Brevis URL huic paginae:
bit.ly/MarcusSHA2


[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
ad litteras
mittendas
Bill Thayer

[ALT imaginis: Click here to go to the English-language version of this page.]
English

[ALT imaginis: Cliccare qui per una pagina di aiuto in Italiano.]
Italiano

[Legamen ad varias paginas adiutivas]
Adiutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Altius

[Legamen ad ostium meum]
Ostium
antecedens:

[ALT imaginis: link to previous section]
Pars I
Haec pagina telaris pars est
Historiae Augustae

a Loeb Classical Library editae
MCMXXI

Hic textus in dominio publico est.

Textum quam diligentissime perscrutavi et recensui —
sed si quemlibet errorem invenies, mihi, obsecro, scribe.

insequens:

[ALT imaginis: link to next section]
Lucius Verus

(Vol. I) Historia Augusta

 p170 

Marcus Aurelius
(Pars II)

15[link to English translation] Fuit autem consuetudo Marco ut in circensium spectaculo legeret audiretque ac subscriberet, ex quo quidem saepe iocis popularibus dicitur lacessitus.

2 Multum sane potuerunt liberti sub Marco et Vero Geminas et Agaclytus.

3 Tantae autem sanctitatis fuit Marcus ut Veri vitia et celaverit et defenderit, cum ei vehementissime displicerent,​45 mortuumque eum divum appellaverit amitasque eius et sorores honoribus et salariis decretis sublevaverit atque provexerit sacrisque eum​46 plurimis honoraverit. 4 flaminem et Antoninianos sodales et omnes honores qui divis habentur eidem dedicavit. 5 nemo est principum, quem non gravis fama perstringat, usque adeo ut etiam Marcus in sermonem venerit, quod Verum vel veneno ita tulerit ut parte cultri veneno lita vulvam inciderit, venenatam partem fratri edendam propinans et sibi innoxiam reservans, 6 vel certe per medicum Posidippum, qui ei sanguinem intempestive dicitur emisisse. Cassius post mortem Veri a Marco descivit.​47

 p172  16 [link to English translation] Iam in suos tanta fuit benignitate Marcus ut cum in omnes propinquos cuncta honorum ornamenta contulerit, tum in filium et quidem​48 scelestum atque impurum cito nomen Caesaris et mox sacerdotium statimque nomen imperatoris ac triumphi participationem et consulatum. 2 quo quidem tempore sedente imperator filio​49 ad triumphalem currum in Circo pedes cucurrit.

3 Post Veri obitum Marcus Antoninus solus rem publicam tenuit, multo melior et feracior ad virtutes, 4 quippe qui nullis Veri iam impediretur aut simplicitatis calidaeque veritatis,​50 qua ille ingenito vito laborabat, erroribus aut iis qui praecipue displicebant Marco Antonino iam inde a primo aetatis suae tempore vel institutis mentis pravae vel moribus. 5 erat enim ipse tantae tranquillitatis ut vultum numquam mutaverit maerore vel gaudio, philosophiae deditus Stoicae, quam et per optimos quosque magistros acceperat et undique ipse collegerat. 6 nam et Hadrianus hunc eundem successorem paraverat, nisi ei aetas puerilis obstitisset. 7 quod quidem apparet ex eo quod generum Pio hunc eundem delegit, ut ad eum, dignum utpote virum, quandocumque Romanum perveniret imperium.

 p174  17 [link to English translation] Ergo provincias post haec ingenti moderatione ac benignitate tractavit. contra Germanos res feliciter gessit. 2 speciale ipse bellum Marcomannicum, sed quantum​51 nulla umquam memoria fuit, cum virtute tum etiam felicitate transegit, et eo quidem tempore quo pestilentia gravis multa milia et popularium et militum interemerat. 3 Pannonias ergo, Marcomannis Sarmatis Vandalis simul etiam Quadis exstinctis, servitio liberavit et Romae cum Commodo, quem iam Caesarem fecerat, filio, ut diximus, suo triumphavit. 4 cum autem ad hoc bellum omne aerarium exhausisset suum neque in animum induceret, ut extra ordinem provincialibus aliquid imperaret, in foro divi Traiani auctionem ornamentorum imperialium fecit vendiditque aurea pocula et crystallina et murrina, vasa etiam regia et vestem uxoriam sericam et auratam, gemmas quin etiam, quas multas in repositorio sanctiore Hadriani reppererat. 5º et per duos quidem menses haec venditio celebrata est, tantumque auri redactum ut reliquias belli Marcomannici ex sententia persecutus postea dederit potestatem emptoribus, ut, si qui vellet empta reddere atque aurum recipere, sciret licere. nec molestus ulli fuit qui vel non reddidit  p176 empta vel reddidit. 6 tunc viris clarioribus permisit ut eodem cultu quo et ipse vel ministris similibus convivia exhiberent. 7 in munere autem publico tam magnanimus fuit ut centum leones una missione​52 simul exhiberet et sagittis interfectos.​53

18 [link to English translation] Cum igitur in amore omnium imperasset atque ab aliis modo frater, modo pater, modo filius, ut cuiusque aetas sinebat, et diceretur et amaretur, octavo decimo anno imperii sui, sexagensimo et primo vitae, diem ultimum clausit. 2 tantusque illius amor eo die regii funeris​54 claruit ut nemo illum plangendum censuerit, certis omnibus quod ab diis commodatus ad deos redisset. 3 denique, priusquam funus conderetur, ut plerique dicunt, quod numquam antea factum fuerat neque postea, senatus populusque non divisis locis sed in una sede propitium deum dixit.

4 Hic sane vir tantus et talis ac diis vita et morte coniunctus filium Commodum dereliquit; qui, si felix fuisset, filium non reliquisset. 5 et parum sane fuit quod illi honores divinos omnis aetas omnis sexus omnis condicio ac dignitas dedit, nisi quod etiam sacrilegus iudicatus est qui eius imaginem in sua domo non habuit, qui per fortunam vel potuit habere vel debuit. 6 denique hodieque in multis domibus Marci Antonini statuae consistunt inter deos penates. 7 nec defuerunt homines qui somniis eum multa praedixisse  p178 augurantes futura et vera concinuerunt. 8 unde etiam templum ei constitutum, dati sacerdotes Antoniniani et sodales et flamines et omnia quae aede sacrata​55 decrevit antiquitas.

19 [link to English translation] Aiunt quidam, quod et veri simile videtur, Commodum Antoninum, successorem illius ac filium, non esse de eo natum sed de adulterio, 2 ac talem fabellam vulgari sermone contexunt: Faustinam quondam, Pii filiam, Marci uxorem, cum gladiatores transire vidisset, unius ex his amore succensam, cum longa aegritudine laboraret, viro de amore confessam. 3 quod cum ad Chaldaeos Marcus rettulisset, illorum fuisse consilium, ut occiso gladiatore sanguine illius sese Faustina sublavaret atque ita cum viro concumberet. 4 quod cum esset factum, solutum quidem amorem, natum vero Commodum gladiatorem esse, 5 non principem, qui mille prope pugnas publice populo inspectante gladiatorias imperator exhibuit, ut in vita eius docebitur. 6 quod quidem veri simile ex eo habetur quod tam sancti principis filius iis moribus fuit quibus nullus lanista, nullus scaenicus, nullus arenarius, nullus postremo ex omnium dedecorum​56 ac scelerum conluvione concretus. 7 multi autem ferunt Commodum omnino ex adulterio​57 natum, si quidem Faustinam satis constet apud Caietam condiciones sibi et nauticas et gladiatorias elegisse. 8 de qua cum diceretur Antonino Marco,  p180 ut eam repudiaret, si non occideret, dixisse fertur "si uxorem dimittimus, reddamus et dotem". dos autem quid habebatur?​58 imperium, quod ille ab socero volente Hadriano adoptatus acceperat.

10 Tantum sane valet boni principis vita sanctitas tranquillitas pietas ut eius famam nullius proximi decoloret invidia. 11 denique Antonino, cum suos mores semper teneret neque alicuius insusurratione mutaretur, non obfuit gladiator filius, uxor infamis; deusque etiam nunc habetur, ut vobis ipsis, sacratissime imperator Diocletiane, et semper visum est et videtur, qui eum inter numina vestra non ut ceteros sed specialiter veneramini ac saepe dicitis, vos vita et clementia tales esse cupere qualis fuit Marcus, etiamsi philosophia nec Plato esse possit, si revertatur in vitam.​59 et quidem haec breviter et congeste.

20 [link to English translation] Sed Marco Antonino haec sunt gesta post fratrem: primum corpus eius Romam devectum est et inlatum maiorum sepulchris. 2 divini​60 inde honores decreti. dein cum gratias ageret senatui quod fratrem consecrasset, occulte ostendit omnia bellica consilia sua fuisse, quibus superati sunt Parthi. 3 addidit praeterea quaedam, quibus ostendit nunc demum se quasi a principio acturum esse rem publicam amoto eo qui  p182 remissior videbatur. 4 nec aliter senatus accepit quam Marcus dixerat, ut videretur gratias agere quod Verus excessisset vita. 5 omnibus deinde sororibus et adfinibus et libertis iuris et honoris et pecuniae plurimum detulit. erat enim famae suae curiosissimus, requirens ad verum, quid quisque de se diceret, emendans quae bene reprehensa viderentur.

6 Proficiscens ad bellum Germanicum filiam suam non decurso luctus tempore grandaevo equitis Romani filio Claudio Pompeiano dedit genere Antiochensi nec satis nobili (quem postea bis consulem fecit), 7 cum filia eius Augusta esset et Augustae filia. sed has nuptias et Faustina et ipsa quae dabatur invitae habuerunt.

21 [link to English translation] Cum Mauri Hispanias prope omnes vastarent, res per legatos bene gestae sunt. 2 et cum Aegyptum Bucolici milites gravia multa fecissent, per Avidium Cassium retunsi sunt, qui postea tyrannidem arripuit. 2 sub ipsis profectionis diebus in secessu Praenestino agens filium, nomine Verum Caesarem, exsecto sub aure tubere septennem amisit. 4 quem non plus quinque diebus luxit consultusque etiam medios​61 actibus  p184 publicis reddidit. et quia ludi Iovis Optimi Maximi erant, interpellari eos publico luctu noluit iussitque, ut statuae tantummodo filio mortuo decernerentur et imago aurea circensibus per pompam ferenda et ut saliari carmini nomen eius insereretur.

6 Instante sane adhuc pestilentia et deorum cultum diligentissime restituit et servos, quemadmodum bello Punico factum fuerat, ad militiam paravit, quos voluntarios exemplo volonum appellavit. 7 armavit etiam gladiatores, quos obsequentes appellavit. latrones etiam Dalmatiae atque Dardaniae milites fecit. armavit et Diogmitas. emit et Germanorum auxilia contra Germanos. 8 omni praeterea diligentia paravit legiones ad Germanicum et Marcomannicum bellum. 9 et, ne provincialibus esset molestus, auctionem rerum aulicarum, ut diximus, fecit in foro divi Traiani, in qua praeter vestes et pocula et vasa aurea etiam signa cum tabulis magnorum artificum vendidit. 10 Marcomannos in ipso transitu Danuvii delevit et praedam  p186 provincialibus reddidit. 22[link to English translation] gentes omnes ab Illyrici limite usque in Galliam conspiraverant, ut Marcomanni Varistae Hermunduri et Quadi Suebi Sarmatae Lacringes et Buri hi aliique​62 cum Victualis Osi Bessi Cobotes Roxolani Bastarnae Alani Peucini Costoboci. imminebat et Parthicum bellum et Britannicum. 2 magno igitur labore etiam suo gentes asperrimas vicit militibus sese imitantibus, ducentibus etiam exercitum legatis et praefectis praetorio, accepitque in deditionem Marcomannos plurimis in Italiam traductis.

3 Semper sane cum optimatibus non solum bellicas res sed etiam civiles, priusquam faceret aliquid, contulit. 4 denique sententia illius praecipua semper haec fuit: "Aequius est ut ego tot talium amicorum consilium sequar, quam ut tot tales amici meam unius voluntatem sequantur". 5 sane quia durus videbatur ex philosophiae institutione Marcus ad militiae labores atque ad omnem vitam graviter carpebatur, 6 sed male loquentibus​63 vel sermone vel litteris respondebat. 7 et multi nobiles bello Germanico sive Marcomannico immo plurimarum gentium interierunt. quibus omnibus statuas in foro Ulpio collocavit. 8 quare frequenter amici suaserunt, ut a bellis discederet et​64 Romam veniret, sed ille contempsit ac perstitit nec prius recessit quam omnia bella finiret. 9 provincias ex proconsularibus  p188 consulares aut ex consularibus proconsulares aut​65 praetorias pro belli necessitate fecit. 10 res etiam in Sequanis turbatas censura et auctoritate repressit. 11 compositae res et in​66 Hispania, quae per Lusitaniam turbatae erant. 12 filio Commodo accersito ad limitem togam virilem dedit, quare congiarium populo divisit et eum ante tempus consulem designavit.

23 [link to English translation] Si quis umquam proscriptus est a praefecto urbi, non libenter accepit. 2 ipse in largitionibus pecuniae publicae parcissimus fuit, quod laudi potius datur quam reprehensioni, 3 sed tamen et bonis viris pecunias dedit et oppidis labentibus auxilium tulit et tributa vel vectigalia, ubi necessitas cogebat, remisit.  p190 4 absens populi Romani voluptates curari vehementer praecepit per ditissimos editores. 5 fuit enim populo hic sermo, cum sustulisset ad bellum gladiatores, quod populum sublatis voluptatibus vellet cogere ad philosophiam. 6 iusserat enim ne mercimonia impedirentur, tardius pantomimos exhibere nonis​67 diebus. 7 de amatis pantomimis ab uxore fuit sermo, ut superius diximus. sed haec omnia per epistolas suas purgavit. 8 idem Marcus sederi in civitatibus vetuit in equis sive vehiculis. lavacra mixta summovit. mores matronarum composuit diffluentes et iuvenum nobilium. sacra Serapidis a vulgaritate Pelusiae​68 summovit. 9 fama fuit sane, quod sub philosophorum specie quidam rem publicam vexarent et privatos, quod ille purgavit.

24 [link to English translation] Erat mos iste Antonino ut omnia crimina minore supplicio quam legibus plecti solent puniret, quamvis nonnumquam contra manifestos et gravium criminum reos inexorabilis permaneret. 2 capitales causas hominum honestorum ipse cognovit, et quidem summa aequitate, ita ut praetorem reprehenderet, qui  p192 cito reorum causas audierat, iuberetque illum iterum cognoscere, dignitatis eorum interesse dicens ut ab eo audiretur qui pro populo iudicaret. 3 aequitatem autem etiam circa captos hostes custodivit. infinitos ex gentibus in Romano solo conlocavit. 4 fulmen de caelo precibus suis contra hostium machinamentum extorsit, suis pluvia impetrata cum siti laborarent.

5 Voluit Marcomanniam provinciam, voluit etiam Sarmatiam facere et fecisset, nisi Avidius Cassius rebellasset sub eodem in Oriente; atque imperatorem se appellavit,​69 ut quidam dicunt, Faustina volente, quae de mariti valetudine desperaret. 7 alii dicunt ementita morte Antonini Cassium imperatorem se appellasse, cum divum Marcum appellasset. 8 et Antoninus quidem non est satis motus defectione Cassii nec in eius affectus saevit.​70 9 sed per senatum hostis est iudicatus bonaque eius proscripta per aerarium publicum. 25[link to English translation] relicto​71 ergo Sarmatico Marcomannicoque bello contra Cassium profectus est. 2 Romae etiam turbae fuerunt, quasi Cassius absente Antonino adventaret. sed Cassius statim interfectus est caputque eius adlatum est ad Antoninum. 3 Marcus tamen non exultavit interfectione Cassii caputque  p194 eius humari iussit. 4 Maecianum etiam, socium​72 Cassii, cui Alexandria erat commissa, exercitus occidit. nam et praefectum praetorio sibi fecerat, qui et ipse occisus est. 5 in conscios defectionis vetuit senatum graviter vindicare. 6 simul petiit, ne qui senator tempore principatus sui occideretur, ne eius​73 pollueretur imperium. 7 eos etiam qui deportati fuerant revocari iussit, cum paucissimi centuriones capite essent puniti. 8 ignovit et civitatibus quae Cassio consenserant, ignovit et Antiochensibus, qui multa in Marcum pro Cassio dixerant. 9 quibus et spectacula et conventus publicos tulerat et omne​74 contionum genus, contra quos edictum gravissimum misit. 10 seditiosos autem eos et oratio Marci indicat, indita Mario Maximo, qua ille usus est apud amicos. 11 denique noluit Antiochiam videre cum Syriam peteret. 12 nam nec Cyrrhum voluit videre, ex qua erat Cassius. postea tamen Antiochiam vidit. fuit Alexandriae clementer cum his agens.​75

26 [link to English translation] Multa egit cum regibus et pacem confirmavit, sibi occurrentibus cunctis regibus et legatis Persarum. 2 omnibus orientalibus provinciis carissimus fuit. apud multas etiam philosophiae vestigia reliquit. 3 apud Aegyptios civem se egit et philosophium in omnibus  p196 stadiis​76 templis locis.​77 et cum multa Alexandrini in Cassium dixissent fausta, tamen omnibus ignovit et filiam suam apud eos reliquit. 4 Faustinam suam in radicibus montis Tauri in vico Halalae exanimatam vi subiti morbi amisit. 5 petiit a senatu ut honores Faustinae aedemque decernerent, laudata eadem cum impudicitiae fama graviter laborasset. quae Antoninus vel nesciit vel dissimulavit. 6 novas puellas Faustinianas instituit in honorem uxoris mortuae. 7 divam etiam Faustinam a senatu appellatam gratulatus est. 8 quam secum et in aestivis habuerat, ut matrem castrorum appellaret. 9 fecit et coloniam vicum in quo obiit Faustina et aedem illi exstruxit. sed haec postea aedis Heliogabalo dedicata est.

10 Ipsum Cassium pro clementia occidi passus est, non occidi iussit. 11 deportatus est Heliodorus, filius Cassii, et alii liberum exsilium acceperunt cum bonorum parte. 12 filii autem Cassii et amplius media parte acceperunt paterni patrimonii et auro atque argento adiuti, mulieres autem etiam ornamentis; ita ut Alexandria, filia Cassii, et Druncianus gener liberam vagandi  p198 potestatem haberent commendati amitae marito. 13 doluit denique Cassium exstinctum, dicens voluisse se sine senatorio sanguine imperium transigere.

27 [link to English translation] Orientalibus rebus ordinatis Athenis fuit et initia​78 Cereris​79 adiit, ut se innocentem probaret, et sacrarium solus​80 ingressus est. revertens ad Italiam navigio tempestatem gravissimam passus est. per Brundisium veniens in Italiam togam et ipse sumpsit et milites togatos esse iussit, nec umquam sagati fuerunt sub eo milites. 4 Romam ut venit triumphavit. et inde​81 Lavinium profectus est.5 Commodum deinde sibi collegam in tribuniciam potestatem iunxit, congiarium populo dedit et spectacula mirifica; dein civilia multa correxit. 6 gladiatorii muneris sumptus modum fecit. 7 sententia Platonis semper in ore illius fuit, florere civitates si aut philosophia imperarent aut imperantes philosopharentur. 8 filio suo Brutti Praesentis filiam iunxit nuptiis celebratis exemplo privatorum, quare etiam congiarium dedit populo.

 p200  9 Dein ad conficiendum bellum conversus in administratione eius belli obiit, labentibus iam filii moribus ab instituto suo. 10 triennio bellum postea cum Marcomannis Hermunduris Sarmatis Quadis etiam egit​82 et, si anno uno superfuisset, provincias ex his fecisset. 11 ante biduum quam exspiraret, admissis amicis dicitur ostendisse sententiam de filio eandem quam Philippus de Alexandro, cum de hoc male sentiret, addens nimium​83 se aegre ferre filium superstitem relinquentem.​84 12 nam iam Commodus turpem se et cruentum ostentabat.

28 [link to English translation] Mors autem talis fuit: cum aegrotare coepisset, filium advocavit atque ab eo primum petiit ut belli reliquias non contemneret, ne videretur rem publicam prodere. 2 et, cum filius ei respondisset cupere se primum sanitatem, ut vellet permisit, petens tamen ut exspectasset paucos dies, haud​85 simul proficisceretur. 3 deinde abstinuit victu​86 potuque mori cupiens auxitque morbum. 4 sexta die vocatis amicis et ridens res humanas, mortem autem contemnens ad amicos  p202 dixit, "quid de me​87 fletis et non magis de pestilentia et communi morte cogitatis?" 5 et cum illi vellent recedere, ingemescens ait, "si iam me dimittitis, vale vobis dico vos praecedens". 6 et cum ab eo quaereretur, cui filium commendaret, ille respondit "vobis, si dignus fuerit, et dis immortalibus". 7 exercitus cognita mala valetudine vehementissime dolebant, quia illum unice amarunt. 8 septimo die gravatus est et solum filium admisit. quem statim dimisit, ne in eum morbus transiret. 9 dimisso filio caput operuit quasi volens dormire, sed nocte animam efflavit. 10 fertur filium mori voluisse, cum eum talem videret futurum qualis exstitit post eius mortem, ne, ut ipse dicebat, similis Neroni Caligulae et Domitiano esset.

29 [link to English translation] Crimini ei datum est quod adulteros uxoris promoverit, Tertullum et Tutilium​88 et Orfitum et Moderatum, ad varios honores, cum Tertullum et prandentem cum uxore deprehenderit. 2 de quo mimus in scaena praesente Antonino dixit, cum stupidus nomen adulteri uxoris a servo quaereret, et ille diceret ter "Tullus," et adhuc stupidus quaereret, respondit ille "iam tibi dixit ter, Tullus dicitur". 3 et de hoc quidem multa populus, multa etiam alii dixerunt patientiam Antonini incusantes.

 p204  4 Ante tempus sane mortis, priusquam ad bellum Marcomannicum rediret, in Capitolio iuravit nullum senatorem se sciente occisum, cum etiam rebelliones dixerit se servaturum fuisse si scisset. 5 nihil enim magis et timuit et deprecatus est quam avaritiae famam, de qua se multis epistulis purgat. 6 dederunt et vitio quod fictus​89 fuisset nec tam simplex quam videretur, aut quam vel Pius vel Verus fuisset. 7 dederunt etiam crimini quod aulicam adrogantiam confirmaverit summovendo amicos a societate communi et a conviviis.

8 Parentibus consecrationem decrevit. amicos parentum etiam mortuos statuis ornavit.

9 Suffragatoribus non cito credidit. sed semper diu quaesivit quod erat verum.

10 Enisa est Fabia ut Faustina mortua in eius matrimonium coiret. sed ille concubinam sibi adscivit procuratoris uxoris suae filiam, ne tot liberis superduceret novercam.


Apparatus Criticus:

45 displiceret P, but cf. c. xvi.4.

46 cum P1; uel eum P corr.

47 Cassius . . . desciuit probably from margin of c. xxiv.5.

48 et Commodum quidem P, Bitschofsky; Commodum removed by Jordan.

49 So Peter; sine imperator filio P.

50 So Peter; simulatis callidae seueritatis P.

51 quanto P.

52 unam missionem P; una in missione Peter.

53 So P; Peter, foll. Mommsen, interfecit eos.

54 So P; regii funeris removed by Peter, eo by Jordan.

55 So Peter with Madvig; desacrata P; de sacratis P corr.

56 decorum P.

57 adultero P, but cf. c. xix.1 (see Lessing Lex.).

58 So Petschenig with P; dos autem quid habebatur nisi imperium edd. with P corr.

59 reueratori uita P.

60 in, following diuini, deleted by P corr.; inde Peter.

61 Thus Peter with Lipsius; consolatusque etiam medicos P.

62 Some name is lost in these words: Petschenig suggests Hariique.

63 loquentum P (P corr. adds dictis); loquentibus (or loquentum uel sermoni) Peter.

64 et omitted in P.

65 Hirschfeld (Wien. Stud., III, p116) would insert ex procuratoriis before praetorias.

66 in omitted in P.

67 nonis Salm.; non uotis P.

68 pelosiae P; Pelusiaca Novak.

69 So P, which Lessing restores; rebellasset sub eodem in oriente atque . . . appellasset Peter.

70 nec eius affectus seui P; restored by Peter from Av. Cass. vii.5.

71 relecto P.

72 socium suggested by Peter for filium of P, which is certainly wrong; see c. xxvi.11; Av. Cass. vii.4.

73 ne nece eius Peter, following Madvig.

74 omne Peter1; omnium P, Peter2.

75 This sentence, which precedes postea . . . vidit in P, was transposed by Cas.

76 stadiis Peter with Salm.; studiis P, which Mommsen defends.

77 locis P (by error ocis Peter2, from which Mommsen conj. oecis, and Novak, odeis).

78 So Novak; initalia P; edd. initialia, with Salm.

79 ceteris P.

80 solus Lessing with Cas.; solum P, Peter.

81 et inde P; inde Lessing; exinde edd.

82 triennio bellum . . . egit Klein would transpose to precede Dein . . . ab instituto suo.

83 nimium Peter with Salm.; minime P.

84 So Cas.; relinquens P, whence Novak: se aegre ferre quod discederet f. s. relinquens.

85 aut P.

86 uictu Jordan; ui P.

87 So Peter, following Jordan; quideme P1; quid me P corr.

88 Tutilium Scaliger; utilium P.

89 fictus Novak; ei uictus P; effictus Peter with Erasmus.


[image ALT: Valid HTML 4.01.]

Pagina recensita: III Kal. Dec. 07