[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
mail: Bill Thayer 
[ALT imaginis: Click here to go to the English-language version of this page.]
English

[ALT imaginis: Cliccare qui per una pagina di aiuto in Italiano.]
Italiano

[Legamen ad varias paginas adiutivas]
Adiutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Altius

[Legamen ad ostium meum]
Ostium

[ALT imaginis: link to previous section]
Alexander Severus
Haec pagina telaris pars est
Historiae Augustae

a Loeb Classical Library editae
MCMXXIV

Hic textus in dominio publico est.

Textum quam diligentissime perscrutavi et recensui —
sed si quemlibet errorem invenies, mihi, obsecro, scribe.


[ALT imaginis: link to next section]
Gordiani tres

(Vol. II) Historia Augusta

p314

Maximini Duo

1[capitulum 1 legamenque ad capitulum anglice]1 Ne fastidiosum esset Clementiae tuae, Constantine maxime, singulos quosque principes vel principum liberos per libros singulos legere, adhibui moderationem, qua in unum volumen duos Maximinos, patrem filiumque, congererem. 2 servavi deinceps hunc ordinem, quem Pietas tua etiam ab Tatio Cyrillo, Clarissimo Viro, qui Graeca in Latinum vertit, servari voluit. 3 quod quidem non in uno tantum libro sed etiam in plurimis deinceps reservabo, exceptis magnis imperatoribus, quorum res gestae plures atque clariores longiorem desiderant textum.

4 Maximinus senior sub Alexandro imperatore enituit. militare autem sub Severo coepit. 5 hic de vico p316Thraciae vicino barbaris, barbaro etiam patre et matre genitus, quorum alter e Gothia, alter ex Alanis genitus esse perhibetur. 6 et patri quidem nomen Micca, matri Ababa fuisse dicitur. 7 sed haec nomina Maximinus primis temporibus ipse prodidit, postea vero, ubi ad imperium venit, occuli praecepit, ne utroque parente barbaro genitus imperator esse videretur.

2 [capitulum 2 legamenque ad capitulum anglice]1 Et in prima quidem pueritia fuit pastor, iuvenum etiam procer et1 qui latronibus insidiaretur et suos ab incursionibus vindicaret. 2 prima stipendia equestria huic fuere. erat enim magnitudine corporis conspicuus, virtute inter omnes milites clarus, forma virili decorus, ferus moribus asper, superbus, contemptor, saepe tamen iustus.

3 Innotescendi sub Severo imperatore prima haec fuit causa: 4 natali Getae, filii minoris, Severus militares dabat ludos propositis praemiis argenteis, id est armillis, torquibus et balteolis. 5 hic adulescens et semibarbarus et vix adhuc Latinae linguae, prope Thracica imperatorem publice petiit, ut sibi daret licentiam contendendi cum iis qui iam non mediocri loco militarent. 6 magnitudinem corporis Severus miratus primum eum cum lixis conposuit, sed fortissimis quibusque, ne2 disciplinam militarem conrumperet. p3187 tunc Maximinus sedecim lixas uno sudore devicit sedecim acceptis praemiis minusculis non militaribus iussusque militare. 3[capitulum 3 legamenque ad capitulum anglice]1 tertia forte die cum processisset Severus ad campum, in turba exultantem more barbarico Maximinum vidit iussitque statim tribuno, ut eum coerceret ac Romana disciplina3 imbueret. 2 tunc ille, ubi de se intellexit imperatorem locutum, suspicatus barbarus et notum se esse principi et inter multos conspicuum, ad pedes imperatoris equitantis accessit. 3 tum volens Severus explorare quantus in currendo esset, equum admisit multis circuitionibus, et cum senex imperator laborasset, neque ille a currendo per multa spatia desisset, ait ei: "Quid vis, Thracisce? num quid delectat luctari post cursum?" tum "Quantum libet," inquit, "Imperator." 4 post hoc ex equo Severus descendit et recentissimos quosque ac fortissimos milites ei comparari iussit. 5 tum ille more solito septem fortissimos uno sudore vicit solusque omnium a Severo post argentea praemia torque aureo donatus est iussusque inter stipatores corporis semper in aula consistere. 6 hinc igitur factus conspicuus inter milites clarus, amari a tribunis, a conmilitonibus suspici, impetrare ab imperatore quod vellet, locis etiam militiae a Severo adiutus, cum esset peradulescens, longitudine p320autem corporis et vastitate et forma atque oculorum magnitudine et candore inter omnes excelleret.

4 [capitulum 4 legamenque ad capitulum anglice]1 Bibisse autem illum saepe in die vini Capitolinam amphoram constat, comedisse et quadraginta libras carnis, ut autem Cordus dicit, etiam sexaginta. 2 quod satis constat, holeribus semper abstinuit, a frigidis prope semper, nisi cum illi potandi necessitas. 3 sudores saepe suos excipiebat et in calices vel in vasculum mittebat, ita ut duos vel tres sextarios sui sudoris ostenderet.

4 Hic diu sub Antonino Caracallo ordines duxit centuriatos et ceteras militares dignitates saepe tractavit. sub Macrino, quod eum qui imperatoris sui filium occiderat vehementer odisset, a militia desiit et in Thracia in vico ubi genitus fuerat possessiones comparavit ac semper cum Gothis commercia exercuit. amatus est autem unice a Getis quasi eorum civis. 5 Alani quicumque ad ripam venerunt amicum eum donis vicissim recurrentibus adprobabant.

6 Sed occiso Macrino cum filio suo, ubi Heliogabalum quasi Antonini filium imperatorem comperit, iam maturae aetatis ad eum venit petiitque, ut quod avus eius Severus iudicii circa se habuerat, et ipse haberet. sed4 apud impurum hominem valere nihil potuit. 7 nam dicitur cum eo iocatus esse Heliogabalus p322turpissime, dicens: "Diceris,5 Maximine, sedecim et viginti et triginta milites aliquando lassasse; potes tricies cum mulieres perficere?" 8 tum ille, ubi vidit infamem principem sic exorsum, a militia discessit. 9 et tamen retentus est per amicos Heliogabali, ne hoc quoque illius famae accederet quod virum temporis sui fortissimum et quem alii Herculem, alii Achillem, Aiacem alii vocabant, a suo exercitu dimoveret. 5[capitulum 5 legamenque ad capitulum anglice]1 fuit igitur sub homine impurissimo tantum honore tribunatus, sed numquam ad manum eius accessit, numquam illum salutavit per totum triennium huc atque illuc discurrens; 2 modo agris, modo otio, modo fictis languoribus occupatus est.

3 Occiso Heliogabalo, ubi primum6 comperit Alexandrum principem nominatum, Romam contendit. 4 quem Alexander miro cum gaudio, mira cum gratulatione suscepit, ita7 ut in senatu verba faceret talia: "Maximinus, patres conscripti, tribunus, cui ego latum clavum addidi, ad me confugit, qui sub impura illa belua militare non potuit, qui apud divum parentem meum Severum tantus fuit quantum illum fama comperitis". 5 statim denique illum tribunum legionis quartae ex tironibus ipse, quam composuerat, dedit et8 p324eum in haec verba provexit: 6 "Veteres milites tibi, Maximine mi carissime atque amantissime, idcirco non credidi quod veritus sum ne vitia eorum sub aliis inolescentia emendare non posses. 7 habes tirones; ad tuos mores, ad tuam virtutem, ad tuum laborem eos fac militiam condiscere, ut mihi multos Maximinos rei publicae optabiles solus efficias."

6 [capitulum 6 legamenque ad capitulum anglice]1 Accepta igitur legione statim eam exercere coepit. 2 quinta quaque die iubebat milites decurrere, inter9 se simulacra bellorum agere. gladios, loricas, galeas, scuta, tunicas et omnia arma illorum cottidie circumspicere; 3 calciamenta quin etiam ipse prospiciebat, prorsus autem ut patrem militibus praeberet. 4 sed cum eum quidam tribuni reprehenderent, dicentes, "Quid tantum laboras, cum eius loci iam sis, ut ducatum possis accipere?" ille dixisse fertur, 5 "Ego vero, quo maior fuero, tanto plus laborabo." exercebat cum militibus ipse luctamina, quinos, senos et septenos iam grandaevus ad terram prosternens. 6 denique invidentibus cunctis, cum quidam tribunus superbior, magni corporis, virtutis notae atque ideo ferocior, ei dixisset, "Non magnam rem facis, si tribunus tuos milites vincis," ille ait "Visne congrediamur?" 7 cumque adversarius adnuisset, venientem contra se palma in pectus percussum supinum reiecit et continuo dixit, "Date alium, sed tribunum."

p326 8 Erat praeterea, ut refert Cordus, magnitudine tanta ut octo pedes digitis sex diceretur10 egressus, pollice ita vasto ut uxoris dextrocherio uteretur pro anulo. 9 iam illa prope in vulgi ore sunt posita, quod hamaxas manibus adtraheret, raedam onustam solus moveret, equo si pugnum dedisset, dentes solveret, si calcem, crura frangeret, lapides toficios friaret, arbores teneriores scinderet, alii denique eum Crotoniaten Milonem, alii Herculem, Antaeum alii vocarent.

7 [capitulum 7 legamenque ad capitulum anglice]1 His rebus conspicuum virum Alexander, magnorum meritorum iudex, in suam perniciem omni exercitui praefecit, gaudentibus cunctis ubique tribunis, ducibus et militibus. 2 denique totum eius exercitum, qui sub Heliogabalo magna ex parte torpuerat, ad suam militarem disciplinam retraxit. 3 quod Alexandro, ut diximus, optimo quidem imperatori, sed tamen cuius aetas ab initio contemni potuerit, gravissimum fuit. 4 nam cum in Gallia esset et non longe ab urbe quadam castra posuisset, subito inmissis militibus, ut quidam dicunt, ab ipso, ut alii, tribunis barbaris, Alexander ad matrem fugiens interemptus est Maximino iam imperatore appellato. 5 et causam quidem Alexandri interimendi alii aliam fuisse dicunt. quidam enim Mamaeam dicunt auctorem fuisse, ut filius deserto p328bello Germanico orientem peteret, atque ideo milites in seditionem prorupisse. 6 quidam, quod ille nimis severus esset et voluisset ita in Gallia legiones exauctorare ut exauctoraverat in oriente.

8 [capitulum 8 legamenque ad capitulum anglice]1 Sed occiso Alexandro Maximinus primus11 e corpore militari et nondum senator sine decreto senatus Augustus ab exercitu appellatus est filio sibimet in participatum dato; de quo pauca quae nobis sunt cognita mox dicemus. 2 Maximinus autem ea fuit semper astutia, ut milites non modo12 virtute regeret sed etiam praemiis et lucris amantissimos redderet. 3 numquam ille annonam cuiuspiam tulit. 4 numquam sivit ut13 quis in exercitu miles faber aut alterius rei, ut plerique sunt, artifex esset, solis venationibus legiones frequenter exercens. 5 sed inter has virtutes tam crudelis fuit, ut illum alii Cyclopem, alii Busirem, alii Scirona, nonnulli Phalarem, multi Typhona vel Gygam14 vocarent. 6 senatus eum tantum timuit, ut p330vota in templis publice privatimque mulieres etiam cum suis liberis facerent, ne ille umquam urbem Romam videret. 7 audiebant enim alios in crucem sublatos, alios animalibus nuper occisis inclusos, alios feris obiectos, alios fustibus elisos, atque omnia haec sine dilectu dignitatis, cum videretur disciplinam velle regere militarem, cuius exemplo civilia etiam corrigere voluit. 8 quod non convenit principi qui velit diligi. erat enim ei persuasum nisi crudelitate imperium non teneri. 9 simul et verebatur ne propter humilitatem generis barbarici a nobilitate contemneretur. 10 meminerat praeterea se Romae etiam a servis nobilium contemptum esse, ita ut ne a procuratoribus quidem eorum videretur; 11 et, ut se habent stultae opiniones, tales eos contra se15 sperabat futuros, cum iam imperator esset. tantum valet conscientia degeneris animi. 9[capitulum 9 legamenque ad capitulum anglice]1 nam ignobilitatis tegendae causa omnes conscios generis sui interemit, nonnullos etiam amicos, qui ei saepe misericordiae paupertatis causa pleraque donaverant. 2 neque enim fuit crudelius animal in terris, omnia sic in viribus suis ponens quasi non posset occidi. 3 denique cum immortalem se prope crederet ob magnitudinem corporis virtutisque, p332mimus quidam in theatro praesente illo dicitur versus Graecos dixisse, quorum haec erat Latina sententia

4 "Et qui ab uno non potest occidi, a multis occiditur.

elephans grandis est et occiditur,

leo fortis est et occiditur,

tigris fortis est et occiditur;

cave multos, si singulos non times."

5 et haec imperatore ipso praesente iam dicta sunt. sed cum interrogaret amicos, quid mimicus scurra dixisset, dictum est ei quod antiquos versus cantaret contra homines asperos scriptos; et ille, ut erat Thrax et barbarus, credidit. 6 nobilem circa se neminem passus est, prorsus ut Spartaci aut Athenionis exemplo imperaret.16 7 praeterea omnes Alexandri ministros variis modis interemit et17 dispositionibus eius invidit. 8 et dum suspectos habet amicos ac ministros eius, crudelior factus est.

10 [capitulum 10 legamenque ad capitulum anglice]1 Cum esset ita moratus, ut ferarum more viveret, tristior et immanior factus est factione Magni cuiusdam consularis viri contra se parata, qui cum multis militibus et centurionibus ad eum confodiendum consilium inierat, cum in se imperium transferre cuperet. 2 et p334genus factionis fuit tale: cum ponte iuncto in Germanos transire Maximinus vellet, placuerat ut contrarii cum eo transirent, pons postea solveretur, ille in barbarico circumventus occideretur, imperium Magnus arriperet. 3 nam omnia bella coeperat agere, et quidem fortissime, statim ut factus est imperator, peritus utpote rei militaris, volens existimationem de se habitam tenere et ante omnes Alexandri gloriam, quem ipse occiderat, vincere. 4 quare imperator etiam in exercitio cottidie milites detinebat eratque in armis ipse, manu18 exercitui et corpore multa semper ostendens. 5 et istam quidem factionem Maximinus ipse finxisse perhibetur, ut materiam crudelitatis augeret. 6 denique sine iudicio, sine accusatione, sine delatore, sine defensore omnes interemit, omnium bona sustulit et plus quattuor milibus19 hominum occisis se satiare non potuit.

11[capitulum 11 legamenque ad capitulum anglice]1 Fuit etiam sub eodem factio desciscentibus sagittariis Osrhoenis ab eodem ob amorem Alexandri et desiderium, quem a Maximino apud eos occisum esse constabat, nec aliud persuaderi potuerat. 2 denique etiam ipsi Titum,20 unum ex suis, sibi ducem atque imperatorem fecerunt, quem Maximinus privatum iam dimiserat. 3 quem quidem et purpura circumdederunt, regio adparatu ornarunt et quasi sui milites p336obsaepserunt, et invitum quidem. 4 sed hic dormiens domi suae ab uno ex amicis suis interfectus est, qui sibi doluit illum esse praepositum, Macedonio nomine, qui eum Maximino prodidit quique caput eius ad imperatorem detulit. 5 sed Maximinus primo ei gratias egit, postea tamen ut proditorem odio habuit et occidit. 6 his rebus in dies inmanior fiebat, ferarum more, quae vulneratae magis exulcerantur.

7 Post haec transiit in Germaniam cum omni exercitu et Mauris et Osrhoenis et Parthis et omnibus quos secum Alexander ducebat ad bellum. 8 et ob hoc maxime orientalia secum trahebat auxilia, quod nulli magis contra Germanos quam expediti sagittarii valent. 9 mirandum autem adparatum belli Alexander habuit, cui Maximinus multa dicitur addidisse. 12[capitulum 12 legamenque ad capitulum anglice]1 ingressus igitur Germaniam Transrhenanam per triginta21 vel quadraginta22 milia barbarici soli vicos incendit,23 greges abegit, praedas sustulit, barbarorum plurimos interemit, militem divitem reduxit, cepit innumeros, et nisi Germani omnes24 ad paludes et silvas confugissent, omnem Germaniam in Romanam ditionem redegisset. 2 ipse praeterea manu sua multa faciebat, cum etiam paludem ingressus circumventus esset a Germanis, nisi cum sui25 cum suo equo inhaerentem liberassent. 3 habuit enim hoc barbaricae temeritatis, p338ut putaret imperatorem manum etiam sua semper debere. 4 denique quasi navale quoddam proelium in palude fecit plurimosque illic interemit.

5 Victa igitur Germania litteras Romam ad senatum et populum misit se dictante conscriptas, quarum sententia haec fuit: 6 "Non possumus tantum, patres conscripti, loqui quantum fecimus. per quadraginta vel26 quinquaginta milia Germanorum vicos incendimus, greges abduximus, captivos abstraximus, armatos occidimus, in palude pugnavimus. pervenissemus ad silvas, nisi altitudo paludium nos transire non permisisset." 7 Aelius Cordus dicit hanc omnino ipsius orationem fuisse. 8 credibile est; quid enim in hac est quod non posset barbarus miles? 9 qui pari sententia et ad populum scripsit sed maiore reverentia, idcirco quod senatum oderat, a quo se contemni multum credebat. 10 iussit praeterea tabulas pingi ita ut erat bellum ipsum gestum et ante Curiam proponi, ut facta eius pictura loqueretur. 11 quas quidem tabulas post mortem eius senatus et deponi iussit et exuri.

13 [capitulum 13 legamenque ad capitulum anglice]1 Fuerunt et alia sub eo bella plurima ac27 proelia, ex quibus semper primus victor revertit et cum ingentibus spoliis atque captivis. 2 exstat oratio eiusdem missa ad senatum, cuius hoc exemplum est: "Brevi tempore, patres conscripti, tot bella gessi quot nemo p340veterum. tantum praedae in Romanum solum attuli quantum sperari non potuit. tantum captivorum adduxi ut vix sola Romana sufficiant." reliqua orationis ad hanc rem non28 necessaria.

3 Pacata Germania Sirmium venit, Sarmatis inferre bellum parans atque animo concupiens usque ad Oceanum septentrionales partes in Romanam ditionem redigere; 4 quod fecisset, si vixisset, ut Herodianus dicit, Graecus scriptor, qui ei, quantum videmus, in odium Alexandri plurimum favit.

5 Sed cum Romani eius crudelitatem ferre non possent, quod delatores evocaret, accusatores inmitteret, crimina fingeret, innocentes occideret, damnaret omnes quicumque in iudicium venissent, ex ditissimis hominibus pauperrimos faceret nec aliunde nisi malo alieno pecuniam quaereret, deinde sine delicto consulares viros et duces multos interimeret, alios siccis vehelis exhiberet, alios in custodia detineret, nihil denique praetermitteret, quod ad crudelitatem videretur operari, contra eum defectionem pararunt. 6 nec solum Romani, sed, quia et in milites saeviebat, exercitus qui in Africa erant subita et ingenti seditione p342Gordianum senem, virum gravissimum, qui erat pro consule, imperatorem fecerunt. cuius factionis hic ordo fuit.

14 [capitulum 14 legamenque ad capitulum anglice]1 Erat fisci procurator in Libya, qui omnes Maximini studio spoliaverat; hic per rusticanam plebem, deinde et quosdam milites interemptus est superantes29 eos qui rationalem in honorem Maximini defendebant. 2 sed cum viderent auctores caedis eius acrioribus remediis sibi subveniendum esse, Gordianum proconsulem, virum, ut diximus, venerabilem, natu grandiorem, omni virtutum genere florentem, ab Alexandro ex senatus consulto in Africam missum, reclamantem et se terrae adfligentem, opertum purpura imperare coegerunt, instantes cum gladiis et cum omni genere telorum. 3 et primo quidem invitus Gordianus purpuram sumpserat; postea vero, cum vidit neque filio neque familiae suae tutum id esse, volens suscepit imperium et appellatus est omnibus Afris Augustus cum filio apud oppidum Thysdrum. 4 inde propere30 Carthaginem venit cum pompa regali et protectoribus et fascibus laureatis, unde Romam ad senatum litteras misit, quae occiso Vitaliano, duce militum praetorianorum, in odium Maximini gratanter acceptae sunt. 5 appellati etiam Gordianus senex et Gordianus iuvenis p344a senatu Augusti. 15[capitulum 15 legamenque ad capitulum anglice]1 interfecti deinde omnes delatores, omnes accusatores, omnes amici Maximini. interfectus est Sabinus praefectus urbis percussus in populo.

2 Ubi haec gesta sunt, senatus magis timens Maximinum aperte ac libere hostes appellat Maximinum et eius filium. 3 litteras deinde mittit ad omnes provincias, ut communi saluti libertatique subveniant; quae auditae sunt ab omnibus. 4 denique ubique amici et administratores et duces, tribuni et milites Maximini interfecti sunt; 5 paucae civitates fidem hosti publico servaverunt, quae proditis iis qui missi ad eos fuerant ad Maximinum cito per indices detulerunt.

6 Litterarum senatus exemplum hoc fuit: "Senatus populusque Romanus per Gordianos principes a tristissima belua liberari coeptus proconsulibus, praesidibus, legatis, ducibus, tribunis, magistratibus ac singulis civitatibus et municipiis et oppidis et vicis et castellis salutem, quam nunc primum recipere coepit, dicit. 7 dis faventibus Gordianum proconsularem, virum sanctissimum et gravissimum senatorem, principem meruimus, Augustum appellavimus, nec solum illum, sed etiam in subsidium rei publicae filium eius Gordianum nobilem iuvenem. 8 vestrum nunc est consentire ad salutem rei publicae obtinendam et ad scelera defendenda et ad illam beluam atque illius amicos, ubicumque p346fuerint, persequendos. 9 a nobis etiam Maximinus cum filio suo hostis est iudicatus."

16 [capitulum 16 legamenque ad capitulum anglice]1 Senatus consultum autem hoc fuit: Cum ventum esset in Aedem Castorum die VI kal. Iuliarum, acceptas litteras Iunius Silanus consul ex Africa Gordiani imperatoris, patris patriae, proconsulis recitavit: 2 "Invitum me, patres conscripti, iuvenes, quibus Africa tuenda commissa est, ad imperium vocarunt. sed intuitu vestri necessitatem libens sustineo. vestrum est aestimare quid velitis. nam ego usque ad senatus iudicium incertus et varius fluctuabo." 3 lectis litteris statim senatus adclamavit: "Gordiane Auguste, di te servent. felix imperes, tu nos liberasti. salvus imperes, tu nos liberasti. per te salva res publica. omnes tibi gratias agimus." 4 item consul rettulit: "Patres conscripti, de Maximinis quid placet?" responsum est: "Hostes, hostes. qui eos occiderit, praemium merebitur." 5 item consul dixit: "De amicis Maximini quid videtur?" adclamatum est: "Hostes, hostes. qui eos occiderit, praemium merebitur." 6 item adclamatum est: "Inimicus senatus in crucem tollatur. hostis senatus ubicumque feriatur. inimici senatus vivi exurantur. Gordiani Augusti, di vos servent. ambo feliciter agatis, ambo feliciter imperetis. 7 nepoti Gordiani praeturam decernimus, nepoti Gordiani consulatum p348spondemus. nepos Gordiani Caesar appelletur. tertius Gordianus praeturam accipiat."

17 [capitulum 17 legamenque ad capitulum anglice]1 Ubi hoc senatus consultum Maximinus accepit, homo natura ferus, sic exarsit, ut non hominem sed beluam putares. 2 iaciebat se in parietes, nonnumquam terrae se prosternebat, exclamabat incondite, arripiebat gladium, quasi senatum posset occidere, conscindebat vestem regiam, aulicos31 verberibus adficiebat, et nisi de medio recessisset, ut quidam sunt auctores, oculos filio adulescentulo sustulisset. 3 causa autem iracundiae contra filium haec fuit, quod eum Romam ire iusserat, cum primum imperator factus est, et ille patris nimio amore neglexerat. putabat autem quod, si ille Romae fuisset, nihil32 ausurus esset senatus.33 4 ardentem igitur iracundia amici intra cubiculum receperunt. 5 sed cum furorem suum tenere non posset, ut oblivionem cogitationis acciperet, vino se primo die obruisse dicitur eo usque ut quid actum esset ignoraret. 6 alia die admissis amicis, qui eum videre non poterant sed tacebant atque34 factum senatus tacite laudabant, consilium habuit quid facto opus esset. 7 de35 consilio ad contionem processit, in qua contione multa in Afros, multa in Gordianum, plura in senatum dixit, cohortatusque milites ad communes iniurias vindicandas.

p350 18 [capitulum 18 legamenque ad capitulum anglice]1 Contio denique omnis militaris fuit, cuius hoc exemplum est: "Conmilitones, rem vobis notam proferimus. Afri fidem fregerunt. nam quando tenuerunt? Gordianus senex debilis et morti vicinus sumpsit imperium. 2 sanctissimi autem patres conscripti illi, qui et Romulum et Caesarem occiderunt, me hostem iudicaverunt, cum pro his pugnarem et ipsis vincerem, nec solum me sed etiam vos et omnes qui mecum36 sentiunt, et Gordianos, patrem ac filium, Augustos vocarunt. 3 ergo si viri estis, si vires habetis, eamus contra senatum et Afros, quorum omnium bona vos habebitis." 4 dato igitur stipendio, et quidem ingenti, Romam versus cum exercitu proficisci coepit.

19 [capitulum 19 legamenque ad capitulum anglice]1 Sed Gordianus in Africa primum a Capeliano quodam agitari coepit, cui Mauros regenti successorem dederat. 2 contra quem filium iuvenem cum misisset, acerrima pugna interfecto filio ipse laqueo vitam finiit, sciens et in Maximino multum esse roboris et in Afris nihil virium, multum quin immo perfidiae. 3 tunc Capelianus victor pro Maximino omnes Gordiani mortui37 partium in Africa interemit atque proscripsit nec cuiquam pepercit, prorsus ut ex animo Maximini videretur haec facere. 4 civitates denique subdidit,38 fana p352diripuit, donaria militibus divisit, plebem et principes civitatum concidit. 5 ipse praeterea militum animos sibi conciliabat, proludens ad imperium, si Maximinus perisset.

20 [capitulum 20 legamenque ad capitulum anglice]1 Haec ubi Romam nuntiata sunt senatus, Maximini et naturalem et iam necessariam crudelitatem timens mortuis duobus Gordianis, Maximum ex praefecto urbi et qui plurimas dignitates praecipue gessisset, ignobilem genere sed virtutibus clarum, et Balbinum,39 moribus delicatiorem, imperatores creavit. 2 quibus a populo Augustis appellatis per milites et eundem populum etiam parvulus nepos Gordiani Caesar est dictus. 3 tribus igitur imperatoribus contra Maximinum fulta res publica est. 4 horum tamen Maximus vita severior, prudentia gravior, virtute constantior. 5 denique ipsi contra Maximinum et senatus et Balbinus bellum crediderunt. 6 profecto igitur ad bellum Maximo contra Maximinum Balbinus Romae bellis intestinis et domesticis seditionibus urguebatur p354occisis praecipue40 . . . per populum Gallicano et Maecenate. qui quidem populus a praetorianis laniatus est, cum Balbinus resistere seditionibus non satis posset. denique magna pars urbis incensa est.

7 Et recreatus quidem imperator fuerat Maximinus audita morte Gordiani atque eius filii Capeliani victoria. 8 verum ubi aliud senatus consultum accepit, quo Maximus et Balbinus et Gordianus imperatores appellati sunt, intellexit senatus odia esse perpetua et se vere hostem omnium iudicio haberi. 21[capitulum 21 legamenque ad capitulum anglice]1 acrior denique Italiam ingressus est. ubi cum comperisset Maximum contra se missum, vehementius saeviens quadrato agmine Emonam venit. 2 sed provincialium omnium consilium hoc fuit, ut sublatis omnibus quae victum praebere possent intra civitates se reciperent, ut Maximinus cum exercitu fame urgueretur. 3 denique ubi primum castra in campo posuit neque quicquam commeatuum repperit, incensus contra eum exercitus suus, quod fame in Italia laboraret, in qua post Alpes recreari se posse credebat, murmurare primum coepit, deinde etiam aliqua libere dicere. 4 haec cum vellet vindicare, multum exarsit exercitus sed41 odium tacitum in tempus distulit, quod loco suo statim prodidit. 5 plerique sane dicunt ipsam Emonam vacuam et desertam inventam esse a Maximino, stulte laetante quod quasi sibi civitas tota cessisset.

p356 6 Post hoc Aquileiam venit, quae contra eum armatis circa muros dispositis portas clausit, nec propugnatio42 defuit Menophilo et Crispino consularibus viris auctoribus. 22[capitulum 22 legamenque ad capitulum anglice]cum igitur frustra obsideret Aquileiam Maximinus, legatos in eandem urbem misit. quibus populus paene consenserat, nisi Menophilus cum collega restitisset, dicens etiam deum Belenum per haruspices respondisse43 Maximinum esse vincendum. 2 unde etiam postea Maximiniani milites iactasse dicuntur Apollinem contra se pugnasse debere, nec illam Maximi aut senatus sed deorum fuisse victoriam. 3 quod quidam idcirco ab his fictum esse dicunt, quod erubescebant armati sic paene ab inermibus victi. 4 ponte itaque cupis facto Maximinus fluvium transiit et de proximo Aquileiam obsidere coepit. 5 ingens autem oppugnatio et discrimen tunc fuit, cum se cives sulphure et flammis ceterisque huius modi propugnaculis a militibus defenderent; quorum alii nudabantur armis, aliorum vestes incendebantur, aliorum oculi extinguebantur, diruebantur etiam machinamenta. 6 inter haec Maximinus cum filio adulescente, quem Caesarem appellaverat, circumire muros, quantum a teli iactu satis tutus esse posset, p358nunc suos verbis, nunc oppidanos rogare. 7 verum nihil profecit. nam multa et in eum crudelitatis causa et in filium, qui speciosissimus erat, probra congesta sunt.

23 [capitulum 23 legamenque ad capitulum anglice]1 Quare Maximinus sperans suorum ignavia bellum trahi duces suos interemit, eo tempore quo minime oportebat. unde sibi milites etiam iratiores reddidit. 2 huc accedebat quod deficiebatur commeatibus, quia senatus ad omnes provincias et portuum custodes litteras dederat, ne aliquid commeatuum in Maximini potestatem veniret. 3 miserat praeterea per omnes civitates praetorios et quaestorios viros, qui ubique custodias agerent et omnia contra Maximinum defenderent. 4 effectum denique est ut obsessi angustias obsidens ipse pateretur. 5 nuntiabatur inter haec orbem terrarum consensisse in odiumº Maximini. 6 quare timentes milites, quorum adfectus in Albano monte erant, medio forte die, cum a proelio quiesceretur, et Maximinum et filium eius in tentorio positos occiderunt eorumque capita praefixa contis Aquileiensibus demonstrarunt. 7 in oppido igitur vicino statim Maximini statuae atque imagines depositae sunt, et eius praefectus praetorii occisus est cum amicis clarioribus. missa etiam Romam capita sunt eorum.

24 [capitulum 24 legamenque ad capitulum anglice]1 Hic finis Maximinorum fuit, dignus crudelitate patris, indignus bonitate filii. quibus mortuis ingens laetitia provincialium, dolor gravissimus barbarorum.

p360 2 Sed milites interfectis publicis hostibus recepti sunt ab oppidanis rogantes, et primum ita ut ante imagines Maximi et Balbini et Gordiani adorarent, cum omnes dicerent priore Gordianos in deos relatos. 3 post hoc ingens ex Aquileia commeatus in castra, quae laborabant fame, propere44 traductus refectisque45 militibus alia die ad contionem ventum est, et omnes in Maximi et Balbini verba iurarunt, Gordianos priores divos appellantes.

4 Dici vix potest quanta laetitia fuerit, cum Romam per Italiam caput Maximini ferretur, occurrentibus cunctis ad gaudium publicum. 5 et Maximus quidem, quem multi Pupienum putant, apud Ravennam bellum parabat per Germanorum auxilia. qui ubi46 comperit consensisse exercitum sibi et collegis suis, occisos autem esse Maximinos, 6 statim47 dimissis Germanorum auxiliis, quae sibi contra hostem paraverat, Romam laureatas litteras misit. quae in urbe48 ingentem laetitiam fecerunt, ita ut omnes per aras et templa et sacella et loca religiosa gratias agerent. 7 Balbinus autem, homo timidior natura et qui, cum Maximini nomen audiret, etiam tremeret, hecatomben fecit iussitque per omnes civitates pari sacrificio supplicari. 8 deinde Maximus Romam venit senatumque ingressus p362actis sibi gratiis contionem habuit, atque inde in Palatium cum Balbino et Gordiano victores se receperunt.

25 [capitulum 25 legamenque ad capitulum anglice]1 Interest scire quale senatus consultum fuerit vel qui dies urbis, cum est nuntiatus interemptus Maximinus. 2 iam primum is, qui ex Aquileiensi Romam missus fuerat, tanto impetu mutatis animalibus cucurrit, ut quarta die Romam veniret, cum apud Ravennam Maximum reliquisset. 3 et forte dies ludorum erat, cum subito sedente Balbino et Gordiano theatrum nuntius ingressus est, atque, antequam aliquid indicaretur, omnis populus exclamavit, "Maximinus occisus est." 4 ita et nuntius praeventus et imperatores, qui aderant, gaudium publicum nutu et consensu indicaverunt. 5 soluto igitur spectaculo omnes statim ad suas religiones convolarunt, atque inde ad senatum principes, populus ad contionem cucurrerunt.

26 [capitulum 26 legamenque ad capitulum anglice]1 Senatus consultum hoc fuit: Recitatis in senatu per Balbinum Augustum litteris adclamavit senatus: 2 "Hostes populi Romani49 dii persequuntur. Iuppiter optime, tibi gratias. Apollo venerabilis, tibi gratias. Maxime Auguste, tibi gratias. Balbine Auguste, tibi gratias. Divis Gordianis templa decernimus. 3 Maximini nomen olim erasum nunc animis eradendum. hostis publici caput in profluentem abiciatur. corpus eius nemo sepeliat. qui senatui mortem minatus est, ut p364merebatur, occisus est. qui senatui vincula minatus est, ut debebat, interemptus est. 4 sanctissimi imperatores, gratias vobis agimus. Maxime, Balbine, Gordiane, di vos servent. victores hostium omnes desideramus. praesentiam Maximi omnes desideramus. Balbine Auguste, di te servent. praesentem annum consules vos ornetis. in loco Maximini Gordianus sufficiatur." 5 post rogatus sententiam Cuspidius Celerinus haec verba habuit: "Patres conscripti, eraso nomine Maximinorum appellatisque divis Gordianis victoriae causa principibus nostris Maximo, Balbino et Gordiano statuas cum elephantis decernimus, currus triumphales decernimus, statuas equestres decernimus, tropaea decernimus." 6 post haec misso senatu supplicationes per totam urbem decretae. 7 victores principes in Palatium se receperunt, de quorum vita in alio libro deinceps dicemus.

MAXIMINUS IUNIOR

27 [capitulum 27 legamenque ad capitulum anglice]1 De50 huius genere superius dictum est, ipse autem pulchritudinis fuit tantae, ut passim amatus sit a procacioribus feminis. nonnullae etiam optaverunt de eo concipere. 2 proceritatis videbatur posse illius esse, ut ad paternam staturam perveniret, si quidem anno vicensimo et primo periit, in ipso flore iuventutis, ut aliqui autem dicunt octavo decimo, litteris et Graecis et Latinis imbutus ad primam disciplinam. p3663 nam usus est magistro Graeco litteratore Fabillo, cuius epigrammata Graeca multa et exstant, maxime in imaginibus ipsius pueri. 4 qui versus Graecos fecit ex illis Latinis Vergilii, cum ipsum puerum describeret:

Qualis ubi Oceani perfusus lucifer unda

extulit os sacrum caelo tenebrasque resolvit,

talis erat iuvenis patrio sub nomine clarus.

5 grammatico Latino usus est Philemone, iuris perito Modestino, oratore Tatiano, filio Titiani senioris, qui provinciarum libros pulcherrimos scripsit et qui dictus est simia temporis sui, quod cuncta esset imitatus. Habuit et Graecum rhetorem Eugamium sui temporis clarum.

6 Desponsa illi erat Iunia Fadilla, proneptis Antonini; quam postea accepit Toxotius, eiusdem familiae senator, qui periit post praeturam, cuius etiam poemata exstant. 7 manserunt autem apud eam arrae regiae, quae tales (ut Iunius Cordus loquitur, qui harum p368rerum persecutor est)51 fuisse dicuntur: 8 monolinum de albis novem, reticulum cum52 prasinis undecim, dextrocherium cum costula de hyacinthis quattuor. praeter vestes auratas et omnes regias53 ceteraque insignia sponsaliorum.

28 [capitulum 28 legamenque ad capitulum anglice]1 Adulescens autem ipse Maximinus superbiae fuit insolentissimae, ita ut etiam, cum pater suus, homo crudelissimus, plerisque honoratis adsurgeret, ille resideret, 2 vitae laetioris, vini parcissimus, cibi avidus, maxime silvestris, ita ut nonnisi aprunam, anates, grues et omnia captiva ederet. 3 infamabant eum ob nimiam pulchritudinem amici Maximi et Balbini et Gordiani et maxime senatores, qui speciem illam velut divinitus lapsam incorruptam esse noluerunt. 4 denique illo tempore quo circum Aquileiam muros circumiens cum patre deditionem urbis petebat, nihil aliud ei quam spurcities obiecta est, quae longe ab illius fuit vita. 5 vestibus tam adcuratus fuit, ut nulla mulier nitidior esset in mundo. 6 amicis paternis inmane quantum obsecutus est, sed ut donaret ac largiretur. 7 nam in salutationibus superbissimus erat et manum porrigebat et genua sibi osculari patiebatur, nonnumquam etiam pedes; quod numquam passus est senior Maximinus, qui dicebat: "Di prohibeant, ut quisquam ingenuorum pedibus meis osculum figat". 8 et quoniam ad Maximinum seniorem revertimur, res iucunda praetereunda non est. nam cum esset Maximinus pedum, ut diximus, octo et prope semis, calciamentum eius, id est campagum regium, quidam in p370luco, qui est inter54 Aquileiam et Arciam, posuerunt, quod constitit pede maius fuisse hominis vestigii mensura. 9 unde etiam vulgo tractum est, cum de longis et ineptis hominibus diceretur "caliga Maximini." 10 quod idcirco indidi, ne qui Cordum legeret me praetermisisse crederet aliquid quod ad rem55 pertineret. sed redeam ad filium.

29 [capitulum 29 legamenque ad capitulum anglice]1 De hoc adulescente Alexander Aurelius ad matrem suam scribit Mamaeam, cupiens ei sororem suam Theocliam dare, in haec verba: 2 "Mi mater, si Maximinus senior, dux noster et quidem optimus, non aliquid in se barbarum contineret, iam ego Maximino iuniori Theocliam tuam dedissem. 3 sed timeo ne soror mea Graecis munditiis erudita barbarum socerum ferre non possit, quamvis ipse adulescens et pulcher et scholasticus et ad Graecas munditias eruditus esse videatur. 4 haec quidem cogito, sed te tamen consulo, utrum Maximinum, Maximini filium, generum velis an Messallam ex familia nobili, oratorem potentissimum eundemque doctissimum et, nisi fallor, in rebus bellicis, si adplicetur, fortem futurum." 5 haec Alexander de Maximino. de quo nos nihil amplius habemus dicere.56

6 Sane ne quid praetermissum esse videatur, etiam epistolam indidi patris Maximini, imperatoris iam facti, qui dicit idcirco se etiam filium suum appellasse p372imperatorem, ut videret, vel in pictura vel in veritate, qualis esset iunior Maximinus in purpura. 7 fuit autem talis epistula: "Ego cum propter adfectum, quem pater filio debet, Maximinum meum imperatorem appellari permisi, tum etiam, ut populus Romanus et senatus ille antiquus iuraret se numquam pulchriorem imperatorem habuisse." 8 usus autem est idem adulescens et aurea lorica exemplo Ptolomaeorum, usus est et argentea, usus et clypeo gemmato inaurato et hasta inaurata. 9 fecit et spathas argenteas, fecit etiam aureas et omnino quicquid eius pulchritudinem posset iuvare. fecit et galeas gemmatas, fecit et bucculas.

10 Haec sunt quae de puero sciri et dici decuit. reliqua qui volet nosse de rebus Veneriis et amatoriis, quibus eum Cordus aspergit, eundem legat; nos enim hoc loco finem libri faciemus, ad alia, ut iubetur velut publico iure, properantes.

30 [capitulum 30 legamenque ad capitulum anglice]1 Omina sane imperii haec fuerunt: serpens dormienti caput circumdedit. posita ab eodem vitis intra annum ingentes uvas purpureas attulit et mirae magnitudinis facta est. 2 scutum eius sub sole arsit. lanceola sic fissa est fulmine ut tota etiam per ferrum finderetur et duas partes faceret; quando dixerunt haruspices duos imperatores non diuturnos ex una domo p374iisdem nominibus futuros. 3 lorica patris eius non, ut solet, ferrugine sed tota purpureo colore infecta a plurimis visa est. 4 filio autem haec fuerunt: cum grammatico daretur, quaedam parens sua libros Homericos omnes purpureos dedit aureis litteris scriptos. 5 ipse puerulus cum ad cenam ab Alexandro esset rogatus in patris honorem, quod ei deesset vestis cenatoria, ipsius Alexandri accepit. 6 cum infans esset, subito per publicum veniente vehiculo Antonini Caracalli, quod vacuum erat, conscendit et sedit, et vix aegreque a mulionibus carrucariis deturbatus est. 7 nec defuerunt qui cavendum infantem dicerent Caracallo. tum ille dixit, "Longe est, ut mihi iste succedat." erat enim illo tempore inter ignobiles et nimis parvus.

31 [capitulum 31 legamenque ad capitulum anglice]1 Mortis omina haec fuerunt: venienti contra Maximum et Balbinum Maximino cum filio, mulier quaedam passis crinibus occurrit lugubri habitu et exclamavit "Maximini, Maximini, Maximini," neque quicquam amplius dixit et mortua est. videbatur enim dicere voluisse: "Succurrite." 2 canes circa tentorium eius in secunda mansione ultra duodecim ulularunt et animam quasi flendo posuerunt ac prima luce mortui sunt deprehensi. 3 lupi57 quingenti simul ingressi sunt in eam urbem in quam58 se Maximinus contulerat; plerique dicunt Emonam, alii Archimeam, certe quae deserta a civibus venienti Maximino patuit. 4 longum est omnia persequi, quae qui scire desiderat, is velim, p376ut saepe dixi, legat Cordum, qui haec omnia usque ad fabellam scripsit.

5 Sepulchra eorum nulla exstant. in profluentem enim cadavera eorum missa sunt, et capita eorum in Campo Martio insultante populo exusta.

32 [capitulum 32 legamenque ad capitulum anglice]1 Scribit Aelius Sabinus, quod praetermittendum non fuit, tantam pulchritudinem oris fuisse in filio, ut etiam caput eius mortui iam nigrum, iam sordens, iam maceratum, diffluente tabo, velut umbra pulchri oris59 videretur. 2 denique cum ingens gaudium esset, quod caput Maximini videretur, prope par maeror erat, quod et filii pariter portaretur. 3 addidit Dexippus tantum odium fuisse Maximini, ut interfectis Gordianis viginti viros senatus creaverit, quos opponeret Maximino. in quibus fuerunt Balbinus et Maximus, quos contra eum imperatores fecerunt. 4 idem addidit in conspectu Maximini iam deserti a militibus et praefectum praetorio ipsius et filium eius occisum. 5 nec desunt historici qui dicant ipsum Maximinum, ubi desertus est et ubi filium interemptum ante oculos suos vidit, manu sua se interfecisse, ne quid ei muliebre contingeret.

33 [capitulum 33 legamenque ad capitulum anglice]1 Praetereundum ne illud quidem est quod tanta fide Aquileienses contra Maximinum pro senatu fuerunt, ut funes de capillis muliebribus facerent, cum deessent nervi ad sagittas emittendas. 2 quod aliquando p378Romae dicitur factum, unde in honorem matronarum templum Veneri Calvae senatus dicavit.

3 Sane quod nullo in loco tacendum est, cum et Dexippus et Arrianus et multi alii Graeci scripserunt Maximum et Balbinum imperatores contra Maximinum factos, Maximum autem cum exercitu missum et apud Ravennam bellum parasse, Aquileiam autem nisi victorem non vidisse: Latini scriptores non Maximum sed Pupienum contra Maximinum apud Aquileiam pugnasse dixerunt eundemque vicisse. 4 qui error unde natus sit, scire non possum, nisi forte idem est Pupienus qui Maximus. quod ideo testatum posui, ne quis me hoc nescisse crederet, quod re vera magnum stuporem ac miraculum crearet.60


Apparatus Criticus:

1 iuuenum etiam procer, et Hohl (Rh. Mus. lxx p477); nonnum etiam procerte P; nonnumquam etiam procerte Peter.

2 quibus nec P.

3 ac Romana disciplina Baehrens, Lessing; ac Romanam disciplinam P, Peter1.

4 sed om. in P.

5 dicens: <diceris> Editor dicens P, Peter1; diceris Mommsen, Peter2.

6 Here follows in P the misplaced portion of the Vita Alexandri, c. xliii.7, fecisset et, to c. lviii.1, de Isauria; see Intro. to Vol. I, p. xxxiii. The portion of the Vita Maxim. beginning comperit Alexandrum and ending omnes qui mecum, c. xviii.2, has been similarly transferred to Max.‑Balb. viii.2, after homines vulgares.

7 ita om. in P.

8 et om. in P.

9 inter Madvig; in P, Peter.

10 digito uideretur P.

11 primus Ursinus (cf. Eutrop. ix.1; Victor, Caes. xxv); primum P, Peter.

12 modo ins. by Damsté; om. in P and Peter.

13 ut om. in P.

14 Gygam Peter; gigantam P.

15 se om. in P.

16 imperaret Baehrens, Lessing; imperabat P, Peter.

17 et ins. by Petschenig; om. in P and Peter.

18 manu Cas., Peter; magnus P.

19 milibus Jordan, Peter; militibus P.

20 Titum Salm., Peter; ticum P.

21 triginta Salm., Peter; trecenta P.

22 quadringenta P.

23 incendit om. in P.

24 omnes Eyssenhardt; amnes P; a campis Peter.

25 eum sui om. in P; cum suo equo inhaerentem P, Peter1; eum sui equo inhaerente Peter2.

26 uel ins. by Peter; om. in P.

27 ac ins. by Peter; om. in P.

28 non ins. by Eyssenhardt and Peter; om. in P.

29 superantes Editor (cf. Herodian VII.4.6); per P; per Peter.

30 propere Peter; per P.

31 aulicos Kellerbauer; alios P, Peter.

32 et nihil P, Peter.

33 senatus om. in P.

34 atque Obrecht; et qui P, Peter.

35 sed P.

36 Here ends the portion of this Vita that has been transferred in P to Max.‑Balb. viii.2; see note to c. v.3.

37 mortui Lenze; metu P, Peter; metu del. by Cas.

38 subdidit Peter; subtit Peter1; subuertit P corr.

39 et Balbinum om. in P1; et Clodium Balbinum (cf. Gord. x.1; xxii.1P corr., Peter.

40 Peter suggests as a reading to fill the lacuna: praecipue <duobus praetorianis a Gallicano et Maecenate et instigantibus contra praetorianos> [per] populum; cf. Gord. xxii.8.

41 sed Peter; et P.

42 propugnatio Salm., Peter; oppugnatio P.

43 pondisse P; spopondisse Edit. princ.

44 propere Peter1, Jordan;  P; pretio Peter2.

45 refectisque Peter; fecistisque P.

46 qui ubi P, Novák; atque ibi Peter.

47 quare statim P, Peter; quare del. by Eyssenhardt and Novák.

48 urbe Damsté; urbem P, Peter.

49 So P, Peter1; <senatus> hostes, populi R. <hostes> Kellerbauer, Peter2.

50 de om. in P.

51 <qui> h. r. persecutor est Lenze; h. r. persecutores P; <ut> h. r. persecutor est Petschenig, Peter2.

52 cum ins. by Peter; om. in P.

53 omnes regias P, Damsté, Lenze; gemmis ornatas Peter.

54 inter om. in P.

55 rem P, Peter1; patrem Kellerbauer, Peter2.

56 So Peter; quod dicere P, def. by Petschenig.

57 lupi urbem P; urbem del. by Peter.

58 quam Damsté; qua P, Peter.

59 umbra pulchri oris Haupt, Peter2; umbrae pulchrioris P, Peter1.

60 crearet Peter2; creat P; quod . . . creat del. by Eyssenhardt and Peter1.


[image ALT: Valid HTML 4.01.]

Pagina recensita: Kal. Dec. 04