[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
mail: Bill Thayer 
[ALT imaginis: Click here to go to the English-language version of this page.]
English

[ALT imaginis: Cliccare qui per una pagina di aiuto in Italiano.]
Italiano

[Legamen ad varias paginas adiutivas]
Adiutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Altius

[Legamen ad ostium meum]
Ostium

[ALT imaginis: link to previous section]
Pertinax
Haec pagina telaris pars est
Historiae Augustae

a Loeb Classical Library editae
MCMXXI

Hic textus in dominio publico est.

Textum quam diligentissime perscrutavi et recensui —
sed si quemlibet errorem invenies, mihi, quaeso, scribe.


[ALT imaginis: link to next section]
Septimius Severus

(Vol. I) Historia Augusta

p348 Didius Julianus

1[capitulum 1 legamenque ad capitulum anglice]1 Didio Iuliano, qui post Pertinacem imperium adeptus est, proavus fuit Salvius1 Iulianus, bis consul, praefectus urbi et iuris consultus, quod magis eum nobilem fecit, 2 mater Clara Aemilia, pater Petronius Didius Severus, fratres Didius Proculus et Nummius Albinus, avunculus Salvius Iulianus. avus paternus Insubris Mediolanensis, maternus ex Hadrumetina colonia.

3 Educatus est apud Domitiam Lucillam, matrem Marci imperatoris. 4 inter viginti viros lectus est suffragio matris Marci. quaestor ante annum quam legitima aetas sinebat designatus est. 5 aedilitatem suffragio Marci consecutus est. praeter eiusdem suffragio fuit. 6 post praeturam legioni praefuit in p350Germania vicensimae secundae Primigeniae. 7 inde Belgicam sancte ac diu rexit. ibi Chaucis, Germaniae populis qui Albim fluvium adcolebant, erumpentibus restitit tumultuariis auxiliis provincialium. 8 ob quae consulatum meruit testimonio imperatoris. Chattos etiam debellavit. 9 inde Dalmatiam regendam accepit eamque a confinibus hostibus vindicavit. 2[capitulum 2 legamenque ad capitulum anglice]1 post Germaniam inferiorem rexit. post hoc curam alimentorum in Italiam meruit. tunc factus est reus per quendam Severum Clarissimum militem coniurationis cum Salvio contra Commodum, sed a Commodo, quia multos iam senatores occiderat et quidem nobiles ac potentes in causis maiestatis, ne tristius gravaretur, Didius liberatus est accusatore damnato. 2 absolutus iterum ad regendam provinciam missus est. Bithyniam deinde rexit, sed non ea fama qua ceteras.

3 Fuit consul cum Pertinace et in proconsulatu Africae eidem2 successit et semper ab eo collega est et successor appellatus. maxime eo die cum filiam suam Iulianus despondens adfini suo ad Pertinacem venisset idque intimasset, dixit: ". . . .que debita reverentia, quia collega et successor meus est." statim enim mors Pertinacis secuta est. 4 quo interfecto p352cum Sulpicianus imperator in castris appellari vellet, et Iulianus cum genero ad senatum venisset, quem indictum acceperat, cumque clausas valvas invenisset atque illic duos tribunos repperisset, 5 Publium3 Florianum et Vectium4 Aprum, coeperunt cohortari tribuni, ut locum arriperet. quibus cum5 diceret iam alium imperatorem appellatum, retinentes eum ad praetoria castra duxerunt. 6 sed posteaquam in castra ventum est, cum6 Sulpiciano praefecto urbi, socero Pertinacis, contionante sibique imperium vindicante Iulianum e muro ingentia pollicentem nullus admitteret, primum Iulianus monuit praetorianos, ne eum facerent imperatorem, qui Pertinacem vindicaret; deinde scripsit in tabulis se Commodi memoriam restituturum. 7 atque ita est admissus et7 imperator appellatus, rogantibus praetorianis ne Sulpiciano aliquid noceret, quod imperator esse voluisset.

3 [capitulum 3 legamenque ad capitulum anglice]1 Tunc Iulianus Flavium Genialem et Tullium Crispinum suffragio praetorianorum praefectos praetorii fecit stipatusque est caterva imperatoria per Maurentium, qui et ante Sulpiciano coniunxerat. 2 sane cum vicena quina milia militibus promisisset, tricena dedit. p3543 dein8 habita contione militari vespera in senatum venit totumque se senatui permisit factoque senatus consulto imperator est appellatus, et tribuniciam potestatem ius proconsulare in patricias familias relatus emeruit. 4 uxor etiam Manlia Scantilla et filia eius Didia Clara Augustae sunt appellatae. 5 inde se ad Palatium recepit, uxore ac filia illuc vocatis trepidis invitisque9 transeuntibus, quasi iam imminens exitium praesagirent. 6 praefectum urbi Cornelium Repentinum, generum suum, fecit in locum Sulpiciani.

7 Erat interea in odio populi Didius Iulianus ob hoc, quod creditum fuerat emendationem temporum Commodi Pertinacis auctoritate reparandam, habebaturque ita, quasi Iuliani consilio esset interemptus. 8 et iam hi primum qui Iulianum odisse coeperant disseminarunt prima statim die Pertinacis cena despecta luxuriosum parasse convivium ostreis et altilibus et piscibus adornatum. quod falsum fuisse constat. 9 nam Iulianus tantae parsimoniae fuisse perhibetur, p356ut per triduum porcellum, per triduum leporem divideret, si quis ei10 forte misisset, saepe autem nulla exsistente religione holeribus leguminibusque contentus sine carne cenaverit. 10 deinde neque cenavit priusquam sepultus esset Pertinax, et tristissimus cibum ob eius necem sumpsit et primam noctem vigiliis continuavit, de tanta necessitate sollicitus.

4 [capitulum 4 legamenque ad capitulum anglice]1 Ubi vero primum inluxit, senatum et equestrem ordinem in Palatium venientem admisit atque unumquemque, ut erat aetas, vel fratrem11 vel filium vel parentem adfatus blandissime est. 2 sed populus in Rostris atque ante curiam ingentibus eum conviciis lacessebat, sperans deponi ab eo posse imperium quod milites12 dederant. 3 lapidationem quoque fecere. descendenti cum militibus et senatu in curiam diras imprecati sunt, rem divinam facienti ne litaret13 optarunt. 4 lapides etiam in eum iecerunt, cum Iulianus manu eos semper placare cuperet. 5 ingressus autem curiam, placide et prudenter verba fecit. egit gratias, quod esset adscitus, quod et ipse et uxor et filia eius Augustorum nomen acceperunt. patris patriae quoque nomen recepit, argenteam statuam respuit. 6 e senatu in Capitolium pergenti populus obstitit, sed ferro et vulneribus et pollicitationibus p358aureorum, quos14 digitis ostendebat ipse Iulianus ut fidem faceret, summotus atque depulsus est. 7 inde ad circense spectaculum itum est. sed occupatis indifferenter omnium subselliis populus geminavit convicia in Iulianum; Pescennium Nigrum, qui iam imperare dicebatur, ad urbis praesidium vocavit. 8 haec omnia Iulianus placide tulit totoque imperii sui tempore mitissimus fuit. populus autem in milites vehementissime invehebatur, qui ob pecuniam Pertinacem occidissent. multa igitur quae Commodus statuerat, Pertinax tulerat, ad conciliandum favorem populi restituit. 9 de ipso Pertinace neque male neque bene quicquam egit, quod gravissimum plurimis visum est. 10 constitit autem propter metum militum de honore Pertinacis tacitum esse.15

5 [capitulum 5 legamenque ad capitulum anglice]1 Et Iulianus quidem neque Britannicos exercitus neque Illyricos timebat, Nigro vero misso primipilario occidi praeceperat, timens praecipue Syriacos exercitus. 2 ergo Pescennius Niger in Syria, Septimius Severus in Illyrico16 cum exercitibus quibus praesidebant a Iuliano descivere. 3 sed cum ei nuntiatum esset Severum descivisse, quem suspectum non habuerat, perturbatus est et17 ad senatum venit impetravitque18 ut hostis Severus renuntiaretur; 4 militibus etiam qui p360Severum secuti fuerant dies praestitutus, ultra quam, si cum Severo fuissent, hostium numero haberentur. 5 missi sunt praeterea legati a senatu consulares ad milites, qui suaderent ut Severus repudiaretur, et is esset imperator quem senatus elegerat. 6 inter ceteros legatus est Vespronius Candidus, vetus consularis, olim militibus invisus ob durum et sordidum imperium. 7 missus est successor Severo Valerius Catullinus, quasi posset ei succedi, qui militem iam sibi tenebat. 8 missus praeterea Aquilius centurio, notus caedibus senatoriis, qui Severum occideret. 9 ipse autem Iulianus praetorianos in campum deduci iubet, muniri turres, sed milites desides et urbana luxuria dissolutos invitissimos ad exercitium militare produxit, ita ut vicarios operis, quod unicuique praescribebatur, mercede conducerent.

6 [capitulum 6 legamenque ad capitulum anglice]1 Et Severus quidem ad urbem infesto agmine veniebat, sed Didius Iulianus nihil cum exercitu praetoriano proficiebat, quem cotidie populus et magis oderat et ridebat. 2 et Iulianus sperans Laetum fautorem Severi, cum per eum Commodi manus evasisset ingratus tanto beneficio iussit eum occidi. iussit etiam Marciam una19 interfici.

p362 3 Sed dum haec egit Iulianus, Severus classem Ravennatem occupat, legati senatus, qui Iuliano promiserant operam suam, ad Severum transierunt. 4 Tullius Crispinus, praefectus praetorio, contra Severum missus ut classem produceret, repulsus Romam rediit. 5 haec cum Iulianus videret, senatum rogavit ut virgines Vestales et ceteri sacerdotes cum senatu obviam exercitui Severi prodirent et praetentis infulis rogarent, inanem rem20 contra barbaros milites parans. 6 haec tamen agenti Iuliano Plautius21 Quintillus consularis augur contradixit, adserens non debere imperare eum qui armis adversario non posset resistere. 7 cui multi senatores consenserunt. quare iratus Didius milites e castris petiit, qui senatum ad obsequium cogerent aut obtruncarent. 8 sed id consilium displicuit. neque enim dicebat, ut, cum senatus hostem Severum Iuliani causa iudicasset, eundem Iulianum pateretur infestum. 9 quare meliore consilio ad senatum venit petiitque, ut fieret senatus consultum de participatione imperii. quod statim factum est.

7 [capitulum 7 legamenque ad capitulum anglice]1 Tunc omen quod sibi Iulianus, cum imperium acciperet, fecerat omnibus venit in mentem. 2 nam cum consul designatus de eo sententiam dicens ita pronuntiasset: p364"Didium Iulianum imperatorem appellandum esse censeo," Iulianus suggessit "Adde et Severum," quod cognomentum avi22 et proavi sibi Iulianus adsciverat. 3 sunt tamen qui dicant nullum fuisse Iuliani consilium de obtruncando senatu, cum tanta in eum senatus consuluisset.23

4 Post senatus consultum statim Didius Iulianus unum ex praefectis, Tullium Crispinum, misit. 5 ipse autem tertium fecit praefectum Veturium Macrinum, ad quem Severus litteras miserat, ut esset praefectus. 6 sed pacem simulatam esse mandatamque24 caedem Severi Tullio Crispino, praefecto praetorii, et populus locutus est et Severus suspicatus. 7 denique hostem se Iuliano Severus esse maluit quam participem consensu militum. 8 Severus autem statim et ad plurimos Romam scripsit et occulto misit edicta, quae proposita sunt. 9 fuit praeterea in Iuliano haec amentia, ut per magos pleraque faceret, quibus putaret25 vel odium populi deleniri vel militum arma compesci. 10 nam et quasdam non convenientes Romanis sacris hostias immolaverunt et carmina profana incantaverunt, et ea quae ad speculum dicunt26 fieri, in quo pueri praeligatis oculis incantato vertice respicere dicuntur, Iulianus fecit. 11 tuncque puer vidisse dicitur et adventum Severi et Iuliani decessionem.

p366 8 [capitulum 8 legamenque ad capitulum anglice]1 Et Crispinus quidem, cum occurrisset praecursoribus Severi, Iulio Laeto auctore a Severo interemptus est. 2 deiecta sunt etiam consulta senatus. Iulianus convocato senatu quaesitisque sententiis, quid facto opus esset, certi nihil comperit a senatu. 3 sed postea sponte sua gladiatores Capuae iussit armari per Lollianum Titianum, et Claudium Pompeianum e Tarracinensi ad participatum evocavit, quod et gener imperatoris fuisset et diu militibus praefuisset. sed hoc ille recusavit, senem se et debilem luminibus respondens. 4 transierant et ex Umbria milites ad Severum. 5 et praemiserat quidem litteras Severus, quibus iubebat interfectores Pertinacis servari.

6 Brevi autem desertus est ab omnibus Iulianus et remansit in Palatio cum uno de praefectis suis Geniali et genero Repentino. 7 actum est denique ut Iuliano senatus auctoritate abrogaretur imperium. et abrogatum est, appellatusque statim Severus imperator, cum fingeretur quod veneno se27 absumpsisset Iulianus. 8 missi tamen a senatu, quorum cura per militem gregarium in Palatio idem Iulianus occisus est fidem Caesaris implorans, hoc est Severi. 9 filiam suam potitus imperio dato patrimonio emancipaverat, p368quod ei cum Augustae nomine statim sublatum est. 10 corpus eius a Severo uxori Manliae Scantillae ac filiae ad sepulturam est redditum et in proavi monumenta translatum miliario quinto Via Labicana.

9 [capitulum 9 legamenque ad capitulum anglice]1 Obiecta sane sunt Iuliano haec: quod gulosus fuisset, quod aleator, quod armis gladiatoriis exercitus esset, eaque omnia senex fecerit, cum antea numquam adulescens his esset vitiis infamatus. obiecta est etiam superbia, cum ille etiam in imperio fuisset humillimus. 2 fuit autem contra humanissimus ad convivia, benignissimus ad subscriptiones, moderatissimus ad libertatem.

3 Vixit annis quinquaginta sex mensibus quattuor, imperavit mensibus duobus diebus quinque. reprehensum in eo praecipue, quod eos, quos regere auctoritate sua debuerat, regendae rei publicae sibi praesules ipse fecisset.


Apparatus Criticus:

1 albius P.

2 idem P.

3 publicum P.

4 uectium P; Vettium Jordan, Peter.

5 cum om. in P1.

6 cum om. in P1.

7 est admissus et Peter; et admissus est P.

8 dein Peter; in P1.

9 inuitisque Peter1; inuitis eo P;  inuitis eo Peter2.

10 et P.

11 fratrem Peter2; patrem P.

12 mites P1.

13 ne litaret Edit. princeps; elitaret P.

14 quod P.

15 est P.

16 niger in illyrico s. seuerus in syria P.

17 et om. in P.

18 impetrauitque P (Dessau); imperauitque Peter.

19 Marciam una Mommsen; marci mannum P.

20 rem ins. by Peter; om. in P.

21 Plautius Peter; phaustius P.

22 habui P.

23 consuluisset P; contulisset Peter.

24 mandatamque Ursinus; tantamque P.

25 putaret Egnatius; uitaret P.

26 ducunt P.

27 se P; om. by Peter.


[image ALT: Valid HTML 4.01.]

Pagina recensita: XIV Kal. Mar. 05