[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
ad litteras
mittendas
Bill Thayer

[ALT imaginis: Click here to go to the English-language version of this page.]
English

[ALT imaginis: Cliccare qui per una pagina di aiuto in Italiano.]
Italiano

[Legamen ad varias paginas adiutivas]
Adiutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Altius

[Legamen ad ostium meum]
Ostium
antecedens:

[ALT imaginis: link to previous section]
Septimius Severus
Haec pagina telaris pars est
Historiae Augustae

a Loeb Classical Library editae
MCMXXI

Hic textus in dominio publico est.

Textum quam diligentissime perscrutavi et recensui —
sed si quemlibet errorem invenies, mihi, obsecro, scribe.

insequens:

[ALT imaginis: link to next section]
Clodius Albinus

(Vol. II) Historia Augusta

 p430 

Pescennius Niger

[link to English translation] 1 1 Rarum atque difficile est ut, quos​1 tyrannos aliorum victoria fecerit, bene mittantur in litteras, atque ideo vix omnia de his plene in monumentis atque annalibus habentur. 2 primum enim, quae magna sunt in eorum honorem ab scriptoribus depravantur, deinde alia supprimuntur, postremo non magna diligentia in eorum genere ac vita requiritur, cum satis sit audaciam eorum et bellum, in quo victi fuerint, ac poenam proferre.

3 Pescennius ergo Niger, ut alii tradunt, modicis parentibus, ut alii, nobilibus fuisse dicitur, patre Annio Fusco, matre Lampridia, avo curatore Aquini, ex quo​2 familia originem ducebat; quod quidem dubium etiam nunc habetur. 4 hic eruditus mediocriter litteris,​3 moribus ferox, divitiis inmodicus, vita parcus, libidinis effrenatae ad omne genus cupiditatum. 5 ordines  p432 diu duxit multisque ducatibus pervenit, ut exercitus Syriacos iussu Commodi regeret, suffragio maxime athletae qui Commodum strangulavit, ut omnia tunc fiebant.

[link to English translation] 2 1 Is postquam comperit occisum Commodum, Iulianum imperatorem appellatum eundemque iussu Severi et senatus occisum, Albinum etiam in Gallia sumpsisse nomen et ius​4 imperatoris, ab exercitibus Syriacis, quos regebat, appellatus est imperator, ut quidam dicunt, magis in Iuliani odium quam in aemulationem Severi. 2 huic ob detestationem Iuliani primis imperii diebus ita Romae fautum est, a senatoribus dumtaxat, qui et Severum oderant, ut inter lapidationes exsecrationesque omnium illi feliciter optaretur, "illum principem superi et illum Augustum" populus adclamaret. 3 Iulianum autem oderant populares, quod Pertinacem milites occidissent et illum imperatorem adversa populi voluntate appellassent. denique ingentes ob hoc seditiones fuerunt. 4 ad occidendum autem Nigrum primipilarem Iulianus miserat, stulte ad eum qui haberet exercitus et​5 se tueri​6 posset; proinde quasi qualis libet imperator a primipilario  p434 posset occidi. 5 eadem autem dementia etiam Severo iam principi Iulianus successorem miserat. 6 denique etiam Aquilium centurionem notum caedibus ducum miserat, quasi imperator tantus a centurione posset occidi. 7 par denique insania fuit, quod cum Severo ex interdicto de imperio egisse fertur, ut iure videretur principatum praevenisse.

[link to English translation] 3 1 Et de Pescennio Nigro iudicium populi ex eo apparuit, quod, cum ludos circenses Iulianus Romae daret, et indiscrete subsellia​7 Circi Maximi repleta essent, ingentique iniuria populi​8 adfectus esset, per omnes uno consensu Pescennius Niger ad tutelam urbis est expetitus, odio, ut diximus, Iuliani et amore occisi Pertinacis; 2 cum quidem Iulianus dixisse fertur neque sibi neque Pescennio longum imperium deberi, sed Severo, qui magis esset odio habendus a senatoribus, militibus, provincialibus, popularibus. quod probavit rei eventus.

3 Et Pescennius quidem Severo eo tempore quo Lugdunensem provinciam regebat amicissimus fuit; 4 nam ipse missus erat ad comprehendendos desertores, qui innumeri Gallias tunc vexabant. 5 in quo officio quod se honeste gessit, iucundissimus fuit Severo, ita ut de eo ad Commodum Septimius referret, adserens necessarium rei publicae virum. 6 et revera in re  p436 militari vehemens fuit. numquam sub eo miles provinciali lignum, oleum, operam extorsit. 7 ipse a milite nihil accepit. cum tribunatus ageret, nihil accipi passus est. 8 nam et imperator iam​9 tribunos duos, quos constitit stellaturas accepisse, lapidibus obrui ab auxiliaribus iussit.

9 Exstat epistula Severi, qua scribit ad Ragonium Celsum Gallias regentem: "Miserum est ut imitari eius disciplinam militarem non possimus​10 quem per bellum vicimus. 10 milites tui vagantur, tribuni medio die lavant, pro tricliniis popinas habent, pro cubiculis meritoria; saltant, bibunt,11 cantant, et mensuras conviviorum hoc vocant cum sine mensura potarunt.​12 11 haec, si ulla vena​13 paternae disciplinae viveret, fierent? emenda igitur primum tribunos, deinde militem. quem, quamdiu timuerit, tamdiu tenebis.​14 12 sed scias idque de Nigro, militem timere non posse, nisi integri fuerint tribuni et duces militum." [link to English translation] 4 1 haec de Pescennio Severus Augustus.

De hoc​15 adhuc milite Marcus Antoninus ad Cornelium Balbum: "Pescennium mihi laudas, agnosco; nam et decessor tuus eum manu strenuum, vita  p438 gravem, et iam tum plus quam militem dixit. 2 itaque misi litteras recitandas ad signa, quibus eum trecentis Armeniis et centum Sarmatis et mille nostris praeesse iussi. 3 tuum est ostendere hominem non ambitione, quod nostris non convenit moribus, sed virtute venisse ad eum locum quem avus meus Hadrianus, quem Traianus proavus non nisi exploratissimis dabat."

4 De hoc eodem Commodus: "Pescennium fortem virum novi et ei tribunatus iam duos dedi; ducatum mox dabo, ubi per senectutem Aelius Corduenus rem publicam recusaverit". 5 haec de eo iudicia omnium fuerunt. sed et​16 Severus ipse saepe dixit ignoturum se Pescennio, nisi perseveraret.

6 A Commodo denique Pescennius consul declaratus Severo praepositus est, et quidem irato, quod primipilaribus commendantibus consulatum Niger mereretur. 7 in vita sua Severus dicit se, priusquam filii sui id aetatis haberent ut imperare possent, aegrotantem id in animo habuisse, ut, si quid forte sibi accidisset, Niger Pescennius eodem et Clodius Albinus succederent, qui ambo Severo gravissimi hostes exstiterunt. 8 unde apparet, quod etiam Severi de Pescennio iudicium fuerit. [link to English translation] 5 1 si Severo credimus, fuit gloriae cupidus Niger, vita fictus, moribus turpis, aetatis provectae, cum in imperium invasit. ex quo cupiditates eius  p440 incusat, proinde quasi Severus minor ad imperium venerit, qui annos suos contrahit, cum decem et octo annis imperavit et octogensimo nono periit.

2 Sane Severus Heraclitum ad obtinendam Bithyniam misit, Fulvium autem ad occupandos adultos Nigri filios. 3 nec tamen in senatum quicquam de Nigro Severus dixit, cum iam audisset de eius imperio, ipse autem proficisceretur ad componendum orientis statum. 4 tantum​17 sane illud fecit proficiscens, ut legiones ad Africam mitteret, ne eam Pescennius occuparet et fame populum Romanum perurgueret. 5 videbatur​18 autem id facere posse per Libyam Aegyptumque vicinas Africae, difficili licet itinere ac navigatione. 6 et Pescennius quidem veniente ad orientem Severo Graeciam, Thracias, Macedoniam, interfectis multis inlustribus viris tenebat, ad participatum imperii Severum vocans. 7 a quo, causa eorum quos occiderat, cum Aemiliano hostis est appellatus. dein a ducibus Severi per Aemilianum pugnans victus est. 8 et cum illi tutum exsilium promitteret, si ab armis recederet, persistens iterum pugnavit et victus est atque apud Cyzicum circa paludem fugiens sauciatus, et sic ad Severum adductus atque statim  p442 mortuus. [link to English translation] 6 1 huius caput circumlatum pilo Romam missum, filii occisi, necata uxor, patrimonium publicatum, familia omnis exstincta. 2 sed haec omnia, postquam de Albini rebellione cognitum est, facta sunt; nam prius et filios Nigri et matrem in exsilium miserat. 3 sed exarsit secundo civili bello, immo iam tertio, et factus est durior; 4 tunc cum innumeros senatores interemit Severus et ab aliis Sullae Punici, ab aliis Marii nomen accepit.

5 Fuit statura prolixa, forma decorus, capillo in verticem ad gratiam reflexo, vocis canorae, ita ut in campo loquens per mille passus audiretur, nisi ventus adversaretur, oris verecundi et semper rubidi, cervice adeo nigra, ut, quem ad modum multi dicunt, ab ea Nigri nomen acceperit, 6 cetera corporis parte candidus et magis pinguis, vini avidus, cibi parcus, rei veneriae nisi ad creandos liberos prorsus ignarus. 7 denique etiam sacra quaedam in Gallia, quae semper​19 castissimis decernunt consensu publico celebranda, suscepit. 8 hunc in Commodianis hortis in porticu curva pictum de musivo​20 inter Commodi amicissimos videmus sacra Isidis ferentem; 9 quibus Commodus adeo deditus fuit, ut et caput raderet et Anubin portaret et omnis pausas​21 expleret.

 p444  10 Fuit ergo miles optimus, tribunus singularis, dux praecipuus, legatus severissimus, consul insignis, vir domi forisque conspicuus, imperator infelix; usui denique rei publicae sub Severo, homine tetrico, esse potuisset, si cum eo esse voluisset. [link to English translation] 7 1 sed deceptus est consiliis scaevis​22 Aureliani, qui filias suas eius filiis despondens persistere eum fecit in imperio.

2 Hic tantae fuit auctoritatis, ut ad Marcum primum deinde ad Commodum scriberet, cum videret provincias facili administrationum mutatione subverti, primum ut nulli ante quinquennium succederetur provinciae praesidi vel legato vel proconsuli, quod prius deponerent potestatem quam scirent administrare. 3 deinde ne novi ad regendam rem publicam accederent praeter militares administrationes intimavit, ut assessores in quibus provinciis adsedissent, in his administrarent. 4 quod postea Severus et deinceps multi tenuerunt, ut probant Pauli et Ulpiani praefecturae, qui Papiniano in consilio fuerunt ac postea, cum unus ad memoriam, alter ad libellos paruisset,  p446 statim praefecti facti sunt. 5 huius etiam illud fuit, ut nemo adsideret in sua provincia, nemo administraret nisi Romae Romanus, hoc est oriundus urbe. 6 addidit praeterea consiliariis salaria, ne eos gravarent quibus adsidebant, dicens iudicem nec dare debere nec accipere. 7 hic erga milites tanta fuit censura, ut, cum apud Aegyptum ab eo limitanei vinum peterent, responderit "Nilum habetis et vinum quaeritis?"; si quidem tanta illius fluminis dulcitudo, ut accolae vina non quaerant. 8 idem tumultuantibus iis qui a Saracenis victi fuerant et dicentibus, "Vinum non accepimus, pugnare non possumus," "Erubescite," inquit, "illi qui vos vincunt aquam bibunt". 9 idem Palaestinis rogantibus ut eorum censitio levaretur idcirco quod esset gravata respondit: "Vos terras vestras levari censitione vultis; ego vero etiam aerem vestrum censere vellem".

[link to English translation] 8 1 Denique Delphici Apollinis vates in motu​23 rei publicae maximo, cum nuntiaretur tres esse imperatores, Severum Septimium, Pescennium Nigrum, Clodium Albinum, consultus quem expediret rei publicae imperare, versum Graecum huiusmodi fudisse dicitur:

"Optimus est Fuscus, bonus Afer, pessimus Albus."

 p448  2 ex quo intellectum Fuscum Nigrum appellatum vaticinatione, Severum Afrum, Album vero Albinum dictum. 3 nec defuit alia curiositas, qua requisitum est qui esset obtenturus rem publicam. ad quod ille respondit alium versum talem:

"Fundetur sanguis Albi Nigrique animantis,
imperium mundi Poena reget urbe profectus."

4 item, cum quaesitum esset quis illi​24 successurus esset, respondisse itidem Graeco versu dicitur:

"Cui dederint superi nomen habere Pii."

5 quod omnino intellectum non est nisi cum Bassianus Antonini, quod verum signum Pii fuit, nomen accepit. 6 item cum quaereretur quamdiu imperaturus esset, respondisse Graece dicitur:

"Bis denis Italum conscendit navibus aequor,

si tamen una ratis transiliet pelagus."

ex quo intellectum Severum viginti annos expleturum.

[link to English translation] 9 1 Haec sunt, Diocletiane maxime Augustorum, quae de Pescennio didicimus ex pluribus libris. non enim facile, ut in principio libri diximus, quisquam  p450 vitas eorum mittit in libros, qui aut principes in re publica non fuerunt aut a senatu appellati non sunt imperatores, aut occisi citius ad famam venire nequiverunt. 2 inde quod latet Vindex, quod Piso nescitur, quod omnes illi qui aut tantum adoptati sunt aut a militibus imperatores appellati, ut sub Domitiano Antonius, aut cito interempti vitam cum imperii usurpatione posuerunt. 3 sequitur nunc ut de Clodio Albino dicam, qui quasi socius huius habetur, quod et pariter contra Severum rebellarunt et ab eodem victi atque occisi sunt. de quo ipso neque satis clara exstant, 4 quia eadem fortuna illius fuit quae Pescennii, etiamsi vita satis dispar.

5 Ac ne quid ex iis quae ad Pescennium pertinent praeterisse videamur, licet aliis libris cognosci possint, de hoc Septimio Severo vates dixerunt quod neque vivus neque mortuus in potestatem Severi venturus esset, sed iuxta aquas illi pereundum esset. 6 quod quidam​25 dicunt ipsum Severum de mathesi, qua callebat, dixisse. nec abfuit​26 responsis veritas, cum ille inventus sit iuxta paludem semivivus.

[link to English translation] 10 1 Hic tantae fuit severitatis, ut, cum milites quosdam in cauco argenteo expeditionis tempore  p452 bibere vidisset, iusserit omne argentum summoveri de usu expeditionali, addito eo ut ligneis vasis uterentur. quod quidem illi odium militare concitavit. 2 dicebat enim posse fieri, ut sarcinae militares in potestatem hostium venirent, nec se barbarae nationes argento nostro gloriosiores facerent, cum alia minus apta hosticam viderentur ad gloriam. 3 idem iussit vinum in expeditione neminem bibere, sed aceto universos esse contentos. 4 idem pistores sequi expeditionem prohibuit, bucellato iubens milites et omnes contentos esse. 5 idem ob unius gallinacei direptionem decem commanipulones, qui raptum ab uno comederant, securi percuti iussit; et fecisset, nisi ab omni exercitu prope usque ad metum seditionis esset rogatus. 6 et cum pepercisset, iussit ut denorum gallinaceorum pretia provinciali redderent decem, qui simul furto convixerant, addito eo ut tota in expeditione in commanipulatione nemo focum faceret, ne umquam recens coctum cibum sumerent, sed pane ac frigida vescerentur, adpositis speculatoribus, qui id curarent. 7 idem iussit, ne zona milites ad bellum ituri​27 aureos vel argenteos nummos portarent, sed publice commendarent, recepturi post proelia  p454 quod dederant, addens liberis eorum et uxoribus heredibus certe reddendum, cui​28 venisset, ne ad hostes aliquid praedae perveniret, si quid forte adversi fortuna fecisset. 8 sed haec omnia, ut se habuerat Commodi temporum dissolutio, adversa eidem fuere. 9 denique etiamsi nemo fuit, qui suis temporibus dux severior videretur, ad perniciem​29 illi magis vivo​30 quam mortuo, ubi et invidia et odium deposita erant, talia exempla valuerunt.

11[link to English translation]1 Idem in omni expeditione ante omnes militarem cibum sumpsit ante papilionem, nec sibi umquam vel contra solem vel contra imbres quaesivit tecti suffragium, si miles non habuit. 2 tantum denique belli tempore, ratione militibus demonstrata, sibi et servis suis vel contubernalibus putavit​31 quantum a militibus ferebatur, cum servos suos annona oneraret, ne illi securi ambularent et onusti milites, idque ab exercitu cum suspirio videretur. 3 idem in contione iuravit se, quamdiu in expeditionibus fuisset essetque​32 adhuc futurus, non aliter egisse​33 acturumque esse quam militem, Marium ante oculos habentem et duces tales. 4 nec alias fabulas umquam habuit nisi de​34 Hannibale ceterisque talibus. 5 denique cum imperatori facto quidam panegyricum recitare vellet, dixit ei: "Scribe laudes Marii vel Hannibalis vel cuiusvis​35 ducis optimi vita functi, et dic quid ille fecerit, ut eum nos imitemur. 6 nam viventes  p456 laudare inrisio est, maxime imperatores, a quibus speratur, qui timentur, qui praestare publice possunt, qui possunt necare, qui proscribere." se autem vivum placere velle, mortuum etiam laudari.

[link to English translation] 12 1 Amavit de principibus Augustum, Vespasianum, Titum Traianum, Pium, Marcum, reliquos faeneos vel venenatos vocans; maxime tamen in historiis Marium et Camillum et Quinctium et​36 Marcium Coriolanum dilexit. 2 interrogatus autem quid de Scipionibus sentiret, dixisse fertur felices illos fuisse magis quam fortes; idque probare domesticam vitam et iuventutem, quae in utroque minus speciosa domi fuisset. 3 apud omnes constat quod, si rerum potitus fuisset, omnia correcturus fuerit, quae Severus vel non potuit emendare vel noluit, et quidem sine crudelitate, immo etiam cum lenitate, sed militari, non remissa et inepta atque ridicula.

4 Domus eius hodie Romae visitur in Campo Iovis, quae appellatur Pescenniana.​37 in qua simulacrum eius in trichoro consistit, positum​38 ex Thebaico marmore, quod ille ad similitudinem sui factum a grege​39 Thebaeorum acceperat. 5 exstat etiam epigramma Graecum, quod Latine hanc habet sententiam:

6 "Terror Aegyptiaci Niger astat militis ingens,

Thebaidos socius, aurea saecla volens.
hunc reges, hunc gentes amant, hunc aurea Roma,

hic Antoninis carus et​40 imperio.
Nigrum nomen habet, nigrum​41 formavimus ipsi,

ut consentiret forma, metalle, tibi."

7 quos quidem versus Severus eradi noluit, cum hoc ei et praefecti suggererent et officiorum magistri, addens: 8 "Si talis fuit, sciant omnes qualem vicerimus; si talis non fuit, putent omnes nos talem vicisse; immo sic sit, quia fuit talis."


Apparatus Criticus:

1 quod P.

2 quo Closs; qua P, Peter.

3 Litteris Peter from Σ; om. in P.

4 et ius Salmasius, Lenze; eius P; eius del. by Peter.

5 om. in P.

6 seueri P.

7 se subsellia P.

8 populi Kellerbauer; populus P, Peter.

9 imperator iam P corr., Peter; imperatorium P1.

10 possumus P.

11 uiuent P.

12 hoc uocant cum s. m. potarunt Editor; uocant cum hoc s. m. potare P; uocant illi hoc s. m. potare Peter.

13 uana P.

14 timuerit . . . tenebis Petschenig, cf. Hohl, Klio, xiii p143; timueris . . . timebis P; <non> timueris t. timeberis Peter.

15 de hoc om. in P.

16 se seuerus P.

17 tantum sane illud P; Tantum sane ille Damsté; statum tantum. sane illud Peter1; statum nutantem. sane illud Petschenig, Peter2.

18 uidebatur Peter; et uidebatur P.

19 quae semper Editor; qua se P; qua se Peter.

20 musio P, Peter.

21 pausas Gruter; paucas P.

22 scaeuis Salmasius; sceui P.

23 immo P.

24 illis P.

25 quidem P.

26 adfuit P.

27 item P.

28 cui Salmasius; qui P.

29 ad perniciem Edit. Princeps; perniciem P, Peter.

30 magis uiuo quam mortuo Editor; magis ista quam mortuo P; lacuna before mortuo Peter.

31 putauit Hirschfeld, Peter2; portauit P, Peter1.

32 esse quae P.

33 egisse Salmasius; esse P.

34 om. in P.

35 <uel> cuiusuis Baehrens, Peter2; cuius P; <uel> alius Peter1.

36 Quinctium et Marcium Jordan; quintum marcium P.

37 pescenniani P.

38 consistit, positum Peter; constituit statim posta annum P.

39 grege Lumbroso; rege P, Peter.

40 om. in P.

41 nigram P.


[image ALT: Valid HTML 4.01.]

Pagina recensita: VIII Id. Dec. 04