[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
mail: Bill Thayer 
[ALT imaginis: Click here to go to the English-language version of this page.]
English

[ALT imaginis: Cliccare qui per una pagina di aiuto in Italiano.]
Italiano

[Legamen ad varias paginas adiutivas]
Adiutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Altius

[Legamen ad ostium meum]
Ostium

[ALT imaginis: link to previous section]
Didius Julianus
Haec pagina telaris pars est
Historiae Augustae

a Loeb Classical Library editae
MCMXXI

Hic textus in dominio publico est.

Textum quam diligentissime perscrutavi et recensui —
sed si quemlibet errorem invenies, mihi, obsecro, scribe.


[ALT imaginis: link to next section]
Pescennius Niger

(Vol. I) Historia Augusta

p370 Septimius Severus

1[capitulum 1 legamenque ad capitulum anglice]1 Interfecto Didio Iuliano Severus Africa oriundus imperium obtinuit. 2 cui civitas Lepti, pater Geta, maiores equites Romani ante civitatem omnibus datam; mater Fulvia Pia, patrui magni1 Aper et Severus consulares, avus paternus Macer, maternus2 Fulvius Pius fuere. 3 ipse natus est Erucio Claro bis et Severo consulibus, VI idus Apriles. 4 in prima pueritia, priusquam Latinis Graecisque litteris imbueretur, quibus eruditissimus fuit, nullum alium inter pueros ludum nisi ad iudices exercuit, cum3 ipse praelatis fascibus ac securibus ordine puerorum circumstante4 sederet ac iudicaret. 5 octavo decimo anno publice declamavit.5 postea studiorum causa Romam venit, p372latum clavum a divo Marco petiit et accepit, favente sibi Septimio Severo adfini suo, bis iam consulari.

6 Cum Romam venisset, hospitem nanctus qui Hadriani vitam imperatoriam eadem hora legeret, quod sibi omen futurae felicitatis arripuit. 7 habuit et aliud omen imperii: cum rogatus ad cenam imperatoriam palliatus venisset, qui togatus venire debuerat, togam praesidiariam ipsius imperatoris accepit. 8 eadem nocte somniavit lupae se uberibus ut Remum inhaerere vel Romulum. 9 sedit et in sella imperatoria temere a ministro posita, ignarus quod non liceret. 10 dormienti etiam in stabulo serpens caput cinxit et sine noxa expergefactis et adclamantibus familiaribus, abiit.6

2 [capitulum 2 legamenque ad capitulum anglice]1 Iuventam plenam furorum, nonnumquam et criminum habuit. 2 adulterii causam dixit absolutusque est a Iuliano proconsule, cui et in proconsulatu successit et in consulatu collega fuit et in imperio item successit. 3 quaesturam diligenter egit omisso tribunatu7 militari. post quaesturam sorte Baeticam accepit atque inde Africam petiit, ut mortuo patre rem domesticam componeret. 4 sed dum in Africa est, p374pro Baetica Sardinia ei attributa est, quod Baeticam Mauri populabantur. 5 acta igitur quaestura Sardiniensi legationem proconsulis Africae accepit. 6 in qua legatione cum eum quidam municipium suorum Leptitanus8 praecedentibus fascibus ut antiquum contubernalem ipse plebeius amplexus esset, fustibus eum sub eiusmodi elogio9 praeconis cecidit: "Legatum populi Romani homo plebeius temere amplecti noli". 7 ex quo factum ut in vehiculo etiam legati sederent, qui ante pedibus ambulabant. 8 tunc in quadam civitate Africana, cum sollicitus mathematicum consuluisset, positaque hora ingentia vidisset astrologus, dixit ei: "Tuam non alienam pone genituram". 9 cumque Severus iurasset suam esse, omnia ei dixit quae postea facta sunt.

3 [capitulum 3 legamenque ad capitulum anglice]1 Tribunatum plebis Marco imperatore decernente promeruit eumque severissime exsertissimeque egit. 2 uxorem tunc Marciam duxit, de qua tacuit in historia vitae privatae. cui postea in imperio statuas conlocavit. 3 praetor designatus a Marco est non in p376candida sed in competitorum grege anno aetatis XXXII. 4 tunc ad Hispaniam missus somniavit primo sibi dici, ut templum Tarraconense Augusti, quod iam labebatur,10 restitueret. 5 dein ex altissimi montis vertice orbem terrarum Romamque despexit, concinentibus provinciis lyra voce vel tibia. ludos absens edidit. 6 legioni IIII Scythicae dein praepositus est circa Massiliam. 7 post hoc Athenas petiit studiorum sacrorumque causa et operum ac vetustatum. ubi cum iniurias quasdam ab Atheniensibus pertulisset, inimicus his factus minuendo eorum privilegia iam imperator se ultus est. 8 dein Lugdunensem provinciam legatus accepit. 9 cum amissa uxore aliam vellet ducere, genituras sponsarum requirebat, ipse quoque matheseos peritissimus, et cum audisset esse in Syria quandam quae id geniturae haberet ut regi iungeretur, eandem uxorem petiit, Iuliam scilicet, et accepit interventu amicorum. ex qua statim pater factus est. 4[capitulum 4 legamenque ad capitulum anglice]1 a Gallis ob severitatem et honorificentiam et abstinentiam tantum quantum nemo dilectus est.

p378 2 Dein Pannonias proconsulari imperio rexit. post hoc Siciliam proconsularem sorte meruit. suscepitque Romae alterum filium. 3 in Sicilia, quasi de imperio vel vates vel Chaldaeos consuluisset, reus factus, sed11 a praefectis praetorii, quibus audiendus datus fuerat, iam Commodo in odio veniente, absolutus est calumniatore in crucem acto. 4 consulatum cum Apuleio Rufino primum egit, Commodo se inter plurimos designante. post consulatum anno ferme fuit otiosus; dein Laeto suffragante exercitui Germanico12 praeponitur. 5 proficiscens ad Germanicos exercitus hortos spatiosos comparavit, cum antea aedes brevissimas Romae habuisset et unum fundum in Venetia. 6 et iam13 in his hortis cum humi iacens epularetur cum filiis parca cena, pomaque adposita maior filius, qui tunc quinquennis erat, conlusoribus puerulis manu largiore divideret, paterque illum reprehendens dixisset, "Parcius divide, non enim regias opes possides," quinquennis puer respondit, "Sed possidebo" inquit. 7 in Germaniam profectus ita se in ea legatione egit, ut famam nobilitatam14 iam ante cumularet.

p380 5 [capitulum 5 legamenque ad capitulum anglice]1 Et hactenus rem militarem privatus egit. dehinc a Germanicis legionibus, ubi auditum est Commodum occisum, Iulianum autem cum odio cunctorum imperare, multis hortantibus repugnans imperator est appellatus apud Carnuntum idibus Augustis. 2 qui etiam sestertia, quot15 nemo umquam principum, militibus dedit. 3 dein firmatis quas post tergum relinquebat provinciis Romam iter16 contendit, cedentibus sibi cunctis, quacumque iter fecit, cum iam Illyriciani exercitus et Gallicani17 cogentibus ducibus in eius verba iurassent. 4 excipiebatur enim ab omnibus quasi ultor Pertinacis. 5 per idem tempus auctore Iuliano Septimius Severus a senatu hostis est appellatus, legatis ad exercitum senatus verbis missis, qui iuberent ut ab eo milites senatu praecipiente discederent. 6 et Severus quidem cum audisset senatus consentientis auctoritate missos legatos, primo pertimuit, postea id egit corruptis legatis, ut apud exercitum pro se loquerentur transirentque in eius partes. 7 his compertis Iulianus senatus consultum18 fieri fecit de participando imperio cum Severo. 8 incertum vere id an dolo fecerit, cum iam ante misisset19 notos ducum interfectores quosdam, qui Severum p382occiderent, ita ut ad Pescennium Nigrum interficiendum miserat, qui et ipse imperium contra eum susceperat auctoribus Syriacis exercitibus. 9 verum Severus evitatis eorum manibus quos ad se interficiendum Iulianum miserat, missis ad praetorianos litteris signum vel deserendi vel occidendi Iuliani dedit statimque auditus est. 10 nam et Iulianus occisus est in Palatio, et Severus Romam invitatus. 11 ita, quod nulli umquam contigit, nutu tantum Severus victor est factus armatusque Romam contendit.

6 [capitulum 6 legamenque ad capitulum anglice]1 Occiso Iuliano cum Severus in castris et tentoriis quasi per hosticum veniens adhuc maneret, centum senatores legatos ad eum senatus misit ad gratulandum rogandumque. 2 qui ei occurrerunt Interamnae armatumque circumstantibus armatis salutarunt, excussi ne quid ferri haberent. 3 et postera die occurrente omni famulicio aulico, 4 septingenos20 vicenos aureos legatis dedit eosdemque praemisit, facta potestate si qui vellent remanere ac secum Romam redire. 5 fecit etiam statim praefectum praetorii Flavium Iuvenalem, quem etiam Iulianus tertium praefectum sibi adsumpserat.

p384 6 Interim Romae ingens trepidatio militum civiumque, quod armatus contra eos Severus veniret, qui se hostem iudicassent. 7 his accessit quod comperit Pescennium Nigrum a Syriacis legionibus imperatorem appellatum. 8 cuius edicta et litteras ad populum vel senatum intercepit per eos qui missi fuerant, ne vel proponerentur populo vel legerentur in curia. 9 eodem tempore etiam de Clodio Albino sibi substituendo cogitavit, cui Caesareanum decretum auctore Commodo iam21 videbatur imperium. 10 sed eos ipsos pertimescens de22 quibus recte iudicabat,23 Heraclitum ad obtinendas Britannias, Plautianam ad occupandos Nigri liberos misit. 11 cum Romam Severus venisset, praetorianos cum subarmalibus inermes sibi iussit occurrere. eosdem sic ad tribunal vocavit armatis undique circumdatis.

7 [capitulum 7 legamenque ad capitulum anglice]1 Ingressus deinde Romam armatus cum armatis militibus Capitolium ascendit. inde in24 Palatium eodem habitu perrexit, praelatis signis quae praetorianis ademerat supinis non erectis. 2 tota deinde urbe p386milites in templis, in porticibus, in aedibus Palatinis, quasi in stabulis manserunt, 3 fuitque ingressus Severi odiosus atque terribilis, cum milites inempta diriperent, vastationem urbi minantes. 4 aliae die armatis stipatus non solum militibus sed etiam amicis in senatum venit. in curia reddidit rationem suscepti imperii causatusque est, quod ad se occidendum Iulianus notos ducum caedibus misisset. 5 fieri etiam senatus consultum coegit, ne liceret imperatori inconsulto senatu occidere senatorem. 6 sed cum in senatu esset, milites per seditionem dena milia poposcerunt a senatu, exemplo eorum qui Augustum Octavianum Romam deduxerant tantumque acceperant. 7 et cum eos voluisset comprimere Severus nec potuisset, tamen mitigatos addita liberalitate dimisit. 8 funus deinde censorium Pertinacis imagini duxit eumque inter divos sacravit, addito flamine et sodalibus Helvianis, qui Marciani fuerant. 9 se quoque p388Pertinacem vocari iussit, quamvis postea id nomen aboleri voluerit quasi25 omen.

8 [capitulum 8 legamenque ad capitulum anglice]1 Amicorum dehinc aes alienum26 dissolvit. filias suas dotatas maritis Probo et Aetio dedit. et cum Probo genero suo praefecturam urbi obtulisset, ille recusavit dixitque minus sibi videri praefectum esse quam principis generum. 2 utrumque autem generum statim consulem fecit, utrumque ditavit. 3 alia die ad senatum venit et amicos Iuliani incusatos proscriptioni ac neci dedit. 4 causas plurimas audivit. accusatos a provincialibus iudices probatis rebus graviter punivit. 5 rei frumentariae, quam minimam reppererat, ita consuluit, ut excedens vita septem annorum canonem populo Romano relinqueret.

6 Ad orientis statum confirmandum profectus est, nihil adhuc de Nigro palam dicens. 7 ad Africam tamen legiones misit, ne per Libyam atque Aegyptum Niger Africam occuparet ac populo Romano penuria rei frumentariae perurgueret. 8 Domitium Dextrum in locum Bassi praefectum27 ubi reliquit atque intra triginta dies quam Romam venerat est profectus. 9 egressus ab urbe ad Saxa Rubra seditionem ingentem ob locum castrorum metandorum ab exercitu passus est. 10 occurrit ei et statim Geta frater suus, quem p390provinciam sibi creditam regere praecepit28 aliud sperantem. 11 Nigri liberos ad se adductos in eo habuit honore quo suos. 12 miserat sane legionem, quae Graeciam Thraciamque praeciperet, ne eas Pescennius occuparet. 13 sed iam Byzantium Niger tenebat. Perinthum etiam Niger volens occupare plurimos de exercitu interfecit atque ideo hostis cum Aemiliano est appellatus. 14 cumque Severum ad participatum vocaret, contemptus est. 15 promisit sane Nigro tutum exsilium, si vellet, Aemiliano autem non ignovit. 16 Aemilianus dehinc victus in Hellesponto a Severi ducibus Cyzicum primum confugit atque inde in aliam civitatem, in qua eorum iussu occisus est. 17 fusae sunt item copiae ab iisdem ducibus etiam Nigri. 9[capitulum 9 legamenque ad capitulum anglice]1 his auditis ad senatum Severus quasi confectis rebus litteras misit. dein conflixit cum Nigro eumque apud Cyzicum interemit caputque eius pilo circumtulit. 2 filios Nigri post hoc, quos suorum liberorum cultu habuerat, in exsilium cum matre misit.

3 Litteras ad senatum de victoria dedit. neque p392quemquam senatorum qui Nigri partium fuerant praeter unum supplicio adfecit. 4 Antiochensibus iratior fuit, quod et administrantem se in oriente29 riserant et Nigrum etiam victu30 iuverant. 5 denique multa his ademit. Neapolitanis etiam Palaestinensibus ius civitatis tulit, quod pro Nigro diu in armis fuerunt. 6 in multos saeve31 animadvertit, praeter ordinem senatorium, qui Nigrum fuerant secuti. 7 multas etiam civitates eiusdem partis iniuriis adfecit et damnis. 8 eos senatores occidit qui cum Nigro militaverant ducum vel tribunorum nomine.

9 Deinde circa Arabiam plura gessit, Parthis etiam in dicionem redactis nec non etiam Adiabenis, qui quidem omnes cum Pescennio senserant. 10 atque ob hoc reversus triumpho delato appellatus est Arabicus Adiabenicus Parthicus. 11 sed triumphum respuit, ne videretur de civili triumphare victoria. excusavit et Parthicum nomen, ne Parthos lacesseret.

10 [capitulum 10 legamenque ad capitulum anglice]1 Redeunti sane Romam post bellum civile Nigri p394aliud bellum civile Clodii Albini nuntiatum est, qui rebellavit in Gallia. quare postea occisi sunt filii Nigri32 cum matre. 2 Albinum igitur statim hostem iudicavit et eos qui ad illum mollius vel scripserunt vel rescripserunt. 3 et cum iret contra Albinum, in itinere apud Viminacium filium suum maiorem Bassianum adposito Aurelii Antonini nomine Caesarem appellavit, ut fratrem suum Getam ab spe imperii, quam ille conceperat, summoveret. 4 et nomen quidem Antonini idcirco filio adposuit, quod somniaverat Antoninum sibi successurum. 5 unde Getam etiam quidam Antoninum putant dictum, ut et ipse succederet in imperium. 6 aliqui putant idcirco illum Antoninum appellatum, quod Severus ipse in Marci familiam transire voluerit.

7 Et primo quidem ab Albinianis Severi duces victi sunt. tunc sollicitus cum consuleret, a Pannoniacis auguribus comperit se victorem futurum, adversarium p396vero nec in potestatem venturum neque evasurum sed iuxta aquam esse periturum.33 8 multi statim amici Albini deserentes venere, multi duces capti sunt, in quos Severus animadvertit. 11[capitulum 11 legamenque ad capitulum anglice]1 multis interim varie gestis in Gallia primo apud Tinurtium contra Albinum felicissime pugnavit Severus. 2 cum quidem ingens periculum equi casu adiit,34 ita ut mortuus ictu plumbeae crederetur, ita ut alius iam paene imperator ab exercitu deligeretur. 3 eo tempore lectis actis quae de Clodio Celsino laudando, qui Hadrumetinus et adfinus Albini erat, facta sunt, iratus senatui Severus, quasi hoc Albino senatus praestitisset, Commodum inter divos referendum esse censuit, quasi hoc genere se de senatu posset ulcisci. 4 primusque inter milites divum Commodum pronuntiavit idque ad senatum scripsit addita oratione victoriae. 5 senatorum deinde qui in bello erant interempti cadavera dissipari iussit. 6 deinde Albini corpore adlato paene seminecis caput abscidi iussit Romamque deferri idque litteris prosecutus est. 7 victus est Albinus die XI kal. Martias.

p398 Reliquum autem cadaver eius ante domum propriam exponi ac diu videri35 iussit. 8 equum praeterea ipse residens supra cadaver Albini egit expavescentemque admonuit et effrenatum ut audacter protereret. 9 addunt alii quod idem cadaver in Rhodanum abici praecepit, simul etiam uxoris liberorumque eius.

12 [capitulum 12 legamenque ad capitulum anglice]1 Interfectis innumeris Albini partium viris, inter quos multi principes civitatis, multae feminae inlustres fuerunt, omnium bona publicata sunt aerariumque auxerunt; tum et Hispanorum et Gallorum proceres multi occisi sunt. 2 denique militibus tantum stipendiorum quantum nemo principum dedit. 3 filiis etiam suis ex hac proscriptione tantum reliquit quantum nullus imperatorum, cum magnam partem auri per Gallias, per Hispanias, per Italiam, imperatoriam36 fecisset. 4 tuncque primum privatarum rerum procuratio constituta est. 5 multi sane post Albinum fidem ei servantes bello a Severo superati sunt. 6 eodem tempore etiam legio Arabica defecisse ad Albinum nuntiata est.

7 Ultus igitur graviter Albinianam defectionem interfectis plurimis, genere quoque eius exstincto, iratus Romam et populo et senatoribus venit. 8 Commodum in senatu et contione laudavit, deum appellavit, infamibus displicuisse dixit, ut appareret eum apertissime p400furere. 9 post hoc de sua clementia disseruit, cum crudelissimus fuerit et senatores infra scriptos occiderit. 13[capitulum 13 legamenque ad capitulum anglice]1 occidit autem sine causae dictione hos nobiles: Mummium Secundinum, Asellium Claudianum, 2 Claudium Rufum, Vitalium Victorem, Papium Faustum, Aelium Celsum, Iulium Rufum, Lollium Professum, Aurunculeium Cornelianum, Antonium37 Balbum, Postumium Severum, Sergium Lustralem, 3 Fabium Paulinum, Nonium Gracchum, Masticium Fabianum, Casperium Agrippinum, Ceionium Albinum, 4 Claudium Sulpicianum, Memmium Rufinum, Casperium Aemilianum, Cocceium Verum, Erucium Clarum, 5 Aelium38 Stilonem, Clodium Rufinum, Egnatuleium Honoratum, 6 Petronium Iuniorem, Pescennios Festum et Veratianum et Aurelianum et Materianum et Iulianum et Albinum, Cerellios Macrinum et Faustinianum et Iulianum, 7 Herennium Nepotem, Sulpicium Canum, Valerium Catullinum, Novium Rufum, Claudium Arabianum, Marcium39 Asellionem. 8 horum igitur tantorum ac tam inlustrium virorum, nam multi in his consulares, multi praetorii, omnes certe summi viri fuere, interfector ab Afris ut deus habetur. 9 Cincium Severum calumniatus est quod se veneno adpetisset, atque ita interfecit. 14[capitulum 14 legamenque ad capitulum anglice]1 Narcissum dein, Commodi strangulatorem, leonibus obiecit. multos praeterea p402obscuri loci homines interemit praeter eos quos vis proelii absumpsit.

2 Post haec, cum se vellet commendare hominibus, vehicularium munus a privatis ad fiscum traduxit. 3 Caesarem dein Bassianum Antoninum a senatu appellari fecit, decretis imperatoriis insignibus. 4 rumore deinde belli Parthici excitus40 patri matri avo et uxori priori per se statuas conlocavit. 5 Plautianum ex amicissimo cognita eius vita ita odio habuit, ut et hostem publicum appellaret et depositis statuis eius per orbem terrae gravi eum insigniret iniuria, iratus praecipue, quod inter propinquorum et adfinium Severi simulacra suam statuam ille posuisset. 6 Palaestinis poenam remisit quam ob causam Nigri meruerant. 7 postea iterum cum Plautiano in gratiam rediit et veluti ovans urbem ingressus Capitolium41 petiit, quamvis et ipsum procedenti tempore occiderit. p4048 Getae minori filio togam virilem dedit, maiori Plautiani filiam uxorem iunxit. 9 ii qui hostem publicum Plautianum dixerant deportati sunt. ita omnium rerum semper quasi naturali lege mutatio est. 10 filios dein consules designavit. Getam fratrem extulit. 11 profectus dehinc ad bellum Parthicum est, edito gladiatorio munere et congiario populo dato. 12 multos inter haec causis vel veris vel simulatis occidit, damnabantur autem plerique, 13 cur iocati essent, alii, cur tacuissent, alii, cur pleraque figurata42 dixissent, ut "ecce imperator vere nominis sui, vere Pertinax, vere Severus".

15 [capitulum 15 legamenque ad capitulum anglice]1 Erat sane in sermone vulgari Parthicum bellum adfectare Septimium Severum, gloriae cupiditate non aliqua necessitate deductum. 2 traiecto denique exercitu a Brundisio continuato itinere venit in Syriam Parthosque summovit. 3 sed postea in Syriam rediit, ita ut se pararet ac bellum Parthis inferret. 4 inter haec Pescennianas reliquias Plautiano auctore persequebatur, ita ut nonnullos etiam ex amicis suis quasi vitae suae insidiatores appeteret. 5 multos etiam, quasi Chaldaeos aut vates de sua salute consuluissent, p406interemit, praecipue suspectans43 unumquemque idoneum imperio, cum ipse parvulos adhuc filios haberet idque dici ab his vel crederet vel audiret, qui sibi augurabantur imperium. 6 denique cum occisi essent nonnulli, Severus se excusabat et post eorum mortem negabat fieri iussisse quod factum est. quod de Laeto praecipue Marius Maximus dicit. 7 cum soror sua Leptitana ad eum venisset vix Latine loquens, ac de illa multum imperator erubesceret, dato filio eius lato clavo atque ipsi multis muneribus redire mulierem in patriam praecepit, et quidem cum filio, qui brevi44 vita defunctus est.

16 [capitulum 16 legamenque ad capitulum anglice]1 Aestate igitur iam exeunte Parthiam ingressus Ctesiphontem pulso rege pervenit et cepit hiemali prope tempore, quod in illis regionibus melius per hiemem bella tractantur, cum herbarum45 radicibus milites viverent atque inde morbos aegritudinesque contraherent. 2 quare cum obsistentibus Parthis, fluente quoque per insuetudinem cibi alvo militum, longius ire non posset, tamen perstitit et oppidum cepit et regem fugavit et plurimos interemit et Parthicum nomen meruit. 3 ob hoc46 etiam filium eius p408Bassianum Antoninum, qui Caesar appellatus iam fuerat, annum XIII agentem participem imperii dixerunt milites. 4 Getam quoque, minorem filium, Caesarem dixerunt, eundem Antoninum, ut plerique in litteras tradunt, appellantes. 5 harum appellationum causa donativum militibus largissimum dedit, concessa omni praeda oppidi Parthici, quod milites quaerebant. 6 inde in Syriam rediit victor, et Parthicum47 deferentibus sibi patribus triumphum idcirco recusavit, quod consistere in curru adfectus articulari morbo non posset. 7 filio sane concessit, ut triumpharet; cui senatus Iudaicum triumphum decreverat, idcircoº quod et in Syria res bene gestae fuerant a Severo.

8 Dein cum Antiochiam transisset, data virili toga filio maiori secum eum consulem designavit, et statim in Syria consulatum inierunt. 9 post hoc dato stipendio cumulatiore militibus Alexandriam petiit. 17[capitulum 17 legamenque ad capitulum anglice]1 in itinere Palaestinis plurima iura fundavit. Iudaeos fieri sub gravi poena vetuit. idem etiam de Christianis sanxit. 2 deinde Alexandrinis ius buleutarum dedit, qui sine publico consilio ita ut sub regibus ante vivebant, uno p410iudice contenti, quem48 Caesar dedisset. 3 multa praeterea his iura mutavit. 4 iucundam sibi peregrinationem hanc propter religionem dei Serapidis et propter rerum antiquarumº cognitionem et propter novitatem animalium vel locorum49 fuisse Severus ipse postea semper ostendit. nam et Memphim et Memnonen et pyramides et labyrinthum diligenter inspexit.

5 Et quoniam longum est minora persequi, huius magnifica illa: quod victo et occiso Iuliano praetorianas cohortes exauctoravit, Pertinacem contra voluntatem militum in deos rettulit, Salvii50 Iuliani decreta iussit aboleri; quod non obtinuit. 6 denique cognomentum Pertinacis non tam ex sua voluntate quam ex51 morum parsimonia videtur habuisse. 7 nam et infinita multorum caede crudelior habitus et, cum quidam ex hostibus eidem se suppliciter obtulisset atque dixisset52 illi "quid facturus esses?",53 non p412emollitus54 tam prudente dicto interfici eius iussit. 8 fuit praeterea delendarum cupidus factionum. prope a nullo congressu digressus55 nisi victor. 18[capitulum 18 legamenque ad capitulum anglice]1 Persarum regem Abgarum subegit. Arabas in dicionem accepit. Adiabenos in tributarios coegit. 2 Britanniam, quod maximum eius imperii decus est, muro per transversam insulam ducto utrimque56 ad finem Oceani munivit. unde etiam Britannici nomen accepit. 3 Tripolim, unde oriundus erat, contusis bellicosissimis gentibus securissimam reddidit, ac populo Romano diurnum57 oleum gratuitum et fecundissimum in aeternum donavit.

4 Idem cum implacabilis delictis fuit, tum ad erigendos industrios quosque iudicii singularis. 5 philosophiae ac dicendi studiis satis deditus, doctrinae quoque nimis cupidus. 6 latronum ubique hostis. vitam suam privatam publicamque ipse composuit ad fidem, solum tamen vitium crudelitatis excusans. 7 de hoc senatus ita iudicavit, illum aut nasci non debuisse p414aut mori, quod et nimis crudelis et nimis utilis rei publicae videretur. 8 domi tamen minus cautus, qui uxorem Iuliam famosam adulteriis tenuit, ream58 etiam coniurationis. 9 idem, cum pedibus aeger bellum moraretur, idque milites anxie ferrent eiusque filium Bassianum, qui una erat, Augustum fecissent, tolli se atque in tribunal ferri iussit, adesse deinde omnes tribunos centuriones duces et cohortes 10 quibus auctoribus id acciderat, sisti deinde filium, qui Augusti nomen acceperat. cumque animadverti in omnes auctores facti praeter filium iuberet rogareturque59 omnibus ante tribunal prostratis, caput manu contingens ait: "Tandem sentitis caput imperare, non pedes". 11 huius dictum est, cum eum ex humili per litterarum et militiae officia ad imperium plurimis gradibus fortuna duxisset: "Omnia," inquit, "fui et nihil expedit."

19 [capitulum 19 legamenque ad capitulum anglice]1 Periit Eboraci in Britannia, subactis gentibus quae Britanniae videbantur infestae, anno imperii XVIII, morbo gravissimo exstinctus iam senex. 2 reliquit p416filios duos, Antoninum Bassianum et Getam, cui et ipsi in honorem Marci Antonini nomen imposuit. 3 inlatus60 sepulchro Marci Antonini, quem ex omnibus imperatoribus tantum coluit, ut et Commodum in divos referret et Antonini nomen omnibus deinceps quasi Augusti adscribendum putaret. 4 ipse a senatu agentibus liberis, qui61 ei funus amplissimum exhibuerant, inter divos est relatus.

5 Opera publica praecipua eius exstant Septizonium et Thermae Severianae. eiusdemque etiam Septimianae62 in Transtiberina regione ad portam nominis sui, quarum forma intercidens statim usum publicum invidit.

6 Iudicium de eo post mortem magnum omnium fuit, maxime quod diu nec a filiis eius boni aliquid rei publicae venit, et postea invadentibus multis rem publicam res Romana praedonibus direptui fuit.

p418 7 Hic tam exiguis vestibus usus est ut vix et63 tunica eius aliquid purpurae haberet, cum hirta chlamyde umeros velaret.64 8 cibi parcissimus, leguminis patrii avidus, vini aliquando cupidus, carnis frequenter ignarus. 9 ipse decorus, ingens, promissa barba, cano capite et crispo, vultu reverendus, canorus voce, sed Afrum quiddam usque ad senectutem sonans. 10 ac multum post mortem amatus vel invidia deposita vel crudelitatis metu.

20 [capitulum 20 legamenque ad capitulum anglice]1 Legisse me apud Aelium65 Maurum Phlegontis Hadriani libertum memini Septimium Severum inmoderatissime, cum moreretur, laetatum, quod duos Antoninos pari imperio rei publicae relinqueret, exemplo Pii, qui Verum et Marcum Antoninos per adoptionem filios rei publicae reliquit, 2 hoc melius quod ille filios per adoptionem, hic per se genitos rectores Romanae rei publicae daret; Antoninum scilicet Bassianum quidem ex priore matrimonio susceperat et Getam de Iulia genuerat. 3 sed illum multum spes fefellit; nam unum parricidium, alterum sui mores rei publicae inviderunt. sanctumque illud nomen in nullo fere diu bene mansit. 4 et reputanti mihi, Diocletiane Auguste, neminem prope66 p420magnorum virorum optimum et utilem filium reliquisse satis claret. 5 denique aut sine liberis veris67 interierunt aut tales habuerunt plerique, ut melius fuerit de rebus humanis sine posteritate discedere. 21[capitulum 21 legamenque ad capitulum anglice]1 et ut ordiamur a Romulo, hic nihil liberorum reliquit, nihil Numa Pompilius, quod utile posset esse rei publicae. quid Camillus? num sui similes liberos habuit? quid Scipio? quid Catones qui magni fuerunt? 2 iam vero quid de Homero, Demosthene, Vergilio, Crispo, Terentio,68 Plauto ceterisque aliis loquar? quid de Caesare? quid de Tullio, cui soli melius fuerat liberos non habere? 3 quid de Augusto, qui nec adoptivum bonum filium habuit, cum illi eligendi potestas fuisset ex omnibus? falsus est etiam ipse Traianus in suo municipe ac nepote deligendo. 4 sed ut omittamus adoptivos, ne nobis Antonini Pius et Marcus, numina rei publicae, occurrant, veniamus ad genitos. 5 quid Marco felicius fuisset, si Commodum non reliquisset heredem? 6 quid Severo Septimio, si Bassianum nec genuisset? qui statim insimulatum fratrem insidiarum contra se cogitatarum parricidali etiam figmento interemit; 7 qui novercam suam — et quid novercam? matrem quin immo, in cuius sinu Getam filium eius occiderat, uxorem duxit; 8 qui p422Papinianum, iuris asylum et doctrinae legalis69 thesaurum, quod parricidium excusare noluisset, occidit, et praefectum quidem, ne homini per se et per scientiam suam magno deesset et dignitas. 9 denique, ut alia omittam, ex huius moribus factum puto, ut70 Severus tristior vir ad omnia, immo etiam crudelior pius et dignus deorum altaribus duceretur. 10 qui quidem divinam71 Sallustii orationem, qua Micipsa filios ad pacem hortatur, ingravatus morbo misisse filio dicitur maiori. idque frustra72 . . . et hominem tantum valitudine. 11 vixit denique in odio populi diu Antoninus, nomenque illud sanctum diu minus amatum est, quamvis et vestimenta populo dederit, unde Caracallus est dictus, et thermas magnificentissimas fecerit. 12 exstat sane Romae Severi porticus gesta eius exprimens a filio, quantum plurimi docent, structa.

22 [capitulum 22 legamenque ad capitulum anglice]1 Signa mortis eius haec fuerunt: ipse somniavit quattuor aquilis et gemmato curru praevolante nescio qua ingenti humana specie ad caelum esse raptum; cumque raperetur, octoginta et novem numeros explicuisse, ultra quot annos ne unum quidem annum vixit, nam ad imperium senex venit. 2 cumque positus p424esset in circulo ingenti aereo, diu solus et destitutus stetit, cum vereretur autem, ne praeceps rueret, a Iove se vocatum vidit atque inter Antoninos locatum. 3 die circensium cum tres Victoriolae more solito essent locatae gypseae cum palmis, media, quae ipsius nomine adscriptum orbem tenebat, vento icta de podio stans decidit et humi constitit; at quae Getae nomine inscripta erat, corruit et omnis conminuta est; illa vero quae Bassiani titulum praeferebat, amissa palma venti turbine vix constitit. 4 post murum apud Luguvallum visum73 in Britannia cum ad proximam mansionem rediret non solum victor sed etiam in aeternum pace fundata, volvens74 animo quid ominis sibi occurreret, Aethiops quidam e numero militari, clarae inter scurras famae et celebratorum semper iocorum, cum corona e cupressu facta eidem occurrit. 5 quem cum ille iratus removeri ab oculis praecepisset, et coloris eius tactus omine75 et coronae, dixisse ille dicitur ioci causa: "Totum fuisti,76 totum vicisti, iam deus esto victor". 6 et in civitatem veniens cum rem divinam vellet facere, primum ad Bellonae templum ductus est errore haruspicis rustici, deinde p426hostiae furvae sunt adplicitae. 7 quod cum esset aspernatus atque ad Palatium se reciperet, neglegentia ministrorum nigrae hostiae et usque ad limen domus Palatinae imperatorem secutae sunt.

23 [capitulum 23 legamenque ad capitulum anglice]1 Sunt per plurimas civitates opera eius insignia. magnum vero illud in vita77 eius, quod Romae omnes aedes publicas, quae vitio temporum labebantur, instauravit nusquam prope suo nomine adscripto, servatis tamen ubique titulis conditorum. 2 moriens septem annorum canonem, ita ut cotidiana septuaginta quinque milia modium expendi possent, reliquit; olei vero tantum, ut per quinquennium non solum urbis78 usibus, sed et totius Italiae, quae oleo eget, sufficeret.

3 Ultima verba eius dicuntur haec fuisse: "Turbatam rem publicam ubique accepi, pacatam etiam Britannis relinquo, senex et pedibus aeger firmum imperium Antoninis meis relinquens, si boni erunt, imbecillum, si mali". 4 iussit deinde signum tribuno dari "laboremus," quia Pertinax, quando in imperium adscitus est, signum dederat "militemus". 5 Fortunam deinde regiam, quae comitari principes et in cubiculis poni solebat, geminare statuerat, ut sacratissimum simulacrum utrique relinqueret filiorum; 6 sed cum videret se perurgueri sub hora mortis, iussisse fertur p428ut alternis diebus apud filios imperatores in cubiculis Fortuna poneretur. 7 quod Bassianus prius contempsit quam faceret parricidium.

24 [capitulum 24 legamenque ad capitulum anglice]1 Corpus eius a Britannia Romam usque cum magna provincialium reverentia susceptum est; 2 quamvis aliqui urnulam auream tantum fuisse dicant Severi reliquias continentem eandemque Antoninorum sepulchro inlatam, cum Septimius illic ubi vita functus est esset incensus.

3 Cum Septizonium79 faceret, nihil aliud cogitavit, quam ut ex Africa venientibus suum opus occurreret. 4 nisi absente eo per80 praefectum urbis medium simulacrum eius esset locatum, aditum Palatinis aedibus, id est regium atrium, ab ea parte facere voluisse perhibetur. 5 quod etiam post Alexander cum vellet facere, ab haruspicibus dicitur esse prohibitus, cum hoc sciscitans non litasset.


Apparatus Criticus:

1 magni Aper Madvig, Peter2; magnaper P; Marcus Aper Peter1.

2 So Casaubon; maternus Macer paternus P, Peter.

3 eum P1.

4 circumstantes P1.

5 adclamauit P.

6 habuit P.

7 omisso tribunatu Hirschfeld, Golisch, Peter2; omnis sortibus natu P.

8 bracketed by Peter2.

9 eiusmodi elogio Hirschfeld; elogio eiusdem P, Peter.

10 leuabatur P.

11 sed Peter; et P.

12 Germanico Baehrens, Peter2; Germano P, Peter1.

13 in Venetia Salmasius; et iam Editor; inuenit etiam P; in uicinia Peter.

14 nobilitatem P.

15 quot Rühl; quod P, Peter.

16 iter Peter; item P.

17 gallicanis P.

18 consulatum P1.

19 misissent P.

20 septingenos Hirschfeld; septuagenos P, Peter.

21 auctore Commodo iam nomen Oberdick; nomen om. by Editor; aut Commodianum P.

22 so Peter1; pertimescende P; pertimescendo P corr., Peter2.

23 iudicabat P, Peter1; inuidebat Peter2.

24 om. in P.

25 quae P.

26 alienos P.

27 praefectum Mommsen; praefecti P.

28 accepit P.

29 orientem P, Peter.

30 uictum Peter2 with P.

31 saeue Peter; se P.

32 filii Nigri om. in P.

33 sed . . . . periturum rejected by Peter2 as repetition from Pesc. Nig. ix.5.

34 cadit P.

35 diu uideri Salmasius; diuidere P.

36 imperatoriam von Domaszewski; imperator iam P, Peter.

37 Antonium Hirschfeld, acc. by Peter2, Praef., p. xlii; Antoninum P, Peter.

38 Aelium Hirschfeld, acc. by Peter2, Praef., p. xlii; L. P, Peter.

39 Marcium Hirschfeld, acc. by Peter2, Praef., p. xlii; Marcum P, Peter.

40 excitus Editor; exciti Petschenig; extiti P; extincti Peter1; rumor . . . extitit Peter2.

41 cum eo Capitolium Peter; cum eo om. in P.

42 figurata P; figurate Peter.

43 suspectans Casaubon, Peter2; suspectos P; suspectus Salmasius, Peter1.

44 quibus seui P.

45 herbarum Egnatius, Peter1; culparum P;  culparum Peter2; caeparum Kellerbauer.

46 ob hoc Ed. princeps, Peter1; ob P; ideo Peter2.

47 parthicus P.

48 om. in P1, added in P corr.

49 bello eorum P.

50 saluti P.

51 quam ex P; atque Peter.

52 obtulisset atque dixisset Peter2; obtulissetque dixisset P; obtulisset dixissetque Peter1.

53 illi quid facturus esses Mommsen; ille quod facturus esset P; ille . . . quod facturus esset Peter.

54 so Peter2; est emollitus P, Peter1.

55 inserted by Casaubon.

56 utrumque P.

57 diurnum Casaubon; diuturnam P.

58 ream Salmasius; eam P.

59 rogareturque Peter1; rogareturquem P; rogareturque <uenia>m Klein, Peter2, but see use of rogatus in Pesc. Nig. x.5.

60 inlegatus P.

61 liberisque P.

62 Septimianae Zangemeister; eius denique etiam ianae P; eiusdemque etiam ianuae Peter; aliae Hirschfeld, acc. by Peter2, Praef., p. xlii.

63 uix et Salmasius; uixit P.

64 ualeret P.

65 Helius P, Peter.

66 neminem prope Edit. princeps, Peter1; neminem facere prope P, Peter2; neminem fere [prope] Salmasius.

67 ueris Salmasius; uiri P.

68 So Peter; et Terentio P.

69 regalis P.

70 om. in P.

71 diu immo P.

72 frusta P; lacuna est. by Casaubon.

73 So Peter2; maurum apud uallum missum P, Peter1.

74 uolens P1.

75 hominis P1.

76 fuisti P, Peter1; fudisti Hirschfeld, Peter2.

77 uita Salmasius; ciuitate P.

78 urbis add. by Egnatius, om. in P.

79 septizodium P, Peter2.

80 absente opere P.


[image ALT: Valid HTML 4.01.]

Pagina recensita: IV Kal. Apr. 05