[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
mail: Bill Thayer 
[ALT imaginis: Click here to go to the English-language version of this page.]
English

[ALT imaginis: Cliccare qui per una pagina di aiuto in Italiano.]
Italiano

[Legamen ad varias paginas adiutivas]
Adiutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Altius

[Legamen ad ostium meum]
Ostium

[ALT imaginis: link to next section]
Pars I
Haec pagina telaris pars est
Historiae Augustae

a Loeb Classical Library editae
MCMXXIV

Hic textus in dominio publico est.

Textum quam diligentissime perscrutavi et recensui —
sed si quemlibet errorem invenies, mihi, obsecro, scribe.


[ALT imaginis: link to next section]
Alexander Severus

(Vol. II) Historia Augusta

p142

Antoninus Heliogabalus
(Pars II)

(18)[capitulum 18 legamenque ad capitulum anglice]4 De huius vita multa in litteras missa sunt obscena, quae quia digna memoratu non sunt, ea prodenda censui quae ad luxuriam pertinebant, quorum aliqua privatus, aliqua iam imperator fecisse perhibetur, cum ipse e privatis diceret se Apicium, imperatorum vero37 Othonem et Vitellium imitari. 19[capitulum 19 legamenque ad capitulum anglice] nam primus omnium privatorum toros aureis toralibus texit, quia tunc ex Antonini Marci auctoritate id fieri licebat, qui omnem apparatum imperatorium publice vendiderat. 2 deinde aestiva convivia coloribus exhibuit, ut hodie prasinum, vitreum alia die, venetum deinceps38 exhiberet, semper p144varie per dies omnes aestivos. 3 primus deinde authepsas argenteas habuit, primus etiam caccabos. vasa deinde centenaria argentea scalpta et nonnulla schematibus libidinosissimis inquinata. 4 et mastichatum et puleiatum et omnia haec quae nunc luxuria retinet primus invenit. 5 nam rosatum ab aliis acceptum pinearum etiam adtritione odoratius reddidit. denique haec genera poculorum ante Heliogabalum non leguntur. 6 nec erat ei ulla vita nisi exquirere voluptates. primus fecit de piscibus insicia, primus de ostreis et leiostreis et aliis huiusmodi marinis conchis et locustis et cammaris et scillis. 7 stravit et triclinia de rosa et lectos et porticus ac sic deambulavit, idque omni florum genere, liliis, violis, hyacinthis, et narcissis. 8 hic non nisi unguento nobili aut croco piscinis infectis natavit. 9 nec cubuit in accubitis facile nisi iis quae pilum leporinum haberent aut plumas perdicum subalares, saepe culcitas mutans.

20 [capitulum 20 legamenque ad capitulum anglice] Senatum nonnumquam ita contempsit, ut mancipia togata appellaret, populum Romanum unius fundi cultorem, equestrem ordinem in nullo loco habens. 2 praefectum urbicum saepe post cenam ad potandum vocabat adhibitis et praefectis praetorio, ita ut, si recusarent, magistri officiorum39 eos cogerent. p1463 voluit et per singulas urbis regiones40 praefectos urbi facere, ut41 essent in urbe quattuordecim. et fecisset, si vixisset, promoturus omnes turpissimos et ultimae professionis homines.

4 Hic solido argento factos habuit lectos et tricliniares et cubiculares. 5 comedit saepius ad imitationem Apicii calcanea camelorum et cristas vivis gallinaceis demptas, linguas pavonum et lusciniarum, quod qui ederet a pestilentia tutus diceretur. 6 exhibuit et Palatinis lances42 ingentes extis mullorum refertas et cerebellis phoenicopterum et perdicum ovis et cerebellis turdorum et capitibus psittacorum et phasianorum et pavonum. 7 barbas sane mullorum tantas iubebat exhiberi, ut pro nasturtiis,43 apiasteris, et phaselaribus et faeno Graeco exhiberet plenis fabatariis et discis. quod praecipue stupendum est.

21 [capitulum 21 legamenque ad capitulum anglice] Canes iecinoribus anserum pavit. habuit leones et leopardos exarmatos in deliciis, quos edoctos per mansuetarios subito ad secundam et tertiam mensam iubebat accumbere, ignorantibus cunctis quod exarmati essent, ad pavorem ridiculum excitandum. 2 misit et uvas Apamenas in praesepia equis suis et psittacis atque phasianis leones pavit et alia animalia. 3 exhibuit et sumina apruna per dies decem tricena cottidie cum suis vulvis, pisum cum aureis, lentem cum cerauniis, fabam cum electris, orizam cum albis exhibens. 4 albas praeterea in vicem piperis piscibus et tuberibus conspersit. 5 oppressit in tricliniis p148versatilibus parasitos suos violis et floribus, sic ut animam aliqui efflaverint, cum erepere ad summum non possent. 6 condito piscinas et solia temperavit et rosato atque absinthiato.44 vulgum ad bibendum invitavit et ipse cum populo tantum bibit, ut in piscina. eum bibisse intellegeretur, viso quod unus bibisset. 7 eunuchos pro apophoretis dedit, dedit quadrigasº equos stratos, mulos, basternas, et raedas, dedit etº aureos millenos et centena pondo argenti. 22[capitulum 22 legamenque ad capitulum anglice] sortes saneº convivales scriptas in coclearibus habuit tales ut alius exierit "decem camelos," alius "decem muscas," alius "decem libras auri," alius "decem plumbi," alius "decem struthiones," alius "decem ova pullina," ut vere sortes essent et fata temptarentur. 2 quod quidem et ludis suis exhibuit, cum et ursos decem et decem glires et decem lactucas et decem auri libras in sorte habuit. primusque hunc morem sortis instituit quem nunc videmus. 3 sed vere ad sortem scaenicos vocavit, cum et canes mortuos et libram bubulae carnis haberet in sorte et item centum aureos et mille argenteos et centum folles aeris et alia talia. 4 quae populus tam libenter accepit, ut eum postea imperare gratularentur.

23 [capitulum 23 legamenque ad capitulum anglice] Fertur in euripis vino plenis navales p150circenses exhibuisse, pallia de oenanthio fudisse et elephantorum quattuor quadrigas in Vaticano agitasse dirutis sepulchris quae obsistebant, iunxisse etiam camelos quaternos ad currus in Circo privato spectaculo. 2 serpentes per Marsicae gentis sacerdotes collegisse fertur, eosque subito ante lucem, ut solet populus ad ludos celebres convenire, effudisse, multosque adflictos morsu et fuga. 3 usus est aurea omni tunica, usus et purpurea, usus et de gemmis Persica, cum gravari se diceret onere voluptatis. 4 habuit et in calciamentis gemmas, et quidem scalptas. quod risum omnibus movit, quasi possent scalpturae nobilium artificum videri in gemmis, quae pedibus adhaerebant. 5 voluit uti et diademate gemmato, quo pulchrior fieret et magis ad feminarum vultum aptus. quo et usus est domi. 6 fertur et promisisse phoenicem convivis vel pro ea libras auri mille, ita45 ut in praetorio eas dimitteret.46 7 marinae aquae colymbos exhibuit, in mediterraneis locis maxime, eosdemque p152singulis amicis natantibus dimisit et iterum cum piscibus implevit. 8 montem nivium in viridario domus aestate fecit advectis nivibus. ad mare piscem numquam comedit, in longissimis a mari locis omnia marina semper exhibuit. murenarum lactibus et luporum in locis mediterraneis rusticos pavit.

24 [capitulum 24 legamenque ad capitulum anglice] Pisces semper quasi in marina aqua cum colore suo coctos conditura veneta comedit. momentarias de rosato et rosis piscinas exhibuit et lavit47 cum omnibus suis caldarias de nardo exhibens. idem in lucernis balsamum exhibuit. 2 idem mulieres numquam iteravit praeter uxorem. lupanaria domi amicis, clientibus et servis exhibuit. 3 idem numquam minus centum sestertiis cenavit, hoc est argenti libris triginta. aliquando autem tribus milibus sestertium cenavit, omnibus supputatis quae impendit. cenas vero et Vitellii et Apicii vicit. 4 pisces e vivariis48 suis bubus traxit. per macellum transiens mendicitatem publicam flevit. 5 parasitos ad rotam aquariam ligabat et cum vertigine sub aquas mittebat rursusque in p154summum revolvebat eosque Ixiones amnicos49 vocavit. 6 stravit et saxis Lacedaemoniis ac Porphyreticis plateas in Palatio, quas Antoninianas vocavit. quae saxa usque ad nostram memoriam manserunt, sed nuper eruta et exsecta sunt. 7 constituerat et columnam unam dare ingentem, ad quam ascenderetur intrinsecus, ita ut in summo Heliogabalum deum collocaret, sed tantum saxum non invenit, cum id de Thebaide adferre cogitaret.

25 [capitulum 25 legamenque ad capitulum anglice] Ebrios amicos plerumque claudebat et subito nocte leones et leopardos et ursos exarmatos inmittebat, ita ut expergefacti in cubiculo eodem leones, ursos, pardos cum luce vel, quod est gravius, nocte invenirent, ex quo plerique exanimati sunt. 2 multis vilioribus amicis folles pro accubitis sternebat eosque reflabat prandentibus illis, ita ut plerumque subito sub mensis invenirentur prandentes. 3 primus denique invenit sigma in terra sternere, non in lectulis, ut a pedibus utres per pueros ad reflandum spiritum solverentur.

4 In mimicis50 adulteriis ea quae solent simulato fieri effici ad verum iussit. 5 meretrices a lenonibus cunctis redemit saepe et manumisit. 6 cum inter fabulas privatas sermo esset ortus, quanti herniosi esse possent in urbe Roma, iussit omnes notari eosque ad p156balneas suas exhiberi51 et cum iisdem lavit, nonnullis etiam honestis. 7 gladiatores ante convivium pugnantes vidit52 et pyctas frequenter.53 stravit sibi triclinium in summo lusorio et, dum pranderet, noxios et venationes sibi exhibuit. 9 ºparasitis in secunda mensa saepe ceream cenam, saepe ligneam, saepe eburneam, aliquando fictilem, nonnumquam vel marmoream vel lapideam exhibuit, ita ut omnia illis exhiberentur videnda de diversa materia quae ipse cenabat, cum tantum biberent per singula fercula et manus, quasi comedissent, lavarent.

26 [capitulum 26 legamenque ad capitulum anglice] Primus Romanorum holoserica veste usus fertur, cum iam subsericae in usu essent. linteamen lotum numquam attigit, mendicos dicens qui linteis lotis uterentur. 2 dalmaticatus in publico post cenam saepe visus est, Gurgitem Fabium et Scipionem se appellans, quod cum ea veste esset, cum qua Fabius et Cornelius a parentibus ad corrigendos mores adulescentes in publicum essent producti.

3 Omnes de Circo, de theatro, de Stadio, et omnibus locis et balneis meretrices collegit in aedes publicas p158et apud eas contionem habuit quasi militarem, dicens eas conmilitones, disputavitque de generibus schematum et voluptatum. 4 adhibuit in tali contione postea lenones, exsoletos undique collectos et luxuriosissimos puerulos et iuvenes. 5 et cum ad meretrices muliebri ornatu processisset papilla eiecta, ad54 exsoletos habitu puerorum qui prostituuntur. post contionem pronuntiavit iis quasi militibus ternos aureos donativum petiitque ab iis ut a dis peterent ut alios haberent ipsi55 commendandos.

6 Iocabatur sane ita cum servis ut eos iuberet millena pondo sibi aranearum deferre proposito praemio, collegisseque dicitur decem milia pondo aranearum, dicens et hinc intellegendum quam magna esset Roma. 7 mittebat parasitis pro cellario salarii annui56 vasa cum ranis et scorpiis et cum serpentibus et huiusmodi monstris. 8 claudebat in eiuscemodi vasis infinitum muscarum, apes mansuetas eas appellans.

27 [capitulum 27 legamenque ad capitulum anglice] Quadrigas circensium in tricliniis et in porticibus sibi semper exhibuit pransitans et cenitans, convivas senes agitare cogens, nonnullos honoratos. 2 iam imperator iubebat sibi et decem milia murium exhiberi, mille mustelas, mille sorices. 3 dulciarios et lactarios tales habuit, ut quaecumque coqui de diversis edulibus exhibuissent vel structores vel pomarii, illi p160modo de dulciis modo de lactariis exhiberent. 4 exhibuit parasitis cenas et de vitreis et nonnumquam tot picta mantelia in mensam mittebat, iis edulibus picta quae adponerentur, quot missus esset habiturus, ita ut de acu aut de textili pictura exhiberentur. 5 nonnumquam tamen et tabulae illis pictae exhibebantur, ita ut quasi omnia illis exhiberentur et tamen fame macerarentur. 6 miscuit gemmas pomis ac floribus. iecit et per fenestram cibos totidem quot exhibuit amicis. 7 iusserat et canonem populi Romani unius anni meretricibus, lenonibus, exsoletis intramuranis dari, extramuranis alio promisso, cum eo tempore iuxta provisionem Severi et Traiani septem annorum canon frumentarius Romae esset.

28 [capitulum 28 legamenque ad capitulum anglice] Canes quaternos ingentes iunxit ad currum et sic est vectatus intra domum regiam idemque57 privatus in agris suis fecit. 2 processit in publicum et quattuor cervis iunctis ingentibus. iunxit sibi et leones, Matrem magnam se appellans. iunxit et tigres, Liberum sese vocans eodemque habitu agens quo dii pinguntur quos imitabatur. 3 Aegyptios dracunculos Romae habuit, quos illi agathodaemonas vocant. habuit et hippopotamos et crocodillum et rhinocerotem et omnia Aegyptia, quae per naturam sui exhiberi p162poterant. 4 struthocamelos exhibuit in cenis aliquotiens, dicens praeceptum Iudaeis ut ederent.

5 Illud sane mirum videtur quod dicitur ab eo factum, ut de croco sigma straverit, cum summos viros rogasset ad prandium, pro eorum dignitate se dicens faenum exhibere. 6 transegit et dierum actus noctibus et nocturnos diebus, aestimans hoc inter instrumenta luxuriae, ita ut sero de somno surgeret et salutari inciperet, mane autem dormire inceptaret. amicos admisit58 cottidie nec quemquam facile indonatum relinquebat, nisi quem frugi quasi perditum repperisset.

29 [capitulum 29 legamenque ad capitulum anglice] Habuit gemmata vehicula et aurata contemptis argentatis et eboratis et aeratis. 2 iunxit et quaternas mulieres pulcherrimas et binas ad pabillum vel ternas et amplius et sic vectatus est, sed plerumque nudus, cum illum nudae traherent.

3 Habuit et hanc consuetudinem, ut octo calvos rogaret ad cenam et item octo luscos et item octo podagrosos, octo surdos, octo nigros, octo longos et octo pingues, cum capi non possent uno sigmate, ut de his omnibus risus citaret. 4 donavit et argentum omne convivis quod habuit in convivio et omnem apparatum poculorum, idque saepius. 5 hydrogarum p164Romanorum ducum primus publice exhibuit, cum antea militaris mensa esset, quam postea statim Alexander reddidit. 6 proponebat praeterea iis quai,º themata, ut iura nova dapibus condiendis invenirent, et cuius placuisset commentum, ei dabat maximum praemium, ita ut sericam vestem donaret, quae tunc et in raritate videbatur et in honore. 7 si ius59 autem displicuisset, iubebat ut semper id comesset, quamdiu tamen melius inveniret. 8 semper sane aut inter flores sedit aut inter odores pretiosos. 9 amabat sibi pretia60 maiora dici earum rerum quae mensae parabanturº orexin convivio hanc esse adserens.

30 [capitulum 30 legamenque ad capitulum anglice] Pinxit se ut cuppedinarium, ut seplasiarium, ut popinarium, ut tabernarium, ut lenonem, idque totum domi semper et exercuit. 2 sescentorum struthionum capita una cena multis mensis exhibuit ad edenda cerebella. 3 exhibuit aliquando et tale convivium ut haberet viginti et duo fercula ingentium epularum, sed per singula lavarent et mulieribus uterentur et ipse et amici cum iure iurando quod efficerent voluptatem. 4 celebravit item tale convivium ut apud amicos singulos singuli missus appararentur, et, cum alter maneret in Capitolio, alter in Palatio, alter super Aggerem, alter in Caelio, alter trans Tiberim, et ut quisque mansisset, tamen per ordinem in eorum domibus singula fercula ederentur, ireturque ad omnium domos. 5 sic unum convivium vix toto die p166finitum est, cum et lavarent per singula fercula et mulieribus uterentur. 6 Sybariticum missum semper exhibuit ex oleo et garo, quem quo anno Sybaritae reppererunt, et perierunt. 7 dicitur et balneas fecisse multis locis ac semel lavisse atque statim destruxisse, ne ex usu balneas haberet. hoc idem de domibus, de praetoriis, de diaetis61 fecisse dicitur. 8 sed et haec et alia62 nonnulla fidem transeuntia credo esse ficta ab iis qui in gratiam Alexandri Heliogabalum deformare voluerunt.

31 [capitulum 31 legamenque ad capitulum anglice] Fertur et meretricem notissimam et pulcherrimam redemisse centum sestertiis eamque intactam velut virginem coluisse. 2 huic eidem privato cum quidam diceret "Non times pauper fieri?" dixisse dicitur "Quid melius, quam ut ipse mihi heres sim et uxori meae?" 3 habuerat praeterea facultates a multis dimissas gratia patris. idem filios se nolle dicebat, ne quis ei frugi contingeret. 4 odores Indicos sine carbonibus ad vaporandas diaetas63 iubebat incendi. iter64 privatus numquam minus sexaginta vehiculis fecit, avia sua Varia reclamante quod omnia perditurus esset. 5 imperator vero etiam sescenta vehicula dicitur duxisse, adserens decem milibus camelorum Persarum regem iter facere et Neronem quingentis carrucis iter inisse. 6 causa vehiculorum erat lenonum, lenarum, meretricum, p168exsoletorum, subactorum etiam bene vasatorum multitudo. 7 in balneis semper cum mulieribus fuit, ita ut eas ipse psilothro curaret, ipse quoque barbam psilothro accurans, quodque pudendum dictu sit, eodem quo mulieres accurabantur65 et eadem hora. rasit et virilia subactoribus suis ad novaculam66 manu sua, qua postea barbam fecit. 8 scobe auri porticum stravit et argenti, dolens quod non posset et electri, idque frequenter, quacumque fecit iter pedibus usque ad equum vel carpentum, ut fit hodie de aurosa arena.

32 [capitulum 32 legamenque ad capitulum anglice] Calciamentum numquam iteravit, anulos etiam negatur iterasse. pretiosas vestes saepe conscidit. balaenam67 cepit et adpendit atque ad eius aestimationem ponderis pisces amicis exhibuit. 2 naves onustas mersit in portum, magnanimitatis hoc esse dicens. onus ventris auro excepit, in murrinis et onychis minxit. 3 idem dixisse fertur, "Si habuero heredem, dabo illi tutorem, qui illum haec facere cogat quae ipse feci facturusque sum." 4 habuit etiam istam consuetudinem, ut cenas sibi exhiberet tales ut una die nonnisi de68 phasianis totum ederet omnesque missus sola phasianorum carne strueret, item alia die de pullis, alia de pisce illo et item illo, alia de porcis, alia de struthionibus, alia de oleribus, alia de pomis, alia de dulciis, alia de opere lactario. 5 saepe amicos p170suos Aethiopibus aniculis inclusit nocturnis mansionibus et usque ad lucem detinuit, cum pulcherrimas his diceret apparatas. 6 fecit hoc idem etiam de pueris, et tunc, ante Philippum utpote, licebat. 7 ridebat autem sic nonnumquam, ut publice in theatro solus audiretur. 8 ipse cantavit, saltavit, ad tibias dixit, tuba cecinit, pandurizavit, organo modulatus est. 9 fertur et una die ad omnes Circi et theatri et Amphitheatri et omnium urbis locorum meretrices tectus cucullione mulionico, ne agnosceretur, ingressus, cum tamen omnibus meretricibus sine effectu libidinis aureos donaret, addens, "Nemo sciat, Antoninus haec donat." 33[capitulum 33 legamenque ad capitulum anglice] libidinum genera quaedam invenit, ut spinthrias veterum malorum vinceret, et omnis apparatus Tiberii et Caligulae et Neronis norat.

2 Et praedictum eidem erat a sacerdotibus Syris biothanatum se futurum. 3 paraverat igitur funes blatta et serico et cocco intortos, quibus, si necesse esset, laqueo vitam finiret. 4 paraverat et gladios aureos, quibus se occideret, si aliqua vis urgueret. 5 paraverat et in cerauniis et hyacinthis et in smaragdis venena, quibus se interimeret, si quid gravius inmineret. 6 fecerat et altissimam turrem substratis aureis gemmatisque ante se tabulis, ex qua se praecipitaret, dicens etiam mortem suam pretiosam esse debere et ad speciem luxuriae, ut diceretur nemo sic perisse. 7 sed nihil ista valuerunt. nam, ut diximus, et occisus p172est per scurras et per plateas tractus et sordidissime per cloacas ductus et in Tiberim submissus est.

8 Hic finis Antoninorum nomini in re publica fuit, scientibus cunctis istum Antoninum tam vita falsum fuisse quam nomine.

34 [capitulum 34 legamenque ad capitulum anglice] Mirum fortasse cuipiam videatur, Constantine venerabilis, quod haec clades, quam rettuli, loco principum fuerit, et quidem prope triennio; ita nemo in re publica69 tum fuit qui istum a gubernaculis Romanae maiestatis abduceret, cum Neroni, Vitellio, Caligulae ceterisque huiusmodi numquam tyrannicida defuerit. 2 sed primum omnium ipse veniam peto, quod haec, quae apud diversos repperi, litteris tradidi, cum multa improba reticuerim et quae ne dici quidem sine maximo pudore possunt. 3 ea vero, quae dixi, praetextu verborum adhibito, quantum potui texi. 4 deinde illud quod Clementia tua solet dicere credidi esse respiciendum70 "Imperatorem esse fortunae est." 5 nam et minus boni reges fuerunt et pessimi. agendum vero quod Pietas tua solet dicere, ut sint imperio digni quos ad regendi necessitatem vis fatalis adduxerit. 6 et quoniam hic ultimus Antoninorum fuit, neque postea hoc nomen in re publica loco principum frequentatum est, etiam illud addendum est, ne quis error oriatur, cum duos Gordianos narrare coepero, p174patrem et filium, qui se de Antoninorum genere dici volebant: non nomen in illis primum fuit sed praenomen. 7 deinde, ut in plerisque libris invenio, Antonii dicti sunt, non Antonini.

35 [capitulum 35 legamenque ad capitulum anglice] Haec sunt de Heliogabalo, cuius vitam me invitum et retractantem ex Graecis Latinisque collectam scribere ac tibi offerre voluisti, cum iam aliorum ante tulerimus. 2 scribere autem ordiar qui post sequentur. quorum Alexander optimus et cum cura dicendus est, annorum tredecim princeps, semestres alii et vix annui et bimi, Aurelianus praecipuus et horum omnium decus auctor tui generis Claudius. 3 de quo vereor ad Clementiam tuam scribens vera dicere, ne malivolis adulator videar esse, sed absolvar contra livorem improborum, cum et apud alios clarum esse perspexerim. 4 his iungendi sunt Diocletianus, aurei parens saeculi, et Maximianus, ut vulgo dicitur, ferrei, ceterique ad Pietatem tuam. 5 te vero, Auguste venerabilis, multis paginis iisdemque disertioribus illi prosequentur, quibus id felicior natura detulerit. 6 his addendi sunt Licinius71 atque Maxentius, quorum omnium ius72 in dicionem tuam venit, sed ita p176ut nihil de73 eorum virtute derogetur. 7 non enim ego id faciam quod plerique scriptores solent, ut de iis detraham qui victi sunt, cum intellegam gloriae tuae accedere, si omnia de illis, quae bona in se habuerint, vera praedicaro.º


Apparatus Criticus:

37 e priuatis . . . imperatorum uero Petschenig, Peter2; priuatus . . . imperatorem uero P.

38 et deinceps P.

39 officiorum Salm., Peter2; horum P.

40 urbis regiones Cas., Peter2; urbes lenones P.

41 et ut P.

42 lances ins. by Salm., om. in P1; ingentes dapes P corr.; magides Peter.

43 nascentis P.

44 absentato P, Peter.

45 ita ins. by Editor.

46 eas dimitteret Jordan;  eos demitteret P, Peter2.

47 lauit Peter; uiuit P.

48 ex uiuariis Edit. princ.; seuiuariti P.

49 So Hirschfeld, Peter2; Ixionios amicos P, Peter1.

50 in mimicis Scaliger, Peter; inimicis P.

51 exhiberi Petschenig; exhibere P, Peter.

52 uidit Peter2; sibi P, Peter1.

53 pyctas. frequenter strauit Peter2.

54 ad om. in P.

55 haberent ipsi Petschenig; haberet ipsis P, Peter.

56 cellario salarii annua Salm., Peter; cellarios salarii annua P.

57 idemque Peter; idque P.

58 amicos <admisit> cottidie Golisch; amicos cottidie P; amicis cottidie <aliquid dabat> Cas., Peter.

59 si ius Salm., Peter; sicus P.

60 pretia rerum P.

61 diaetis Lessing; zetis P; zaetis Peter.

62 et alia ins. by Cas. and Peter; om. in P.

63 diaetas Lessing; zetas P; zaetas Peter.

64 in P.

65 So P; accurabantur <loco> Cas., Peter.

66 nouaculam Gruter, von Winterfeld; nouaclum P, Peter.

67 So Madvig; conscidit uel lanam P;  uel lanam Peter2.

68 de om. in P.

69 So Bernhardy and Peter; nemo uir ep̃ P.

70 So Lectius and Peter; credidisse reficiendum P.

71 Licinius Seuerus Alexander P; S. A. del. by Mommsen and Peter.

72 uis P.

73 de om. in P.


[image ALT: Valid HTML 4.01.]

Pagina recensita: VI Kal. Feb. 05