[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
mail: Bill Thayer 
[ALT imaginis: Click here to go to the English-language version of this page.]
English

[ALT imaginis: Cliccare qui per una pagina di aiuto in Italiano.]
Italiano

[Legamen ad varias paginas adiutivas]
Adiutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Altius

[Legamen ad ostium meum]
Ostium

[ALT imaginis: link to previous section]
Probus
Haec pagina telaris pars est
Historiae Augustae

a Loeb Classical Library editae
MCMXXXII

Hic textus in dominio publico est.

Textum quam diligentissime perscrutavi et recensui —
sed si quemlibet errorem invenies, mihi, obsecro, scribe.


[ALT imaginis: link to next section]
Carus et al.

(Vol. III) Historia Augusta

p386 Firmus Saturninus Proculus et Bonosus

1[capitulum 1 legamenque ad capitulum anglice]1 Minusculos tyrannos scio plerosque tacuisse aut breviter praeterisse. nam et Suetonius Tranquillus, emendatissimus et candidissimus scriptor, Antonium Vindicemque1 tacuit, contentus eo quod eos cursim perstrinxerat, et Marius Maximus2 Avidium Marci temporibus, Albinum et Nigrum Severi non suis propriis libris sed alienis innexuit. 2 et de Suetonio non miramur, cui familiare fuit amare brevitatem. quid Marius Maximus, homo omnium verbosissimus, qui et mythistoricis se voluminibus implicavit, num ad istam descriptionem curamque descendit? 3 atque contra Trebellius Pollio ea fuit diligentia, ea cura in edendis bonis malisque principibus ut etiam triginta tyrannos uno breviter libro concluderet, qui Valeriani et Gallieni nec multo superiorum aut inferiorum principum p388fuere temporibus. 4 quare nobis3 quoque, etiamsi non tanta4 non tamen minima fuerit cura, ut, dictis Aureliano, Tacito et Floriano, Probo etiam, magno ac singulari principe, cum dicendi essent Carus, Carinus et Numerianus, de Saturnino, Bonoso et Proculo et Firmo, qui sub Aureliano fuerat, non taceremus.

2 [capitulum 2 legamenque ad capitulum anglice]1 Scis enim, mi Basse, quanta nobis contentio proxime fuerit cum amatore historiarum Marco Fonteio, cum ille diceret Firmum, qui Aureliani temporibus Aegyptum occupaverat, latrunculum fuisse non principem, contra ego mecumque Rufius Celsus et Ceionius Iulianus et Fabius Sossianus contenderent, dicentes illum et purpura usum et percussa moneta Augustum esse vocitatum, cum etiam nummos eius Severus Archontius protulit, de Graecis autem Aegyptiisque libris convicit illum αὐτοκράτορα in edictis suis esse vocatum. 2 et illi quidem adversum nos contendenti haec sola ratio fuit, quod dicebat Aurelianum in edicto suo non scripsisse quod tyrannum occidisset, sed quod latrunculum quendam a re publica removisset; proinde5 quasi digne tanti princeps nominis debuerit tyrannum appellare hominem tenebrarium, aut non semper latrones vocitaverint magni principes eos quos invadentes purpuras necaverunt. 3 ipse ego in Aureliani vita, priusquam de Firmo cuncta cognoscerem, Firmum non inter purpuratos habui sed p390quasi quendam latronem; quod idcirco dixi ne quis me oblitum aestimaret mei. 4 sed ne volumini, quod brevissimum promisi, multa conectam, veniamus ad Firmum.

3[capitulum 3 legamenque ad capitulum anglice]1 Firmo patria Seleucia fuit, tametsi plerique Graecorum alteram tradunt, ignari eo tempore ipso tres fuisse Firmos, quorum unus praefectus Aegypti, alter dux limitis Africani idemque pro consule, tertius iste Zenobiae amicus ac socius, qui Alexandriam Aegyptiorum incitatus furore pervasit, et quem Aurelianus solita virtutum suarum felicitate contrivit.

2 De huius divitiis multa dicuntur. nam et vitreis quadraturis bitumine aliisque medicamentis insertis domum instruxisse6 perhibetur et tantum habuisse de chartis ut publice saepe diceret exercitum se alere posse papyro et glutine. 3 idem et cum Blemmyis societatem maximam tenuit et cum Saracenis. naves quoque ad Indos negotiatorias saepe misit. 4 ipse quoque dicitur habuisse duos dentes elephanti pedum denum, e quibus Aurelianus sellam constituerat facere additis aliis duobus, in qua Iuppiter aureus et gemmatus sederet cum specie praetextae, ponendus in p392Templo Solis, Appenninis sortibus aditis,7 quem appellari voluerat Iovem Consulem vel Consulentem. 5 sed eosdem dentes postea Carinus mulieri cuidam dono dedit, quae lectum ex iis fecisse narratur. quam,8 quia et nunc scitur et sciri apud posteros nihil proderit, taceo. 6 ita donum Indicum, Iovi Optimo Maximo consecratum, per deterrimum principem et ministerium libidinis factum videtur et9 pretium.

4 [capitulum 4 legamenque ad capitulum anglice]1 Fuit tamen Firmus statura ingenti, oculis foris eminentibus, capillo crispo, fronte vulnerata, vultu nigriore, reliqua parte corporis candidus sed pilosus atque hispidus, ita ut eum plerique Cyclopem vocarent. 2 carne multa vescebatur, struthionem ad diem comedisse fertur. vini non multum bibit, aquae plurimum. mente firmissimus, nervis robustissimus, ita ut Tritannum vinceret, cuius Varro meminit. 3 nam et incudem superpositam pectori constanter aliis tundentibus pertulit, cum ipse reclinis ac resupinus et curvatus in manus penderet potius quam iaceret. fuit tamen ei contentio cum Aureliani ducibus ad bibendum, si quando eum10 temptare voluissent. 4 nam quidam Burburus nomine de numero vexillariorum, notissimus potator, cum ad bibendum eundem provocasset, situlas duas plenas mero duxit et toto postea p394convivio sobrius fuit; et cum ei Burburus diceret, "Quare non faeces bibisti?" respondit ille, "Stulte, terra non bibitur." levia persequimur, cum maiora dicenda sint.

5 [capitulum 5 legamenque ad capitulum anglice]1 Hic ergo contra Aurelianum sumpsit imperium ad defendendas partes quae supererant Zenobiae. sed Aureliano de Thraciis redeunte superatus est. 2 multi dicunt laqueo eum vitam finisse; aliud edictis suis ostendit Aurelianus;11 namque cum eum vicisset tale edictum Romae proponi iussit:

3 Amantissimo sui populo Romano Aurelianus Augustus salutem dicit. Pacato undique gentium toto qua late patet orbe terrarum, Firmum etiam latronem Aegyptium, barbaricis motibus aestuantem et feminei propudii reliquias colligentem, ne plurimum loquar, fugavimus, obsedimus, cruciavimus et occidimus. 4 nihil est, Romulei Quirites, quod timere possitis. canon Aegypti, qui suspensus per latronem improbum fuerat, integer veniet. 5 sit vobis cum senatu concordia, cum equestri ordine amicitia, cum praetorianis adfectio. ego efficiam ne sit aliqua sollicitudo Romana. 6 vacate ludis, vacate circensibus. nos publicae necessitates teneant, vos occupent voluptates. quare sanctissimi Quirites," et reliqua.

6 [capitulum 6 legamenque ad capitulum anglice]1 Haec nos de Firmo cognovisse scire debuisti, p396sed digna memoratu. 2 nam ea quae de illo Aurelius Festivus, libertus Aureliani, singillatim rettulit si vis cognoscere, eundem oportet legas, maxime cum dicat Firmum eundem inter crocodillos, unctum crocodillorum adipibus, natasse et elephantum rexisse et hippopotamo sedisse et sedentem ingentibus struthionibus vectum esse et quasi volitasse. 3 sed haec scire quid prodest? cum et Livius et Sallustius taceant res leves de iis quorum vitas12 arripuerunt. 4 non enim scimus quales mulos Clodius habuerit aut mulas Titus Annius Milo, aut utrum Tusco equo sederit Catilina an Sardo, vel quali in13 chlamyde Pompeius usus fuerit purpura. 5 quare finem de Firmo faciemus venientes ad Saturninum, qui contra Probum imperium sibimet in orientis partibus vindicavit.

7[capitulum 7 legamenque ad capitulum anglice]1 Saturninus oriundo fuit Gallus, ex gente hominum inquietissima et avida semper vel faciendi principis vel imperii. 2 huic inter ceteros duces, quod vere summus vir esse14 certe videretur, Aurelianus p398limitis orientalis ducatum dedit, sapienter praecipiens ne umquam Aegyptum videret. 3 cogitabat enim, quantum videmus, vir prudentissimus Gallorum naturam et verebatur ne, si perturbidam civitatem vidisset, quo eum natura ducebat, eo societate quoque hominum duceretur. 4 sunt enim Aegyptii, ut satis nosti, viri15 ventosi, furibundi, iactantes, iniuriosi, atque adeo vani, liberi, novarum rerum usque ad cantilenas publicas cupientes, versificatores, epigrammatarii, mathematici, haruspices, medici. 5 nam in eis16 Christiani, Samaritae, et quibus praesentia semper tempora cum enormi libertate displiceant. 6 ac ne quis mihi Aegyptiorum irascatur et meum esse credat quod in litteras rettuli, Hadriani epistulam ponam ex libris Phlegontis liberti eius proditam, ex qua penitus Aegyptiorum vita detegitur:

8 [capitulum 8 legamenque ad capitulum anglice]1 "Hadrianus Augustus Serviano consuli salutem. Aegyptum, quam mihi laudabas, Serviane carissime, totam didici levem, pendulam et ad omnia famae momenta volitantem. 2 illic17 qui Serapem colunt Christiani sunt, et devoti sunt Serapi qui se Christi episcopos dicunt. 3 nemo illic archisynagogus Iudaeorum, nemo Samarites, nemo Christianorum presbyter non mathematicus, non haruspex, non aliptes. 4 ipse ille patriarcha cum Aegyptum venerit, ab aliis Serapidem p400adorare, ab aliis cogitur Christum. 5 genus hominum seditiosissimum, vanissimum, iniuriosissimum; civitas opulenta, dives, fecunda, in qua nemo vivat otiosus. 6 alii vitrum conflant, aliis charta conficitur, omnes certe linyphiones aut18 cuiuscumque artis esse19 videntur; et habent podagrosi quod agant, habent praecisi20 quod agant, habent caeci quod faciant, ne chiragrici quidem apud eos otiosi vivunt. unus illis deus nummus21 est. 7 hunc Christiani, hunc Iudaei, hunc omnes venerantur et gentes. et utinam melius esset morata civitas, digna profecto quae pro sui fecunditate, quae pro sui magnitudine totius Aegypti teneat principatum. 8 huic ego cuncta concessi, vetera privilegia reddidi, nova sic addidi ut praesenti gratias agerent. denique ut primum inde discessi, et in filium meum Verum multa dixerunt, et de Antinoo quae dixerint comperisse te credo. 9 nihil illis opto, nisi ut suis pullis alantur, quos quemadmodum fecundant, pudet dicere. 10 calices tibi allassontes versicolores transmisi, quos mihi sacerdos templi obtulit, tibi et sorori meae specialiter dedicatos; quos tu velim festis diebus conviviis adhibeas. caveas tamen ne his Africanus noster indulgenter utatur."

9 [capitulum 9 legamenque ad capitulum anglice]1 Haec ergo cogitans de Aegyptiis Aurelianus p402iusserat ne Saturninus Aegyptum videret, et mente quidem divina. nam ut primum Aegyptii magnam potestatem ad se venisse viderunt, statim clamarunt, "Saturnine Auguste, di te servent!" 2 et ille quidem, quod negari non potest, vir sapiens de Alexandrina civitate mox fugit atque ad Palaestinam rediit. 3 ibi tamen cum cogitare coepisset tutum sibi non esse, si privatus viveret, deposita purpura ex simulacro Veneris cyclade uxoria militibus circumstantibus amictus et adoratus est. 4 avum meum saepe dicentem audivi se interfuisse, cum ille adoraretur. 5 "Flebat" inquit "et dicebat, 'Necessarium, si non adroganter dicam, res publica virum perdidit. ego certe instauravi Gallias, ego a Mauris possessam Africam reddidi, ego Hispanias pacavi. sed quid prodest? omnia haec adfectato semel honore perierunt.' "

10 [capitulum 10 legamenque ad capitulum anglice]1 Et cum eum animarent vel ad vitam vel ad imperium, qui amicuerunt purpuram, in haec verba disseruit: 2 "Nescitis, amici, quid mali sit imperare. gladii saeta pendentes cervicibus inminent, hastae undique, undique spicula. ipsi custodes timentur, ipsi comites formidantur. non cibus pro voluptate, non iter per auctoritate, non bella pro iudicio, non arma pro studio. 3 adde quod omnis aetas in imperio reprehenditur. p404senex est quispiam? inhabilis videtur: adulescens?22 additur his et furere.23 iam quid amabilem omnibus Probum dico? cui cum24 me aemulum esse cupitis, cui libens cedo et cuius esse dux cupio, in necessitatem mortis me trahitis. habeo solacium mortis: solus perire non potero." 4 Marcus Salvidienus hanc ipsius orationem vere fuisse dicit, et fuit re vera non parum litteratus. nam et in Africa rhetori operam dederat, Romae frequentaverat pergulas magistrales.25

11[capitulum 11 legamenque ad capitulum anglice]1 Et ne longius progrediar, dicendum est, quod praecipue ad hunc pertinet, errare quosdam et putare hunc esse Saturninum qui Gallieni temporibus imperium occupavit, cum is longe alius sit et Probo poenam26 nolente sit occisus. 2 fertur autem Probus et clementes ad eum litteras saepe misisse et veniam esse pollicitum, sed milites, qui cum eo fuerant, non credidisse. 3 obsessum denique in castro quodam ab iis quos Probus miserat invito Probo esse iugulatum.

4 Longum est frivola quaeque conectere, odiosum dicere quali statura fuerit, quo corpore, quo decore, quid biberit, quid comederit. ab aliis ista dicantur quae prope ad exemplum nihil prosunt. nos ad ea quae sunt dicenda redeamus.

p406 12 [capitulum 12 legamenque ad capitulum anglice]1 Proculo patria Albingauni fuere, positi in Alpibus Maritimis. domi nobilis sed maioribus latrocinantibus atque adeo pecore ac servis et iis rebus quas abduxerant satis dives. 2 fertur denique eo tempore quo sumpsit imperium duo milia servorum suorum armasse. 3 huic uxor virago, quae illum in hanc praecipitavit dementiam, nomine Samso, quod ei postea inditum est, nam antea Vituriga nominata est. 4 filius Herennianus, quem et ipsum, si quinquennium implesset, ita enim loquebatur, dicasset imperio. 5 homo, quod negari non potest, . . . idemque fortissimus, ipse quoque latrociniis adsuetus, qui tamen armatam semper egerit vitam. nam et multis legionibus tribunus praefuit et fortia edidit facta. 6 et quoniam minima quaeque iucunda sunt atque habent aliquid gratiae cum leguntur, tacendum non est quod et ipse gloriatur in quadam sua epistula, quam ipsam melius est ponere quam de ea plurimum dicere:

7 "Proculus Maeciano adfini salutem dicit. centum ex Sarmatia virgines cepi, ex his una nocte decem inivi; omnes tamen, quod in me erat, mulieres intra dies quindecim reddidi."

8 Gloriatur, ut vides, rem ineptam et satis libidinosam p408atque inter fortes se haberi credit, si criminum densitate concallescat.27

13 [capitulum 13 legamenque ad capitulum anglice]1 Hic tamen cum etiam post honores militares se28 improbe, libidinose, tamen fortiter gereret,29 hortantibus Lugdunensibus, qui et ab Aureliano graviter contusi videbantur et Probum vehementissime pertimescebant, in imperium vocitatus est, ludo paene ac ioco, ut Onesimus dicit, quod quidem apud nullum alium repperisse me scio. 2 nam cum in quodam convivio ad latrunculos luderetur, atque ipse decies imperator exisset, quidam non ignobilis scurra "Ave" inquit "Auguste," adlataque lana purpurea umeris eius vinxit eumque adoravit; timor inde consciorum atque inde iam exercitus temptatio et imperii. 3 non nihilum tamen Gallis profuit. nam Alamannos, qui tunc adhuc Germani dicebantur, non sine gloriae splendore contrivit, numquam aliter quam latrocinandi pugnans modo. 4 hunc tamen Probus fugatum usque ad ultimas terras et cupientem in Francorum auxilium venire, a quibus originem se trahere ipse dicebat, ipsis prodentibus Francis, quibus familiare est ridendo fidem frangere, vicit et interemit. 5 posteri etiam nunc apud Albingaunos agunt, qui ioco p410solent dicere sibi non placere esse vel principes vel latrones.

6 Haec digna memoratu de Proculo didicisse me memini. veniamus ad Bonosum, de quo multo minora condidi.

14[capitulum 14 legamenque ad capitulum anglice]1 Bonosus domo Hispaniensi fuit, origine Britannus, Galla tamen matre, ut ipse dicebat, rhetoris filius, ut ab aliis comperi, paedagogi litterarii. parvulus patrem amisit atque a matre fortissima educatus litterarum nihil didicit. 2 militavit primum inter ordinarios, deinde inter equites; duxit ordines, tribunatus egit, dux limitis30 Raetici fuit, bibit quantum hominum nemo. 3 de hoc Aurelianus saepe dicebat, "Non ut vivat natus est, sed ut bibat," quem quidem diu in honore habuit causa militiae. 4 nam si quando legati barbarorum undecumque gentium venissent, ipsi propinabantur, ut eos inebriaret atque ab iis per vinum cuncta cognosceret. ipse quantumlibet bibisset, semper securus et sobrius et, ut Onesimus dicit, scriptor vitae Probi, adhuc in vino prudentior. 5 habuit praeterea rem mirabilem, ut quantum bibisset tantum p412mingeret, neque umquam eius aut pectus aut venter aut vesica gravaretur.

15 [capitulum 15 legamenque ad capitulum anglice]1 Hic idem, cum quodam tempore in Rheno Romanas lusorias Germani incendissent, timore ne poenas daret sumpsit imperium, idque diutius tenuit quam merebatur. 2 nam longo gravique certamine a Probo superatus laqueo vitam finivit, cum quidem iocus exstitit, amphoram pendere, non hominem.

3 Filios duos reliquit, quibus ambobus Probus pepercit, uxore quoque eius in honore habita et usque ad mortem salario praestito. 4 fuisse enim dicitur, ut et avus meus dicebat, femina singularis exempli et familiae nobilis, gentis tamen Gothicae; quam illi Aurelianus uxorem idcirco dederat ut per eum a Gothis cuncta cognosceret. erat enim illa virgo regalis. 5 exstant litterae ad legatum Thraciarum scriptae de his nuptiis et donis, quae Aurelianus Bonoso dari nuptiarum causa iussit, quas ego inserui:

6 "Aurelianus Augustus Gallonio Avito salutem. Superioribus litteris scripseram, ut optimates Gothicas apud Perinthum conlocares, decretis salariis, non ut singulae acciperent, sed ut septem simul unum convivium haberent. cum enim divisae accipiunt, et illae parum sumunt et res publica plurimum perdit. 7 nunc tamen, quoniam placuit Bonoso Hunilam dari, dabis ei iuxta brevem infra scriptum omnia quae praecipimus; sumptu etiam publico nuptias celebrabis."

p414 8 Brevis munerum fuit: "Tunicas palliolatas ianthinas subsericas, tunicam auro clavatam subsericam librilem unam, interulas dilores duas, et reliqua quae matronae conveniunt. ipsi dabis aureos Philippeos centum, argentos Antoninianos mille, aeris sestertium decies."

9 Haec me legisse teneo de Bonoso. et potui quidem horum vitam praeterire quos nemo quaerebat, attamen, ne quid fidei deesset, etiam de his quae didiceram intimanda curavi. 10 supersunt mihi Carus, Carinus et Numerianus, nam Diocletianus et qui sequuntur stilo maiore dicendi sunt.


Apparatus Criticus:

1 que ins. by Peter; om. in P and by Hohl.

2 So Peter; Maximus qui P, def. by Hohl.

3 nobis Edit. Princ.; etiam P; left as corrupt by Peter.

4 non tanta ins. by Lenze and Thornell; om. in P.

5 proinde PΣ, Hohl; perinde Peter.

6 instruxisse Ursinus, Peter; introduxisse PΣ.

7 aditis Ellis, Walter, Hohl; additis PΣ; adductus Peter.

8 quam ins. by Haupt and Peter; om. in P.

9 et om. in P.

10 eum Σ; eius P.

11 om. in P.

12 uitas Cod. Chigianus, Hohl; uita P; uitam Salm., Peter.

13 in ins. by Klein and Hohl; om. in P and by Peter.

14 uerisset P; uir esset Peter, Hohl.

15 uiri Σ, editors; uenti P; inuenti Walter, Hohl.

16 in eis Petschenig, Hohl; eis P; sunt Peter.

17 illic Cas.; illa P; illi Σ.

18 aut ins. by Hohl; om. in P. <alii> linifiones, omnes certe Salm., Peter.

19 esse Editor; et P; et uidentur et habentur, Peter.

20 praecisi Hohl; cesi P; cesi . . . habent del. by Salm. and Peter.

21 nummus Vossius, Peter; nullus P.

22 adulescens ins. by Peter; om. in P and Σ.

23 So Ellis; additur his et furore P; est furiosus Peter.

24 cum ins. by Salm.

25 magistrales Σ, Peter; ministrales P.

26 poenam Editor; poene P; paene editors.

27 concallescat Damsté, Hohl; coalescat P, Peter.

28 cum se P.

29 gereret Baehrens, Peter2; regeret P.

30 militis P.


[image ALT: Valid HTML 4.01.]

Pagina recensita: IV Kal. Apr. 05