Brevis URL huic paginae:
bit.ly/Hadrian1HA
ad litteras
mittendas Bill Thayer |
English |
Italiano |
Adiutorium |
Altius |
Ostium |
||||
|
1 1 Origo imperatoris Hadriani vetustior a Picentibus, posterior ab Hispaniensibus manat; si quidem Hadria ortos maiores suos apud Italicam Scipionum temporibus resedisse in libris vitae suae Hadrianus ipse commemorat.1 2 Hadriano pater Aelius Hadrianus cognomento Afer fuit, consobrinus Traiani imperatoris; mater Domitia Paulina Gadibus orta, soror Paulina nupta Serviano, uxor Sabina, atavus Marullinus, qui primus in sua familia senator populi Romani fuit.
3 Natus est Romae VIIII kal. Feb. Vespasiano septies p4 et Tito quinquies consulibus. 4 ac decimo aetatis anno patre orbatus Ulpium Traianum praetorium tunc,2 consobrinum suum, qui postea imperium tenuit, et Caelium Attianum equitem Romanum tutores habuit. 5 imbutusque impensius Graecis studiis, ingenio eius sic ad ea declinante ut a nonnullis Graeculus diceretur. 2 1 quintodecimo anno ad patriam rediit ac statim militiam iniit, venandi3 usque reprehensionem studiosus. 2 quare a Traiano abductus a patria et pro filio habitus nec multo post decemvir litibus iudicandis datus atque inde tribunus secundae Adiutricis legionis creatus. 3 post hoc in inferiorem Moesiam translatus extremis iam Domitiani4 temporibus. 4 ibi a mathematico quodam de futuro imperio id dicitur comperisse quod a patruo magnum Aelio Hadriano peritia caelestium callente praedictum esse compererat. 5 Traiano a Nerva adoptato ad gratulationem exercitus missus in5 Germaniam superiorem p6 translatus est. 6 ex qua festinans ad Traianum, ut primus nuntiaret excessum Nervae, a Serviano, sororis viro, (qui sumptibus et aere alieno eius prodito Traiani odium in eum movit) diu detentus fractoque consulte vehiculo tardatus, pedibus iter faciens eiusdem Serviani beneficiarium antevenit. 7 fuitque in amore Traiani, nec tamen ei per paedagogos puerorum quos Traianus impensius diligebat, . . . Gallo favente6 defuit. 8 quo quidem tempore cum sollicitus de imperatoris erga se iudicio, Vergilianas sortes consuleret,
Quis procul ille autem ramis insignis olivae
sacra ferens? nosco crines incanaque menta regis Romani, primam qui legibus urbem fundabit, Curibus parvis et paupere terra missus in imperium magnum, cui deinde subibit . . . |
sors excidit, quam alii ex Sibyllinis versibus ei provenisse dixerunt. 9 habuit autem praesumptionem imperii mox futuri ex fano quoque Nicephorii Iovis manante responso, quod Apollonius Syrus Platonicus libris suis indidit. 10 denique statim suffragante Sura ad amicitiam Traiani pleniorem rediit, nepte per p8 sororem Traiani uxore accepta favente Plotina, Traiano leviter, ut Marius Maximus dicit, volente.
3 1 Quaesturam gessit Traiano quater et Articuleio consulibus, in qua cum orationem imperatoris in senatu agrestius pronuntians risus esset, usque ad summam peritiam et facundiam Latinis operam dedit. 2 post quaesturam acta senatus curavit atque ad bellum Dacicum Traianum familiarius prosecutus est; 3 quando quidem et indulsisse vino se dicit Traiani moribus obsequentem atque ob hoc se a Traiano locupletissime muneratum. 4 tribunus plebis factus est Candido et Quadrato iterum consulibus, 5 in quo magistratu ad perpetuam tribuniciam potestatem omen sibi factum adserit, quod paenulas amiserit, quibus uti tribuni plebis pluviae tempore solebant, imperatores autem numquam. unde hodieque imperatores sine paenulis a togatis videntur. 6 secunda expeditione Dacica Traianus eum primae legioni Minerviae praeposuit secumque duxit; quando quidem multa egregia eius facta claruerunt. 7 quare adamante gemma quam Traianus p10 a Nerva acceperat donatus ad spem successionis erectus est. 8 praetor factus est Suburano7 bis et Serviano iterum consulibus, cum sestertium iterum8 vicies ad ludos edendos a Traiano accepit. 9 legatus postea praetorius in Pannoniam inferiorem missus Sarmatas compressit, disciplinam militarem tenuit, procuratores latius evagantes coercuit. 10 ob hoc consul est factus. in quo magistratu ut9 a Sura comperit adoptandum se a Traiano esse, ab amicis Traiani contemni desiit ac neglegi. 11 et defuncto10 quidem Sura Traiani ei familiaritas crevit,11 causa praecipue orationum quas pro imperatore dictaverat. 4 1 usus Plotinae quoque favore, cuius studio etiam legatus expeditionis Parthicae tempore destinatus est. 2 qua quidem tempestate utebatur Hadrianus amicitia Sosii Papi et Platorii12 Nepotis ex senatorio ordine, ex equestri p12 autem Attiani, tutoris quondam sui, et Liviani et13 Turbonis. 3 in adoptionis sponsionem venit Palma et Celso, inimicis semper suis et quos postea ipse insecutus est, in suspicionem adfectatae14 tyrannidis lapsis. 4 secundo consul favore Plotinae factus totam praesumptionem adoptionis emeruit. 5 corrupisse eum Traiani libertos, curasse delicatos eosdemque saepe inisse15 per ea tempora quibus in aula familiarior16 fuit, opinio multa firmavit.
6 Quintum iduum Augustarum diem legatus Syriae litteras adoptionis accepit; quando et natalem adoptionis celebrari iussit. 7 tertium iduum earundem, quando et natalem imperii statuit celebrandum, excessus ei Traiani nuntiatus est.
8 Frequens sane opinio fuit Traiano id animi fuisse ut Neratium Priscum, non Hadrianum, successorem relinqueret, multis amicis in hoc consentientibus, usque eo ut Prisco aliquando dixerit: "commendo tibi provincias, si quid mihi fatale contigerit." 9 et multi quidem dicunt Traianum in animo id habuisse, ut exemplo Alexandri Macedonis sine cero successore p14 moreretur, multi ad senatum eum orationem voluisse mittere petiturum, ut, si quid ei evenisset, principem Romanae rei publicae senatus daret, additis dum taxat nominibus ex quibus optimum idem senatus eligeret. 10 nec desunt qui factione Plotinae mortuo iam Traiano Hadrianum in adoptionem adscitum esse prodiderint, supposito qui pro Traiano fessa voce loquebatur.17
5 1 Adeptus imperium ad priscum se statim morem instituit et tenendae per orbem terrarum paci operam impendit.18 2 nam deficientibus iis nationibus quas Traianus subegerat, Mauri lacessebant, Sarmatae bellum inferebant, Britanni teneri sub Romana dicione non poterant, Aegyptus seditionibus urgebatur, Libya19 denique ac Palaestina rebelles animos efferebant. 3 quare omnia trans Euphraten ac Tigrim reliquit exemplo, ut dicebat, Catonis, qui Macedones liberos pronuntiavit, quia tueri non poterant. 4 Parthamasirin,20 quem Traianus Parthis regem fecerat, p16 quod eum non magni ponderis apud Parthos videret, proximis gentibus dedit regem.
5 Tantum autem statim clementiae studium habuit ut, cum sub primis imperii diebus ab Attiano per epistolas esset admonitus, ut et Baebius Macer praefectus urbis, si reniteretur eius imperio, necaretur et Laberius Maximus, qui suspectus imperio in insula exsulabat, et Frugi Crassus, neminem laederet; 6 quamvis Crassum postea procurator egressum insula, quasi res novas moliretur, iniusso21 eius occiderit. 7 militibus ob auspicia imperii duplicem largitionem dedit. 8 Lusium Quietum sublatis gentibus Mauris, quos regebat, quia suspectus imperio fuerat, exarmavit, Marcio Turbone Iudaeis compressis ad deprimendum tumultum Mauretaniae destinato.
9 Post haec Antiochia digressus est ad inspiciendas p18 reliquias Traiani, quas Attianus, Plotina et Matidia deferebant. 10 quibus exceptis et navi Romam dimissis ipse Antiochiam regressus praepositoque Syriae Catilio Severo per Illyricum Romam venit.
6 1 Traiano divinos honores datis ad senatum et quidem accuratissimis litteris postulavit et cunctis volentibus meruit, ita ut senatus multa, quae Hadrianus non postulaverat, in honorem Traiani sponte decerneret. 2 cum ad senatum scriberet, veniam petiit, quod de imperio suo iudicium senatui non dedisset, salutatus scilicet praepropere a militibus imperator, quod esse res publica sine imperatore non posset. 3 cum triumphum ei senatus, qui Traiano debitus erat, detulisset, recusavit ipse atque imaginem Traiani curru triumphali vexit, ut optimus imperator ne post mortem quidem triumphi amitteret dignitatem. 4 patris patriae nomen delatum sibi statim et iterum postea distulit, quod hoc nomen Augustus sero meruisset. 5 aurum p20 coronarium Italiae remisit, in provinciis minuit, et quidem difficultatibus aerarii ambitiose ac diligenter expositis.
6 Audito dein tumultu Sarmatarum et Roxolanorum praemissis exercitibus Moesiam petiit. 7 Marcium Turbonem post Mauretaniam22 praefecturae infulis ornatum Pannoniae Daciaeque ad tempus praefecit. 8 cum rege Roxolanorum, qui de inminutis stipendiis querebatur, cognito negotio pacem composuit.
7 1 Nigrini insidias, quas ille sacrificanti Hadriano conscio sibi Lusio et multis aliis paraverat, cum etiam successorem Hadrianus sibimet destinasset, evasit. 2 quare Palma Tarracinis, Celsus Baiis, Nigrinus Faventiae, Lusius in itinere senatu iubente, invito Hadriano, ut ipse in vita sua dicit, occisi sunt. 3 unde statim Hadrianus ad refellendam tristissimam de se p22 opinionem, quod occidi passus esset uno tempore quattuor consulares, Romam venit, Dacia Turboni credita, titulo Aegyptiacae praefecturae, quo plus auctoritatis haberet, ornato, et ad comprimendam de se famam congiarium duplex praesens populo dedit, ternis iam per singulos aureis se absente divisis. 4 in senatu quoque excusatis quae facta erant iuravit se numquam senatorem nisi ex senatus sententia puniturum. 5 statum23 cursum fiscalem instituit, ne magistratus hoc onere gravarentur. 6 ad colligendam autem gratiam nihil praetermittens, infinitam pecuniam, quae fisco debebatur, privatis debitoribus in urbe atque Italia, in provinciis vero etiam ex reliquiis ingentes summas remisit, syngraphis in foro divi Traiani,24 quo magis securitas omnibus roboraretur, incensis. 7 damnatorum bona in fiscum privatum p24 redigi vetuit, omni summa in aerario publico recepta. 8 pueris ac puellis, quibus etiam Traianus alimenta detulerat, incrementum liberalitatis adiecit. 9 senatoribus, qui non vitio suo decoxerant, patrimonium pro liberorum modo senatoriae professionis explevit, ita ut plerisque in diem vitae suae dimensum sine dilatione praestiterit.25 10 ad honores explendos non solum amicis, sed etiam passim aliquantis multa largitus est. 11 feminas nonnullas ad sustentandam vitam sumptibus iuvit. 12 gladiatorium munus per sex dies continuos exhibuit et mille feras natali suo edidit.
8 1 Optimos quosque de senatu in contubernium imperatoriae maiestatis adscivit. 2 ludos circenses praeter natalicios decretos sibi sprevit. 3 et in contione et in senatu saepe dixit ita se rem publicam gesturum ut scirent26 populi rem esse, non propriam. 4 tertio consules, cum ipse ter fuisset, plurimos fecit, infinitos autem secundi consulatus honore cumulavit. 5 ipsum autem tertium consulatum et quattuor mensibus p26 tantum egit et in eo saepe ius dixit. 6 senatui legitimo, cum in urbe vel iuxta urbem esset, semper interfuit. 7 senatus fastigium in tantum extulit, difficile faciens senatores ut, cum Attianum ex praefecto praetorii ornamentis consularibus praeditum faceret senatorem, nihil se amplius habere quod in eum conferri posset ostenderit. 8 equites Romanos nec sine se de senatoribus nec secum iudicare permisit. 9 erat enim tunc mos ut, cum princeps causas agnosceret, et senatores et equites Romanos in consilium vocaret et sententiam ex omnium deliberatione proferret. 10 exsecratus est denique principes qui minus senatoribus detulissent. 11 Serviano sororis viro, cui tantum detulit ut ei venienti de cubiculo semper occurrerit, tertium consulatum, nec secum tamen, cum ille bis ante Hadrianum fuisset, ne esset secundae sententiae, non petenti ac sine precatione concessit.
9 1 Inter haec tamen et multas provincias a Traiano adquisitas reliquit et theatrum, quod ille in Campo p28 Martio posuerat, contra omnium vota destruxit. 2 et haec quidem eo tristiora videbantur, quod omnia, quae displicere vidisset27 Hadrianus, mandata sibi ut faceret secreto28 a Traiano esse simulabat. 3 cum Attiani, praefecti sui et quondam tutoris, potentiam ferre non posset, nisus est eum obtruncare, sed revocatus est, quia iam quattuor consularium occisorum, quorum quidem necem in Attiani consilia refundebat, premebatur invidia. 4 cui cum successorem dare non posset, quia non petebat, id egit ut peteret, atque ubi primum petiit, in Turbonem transtulit potestatem; 5 ºcum quidem etiam Simili alteri praefecto Septicium Clarum successorem dedit.
6 Summotis his a praefectura, quibus debebat imperium, Campaniam petiit eiusque omnia oppida beneficiis et largitionibus sublevavit, optimum quemque amicitiis suis iungens. 7 Romae vero praetorum et consulum officia frequentavit, conviviis amicorum interfuit, aegros bis ac ter die et nonnullos equites Romanos ac libertinos visitavit, solaciis refovit, consiliis p30 sublevavit, conviviis suis semper adhibuit. 8 omnia denique ad privati hominis modum fecit. 9 socrui suae honores praecipuos impendit ludis gladiatoriis ceterisque officiis.
10 1 Post haec profectus in Gallias omnes civitates variis29 liberalitatibus sublevavit. 2 inde in Germaniam transiit. pacisque magis quam belli cupidus militem, quasi bellum immineret, exercuit tolerantiae documentis eum imbuens, ipse quoque inter manipula vitam militarem magistrans, cibis etiam castrensibus in propatulo libenter utens, hoc est larido caseo et posca, exemplo Scipionis Aemiliani et Metelli et auctoris sui Traiani, multos praemiis nonnullos honoribus donans, ut ferre possent ea quae asperius iubebat; p32 3 si quidem ipse post Caesarem Octavianum labantem disciplinam incuria superiorum principum retinuit. ordinatis et officiis et impendiis, numquam passus aliquem a castris iniuste abesse, cum tribunos non favor militum sed iustitia commendaret. 4 exemplo etiam virtutis suae ceteros adhortatus, cum etiam vicena milia pedibus armatus ambularet, triclinia de castris et porticus et cryptas et topia dirueret, 5 vestem humillimam frequenter acciperet, sine auro balneum sumeret, sine gemmis fibula stringeret, capulo vix eburneo spatham clauderet, 6 aegros milites in hospitiis suis videret, locum castris caperet, nulli vitem nisi robusto et bonae famae daret, nec tribunum nisi plena barba faceret aut eius aetatis quae prudentia et annis tribunatus robor impleret, 7 nec pateretur quicquam tribunum a milite accipere, delicata omnia undique summoveret, arma postremo eorum supellectilemque corrigeret. 8 de militum etiam aetatibus iudicabat, ne quis aut minor quam virtus posceret, aut maior quam pateretur humanitas, in castris contra morem veterem versaretur, agebatque, ut sibi semper noti essent, et eorum numerus sciretur. 11 1 laborabat praeterea, ut condita militaria diligenter agnosceret, reditus quoque provinciales sollerter explorans, ut, si30 alicubi quippiam deesset, expleret. ante omnes tamen enitebatur, ne quid otiosum vel emeret aliquando vel pasceret.
p34 2 Ergo conversis regio31 more militibus Britanniam petiit, in qua multa correxit murumque per octoginta milia passuum primus duxit, qui barbaros Romanosque divideret.
3 Septicio Claro praefecto praetorii et Suetonio Tranquillo epistularum magistro multisque aliis, quod apud Sabinam uxorem iniussu eius32 familiarius se tunc egerant quam reverentia domus aulicae postulabat, successores dedit, uxorem etiam ut morosam et asperam dimissurus, ut ipse dicebat, si privatus fuisset. 4 et erat curiosus non solum domus suae sed etiam amicorum, ita ut per frumentarios occulta omnia exploraret, nec adverterent amici sciri ab imperatore suam vitam, priusquam ipse hoc imperator ostenderet. 5 unde non iniucundum est rem inserere, ex qua constet eum de amicis multa didicisse. 6 nam cum ad quendam scripsisset uxor sua, quod voluptatibus p36 detentus et lavacris ad se redire nollet, atque hoc Hadrianus per frumentarios cognovisset, petente illo commeatum Hadrianus ei lavacra et voluptates exprobravit. cui ille: "num et tibi uxor mea, quod et mihi, scripsit?" 7 et hoc quidem vitiosissimum putant atque huic adiungunt quae de adultorum amore ac nuptarum adulteriis, quibus Hadrianus laborasse dicitur, adserunt, iungentes quod ne amicis quidem servaverit fidem.
12 1 Compositis in Britannia rebus transgressus in Galliam Alexandrina seditione turbatus, quae nata est ob Apidem, qui, cum repertus esset post multos annos, turbas inter populos creavit, apud quem deberet locari, omnibus studiose certantibus. 2 per idem tempus in honorem Plotinae basilicam apud Nemausum opere mirabili exstruxit. 3 post haec Hispanias petiit et Tarracone hiemavit, ubi sumptu suo aedem Augusti restituit. 4 omnibus Hispanis Tarraconem in conventum vocatis dilectumque p38 ioculariter, ut verba ipsa ponit Marius Maximus, retractantibus Italicis, vehementissime ceteris prudenter et33 caute consuluit. 5 quo quidem tempore non sine gloria gravissimum periculum adiit apud Tarraconem spatians per viridiaria servo in se hospitis cum gladio furiosius inruente. quem retentum ille ministris adcurrentibus tradidit et, ubi furiosum esse constitit, medicis curandum dedit in nullo omnino commotus.
6 Per ea tempora et alias frequenter in plurimis locis, in quibus barbari non fluminibus sed limitibus dividuntur, stipitibus magnis in modum muralis saepis funditus iactis atque conexis barbaros separavit. 7 Germanis regem constituit, motus Maurorum compressit et a senatu supplicationes emeruit. 8 bellum Parthorum per idem tempus in motu tantum fuit, idque Hadriani conloquio repressum est.
13 1 Post haec per Asiam et insulas ad Achaiam p40 navigavit et Eleusinia sacra exemplo Herculis Philippique suscepit, multa in Athenienses contulit et pro agonotheta resedit. 2 et in Achaia quidem etiam illud observatum ferunt quod, cum in sacris multi cultros haberent, cum Hadriano nullus armatus ingressus est. 3 post in Siciliam navigavit, in qua Aetnam montem conscendit, ut solis ortum videret arcus specie, ut dicitur, varium. 4 inde Romam venit atque ex ea in Africam transiit ac multum beneficiorum provinciis Africanis adtribuit. 5 nec quisquam fere principum tantum terrarum tam34 celeriter peragravit.
6 Denique cum post Africam Romam redisset, statim p42 ad orientem profectus per Athenas iter fecit atque opera, quae apud Athenienses coeperat, dedicavit, ut Iovis Olympii aedem et aram sibi, eodemque modo per Asiam iter faciens templa sui nominis consecravit. 7 deinde a Cappadocibus servitia castris profutura suscepit. 8 toparchas et reges ad amicitiam invitavit, invitato etiam Osdroe rege Parthorum remissaque illi filia, quam Traianus ceperat, ac promissa sella, quae itidem capta fuerat. 9 cumque ad eum quidam reges venissent, ita cum his egit ut eos paeniteret, qui venire noluerunt, causa speciatim Pharasmanis qui eius invitationem superbe neglexerit. 10 et circumiens quidem provincias procuratores et praesides pro factis supplicio adfecit, ita severe ut accusatores per se crederetur immittere. 14 1 Antiochenses inter haec ita odio habuit ut Syriam a Phoenice separare voluerit, ne tot civitatum metropolis Antiochia diceretur. p44 2 moverunt ea tempestate et Iudaei bellum, quod vetabantur mutilare genitalia. 3 sed in monte Casio, cum videndi solis ortus gratia nocte ascendisset, imbre orto fulmen decidens hostiam et victimarium sacrificanti adflavit. 4 peragrata Arabia Pelusium venit et Pompeii tumulum magnificentius exstruxit. 5 Antinoum suum, dum per Nilum navigat, perdidit, quem muliebriter flevit. 6 de quo varia fama est, aliis eum devotum pro Hadriano adserentibus, aliis quod et forma eius ostentat et nimia voluptas Hadriani. 7 et Graeci quidem volente Hadriano eum consecraverunt, oracula per eum dari adserentes, quae Hadrianus ipse composuisse iactatur.
1 commemorat P corr.; commemoret P1, Petschenig.
❦
2 tunc P1; uirum P corr.
❦
3 uenandi Novak; uenando P, Peter.
❦
4 domitianis P1, Petschenig.
❦
5 in omitted by P1, added by P corr.
❦
6 Lacuna suggested by Gemoll; diligebat Gallo fauente defuit P.
❦
7 Suburano Mommsen; sub surano P, Peter.
❦
8 iterum deleted by Mommsen.
❦
9 ut P corr.; et P1.
❦
10 defuncto P corr.; definito P1.
❦
11 creuit P corr.; creauit P1; crebuit Peter.
❦
12 Platori Borghesi; pletori P.
❦
13 et omitted by P, added by Hirschfeld.
❦
14 adfectatae Petschenig; adiectae P; adiectae Peter with Salm.
❦
15 saepe inisse Ellis, von Winterfeld; sepelisse P; ad se pellexisse Peter2.
❦
16 familiarior P; familiariorum B, Peter.
❦
17 loqueretur P corr.
❦
18 impendit P corr., Petschenig, Novak, and Lessing; intendit P1, Peter.
❦
19 Libya Cas.; licia P.
❦
20 Parthamasirin, see Prosop. III, p13; sarmatosirin P; Partomasirin Peter2.
❦
21 iniusso P, accepted by Petschenig; iniussu Peter1.
❦
22 Mauretaniam Peter; maurataneae P1; mauritaniae P corr.
❦
23 statum Peter; statim P (defended by Herzog R. Stvf. II, 359, 1).
❦
24 hadriani P1; al' Traiani P corr.
❦
25 praestiterit Cas.; restiterit P1; restituerit P corr.
❦
26 scirent Ellis; sciret P, Peter.
❦
27 displicere uidisset P corr.; displicerentur uidisse P1.
❦
28 secreto Mommsen; decreto P1; decreta P corr.
❦
29 ciuitates uariis (libertatibus) Rob. Bonon., supported by Rösinger and Damsté; casuariis P; causario Peter.
❦
30 si omitted by P1, added by P corr.
❦
31 egregio Novak; rigido Frankfurter; recto Baehrens.
❦
32 iniussu eius P corr. (uniussu P1), defended by Bitschofsky (meaning "without his consent"); in usu eius Peter2, following Petschenig.
❦
33 et omitted by P, added by B3.
❦
34 tam Peter; tantum P, Petschenig.
Images with borders lead to more information.
The thicker the border, the more information. (Details here.) |
||||||
ALTIVS: |
Historia Augusta |
Textus Aevi Classici |
LacusCurtius |
Home |
||
A page or image on this site is in the public domain ONLY if its URL has a total of one *asterisk. If the URL has two **asterisks, the item is copyright someone else, and used by permission or fair use. If the URL has none the item is © Bill Thayer. See my copyright page for details and contact information. |
Pagina recensita: IV Kal. Apr. 05