[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
mail: Bill Thayer 
[ALT imaginis: Click here to go to the English-language version of this page.]
English

[ALT imaginis: Cliccare qui per una pagina di aiuto in Italiano.]
Italiano

[Legamen ad varias paginas adiutivas]
Adiutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Altius

[Legamen ad ostium meum]
Ostium

[ALT imaginis: link to previous section]
Gordiani tres
Haec pagina telaris pars est
Historiae Augustae

a Loeb Classical Library editae
MCMXXIV

Hic textus in dominio publico est.

Textum quam diligentissime perscrutavi et recensui —
sed si quemlibet errorem invenies, mihi, quaeso, scribe.


[ALT imaginis: link to next section]
Valeriani Duo

(Vol. II) Historia Augusta

p448

Maximus et Balbinus

1[capitulum 1 legamenque ad capitulum anglice]1 Interemptis in Africa Gordiano seniore cum filio, cum Maximinus ad urbem furens veniret, ut quod Gordiani Augusti appellati fuerant vindicaret, senatus praetrepidus in aedem Concordiae VII idus Iulias1 concurrit, Ludis Apollinaribus, remedium contra furorem hominis improbissimi requirens. 2 cum igitur duo consulares, et eminentes quidem viri, Maximus et Balbinus (quorum Maximus a plerisque in historia reticetur et loco eius Pupieni nomen infertur, cum et Dexippus et Arrianus Maximum et Balbinum dicant electos contra Maximinum post Gordianos), quorum alter bonitate, virtute alter ac severitate clari habebantur, ingressi essent Curiam ac praecipue timorem Maximini adventu fronte ostenderent, referente consule p450de aliis rebus, qui primam sententiam erat dicturus sic exorsus est: 3 "Minora vos sollicitant, et prope aniles res ferventissimo tempore tractamus in Curia. 4 quid enim opus de restitutione templorum, de basilicae ornatu, de thermis Titianis, de exaedificatione Amphitheatri agere, cum inmineat Maximinus, quem hostem mecum ante dixistis, Gordiani duo, in quibus praesidium fuerat, interempti sint, neque in praesenti ullum sit auxilium, quo respirare possimus? 5 agite igitur, patres conscripti, principes dicite. quid moramini? ne, dum singulatim pertimescitis, in timore potius quam in virtute opprimamini." 2[capitulum 2 legamenque ad capitulum anglice]1 post haec tacentibus cunctis, cum Maximus, qui et natu grandior erat et meritis et virtute ac severitate clarior, dicere sententiam coepisset, quae ostenderet duos principes esse faciendos, Vettius Sabinus ex familia Ulpiorum rogato consule, ut sibi dicere atque interfari liceret, sic exorsus est: 2 "Scio, patres conscripti, hanc rebus novis inesse oportere constantiam, ut rapienda sint consilia, non quaerenda, verbis quin etiam plurimis abstinendum sit atque sententiis, ubi res perurguent. 3 cervices suas quisque respiciat, uxorem ac liberos cogitet avitas patriasque fortunas; quibus omnibus inminet Maximinus, natura furiosus, truculentus, inmanis, causa vero, ut sibi videtur, satis iusta truculentior. 4 ille quadrato agmine ubique positis ad urbem tendit, vos p452sedendo et consultando diem teritis. 5 longa oratione opus non est; faciendus est imperator, immo faciendi sunt principes, unus qui res domesticas, alter qui bellicas curet, unus qui in urbe resideat, alter qui obviam cum exercitu latronibus pergat. 6 ego principes dico, vos firmate, si placet, sin minus, meliores ostendite: 7 Maximum igitur atque Balbinum, quorum unus in re militari tantus est ut ignobilitatem generis splendore virtutis texerit,2 alter ita clarus nobilitate est, ut et morum lenitate rei publicae est3 necessarius et vitae sanctimonia, quam a prima aetate in studiis semper ac litteris tenuit. 8 habetis sententiam, patres conscripti, mihi fortasse periculosiorem quam vobis, sed nec vobis satis tutam, si non aut alios aut hos principes feceritis." 9 post haec adclamatum est uno consensu: 10 "Aequum est, iustum est. sententiae Sabini omnes consentimus. Maxime et Balbine Augusti, di vos servent. di vos principes fecerunt, di vos conservent. vos senatum a latronibus vindicate, vobis bellum contra latrones mandamus. 11 hostis publicus Maximinus cum filio pereat, hostem publicum vos persequimini. felices vos iudicio senatus, felicem rem publicam vestro imperio. 12 quod vobis senatus detulit fortiter agite, quod vobis senatus detulit libenter accipite." 3[capitulum 3 legamenque ad capitulum anglice]1 his atque aliis adclamationibus imperatores facti sunt Maximus atque Balbinus.

2 Egressi igitur a senatu primum Capitolium escenderunt ac rem divinam fecerunt. 3 deinde ad Rostra populum convocarunt. ubi cum orationem de senatus p454sententia et de sua electione habuissent, populus Romanus cum militibus, qui forte convenerant, adclamavit, "Gordianum Caesarem omnes rogamus." 4 hic nepos erat Gordiani ex filia,4 annum agens quartum decimum, ut plerique dicunt. 5 qui statim raptus est et novo genere senatus consulti, cum eadem die senatus consultum factum esset, inductus in Curiam Caesar est appellatus.

4 [capitulum 4 legamenque ad capitulum anglice]1 Prima igitur relatio principum fuit, ut duo Gordiani divi appellarentur. 2 aliqui autem unum putant appellatum, seniorem videlicet, sed ego libris, quos Iunius Cordus affatim scripsit, legisse memini ambos in deos relatos; 3 si quidem senior laqueo vitam finivit, iunior autem in bello consumptus est, qui utique maiorem meretur reverentiam, quod eum bellum rapuit. 4 post has igitur relationes praefectura urbi in Sabinum conlata5 est, virum gravem et Maximi moribus congruentem, praetoriana in Pinarium Valentem.

5 Sed priusquam de actibus eorum loquar, placet aliqua dici de moribus atque genere, non eo modo quo Iunius Cordus est persecutus6 omnia, sed illo quo Suetonius Tranquillus et Valerius Marcellinus, p456quamvis Curius Fortunatianus, qui omnem hanc historiam perscripsit, pauca contigerit, Cordus vero tam multa ut etiam pleraque et minus honesta perscripserit.

5 [capitulum 5 legamenque ad capitulum anglice]1 Maximo pater fuit Maximus, unus e plebe, ut nonnulli dicunt faber ferrarius, ut alii raedarius vehicularius fabricator. 2 hunc suscepit ex uxore Prima nomine. cui fratres quattuor pueri7 fuerunt, quattuor puellae, qui omnes intra pubertatem interierunt, 3 nato Maximo carnem bubulam, et quidem multam, aquila in cella eorum proiecisse fertur, quae angusto patebat impluvio, eandemque, cum iaceret neque quisquam adtingere auderet religionis timore, iterum sustulisse et in proximum sacellum, quod erat Iovis Praestitis, detulisse. 4 id eo tempore nihil visum est ominis habere, sed non sine causa factum probavit imperium.

5 Pueritiam omnem in domo parentis8 Pinarii fecit, quem statim ad praefecturam praetorii subvexit ubi factus est imperator. 6 operam grammatico ac9 rhetori non multam dedit, si quidem semper virtuti militari et severitati studuit. 7 ac tandem10 militaris tribunus fuit et multos egit numeros et postea praeturam, sumptu Pescenniae Marcellinae, quae11 illum loco filii suscepit et aluit. 8 inde proconsulatum Bithyniae egit et deinceps Graeciae ac tertio Narbonae. 9 missus p458praeterea legatus Sarmatas in Illyrico contudit atque inde translatus ad Rhenum rem contra Germanos satis feliciter gessit. 10 post haec praefectus urbi prudentissimus et12 ingeniosissimus et severissimus adprobatus est. 11 quare veluti nobili13 senatus ei homini, quod non licebat, novae familiae imperium tamen detulit, confessis omnibus eo tempore in senatu aptiorem non esse, qui deberet principis nomen accipere.

6 [capitulum 6 legamenque ad capitulum anglice]1 Et quoniam etiam minora plerique desiderant, fuit cibi avidus, vini parcissimus, ad rem Veneriam nimis rarus, domi forisque semper severus, ita ut et tristis cognomen acciperet. 2 vultu gravissimus et retorridus, statura procerus, corporis qualitate sanissimus, moribus aspernabilis, ac tamen iustus neque umquam usque ad exitum negotiorum vel inhumanus vel inclemens. 3 rogatus semper ignovit nec iratus est, nisi ubi eum irasci decuit. 4 factionibus se numquam praebuit, iudicii tenax fuit neque aliis potius quam sibi credidit. 5 quare et a senatu multum dilectus est et a populo timori habitus, si quidem sciebat populus eius censoriam praefecturam, quam videbat posse in imperio vehementius convalescere.

7 [capitulum 7 legamenque ad capitulum anglice]1 Balbinus nobilissimus et iterum consul, rector provinciarum infinitarum. 2 nam et Asiam et Africam et Bithyniam et Galatiam et Pontum et Thracias et p460Gallias civilibus administrationibus rexerat, ducto nonnumquam exercitu, sed rebus bellicis minor fuerat quam in civilibus; attamen bonitate, nimia sanctitate ac verecundia ingentem sibi amorem conlocaverat.14 3 familiae vetustissimae, ut ipse dicebat, a Balbo Cornelio Theophane originem ducens, qui per Gnaeum Pompeium civitatem meruerat, cum esset suae patriae nobilissimus idemque historiae scriptor.

4 Statura aeque procerus, corporis qualitate conspicuus, in voluptatibus nimius. quem quidem adiuvabat divitiarum abundantia, nam erat a maioribus dives et multa hereditatibus per se ipse collegerat. 5 eloquentia clarus, poemate15 inter sui temporis poetas praecipuus. 6 vini, cibi, Veneriae avidus, vestitu cultus, nec quicquam defuit16 quod illum populo non commendabilem redderet. amabilis etiam senatui fuit.

7 Haec de utriusque vita comperimus. denique nonnulli, quemadmodum Catonem et Caesarem Sallustius comparat, ita hos quoque comparandos putarunt, ut alterum severum, clementem alterum, bonum illum, istum constantem, illum nihil largientem, hunc affluentem p462copiis omnibus dicerent. 8[capitulum 8 legamenque ad capitulum anglice]1 haec de moribus atque genere.

Decretis ergo omnibus imperatoriis honoribus atque insignibus, percepta tribunicia potestate, iure proconsulari, pontificatu maximo, patris etiam patriae nomine inierunt imperium. 2 sed dum in Capitolio rem divinam faciunt, populus Romanus imperio Maximi contradixit. timebant enim severitatem eius homines vulgares,17 quam et senatui acceptissimam et sibi adversissimam esse credebant. 3 quare factum est, ut diximus, ut Gordianum adulescentulum principem peterent, qui statim factus est. nec prius permissi sunt ad Palatium stipatis armatis ire quam nepotem Gordiani Caesaris nomine nuncuparunt. 4 his gestis celebratisque sacris, datis ludis scaenicis ludisque circensibus gladiatorio etiam munere, Maximus susceptis votis in Capitolio ad bellum contra Maximinum missus est cum exercitu ingenti, praetorianis Romae manentibus.

5 Unde autem mos tractus sit, ut proficiscentes ad bellum imperatores munus gladiatorium et venatus darent, breviter dicendum est. 6 multi dicunt apud veteres hanc devotionem contra hostes factam, ut civium sanguine litato specie pugnarum se Nemesis p464(id est vis quaedam Fortunae) satiaret. 7 alii hoc litteris tradunt, quod veri similius credo, ituros ad bellum Romanos debuisse pugnas videre et vulnera et ferrum et nudos inter se coeuntes, ne in bello armatos hostes timerent aut vulnera et sanguinem perhorrescerent.

9 [capitulum 9 legamenque ad capitulum anglice]1 Et Maximo quidem ad bellum profecto Romae praetoriani remanserunt. 2 inter quos et populum tanta seditio fuit ut ad bellum intestinum veniretur, urbis Romae pars maxima incenderetur, templa foedarentur, omnes plateae cruore polluerentur, cum Balbinus, homo lenior, seditionem sedare non posset. 3 nam ut18 in publicum processit, manus singulis quibusque tetendit19 et paene ictum lapidis passus est, ut20 alii dicunt, etiam fuste percussus est. 4 neque sedasset tumultum, nisi infantem Gordianum purpuratum ad populum longissimi hominis collo superpositum produxisset. quo viso populus et milites usque adeo placati sunt ut amore illius in concordiam redirent. 5 neque umquam quisquam in illa aetate sic amatus est merito avi et avunculi, qui pro populo Romano contra Maximinum in Africa vitam finiverant. p466tantum apud Romanos memoria bonarum rerum valet.

10 [capitulum 10 legamenque ad capitulum anglice]1 Maximo igitur ad bellum profecto senatus per omnes regiones consulares, praetorios, quaestorios, aedilicios, tribunicios etiam viros misit, ita ut unaquaeque civitas frumentum, arma et propugnacula et muros pararet, ut per singulas urbes Maximinus fatigaretur. 2 iussum tunc tamen, ut omnia ex agris in civitates colligerentur, ne quid hostis publicus inveniret. 3 scriptum est praeterea ad omnes provincias missis frumentariis iussumque ut quicumque Maximinum iuvisset in hostium numero duceretur.

4 Inter haec Romae iterum seditiones inter populum et milites ortae sunt. 5 et cum mille edicta Balbinus proponeret nec audiretur, veterani se in Castra Praetoria contulerunt cum ipsis praetorianis, quos coepit populus obsidere. 6 nec umquam ad amicitiam essent redacti, nisi fistulas aquarias populus incidisset. 7 in urbe autem, priusquam dictum esset milites pacatos venire, et tegulae de tectis iactae sunt et omnia quae21 in domibus erant vasa proiecta. 8 atque ideo maior pars civitatis periit et multorum divitiae. nam latrones se militibus miscuerunt ad vastanda ea quae norant ubi reperirent.

p468 11[capitulum 11 legamenque ad capitulum anglice]1 Cum haec Romae geruntur, Maximus sive Pupienus apud Ravennam bellum parabat ingenti adparatu, timens vehementissime Maximinum, de quo saepissime dicebat se non contra hominem sed contra Cyclopem bellum gerere. 2 et Maximinus quidem apud Aquileiam ita victus est ut a suis occideretur, caputque eius et filii perlatum est Ravennam, quod a Maximo Romam transmissum est. 3 non tacenda hoc loco devotio est Aquileiensium pro Romanis, qui etiam crines mulierum pro nervis ad sagittas emittendas totondisse22 dicuntur.

4 Tantum sane laetitiae fuit in Balbino, qui plus timebat, ut hecatomben faceret, statim ut23 Maximini caput adlatum est. 5 hecatombe autem tale sacrificium est: centum arae uno in loco caespiticiae exstruuntur, et ad eas centum sues, centum oves mactantur. 6 iam, si imperatorium sacrificium sit, centum leones, centum aquilae et cetera huius modi animalia centena feriuntur. 7 quod quidem etiam Graeci quondam fecisse dicuntur cum pestilentia laborarent, et a multis imperatoribus id celebratum constat.

12 [capitulum 12 legamenque ad capitulum anglice]1 His igitur peractis Balbinus cum summa gratulatione Maximum redeuntem e Ravennati cum exercitu integro et copiis exspectabat; 2 si quidem Maximinus p470ab oppidanis Aquileiensibus et paucis qui illic erant militibus ac Crispino ac Menophilo consularibus, qui a senatu missi fuerant, victus est. 3 ipse autem Maximus Aquileiam idcirco accesserat ut omnia tuta et integra usque ad Alpes relinqueret ac, si quae essent barbarorum, qui Maximino faverant, reliquiae, compesceret. 4 missi sunt denique ad eum legati senatores viginti, quorum nomina sunt apud Cordum (in his consulares quattuor, praetorii octo, octo24 quaestorii) cum coronis et senatus consulto, in quo ei statuae auratae equestres decernebantur. 5 ex quo quidem Balbinus subiratus est, dicens Maximum minus quam se laborasse, cum ipse domi tanta bella compressisset, ille autem otiosus apud Ravennam sedisset. 6 sed tantum valuit velle, ut Maximo, quia profectus est contra Maximinum, etiam victoria decerneretur, quam impletam ille nescivit. 7 exercitu igitur suscepto Maximini ad urbem cum ingenti pompa et multitudine Maximus venit, maerentibus militibus, quod eum imperatorem quem ipsi delegerant perdiderant et eos habebant, quos senatus legerat. 8 nec dissimulari poterat maeror, qui apparebat in frontibus singulorum; et iam quidem nec verbis abstinebatur, quamvis Maximus et apud milites saepe dixisset oblivionem praeteritorum p472esse debere et stipendia magna donasset et auxilia in ea loca quae delegerant dimisisset. sed animi militum semel imbuti odio refrenari nequeunt. denique cum audissent senatus adclamationes, quae milites tangerent, acriores contra Maximum et Balbinum exstiterunt, secum cottidie cogitantes quos imperatores facere deberent.

13 [capitulum 13 legamenque ad capitulum anglice]1 Senatus consulti autem, quo moti sunt, haec forma est: cum ingredienti urbem Maximo Balbinus et Gordianus et senatus et populus Romanus obviam processissent, adclamationes primum publicae fuerunt, quae milites contingerent.25 2 inde in senatum itum est, ubi post illa quae communia solent esse festa dictum est: "Sapienter electi principes sic agunt, per imperitos electi principes sic pereunt;" cum constaret a militibus factum Maximinum, Balbinum autem et Maximum a senatoribus. 3 his auditis milites gravius saevire coeperunt, in senatum praecipue, qui sibi triumphare de militibus videbatur.

4 Et Balbinus quidem cum Maximo urbem cum magna moderatione gaudente senatu et populo Romano regebant; senatui plurimum deferebatur; leges optimas condebant, moderate causas audiebant, res bellicas pulcherrime disponebant. 5 et cum iam paratum esset ut contra Parthos Maximus proficisceretur, Balbinus contra Germanos, puer autem Gordianus Romae remaneret, milites occasionem quaerentes p474occidendorum principum, cum primo vix invenire possent, quia Germani stipabant Maximum atque Balbinum, cottidie ingravescebant. 14[capitulum 14 legamenque ad capitulum anglice]1 et erant quidem discordiae inter Balbinum et Maximum, sed tacitae et quae intellegerentur potius quam viderentur, cum Balbinus Maximum quasi ignobilem contemneret, Maximus Balbinum quasi debilem calcaret. 2 qua re occasio militibus data est intellegentibus facile discordes imperatores posse interfici. ludis denique scaenicis, cum multi et milites et aulici occupati essent, et in Palatio soli cum Germanis principes remansissent, impetum in eos fecerunt. 3 turbantibus igitur militibus, cum primum nuntiatum esset Maximo turbam illam tempestatemque vix evadi posse nisi ad Germanos mitteretur, et forte in alia parte Palatii Germani cum Balbino essent, mittit ad Balbinum Maximus petens ut ei praesidium mitteret. 4 sed ille suspicatus quod contra se eos peteret, quem postulare putabat26 monarchiam, primum frustratus est, deinde usque ad litem perventum est. 5 in hac tamen seditione illis contendentibus milites supervenerunt atque ambos eos nudatos vestibus regalibus de Palatio cum iniuriis produxerunt et per mediam civitatem ad Castra raptare voluerunt magna ex parte laniatos. p4766 sed ubi compererunt Germanos ad defensionem illorum supervenire, ambos occiderunt et in itinere medio reliquerunt. 7 inter haec Gordianus Caesar sublatus a militibus imperator est appellatus (id est Augustus),27 quia non erat alius in praesenti, insultantibus militibus senatui et populo, qui se statim in Castra receperunt. 8 Germani sane, ne sine causa pugnarent occisis iam imperatoribus suis, extra urbem, ubi suos habebant, se contulerunt.

15 [capitulum 15 legamenque ad capitulum anglice]1 Hunc finem habuerunt boni imperatores, indignum vitae et moribus suis; nam neque Maximo sive Pupieno fortius neque Balbino benignius fuit quicquam, quod in re ipsa intellegi potest. neque enim, cum esset potestas, malos senatus eligeret. 2 huc accedit quod multis honoribus ac potestatibus explorati sunt, cum alter bis consul et praefectus, alter consul et praefectus ad imperium longaevi pervenissent, amabiles senatui et populo etiam, qui Maximum iam leviter pertimescebant. 3 haec sunt quae de Maximo ex Herodiano, Graeco scriptore, magna ex parte collegimus.

4 Sed multi non a Maximo, verum a Pupieno imperatore victum apud Aquileiam Maximinum esse dixerunt, et ipsum cum Balbino esse occisum, ita ut Maximi nomen praetereant. 5 tanta est autem historicorum inter se certantium28 imperitia vel usurpatio, ut multi eundem Maximum quem Pupienum velint dici, cum p478Herodianus, vitae suae temporum scriptor, Maximum dicat, non Pupienum, cum et Dexippus, Graecorum scriptor, Maximum et Balbinum imperatores dicat factos contra Maximinum post Gordianos duos et a Maximo victum Maximinum, non a Pupieno.29 6 his accedit scriptorum imperitia, qua praefectum praetorii fuisse Gordianum parvulum dicunt, ignorantibus multis collo saepe vectum ut militibus ostenderetur.

7 Imperarunt autem Maximus et Balbinus anno uno, cum Maximinus imperasset cum filio, ut quidam dicunt, per triennium, ut alii per biennium.30

16 [capitulum 16 legamenque ad capitulum anglice]1 Domus Balbini etiam nunc Romae ostenditur in Carinis, magna et potens et ab eius familia huc usque possessa. 2 Maximus, quem Pupienum plerique putant, summae tenuitatis sed virtutis amplissimae fuit.

3 Sub his pugnatum est a Carpis contra Moesos. fuit et Scythici belli principium, fuit et Istriae p480excidium eo tempore, ut autem Dexippus dicit, Istricae civitatis.

4 ºDexippus Balbinum satis laudat et dicit forti animo militibus occurrisse atque interfectum, ut mortem non timeret, quem omnibus disciplinis instructum fuisse dicit. Maximum vero negat eius modi virum fuisse qualem Graeci plerique dixerunt. 5 addit praeterea tantum31 contra Maximinum Aquileiensium odium fuisse, ut de crinibus mulierum suarum arcubus nervos facerent atque ita sagittas emitterent. 6 Dexippus et Herodianus, qui hanc principum historiam persecuti sunt, Maximum et Balbinum fuisse principes dicunt, delectos a senatu contra Maximinum post interitum duorum in Africa Gordianorum, cum quibus etiam puer tertius Gordianus electus est. 7 sed apud Latinos scriptores plerosque Maximi nomen non invenio et cum Balbino Pupienum imperatorem reperio, usque adeo ut idem Pupienus cum Maximino apud Aquileiam pugnasse dicatur, cum memoratis historicis adserentibus ne Maximus quidem contra Maximinum pugnasse doceatur, sed resedisse apud Ravennam atque illic patratam audisse victoriam; ut mihi videatur idem esse Pupienus qui Maximus dicitur.

17 [capitulum 17 legamenque ad capitulum anglice]1 Quare etiam gratulatoriam epistulam subdidi, quae scripta est a consule sui temporis de p482Pupieno et Balbino, in qua laetatur redditam ab hisº post latrones improbos esse rem publicam:

2 "Pupieno et Balbino Augustis Claudius Iulianus. cum primum Iovis Optimi Maximi et deorum inmortalium senatusque iudicio et consensu generis humani suscepisse vos rem publicam a nefarii latronis scelere servandam regendamque Romanis legibus, domini sanctissimi et invictissimi Augusti, quamquam nondum32 ex divinis litteris, sed tamen ex senatus consulto quod ad me Vir Clarissimus Celsus Aelianus collega transmiserat, comperissem; gratulatus sum urbi Romae, cuius ad salutem estis electi, gratulatus senatui, cuius pro iudicio, quod in vos habuit, reddidistis pristinam dignitatem, gratulatus Italiae, quam cum maxime ab hostium vastatione defenditis, gratulatus provinciis, quas inexplebili avaritia tyrannorum laceratas ad spem salutis reducitis,33 denique legionibus34 ipsis et auxiliis, quae ubique terrarum iam vultus vestros adorant, quod deposito dedecore pristino nunc in vestro nomine dignam Romani principatus speciem receperunt. 3 quocirca nulla vox tam35 fortis, nulla oratio tam felix, nullus ingenium tam fecundum umquam fuerit, quod possit publicam felicitatem digne exprimere. 4 quae quanta et cuius modi sit,36 iam in ipso exordio principatus vestri cognoscere potuimus, qui leges Romanas aequitatemque abolitam et clementiam, quae iam nulla erat, et vitam et mores et libertatem et spem p484successionum atque heredum reduxistis. 5 haec enumerare difficile est, 6 nedum prosequi consentanea dicendi dignitate. nam quod nobis vita per vos reddita est, quam dimissis passim per provincias carnificibus sceleratus37 latro sic petiit ut se ordini profiteretur iratum, 7 quomodo dicam aut prosequar? praesertim cum mediocritas mea non modo publicam felicitatem, sed ne peculiare quidem gaudium animi mei possit exprimere, cum eos Augustos et principes generis humani videam quorum antehac perpetuo cultu mores et modestiam meam tamquam veteribus censoribus meis cuperem probata. et ut38 haec esse confidam in priorum principum testimoniis, 8 vestris tamen ut gravioribus iudiciis gloriarer. di praestent praestabuntque hanc orbi Romano felicitatem. nam cum ad vos respicio, nihil aliud optare possum, quam quod apud deos39 dicitur victor Carthaginis precatus, ut scilicet in eo statu rem publicam servarent in quo tunc esset, quod nullus melior inveniretur. 9 ita ego precor, ut in eo statu vobis rem publicam servent in quo eam vos adhuc nutantem collocaritis."

18 [capitulum 18 legamenque ad capitulum anglice]1 Haec epistula probat 2 Pupienum eundem esse qui a plerisque Maximus dicitur; si quidem per haec tempora apud Graecos non facile Pupienus, apud Latinos non facile Maximus inveniatur, et ea, quae gesta sunt contra Maximinum, modo a Pupieno modo a Maximo acta dicantur.40


Apparatus Criticus:

1 Iulias Peter (cf. Maxim. xvi.1); Iunias P.

2 ignobilitatem . . . texerit Lipsius, Damsté (cf. Maxim. xx.1); nobilitatem . . .  ei lexerit P, Peter.

3 est Peter; sit P.

4 After filia P reads qui est in Africa occisus; del. by Peter.

5 conlocata P.

6 persecutus Peter; prosecutus P.

7 pueri Salm., Peter; uiri P.

8 parentis Peter; patris P.

9 ac ins. by Peter; om. in P.

10 tandem Cas.; tamen P, Peter.

11 quae om. in P.

12 et Cod. Admont., Petschenig; in P; om. by Eyssenhardt and Peter.

13 nobili ins. by Lenze; om. in P;  ueluti Peter.

14 conlocauerat P, Petschenig, Bitschofsky;º conciliauerat Peter.

15 poemate Jordan; poemata P; poeta Peter.

16 defuit ins. by Jordan and Peter; om. in P.

17 Here follows in P the misplaced portion of the Vita Maxim. beginning comperit Alexandrum, c. v.3, and ending omnes qui mecum, c. xviii.2; see Intro. to Vol. I p. xxxiii.

18 ut Damsté; et P, Peter.

19 tetendit Madvig, Peter2; tenuit P, Peter1.

20 ut om. in P.

21 quae om. in P.

22 crines . . . emittendas totondisse P corr., Jordan; crines . . . emittendasse P1; crinibus . . . emittendas usi esse Peter.

23 ut om. in P.

24 octo om. in P.

25 contingerent P, Peter1; <non> contingerent Peter2.

26 quem postula<re puta>bat Peter; quem postulabat P.

27 id est Augustus del. by Eyssenhardt and Peter.

28 certantium Cas., Peter; errantium P.

29 non Puppienus P.

30 After biennium the first Venice edition reads: Nec reticendum est quod Maximus, cum et sibi et Balbino deferretur iudicio senatus imperium, Balbino dixisse fertur, ut Herodianus dicit, "Quid tu, Balbine, et ego merebimur, cum hanc tam immanem beluam exitio dederimus?" cumque Balbinus dixisset, "Senatus populique Romani feruentissimum amorem et orbis terrarum," dixisse fertur Maximus, "Vereor ne militum odium sentiamus et mortem"; om. in P and rejected by Jordan and Peter; retained by Patzig, Byz. Zeitschr., xiii p45 f.

31 tantum om. in P.

32 modum P.

33 So Peter2; reducitis om. in P.

34 de legionibus P.

35 tam ins. by Gruter and Peter; om. in P.

36 sit Lessing, Damsté; sint P, Peter.

37 sceleratus Peter; sicelatus P.

38 ut ins. by Bitschofsky; om. in P and by Peter.

39 eos P.

40 After dicantur some editors print: Sed Fortunatiano credamus, qui dicit Pupienum dictum nomine suo, cognomine uero patero Maximum, ut omnium stupore legentibus aboliti uideantur; rejected by Jordan and Peter; retained (with emendations by Cas.) by Patzig, Byz. Zeitschr., xiii p49 f.


[image ALT: Valid HTML 4.01.]

Pagina recensita: IV Kal. Apr. 05