[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
mail: Bill Thayer 
[ALT imaginis: Click here to go to the English-language version of this page.]
English

[ALT imaginis: Cliccare qui per una pagina di aiuto in Italiano.]
Italiano

[Legamen ad varias paginas adiutivas]
Adiutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Altius

[Legamen ad ostium meum]
Ostium

[ALT imaginis: link to previous section]
Antoninus Pius
Haec pagina telaris pars est
Historiae Augustae

a Loeb Classical Library editae
MCMXXI

Hic textus in dominio publico est.

Textum quam diligentissime perscrutavi et recensui —
sed si quemlibet errorem invenies, mihi, obsecro, scribe.


[ALT imaginis: link to next section]
Pars II

(Vol. I) Historia Augusta

p132

Marcus Aurelius
(Pars I)

1[capitulum 1 legamenque ad capitulum anglice]1 Marco Antonino, in omni vita philosophanti viro et qui sanctitate vitae omnibus principibus antecellit, 2 pater Annius Verus, qui in praetura decessit, avus Annius Verus, iterum1 consul et praefectus urbi, adscitus in patricios2 a Vespasiano et Tito censoribus, 3 patruus Annius Libo consul, amita Galeria Faustina Augusta, mater Domitia Lucilla,3 Calvisii Tulli bis consulis filia, 4 proavus paternus Annius Verus praetorius ex Succubitano municipio ex Hispania4 factus senator, proavus maternus Catilius Severus bis consul et praefectus urbi, avia paterna Rupilia Faustina, Rupilii Boni consularis filia, fuere.

p134 5 Natus est Marcus Romae VI. kal. Maias in Monte Caelio in hortis avo suo iterum et Augure consulibus. 6 cuius familia in originem recurrens a Numa probatur sanguinem trahere, ut Marius Maximus docet; item a rege Sallentino Malemnio, Dasummi filio, qui Lupias condidit. 7 educatus est in eo loco in quo natus est et in domo avi sui Veri iuxta aedes Laterani. 8 habuit et sororem natu minorem Anniam Cornificiam, uxorem Anniam Faustinam, consobrinam suam. 9 Marcus Antoninus principio aevi sui nomen habuit5 Catilii Severi, materni proavi. 10 post excessum vero patris ab Hadriano Annius Verissimus vocatus est, post virilem autem togam Annius Verus. patre mortuo ab avo paterno adoptatus et educatus est.

2 [capitulum 2 legamenque ad capitulum anglice]1 Fuit a prima infantia gravis. at ubi egressus est annos qui nutricum foventur auxilio, magnis praeceptoribus traditus ad philosophiae scita pervenit. 2 usus est magistris ad prima elementa Euphorione litteratore et Gemino comoedo, musico Androne eodemque geometra. quibus omnibus ut disciplinarum auctoribus plurimum detulit. 3 usus praeterea grammaticis, Graeco Alexandro Cotiaeensi,6 Latinis p136Trosio Apro et Pollione7 et Eutychio Proculo Siccensi. 4 oratoribus usus est Graecis8 Aninio9 Macro, Caninio Celere et Herode Attico, Latino Frontone Cornelio. 5 sed multum ex his Frontoni detulit, cui et statuam in senatu petiit. Proculum vero usque ad proconsulatum provexit oneribus10 in se receptis.

6 Philosophiae operam vehementer dedit et quidem adhuc puer. nam duodecimum annum ingressus habitum philosophi sumpsit et deinceps tolerantiam, cum studeret in pallio et humi cubaret, vix autem matre agente instrato pellibus lectulo accubaret. 7 usus est etiam Commodi11 magistro, cuius ei adfinitas fuerat destinata,12 Apollonio Chalcedonio Stoico philosopho. 3[capitulum 3 legamenque ad capitulum anglice]1 tantum autem studium in eo philosophiae fuit ut adscitus iam in13 imperatoriam tamen ad domum Apollonii discendi causa veniret. 2 audivit et Sextum Chaeronensem Plutarchi nepotem, Iunium Rusticum, Claudium Maximum et Cinnam Catulum, p138Stoicos. 3 Peripateticae vero studiosum14 audivit Claudium Severum et praecipue Iunium Rusticum, quem et reveritus est et sectatus, qui domi militiaeque pollebat, Stoicae disciplinae peritissimum; 4 cum quo omnia communicavit publica privataque consilia, cui etiam ante praefectos praetorio semper osculum dedit, 5 quem et consulem iterum designavit, cui post obitum a senatu statuas postulavit. tantum autem honoris magistris suis detulit ut imagines eorum aureas in larario haberet ac sepulchra eorum aditu hostiis floribus semper honoraret. 6 studuit et iuri, audiens Lucium Volusium Maecianum. 7 tantumque operis et laboris studiis impendit ut corpus adficeret atque in hoc solo pueritia eius reprehenderetur. 8 frequentavit et declamatorum scholas publicas amavitque e15 condiscipulis praecipuos senatorii ordinis Seium Fuscianum et Aufidium Victorinum, ex equestri Baebium Longum et Calenum. 9 in quos maxime liberalis fuit, et ita quidem ut quos non posset ob qualitatem vitae rei publicae praeponere, locupletatos teneret.

p140 4 [capitulum 4 legamenque ad capitulum anglice]1 Educatus est16 in Hadriani gremio, qui illum, ut supra diximus, Verissimum nominabat et qui ei honorem equi publici sexenni17 detulit, 2 octavo aetatis anno in Saliorum collegium rettulit. 3 in saliatu omen accepit imperii: coronas omnibus in pulvinar ex more iacientibus aliae aliis locis haeserunt, huius velut manu capiti Martis aptata est. 4 fuit in eo sacerdotio et praesul et vates et magister et multos inauguravit atque exauguravit nemine praeeunte, quod ipse carmina cuncta didicisset.

5 Virilem togam sumpsit quanto decimo aetatis anno, statimque ei Lucii Ceionii Commodi filia desponsata est ex Hadriani voluntate. 6 nec multo post praefectus Feriarum Latinarum fuit. in quo honore praeclarissime se pro magistratibus agentem et in conviviis Hadriani principis ostendit. 7 post hoc patrimonium paternum sorori totum concessit, cum eum ad divisionem mater vocaret, responditque avi bonis se esse contentum, addens, ut et mater, si vellet, in sororem suum patrimonium conferret, ne inferior esset soror marito. 8 fuit autem tanta indulgentia18 p142ut cogeretur nonnunquam vel in venationes pergere vel in theatrum descendere vel spectaculis interesse. 9 operam praeterea pingendo sub magistro Diogneto19 dedit. amavit pugilatum luctamina et cursum et aucupatus et pila lusit adprime et venatus est. 10 sed ab omnibus his intentionibus studium eum philosophiae abduxit seriumque et gravem reddidit, non tamen prorsus abolita in eo comitate, quam praecipue suis, mox amicis atque etiam minus notis exhibebat, cum frugi esset sine contumacia, verecundus sine ignavia, sine tristitia gravis.

5 [capitulum 5 legamenque ad capitulum anglice]1 His ita se habentibus cum post obitum Lucii Caesaris Hadrianus successorem imperii quaereret, nec idoneus, utpote decem et octo annos agens, Marcus haberetur, amitae Marci virum Antoninum Pium Hadrianus ea lege in adoptationem legit ut sibi Marcum Pius adoptaret, ita tamen ut et Marcus sibi Lucium Commodum adoptaret. 2 sane ea die qua adoptatus est Verus in somnis se umeros eburneos habere vidit sciscitatusque, an apti essent oneri ferundo, solito repperit fortiores. 3 ubi autem comperit se ab Hadriano adoptatum, magis est deterritus quam laetatus iussusque in Hadriani privatam domum migrare invitus de maternis hortis recessit. 4 cumque ab eo domestici quaererent, cur tristis in adoptionem regiam transiret, disputavit quae mala in se contineret imperium.

p144 5 Tunc primum pro Annio Aurelius coepit vocari, quod in Aureliam, hoc est Antonini, adoptionis iure transisset. 6 octavo decimo ergo aetatis anno adoptatus in secundo consulatu Antonini, iam patris sui, Hadriano ferente gratia aetatis facta quaestor est designatus. 7 adoptatus in aulicam domum omnibus parentibus suis tantam reverentiam quantam privatus exhibuit. 8 eratque haud secus rei suae quam in privata domo parcus ac diligens, pro instituto patris volens agere dicere cogitare.

6 [capitulum 6 legamenque ad capitulum anglice]1 Hadriano Baiis absumpto cum Pius ad advehendas eius reliquias esset profectus, relictus Romae avo iusta implevit et gladiatorium quasi privatus quaestor edidit munus. 2 post excessum Hadriani statim Pius per uxorem suam Marcum sciscitatus est et eum20 dissolutis sponsalibus, quae cum Lucii Ceionii Commodi . . .21 desponderi voluerat impari adhuc aetati, habita deliberatione velle se dixit. 3 his ita gestis adhuc quaestorem et consulem secum Pius Marcum designavit et Caesaris appellatione donavit et sevirum p146turmis equitum Romanorum iam consulem designatum creavit et edenti cum collegis ludos sevirales adsedit et in Tiberianam domum transgredi iussit et aulico fastigio renitentem ornavit et in collegia sacerdotum iubente senatu recepit. 4 secundum etiam consulem designavit, cum ipse quartum pariter inierit. 5 per eadem tempora, cum tantis honoribus occuparetur et cum formandus ad regendum statum rei publicae patris actibus interesset, studia cupidissime frequentavit.

6 Post haec Faustinam duxit uxorem et suscepta filia tribunicia potestate donatus est atque imperio extra urbem proconsulari addito iure quintae relationis. 7 tantumque apud Pium valuit ut22 numquam quemquam sine eo facile promoverit. 8 erat autem in summis obsequiis patris Marcus, quamvis non deessent qui aliqua adversum eum insusurrarent, 9 et prae ceteris Valerius Homollus, qui, cum Lucillam p148matrem Marci in viridiario venerantem simulacrum Apollinis vidisset, insusurravit, "illa nunc rogat, ut diem tuum claudas et filius imperet". quod omnino apud Pium nihil valuit; 10 tanta erat Marci probitas et tanta in imperatorio participatu23 modestia. 7[capitulum 7 legamenque ad capitulum anglice]1 existimationis autem tantam curam habuit ut et procuratores suos puer semper moneret, ne quid arrogantius facerent, et hereditates delatas reddens proximis aliquando respuerit. 2 denique per viginti et tres annos in domo patris ita versatus ut eius cotidie amor cresceret, 3 nec praeter duas noctes per tot annos ab eo mansit diversis vicitibus.

Ob hoc Antoninus Pius, cum sibi adesse finem vitae videret, vocatis amicis et praefectis ut successorem eum imperii omnibus commendavit atque firmavit statimque signo aequanimitatis tribuno dato Fortunam auream, quae in cubiculo solebat esse, ad Marci cubiculum transire iussit. 4 bonorum maternorum partem Ummidio24 Quadrato, sororis filio, quia illa iam mortua erat, tradidit.

5 Post excessum divi Pii a senatu coactus regimen publicum capere fratrem sibi participem in imperio designavit, quem Lucium Aurelium Verum Commodum appellavit Caesaremque atque Augustum p150dixit. 6 atque ex eo pariter coeperunt rem publicam regere tuncque primum Romanum imperium duos Augustos habere coepit, cum imperium sibi relictum25 cum alio participasset. Antonini mox ipse nomen recepit. 7 et quasi pater Lucii Commodi esset, et Verum eum appellavit addito Antonini nomine filiamque suam Lucillam fratri despondit. 8 ob hac coniunctionem pueros et puellas novorum nominum frumentariae perceptioni adscribi praeceperunt. 9 actis igitur quae agenda fuerant in senatu pariter castra praetoria petiverunt et vicena milia nummum singulis ob participatum imperium militibus promiserunt et ceteris pro rata. 10 Hadriani autem sepulchro corpus patris intulerunt magnifico exsequiarum officio. mox iustitio secuto publice quoque funeris expeditus est ordo. 11 et laudavere uterque pro rostris patrem flaminemque ei ex adfinibus et sodales ex amicissimis Aurelianos creavere.

8 [capitulum 8 legamenque ad capitulum anglice]1 Adepti imperium ita civiliter se ambo egerunt ut lenitatem Pii nemo desideraret, cum eos Marullus, sui temporis mimographus, cavillando impune perstringeret. 2 funebre munus patri dederunt.26 3 dabat p152se Marcus totum et philosophiae, amorem civium adfectans. 4 sed interpellavit istam felicitatem securitatemque imperatoris prima Tiberis inundatio, quae sub illis gravissima fuit. quae res et multa urbis aedificia vexavit et plurimum animalium interemit et famem gravissimam peperit. 5 quae omnia mala Marcus et Verus sua cura et praesentia temperarunt. 6 fuit eo tempore etiam Parthicum bellum, quod Vologaesus paratum sub Pio Marci et Veri tempore indixit, fugato Attidio Corneliano, qui Syriam tunc administrabat. 7 imminebat etiam Britannicum bellum, et Chatti in Germaniam ac Raetiam inruperant. 8 et adversus Britannos quidem Calpurnius Agricola missus est, contra Chattos Aufidius Victorinus. 9 ad Parthicum vero bellum senatu consentiente Verus frater est missus; ipse Romae remansit, quod res urbanae imperatoris praesentiam postularent. 10 et Verum quidem Marcus Capuam usque prosecutus amicis comitantibus a senatu ornavit additis officiorum omnium principibus. 11 sed cum Romam redisset Marcus cognovissetque Verum apud Canusium aegrotare, ad eum videndum contendit susceptis in senatu votis; quae, posteaquam p154Romam rediit audita Veri transmissione, statim reddidit. 12 et Verus quidem, posteaquam in Syriam venit, in deliciis apud Antiochiam et Daphnen vixit armisque se gladiatoriis et venatibus exercuit, cum per legatos bellum Parthicum gerens imperator appellatus esset, 13 cum Marcus horis omnibus rei publicae actibus incubaret patienterque delicias fratris sed perinvitus ac nolens27 ferret. 14 denique omnia quae ad bellum erant necessaria Romae positus et disposuit Marcus et ordinavit.

9 [capitulum 9 legamenque ad capitulum anglice]1 Gestae sunt res in Armenia prospere per Statium Priscum Artaxatis captis, delatumque Armeniacum nomen utrique principum. quod Marcus per verecundiam primo recusavit, postea tamen recepit. 2 profligato autem bello uterque Parthicus appellatus est. sed hoc28 quoque Marcus delatum nomen repudiavit, quod postea recepit. 3 patris patriae autem nomen delatum fratre absente in eiusdem praesentiam p156distulit. 4 medio belli tempore et Civicam, patruum Veri, et filiam suam nupturam commissam sorori suis eandemque locupletatam Brundisium usque deduxit, 5 ad eum misit Romamque statim rediit, revocatus eorum sermonibus qui dicebant Marcum velle finiti belli gloriam sibimet vindicare atque idcirco in Syriam proficisci. 6 ad proconsulem scribit, ne quis filiae suae iter facienti occurreret.

7 Inter haec liberales causas ita munivit ut primus iuberet apud praefectos aerarii Saturni unumquemque civium natos liberos profiteri intra tricensimum diem nomine imposito. 8 per provincias tabulariorum publicorum usum instituit, apud quos idem de originibus fieret quod Romae apud praefectos aerarii, ut, si forte aliquis in provincia natus causam liberalem diceret, testationes inde ferret. 9 atque hanc totam legem de adsertionibus firmavit aliasque de mensariis et auctionibus tulit.

10 [capitulum 10 legamenque ad capitulum anglice]1 Senatum multis cognitionibus et maxime ad se pertinentibus iudicem dedit. de statu etiam defunctorum intra quinquennium quaeri iussit.29 2 neque quisquam principum amplius senatui detulit. in senatus autem honorificentiam multis praetoriis et consularibus privatis decidenda negotia delegavit, p158quo magis eorum cum exercitio iuris auctoritas cresceret. 3 multos ex amicis in senatum adlegit cum aediliciis aut praetoriis dignitatibus. 4 multis senatoribus verum30 pauperibus sine crimine dignitates tribunicias aediliciasque concessit. 5 nec quemquam in ordinem legit, nisi quem ipse bene scisset. 6 hoc quoque senatoribus detulit ut, quotiens de quorum capite esset iudicandum, secreto pertractaret atque ita in publicum proderet31 nec pateretur equites Romanos talibus interesse causis. 7 semper autem, cum potuit, interfuit senatui, etiamsi nihil esset referendum, si Romae fuit; si vero aliquid referre voluit, etiam de Campania ipse venit. 8 comitiis praeterea etiam usque ad noctem frequenter interfuit neque umquam recessit de curia nisi consul dixisset 9 "nihil vos moramur patres conscripti". senatum appellationibus a consule factis iudicem dedit.

10 Iudiciariae rei singularem diligentiam adhibuit. fastis dies iudiciarios addidit, ita ut ducentos triginta dies annuos rebus agendis litibusque disceptandis constitueret. 11 praetorem tutelarem primus fecit, cum ante tutores a consulibus poscerentur, ut diligentius de tutoribus tractaretur. 12 de curatoribus vero, cum ante non nisi ex lege Plaetoria32 vel propter lasciviam p160vel propter dementiam daretur, ita statuit ut omnes adulti curatores acciperent non redditis causis.

11 Cavit et sumptibus publicis et calumniis quadruplatorum intercessit adposita falsis delatoribus nota. 2 delationes, quibus fiscus augeretur, contempsit. de alimentis publicis multa prudenter invenit. curatores multis civitatibus, quo latius senatorias tenderet dignitates, a senatu dedit. 3 Italicis civitatibus famis tempore frumentum ex urbe donavit omnique frumentariae rei consuluit. 4 gladiatoria spectacula omnifariam temperavit. temptavit etiam scaenicas donationes iubens ut quinos aureos scaenici acciperent, ita tamen ut nullus editor decem aureos egrederetur. 5 vias33 etiam urbis atque itinera34 diligentissime curavit. rei frumentariae graviter providit.

6 Datis iuridicis Italiae consuluit ad id exemplum quo Hadrianus consulares viros reddere iura praeceperat. 7 Hispanis exhaustis35 Italica adlectione contra Traiani quoque36 praecepta verecunde consuluit. 8 leges p162etiam addidit de vicensima hereditatum, de tutelis libertorum, de bonis maternis et item de filiorum successionibus pro parte materna, utque senatores peregrini quartam partem in Italia possiderent. 9 dedit praeterea curatoribus regionum ac viarum potestatem, ut vel punirent vel ad praefectum urbi puniendos remitterent eos qui ultra vectigalia quicquam ab aliquo exegissent. 10 ius autem magis vetus restituit quam novum fecit. habuit secum praefectos, quorum et auctoritate et periculo semper iura dictavit. usus autem est Scaevola praecipue iuris perito.

12 [capitulum 12 legamenque ad capitulum anglice]1 Cum populo autem non aliter egit quam est actum sub civitate libera. 2 fuitque per omnia moderantissimus in hominibus deterrendis a malo, invitandis ad bona, remunerandis copia, indulgentia liberandis fecitque ex malis bonos, ex bonis optimos, moderate etiam cavillationes nonnullorum ferens. 3 nam cum quendam Vetrasinum famae detestandae honorem petentem moneret, ut se ab opinionibus populi vindicaret, et ille contra respondisset multos, qui secum in arena pugnassent, se praetores videre, patienter tulit. 4 ac ne in quemquam facile vindicaret, praetorem, p164qui quaedam pessime egerat, non abdicare se praetura iussit, sed collegae iuris dictionem mandavit. 5 fisco in causis compendii numquam iudicans favit. 6 sane, quamvis esset constans, erat etiam verecundus.

7 Posteaquam autem e Syria victor rediit frater, patris patriae nomen ambobus decretum est, cum se Marcus absente Vero erga omnes senatores atque homines moderatissime gessisset. 8 corona praeterea civica oblata est ambobus; petiitque Lucius ut secum Marcus triumpharet. petiit praeterea Lucius ut filii Marci Caesares appellarentur. 9 sed Marcus tanta fuit moderatione ut, cum37 simul triumphasset, tamen post mortem Lucii tantum Germanicum se vocaret, quod sibi bello proprio pepererat. 10 in triumpho autem liberos Marci utriusque sexus secum vexerunt, ita tamen ut et puellas virgines veherent. 11 ludos etiam ob triumphum decretos spectaverunt habitu triumphali. 12 inter cetera pietatis eius haec quoque moderatio praedicanda est: funambulis post puerum lapsum culcitas subici iussit. unde hodieque rete38 praetenditur.

13 Dum Parthicum bellum geritur, natum est Marcomannicum, quod diu eorum qui aderant arte suspensum est, ut finito iam Orientali bello Marcomannicum p166agi posset. 14 et cum famis tempore populo insinuasset de bello, fratre post quinquennium reverso in senatu egit, ambos necessarios dicens bello Germanico imperatores. 13[capitulum 13 legamenque ad capitulum anglice]1 tantus autem terror belli Marcomannici fuit39 ut undique sacerdotes Antoninus acciverit, peregrinos ritus impleverit, Romam omni genere lustraverit retardatusque a40 bellica profectione sit. 2 celebravit et Romano ritu lectisternia per septem dies. 3 tanta autem pestilentia fuit ut vehiculis cadavera sint exportata sarracisque. 4 tunc autem Antonini leges sepeliendi sepulchrorumque asperrimas sanxerunt, quando quidem caverunt ne quis villae adfabricaretur41 sepulchrum, quod hodieque servatur. 5 et multa quidem milia pestilentia consumpsit multosque ex proceribus, quorum amplissimis Antoninus statuas conlocavit. 6 tantaque clementia fuit ut et sumptu publico vulgaria funera iuberet efferri42 et vano cuidam, qui diripiendae urbis occasionem cum quibusdam consciis requirens de caprifici arbore in Campo Martio contionabundus ignem de caelo lapsurum p168finemque mundi affore diceret, si ipse lapsus ex arbore in ciconiam verteretur, cum statuto tempore decidisset atque ex sinu ciconiam emisisset, perducto ad se atque confesso veniam daret.

14 [capitulum 14 legamenque ad capitulum anglice]1 Profecti tamen sunt paludati ambo imperatores et Victualis et Marcomannis cuncta turbantibus, aliis etiam gentibus, quae pulsae a superioribus barbaris fugerant, nisi reciperentur, bellum inferentibus. 2 nec parum profuit ista profectio, cum Aquileiam usque venissent. nam plerique reges et cum populis suis se retraxerunt et tumultus auctores interemerunt. 3 Quadi autem amisso rege suo non prius se confirmaturos eum qui erat creatus dicebant, quam id nostris placuisset imperatoribus. 4 Lucius tamen invitus profectus est, cum plerique ad legatos imperatorum mitterent defectionis veniam postulantes. 5 et Lucius quidem, quod amissus esset praefectus praetorio Furius Victorinus, atque43 pars exercitus interisset, redeundum esse censebat; Marcus autem fingere barbaros aestimans et fugam et cetera quae securitatem bellicam ostenderent, ob hoc ne tanti apparatus mole premerentur, instandum esse ducebat. 6 denique transcensis Alpibus longius processerunt composueruntque omnia, quae ad munimen Italiae atque Illyrici pertinebant. 7º placuit autem urgente Lucio, ut praemissis p170ad senatum litteris Lucius Romam rediret. 8 via quoque,44 postquam iter ingressi sunt, sedens cum fratre in vehiculo Lucius apoplexi arreptus periit.


Apparatus Criticus:

1 iterum P; tertium Petschenig.

2 a principibus, following patricios in P, removed by Salm.

3 Lucilla Borghesi; Caluilla P, Peter.

4 spania P1, Peter; yspania P corr.

5 et, after habuit in P, deleted by Petrarch.

6 cotidianis P; Cotiaensi Uhlig, Peter.

7 polono P; Polione Peter.

8 graeco P.

9 So P corr.; animo P1.

10 oneribus Turnebus; honoribus P.

11 So Obrecht; commodo P.

12 usus est et, repeated before Apoll. Chal. in P, removed by Obrecht.

13 in om. in P1; in imperatoriam dignitatem P corr.

14 So Peter; studiosos P; studiosus Cas., Jordan.

15 om. by P1; ex P corr.

16 est P corr.; esset P1.

17 equi publici sexenni Salm.; et qui publicis exenni (exenniisP.

18 fuit autem uitae indulgentiaP, Peter; tanta uitae indulgentia Novak.

19 Diogeneto P, Peter.

20 et eum P; utrum A. Jaekel, Klio XII, p124, n1.

21 Cas. saw a lacuna after Commodi (cf. Marc. iv.5, and Ver. ii.3) and supplied: filia contrahere illum Hadrianus voluerat, Faustina illi offeretur, quod Verus, cui eam Hadrianus (reading et quum, and esset after aetate); Mommsen supplied: sorore fecerat filiam Faustinam cum hortata esset ut duceret, quam Hadrianus eidem Commodo; Ellis I, p400, et eum, diss. spons. L. Ceionii Commodi (i.e. Veri) quae cum filia fecerat, quam ei desponderi uol., etc.; see also Jaekel, loc. cit.

22 ut P corr., om. by P1.

23 participatum P; principatu Peter, following B principatum.

24 Ummidio Borghesi; Mummio P, Peter.

25 So Mommsen; habere coepit lictum P; habere coepit . . . lictum (lictum cum alio participasset perhaps a fragment of a marginal comment) Peter.

26 This sentence Peter removed, as introduced from the margin of vii.10.

27 Suggested by Peter in note; et prope inuitus ac uolens (nolens P corr.P, Peter; et prope non inuitus ac uolens Novak.

28 hoc P corr., om. by P1.

29 This sentence Peter1, following Dirksen, transposed to precede senatum . . . dedit.

30 So Novak; senatibus uel pauperibus s. c. senatoribus P; equitibus uel pauperibus . . . senatoribus Peter2, incorrectly (cf. Mommsen, RSt. II3, p941, 2).

31 prodiret P.

32 Plaetoria Jordan (cf. Savigny, Opp. Misc. II, 330); Laetoria P, Peter.

33 uineas P1; al' uias P corr.

34 itinera Jordan, Novak; itinerum P, Peter.

35 exhausit P.

36 Thus Ellis; contra tranique p. P1; Traianique P corr.; contra iniqua p. Petschenig; Peter assumes a lacuna after contra.

37 cum om. in P.

38 recte P1; al' rete P corr.

39 fuit P corr., om. by P1.

40 a om. in P.

41 Thus Madvig and Petschenig; uelle abfricaretur P; ne quis ubi uellet fabricaretur s. Novak.

42 efferi Jordan; et eo ferri P1; ferri et eo ferri P1 corr.

43 utque P.

44 Thus Bitschofsky; bia quoque P; uiaque Salm., Peter.


[image ALT: Valid HTML 4.01.]

Pagina recensita: III Kal. Dec. 07