex auro atque argento atque dies septem supplicatio pro Antonini nomine celebrata est.

2 Puer fuit omnium speciosissimus, statura longiuscula, crine flavo, nigris oculis, naso deducto, ad omnem decorem mento composito, ore ad4 oscula parato, fortis naturaliter, exercitio delicatior. 3 hic ubi primum indumenta coccea et purpurea ceteraque castrensia imperii insignia accepit, quasi sidereus et caelestis emicuit, ut amaretur ab omnibus gratia venustatis. haec5 de puero sunt dicenda.

4 Nunc veniamus ad omina imperii, quae cum in aliis tum in hoc praecipue sunt stupenda. 4[capitulum 4 legamenque ad capitulum anglice]1 die qua natus est pater eius purpuras, tunc forte procurator aerarii maioris, inspexit et quas claras probavit in id conclave redigi praecepit in quo post duas horas Diadumenus natus est. 2 solent deinde pueri pilleo insigniri naturali, quod obstetrices rapiunt et advocatis p90credulis vendunt, si quidem causidici hoc iuvari dicuntur. 3 at iste puer pilleum non habuit sed diadema tenue, sed ita forte ut rumpi non poterit, fibris intercedentibus6 specie nervi sagittarii. 4 ferunt denique Diadematum puerum appellatum, sed ubi adolevit, avi sui nomine materni Diadumenum vocatum, quamvis non multum abhorruerit ab illo signo Diademati nomen Diadumeni. 5 in agro patris eius oves purpureas duodecim ferunt natas, quarum una tantum varia fuerit. 6 eadem die qua hic natus est aquilam ei constat sensim palumbum regium parvulum attulisse et posuisse in cunis dormienti ac recessisse sine noxa. pantagathi in domo patris eius nidum posuerunt. 5[capitulum 5 legamenque ad capitulum anglice]1 his diebus quibus ille natus est mathematici accepta genitura eius exclamaverunt et ipsum filium imperatoris esse et imperatorem, quasi7 mater eius adulterata esset, quod fama retinebat. 2 huic eidem aquila pilleum in agro ambulanti tulit et, cum comitum infantis clamor esset factus, in monumento regio, quod iuxta villam esset in qua tunc pater agebat, supra statuam regis posuit, ita ut capiti eius aptaret. 3 quod multi ominosum putarunt et morti adcommodum, clarum autem eventus ostendit. 4 natus est praeterea natali Antonini et ea hora et signis prope concinentibus p92quibus et Antoninus Pius. quare dixerunt mathematici et imperatoris illum filium futurum et imperatorem, sed non diu. 5 die qua natus est, quod Antonini esset natalis, mulier quaedam propinqua dicitur exclamasse 'Antoninus vocetur,' sed Macrinus timuisse et,8 quod nullus ex eius genere hoc nomine censeretur, abstinuisse nomine imperatorio, simul quod iam rumor de vi geniturae illius emanasset. 6 haec atque alia omina fuisse multi in litteras rettulerunt, sed illud praecipue quod, cum in cunis esset Diadumenus, et leo ruptis vinculis, ut quidam, ferus effugisset atque ad incunabula eius venisset, puerum delinxit et inviolatum reliquit, cum nutrix se in leonem misisset atque eius morsu adfecta perisset, ut quae9 sola forte in areola inventa erat in qua infans iacebat.

6 [capitulum 6 legamenque ad capitulum anglice]1 Haec sunt quae digna memoratu in Antonino Diadumeno esse videantur. cuius vitam iunxissem patris gestis, nisi Antoninorum nomen me ad edendam puerilis specialem expositionem vitae coegisset. 2 et fuit quidem tam amabile illis temporibus nomen Antoninorum, ut qui eo nomine non niteretur mereri non videretur imperium. 3 unde etiam quidam et Severum et Pertinacem et Iulianum Antoninorum praenominibus honorandos putant, unde postea duos Gordianos, patrem et filium, Antoninos cognominatos p94putant. 4 sed aliud est cum praenomen adscitur, aliud cum ipsum nomen imponitur. 5 nam Pius verum nomen Antonini habuit, cognomen Pii, Marcus verum nomen Verissimi habuit, sed hoc sublato atque abolito Antonini non praenomen sed nomen accepit. 6 Verus autem Commodi nomen habuit, quo abolito Antonini non praenomen sed nomen accepit. 7 Commodum autem Marcus Antoninum appellavit atque ita in publicas edidit die natalis sui. 8 iam Caracallum Bassianum satis constat vel somnii causa, quod Severus viderat, cum sibi Antoninum successorem praedictum sensisset, anno10 demum tertio decimo Antoninum dixisse, quando ei etiam imperatoriam addidisse dicitur potestatem. 9 Getam vero, quem multi Antoninum negant dictum, eadem ratione qua Bassianum appellatum satis constat, ut patri Severo succederet, quod minime factum est. 10 post hoc ipse Diadumenus ut commendaretur exercitui, senatui populoque Romano, cum11 esset ingens desiderium Bassiani Caracalli, Antoninum appellatum satis constat.

7 [capitulum 7 legamenque ad capitulum anglice]1 Exstat epistula Opilii Macrini, patris Diadumeni, qua gloriatur non tam se ad imperium pervenisse, qui esset secundus imperii, quam quod Antoniniani nominis esset pater factus, quo clarius12 illis temporibus p96non fuerat vel deorum. 2 quam epistulam priusquam intexam, libet versus inserere in Commodum dictos, qui se Herculem appellaverat, ut intellegant omnes tam clarum fuisse Antoninorum nomen, ut illi ne deorum nomen commode videretur adiungi. 3 versus in Commodum adiungi. versus in Commodum Antoninum dicti:

Commodus Herculeum nomen habere cupit,
Antoninorum non putat esse bonum,
expers humani iuris et imperii,
sperans quin etiam clarius esse deum,
quam si sit princeps nominis egregii.
non erit iste deus nec tamen ullus homo.

4 hi versus a Graeco nescio quo compositi a malo poeta in Latinum translati sunt, quos ego idcirco inserendos putavi, ut scirent omnes Antoninos pluris13 fuisse quam deos ab14 trium principum amore, quo sapientia, bonitas, pietas consecrata sit, in Antonino pietas, in Vero bonitas, in Marco sapientia. 5 redeo nunc ad epistulam Macrini Opilii:

"Opilius Macrinus Noniae Celsae coniugi. quid boni adepti sumus, mi uxor, caret aestimatione. et fortassis de imperio me putes dicere; non magnum p98est istud quod etiam indignis fortuna concessit. 6 Antonini pater factus sum; Antonini mater es facta. o nos beatos, o fortunatam domum, praeclaram laudem nunc demum felicis imperii. 7 di faxint et bona Iuno, quam colis, ut et ille Antonini meritum effingat, et ego, qui sum pater Antonini, dignus omnibus videar." 8[capitulum 8 legamenque ad capitulum anglice]1 hac epistula indicatur, quantum gloriae adeptus sibi videretur quod vocatus est filius Antoninus.

2 Hic tamen quarto decimo mense imperii ob incivilem patris atque asperum principatum interfectus est cum patre, non suo nomine; 3 quamvis etiam istum ultra aetatem saevisse in plerosque reperiam, ut docent litterae ab hoc eodem ad patrem missae. 4 nam cum quidam defectionis suspicionem incurrissent, et eos Macrinus saevissime punisset filio forte absente, atque hic audisset auctores quidem defectionis occisos, conscios15 tamen, quorum dux Armeniae erat et item legatus Asiae atque Arabiae, ob antiquam familiaritatem dimissos, his litteris convenisse patrem dicitur, paribus missis etiam ad matrem, quarum exemplum historiae causa inserendum putavi:

5 "Patri Augusto filius Augustus. non satis, mi pater, videris in amore nostro tenuisse tuos mores, qui tyrannidis adfectatae conscios reservasti, p100sperans eos vel amiciores tibi futuros, si iis parceres, vel ob antiquam familiaritatem16 dimittendos. 6 quod nec debuit fieri nec proderit.17 nam primum omnium iam te exulcerati suspicionibus amare non possunt. deinde crudeliores inimici sunt, qui obliti veteris familiaritatis se inimicissimis tuis iunxerunt. adde quod exercitus adhuc habent.

7 'Si te nulla movet tantarum gloria rerum,
Ascanium surgentem et spes heredis Iuli
respice, cui regnum Italiae Romanaque tellus
debetur.'

8 feriendi sunt isti, si vis esse securus. nam vitio generis humani alii non sunt defuturi, cum isti servantur." 9 hanc epistulam quidam ipsius, quidam magistri eius Caeliani ferunt, Afri quondam rhetoris, ex qua apparet, quam asper futurus iuvenis si vixisset.

9 [capitulum 9 legamenque ad capitulum anglice]1 Exstat alia epistula ad matrem ab eodem destinata talis: "Dominus noster et Augustus nec te amat nec ipsum se, qui inimicos suos servat. age igitur, ut Arabianus et Tuscus et Gellius ad palum deligentur,18 ne, si occasio fuerit, non praetermittant." 2 et, quantum Lollius Urbicus in historia sui temporis p102dicit, istae litterae per notarium proditae illi puero multum apud milites obfuisse dicuntur. 3 nam, cum patrem occidissent, quidam hunc servare voluerunt, sed exstitit cubicularius, qui has epistulas contioni militum legit.

4 Interfectis igitur ambobus et capitibus pilo circumlatis, in Marcum Aurelium Antoninum caritate nominis inclinavit exercitus. 5 is filius Bassiani Caracalli ferebatur. erat autem templi Heliogabali sacerdos, homo omnium impurissimus et qui fato quodam Romanum deformarit imperium. 6 de quo quidem, quia multa sunt, loco suo disseram.


Apparatus Criticus:

1 dudum Peter; diuum P.

2 dignus om. in P; patre Antoninus <dignus> Mommsen, Jordan; imperatorem. Antoninus Peter.

3 duxistis Jordan, Peter; dixistis P.

4 ad om. in P.

5 so P; haec <fere> Peter1; haec <sunt> quae de imperio Peter2.

6 so Cas., Peter; uiris intersedentibus P.

7 quasi om. in P.

8 et om. in P; ins. by Paucker, Petschenig, Peter2.

9 ut quae Unger, Peter2; atque P.

10 Antonino P.

11 cum om. in P.

12 clarius Jordan, Peter1; clarior P; clarior <honor> Peter2.

13 plures P.

14 ab Peter2; ac P, Peter1.

15 conscios ins. by Paucker, Peter2; om. in P, Peter1.

16 familiam tamen P.

17 proderit Unger, Peter2; poterit P.

18 diligenter P.


[image ALT: Valid HTML 4.01.]

Pagina recensita: VI Id. Feb. 05