[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
mail: Bill Thayer 
[ALT imaginis: Click here to go to the English-language version of this page.]
English

[ALT imaginis: Cliccare qui per una pagina di aiuto in Italiano.]
Italiano

[Legamen ad varias paginas adiutivas]
Adiutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Altius

[Legamen ad ostium meum]
Ostium

[ALT imaginis: link to previous section]
Pars I
Haec pagina telaris pars est
Historiae Augustae

a Loeb Classical Library editae
MCMXXIV

Hic textus in dominio publico est.

Textum quam diligentissime perscrutavi et recensui —
sed si quemlibet errorem invenies, mihi, quaeso, scribe.


[ALT imaginis: link to next section]
Pars III

(Vol. II) Historia Augusta

p234

Severus Alexander
(Pars II)

29[capitulum 29 legamenque ad capitulum anglice] Antequam de bellis eius et expeditionibus et victoriis loquar, de vita cotidiana et domestica pauca disseram. 2 usus vivendi eidem hic fuit: primum,66 si facultas esset, id est si non cum uxore cubuisset, matutinis horis in larario suo, in quo et divos principes sed optimos electos et animas sanctiores, in quis Apollonium et, quantum scriptor suorum temporum dicit, Christum, Abraham et Orpheum et huiuscemodi67 ceteros habebat ac maiorum effigies, rem divinam faciebat. 3 si id non poterat, pro loci qualitate vel vectabatur vel piscabatur vel deambulabat vel venabatur. p2364 dehinc, si hora permitteret, actibus publicis permultam68 operam dabat, idcirco quod et res bellicae et civiles, ut superius dictum est, per amicos tractabantur, sed sanctos et fidelis et numquam venales, et tractatae firmabantur, nisi quid novi etiam ipsi placeret. 5 sane si necessitas cogeret, ante lucem actibus operam dabat et in longam horam producebat neque umquam taediavit aut morosus aut iratus resedit, fronte semper pari et laetus ad omnia. 6 erat enim ingentis prudentiae et cui nemo posset imponere et quem si aliquis urbane temptare voluit, intellectus tulit poenas.

30 [capitulum 30 legamenque ad capitulum anglice] Post actus publicos seu bellicos seu civiles lectioni Graecae operam maiorem debat, de Re Publica libros Platonis legens. 2 Latina cum legeret, non alia magis legebat quam de Officiis Ciceronis et de Re Publica, nonnumquam et orationes et poetas, in quis Serenum Sammonicum, quem ipse noverat et dilexerat, et Horatium. 3 legit et vitam Alexandri, quem praecipue imitatus est, etsi in eo condemnabat ebrietatem et crudelitatem in amicos, quamvis utrumque defendatur a bonis scriptoribus, quibus saepius ille credebat. 4 post lectionem operam palaestrae aut sphaeristerio aut cursui aut luctaminibus mollioribus dabat, atque inde unctus lavabatur, ita ut caldaria vel numquam vel raro, piscina semper uteretur in eaque p238una hora prope maneret, biberet etiam frigidam Claudiam ieiunus ad unum prope sextarium. 5 egressus balneas multum lactis et panis sumebat, ova deinde mulsum. atque his refectus, aliquando prandium inibat aliquando cibum usque ad cenam differebat, prandit tamen saepius. 6 ususque est Hadriani tetrapharmaco frequenter, de quo in libris suis Marius Maximus loquitur, cum Hadriani disserit vitam.

31 [capitulum 31 legamenque ad capitulum anglice] Postmeridianas horas subscriptioni et lectioni epistularum semper dedit, ita ut ab epistulis, a69 libellis et a memoria semper adsisterent, nonnumquam etiam, si stare per valetudinem non possent, sederent, relegentibus cuncta librariis et iis qui scrinium gerebant, ita ut Alexander sua manu adderet si quid esset addendum, sed ex eius sententia qui disertior habebatur. 2 post epistulas omnes amicos simul admisit, cum omnibus pariter est locutus, neque umquam solum quemquam nisi praefectum suum vidit, et quidem Ulpianum, ex assessore semper suo causa iustitiae singularis. 3 cum autem alterum adhibuit, et Ulpianum rogari iussit.

4 Vergilium autem Platonem poetarum vocabat eiusque imaginem cum Ciceronis simulacro in secundo p240larario habuit, ubi et Achillis et magnorum virorum. 5 Alexandrum vero Magnum inter optimos et divos in larario maiore consecravit.

32 [capitulum 32 legamenque ad capitulum anglice] Iniuriam nulli umquam amicorum comitumve fecit nec magistris quidem aut principibus officiorum. 2 praefectis autem semper detulit, adserens eum qui mereatur iniuriam pati ab imperatore damnandum esse, non dimittendum. 3 si umquam alicui praesentium successorem dedit, semper illud addidit, "Gratias tibi agit res publica," eumque muneratus est, ita ut privatus pro loco suo posset honeste vivere, his quidem muneribus: agris, bubus, equis, frumento, ferro, impendiis ad faciendam domum, marmoribus ad ornandam, et operis quas ratio fabricae requirebat. 4 aurum et argentum raro cuiquam nisi militi divisit, nefas esse dicens ut dispensator publicus in delectationes suas et suorum converteret id quod provinciales dedissent. 5 aurum negotiatorium et coronarium Romae remisit.

33 [capitulum 33 legamenque ad capitulum anglice] Fecit Romae curatores urbis quattuordecim sed ex consulibus viros, quos audire negotia urbana cum praefecto urbis iussit, 2 ita ut omnes aut magna pars adessent cum acta fierent. corpora omnium constituit vinariorum, lupinariorum, caligariorum p242et omnino omnium artium, atque70 ex sese defensores dedit et iussit qui ad quos iudices pertinerent.71

3 Scaenicis numquam aurum, numquam argentum, vix pecuniam donavit. pretiosas vestes, quas Heliogabalus dederat, sustulit, et milites, quos ostensionales vocant, non pretiosis sed speciosis claris vestibus ornabat. nec multum in signa aut ad apparatum regium auri et serici deputabat, dicens imperium in virtute esse, non in decore. 4 chlamydes hirtas Severi et tunicas asemas vel macrocheras et purpureas non magnas72 ad usum revocavit suum. 34[capitulum 34 legamenque ad capitulum anglice] in convivio aurum nesciit, pocula mediocria sed nitida semper habuit. ducentarum librarum argenti pondus ministerium eius numquam transiit.

2 Nanos et nanas et moriones et vocales exsoletos et omnia acroamata et pantomimos populo donavit; qui autem usui non erant singulis civitatibus putavit alendos singulos, ne gravarentur specie mendicorum. 3 eunuchos, quos Heliogabalus et in consiliis turpibus habebat et promovebat, donavit amicis addito elogio, ut, si non redissent ad bonos mores, eosdem liceret occidi sine auctoritate iudicii. 4 mulieres infames, quarum infinitum numerum deprehenderat, publicari iussit, exsoletis omnibus deportatis, aliquibus etiam p244naufragio mersis, cum quibus illa clades consuetudinem habuerat funestissimam.

5 Auratam vestem ministrorum vel in publico convivio nullus habuit. 6 cum inter suos convivaretur, aut Ulpianum aut doctos homines adhibebat, ut haberet fabulas litteratas, quibus se recreari dicebat et pasci. 7 habebat, cum privatim convivaretur, et librum in mensa et legebat, sed Graece magis; Latinos autem poetas lectitabat. 8 publica convivia ea simplicitate egit qua privata, nisi quod numerus accubitionum crescebat et multitudo convivarum, qua ille offendebatur, dicens se in theatro et circo manducare.

35 [capitulum 35 legamenque ad capitulum anglice] Oratores et poetas non sibi panegyricos dicentes, quod exemplo Nigri Pescennii stultum ducebat, sed aut orationes recitantes aut facta veterum qui erant eminentes libenter73 audivit, libentius tamen, si quis ei recitavit Alexandri Magni laudes aut meliorum retro principum aut magnorum urbis Romae virorum. 2 ad Athenaeum audiendorum et Graecorum et Latinorum rhetorum74 vel poetarum causa frequenter processit. 3 audivit autem etiam forenses oratores causas recitantes, quas vel apud ipsum vel apud praefectos urbis egerant. 4 agoni praesedit et maxime Herculeo in honorem Magni Alexandri.

p246 5 Solos75 post meridiem vel matutinis horis idcirco numquam aliquos videbat, quod ementitos de se multa cognoverat, speciatim Verconium Turinum. 6 quem cum familiarem habuisset, ille omnia vel fingendo sic vendiderat, ut Alexandri quasi stulti hominis et quem ille in potestate haberet et cui multa persuaderet, infamaret imperium; sicque omnibus persuaserat quod ad nutum suum omnia faceret. 36[capitulum 36 legamenque ad capitulum anglice] denique hac illum arte deprehendit, ut quendam inmitteret, qui a se quiddam publice peteret, ab illo autem occulte quasi praesidium postularet, ut pro eo Alexandro secreto suggereret. 2 quod cum factum esset et Turinus suffragium promisisset dixissetque se quaedam imperatori dixisse, cum nihil dixisset, sed in eo pendere, ut adhuc impetraret, eventum vendens, cumque iterum iussisset Alexander interpellari et Turinus quasi aliud agens nutibus adnuisset neque tamen intus quicquam dixisset, impetratum autem esset quod petebatur, Turinusque ab illo, qui meruerat, fumis venditis ingentia praemia percepisset; accusari eum Alexander iussit probatisque per testes omnibus, et quibus praesentibus quid accepisset p248et quibus audientibus quid promisisset, in foro Transitorio ad stipitem illum adligari76 praecepit et fumo adposito, quem ex stipulis atque umidis lignis fieri iusserat, necavit praecone dicente, "Fumo punitur qui vendidit fumum." 3 ac ne una tantum causa videretur crudelior fuisse quaesivit diligentissime, antequam eum damnaret, et invenit Turinum saepe et in causis ab utraque parte accepisse, cum eventus venderet, et ab omnibus qui aut praeposituras aut provincias acceperant.

37 [capitulum 37 legamenque ad capitulum anglice] Spectacula frequentavit cum summa donandi parsimonia, dicens et scaenicos et venatores et aurigas sic alendos quasi servos nostros aut venatores aut muliones aut voluptarios. 2 convivium neque opiparum neque nimis parcum sed nitoris summi fuit, ita tamen, ut pura mantelia mitterentur, saepius cocco clavata, aurata vero numquam, cum haec habere Heliogabalus iam coepisset, et ante, ut quidam praedicant, Hadrianus habuisset. 3 usus convivii77 diurnus hic fuit: vini ad totum diem sextarii triginta, panis mundi pondo triginta, panis sequentis ad donandum pondo quinquaginta. 4 nam semper de manu sua ministris convivii et panem et partes aut holerum aut carnis aut leguminum dabat, senili prorsus maturitate patrem familias agens. 5 erant decreta et carnis diversae pondo triginta, erant et gallinacei duo. p2506 adhibebatur anser diebus festis, kalendis autem Ianuariis et Hilariis Matris Deum et Ludis Apollinaribus et Iovis Epulo et Saturnalibus et huiusmodi festis diebus phasianus, ita ut aliquando et duo ponerentur additis gallinaceis duobus. 7 leporem cottidie habuit, venationem frequentem, sed eam cum amicis dividebat et iis maxime quos sciebat per se non habere. 8 nec divitibus quicquam talium munerum misit sed ab his semper accepit. 9 habuit cottidie et mulsi78 sine pipere sextarios quattuor, cum pipere duo, et, ne longum sit omnia inserere, quae Gargilius eius temporis scriptor singillatim persecutus est, omnia et ad modum et ad rationem illi sunt praebita. 10 pomis vehementer indulsit, ita ut secunda mensa illi saepius ponerentur, unde etiam iocus exstitit, non secundam mensam Alexandrum habere sed secundum. 11 ipse cibo plurimo referciebatur, vino neque parce neque copiose, adfatim tamen. 12 frigida semper pura usus, et aestate cum vino rosa condito. quod quidem solum ex diverso genere conditorum Heliogabali tenuerat.

38 [capitulum 38 legamenque ad capitulum anglice] Et quoniam de lepusculis facta est p252mentio, quod ille leporem cottidie haberet, iocus poeticus emersit, idcirco quod multi septem diebus pulchros esse dicunt eos qui leporem comederint, ut Martialis etiam epigramma significat, quod contra quandam Gelliam scripsit huiusmodi:

2 "Cum leporem mittis, semper mihi, Gellia, mandas:

'septem formosus, Marce, diebus eris.'
si verum dicis, si verum, Gellia, mandas,

edisti numquam, Gellia, tu leporem."

3 sed hos versus Martialis in eam quae deformis esset composuit, poeta vero temporum Alexandri haec in eum dixit:

4 "Pulchrum quod vides esse nostrum regem,
pulchrum79 quod Syra detulit propago,80
venatus facit et lepus comesus,
de quo continuum capit leporem."

5 hos versus cum ad eum quidam ex amicis detulisset, respondisse ille dicitur Graecis versibus in hanc sententiam:

6 "Pulchrum quod putas esse vestrum regem81
vulgari, miserande, de fabella,
si verum putas esse, non irascor.
tantum tu82 comedas velim lepusclos,
ut fias animi malis repulsis,
pulchris ne invideas livore mentis.

p254 39 [capitulum 39 legamenque ad capitulum anglice] Cum amicos militares habuisset, ut usum Traiani, quem ille post secundam mensam potandi usque ad quinque pocula instituerat, reservaret, unum tantum poculum amicis exhibebat in honorem Alexandri Magni, idque brevius, nisi si quis, quod licebat, maius libere postulasset. 2 usus Veneris in eo moderatus fuit, exsoletorum ita expers, ut, quemadmodum supra diximus, legem de his auferendis ferre voluerit.

3 Horrea in omnibus regionibus publica fecit, ad quae conferrent bona ii qui privatas custodias non haberent. balnea omnibus regionibus addidit, quae forte non habebant. 4 nam hodieque83 multa dicuntur Alexandri. 5 fecit et domos pulcherrimas easdemque amicis suis maxime integris viris donavit.

6 Vectigalia publica in id contraxit, ut qui decem aureos sub Heliogabalo praestiterant tertiam partem aurei praestarent, hoc est tricensimam partem. 7 tuncque primum semisses aureorum formati sunt, tunc etiam, cum ad tertiam aurei partem vectigal desidisset, tremisses, dicente Alexandro etiam quartarios futuros, quod minus non posset. 8 quos quidem iam formatos in moneta detinuit, exspectans ut, si p256vectigal contrahere potuisset, et eosdem ederet; sed cum non potuisset per publicas necessitates, conflari eos iussit et tremisses tantum solidosque formari. 9 formas binarias, ternarias et quaternarias et denarias etiam atque amplius usque ad libriles quoque et centenarias, quas Heliogabalus invenerat, resolvi praecipit neque in usu cuiusquam versari; 10 atque ex eo his materiae nomen inditum est, cum diceret plus largiendi hanc esse imperatori causam, si, cum multos solidos minores dare possit, dans decem vel amplius una forma triginta et quadraginta et centum dare cogeretur.

40 [capitulum 40 legamenque ad capitulum anglice] Vestes sericas ipse raras habuit; holosericam numquam induit, subsericam numquam donavit. 2 divitiis nullius invidit. pauperes iuvit. honoratos, quos pauperes vere non per luxuriam aut simulationem vidit, semper multis commodis auxit, agris, servis, animalibus, gregibus, ferramentis rusticis. 3 in thesauris vestem numquam nisi annum esse passus est eamque statim expendi iussit. omnem vestem quam donavit ipse perspexit. 4 omne aurum, omne argentum idque p258frequenter adpendit. 5 donavit et ocreas et bracas et calciamenta inter vestimenta militaria. 6 purpurae clarissimae non ad usum suum sed ad matronarum, si quae aut possent aut vellent, certe ad vendendum gravissimus exactor fuit, ita ut Alexandriana purpura hodieque dicatur quae vulgo Probiana dicitur, idcirco quod Aurelius Probus baphiis praepositus id genus muricis repperisset. 7 usus est ipse chlamyde saepe coccinea. in urbe tamen semper togatus fuit et in Italiae urbibus. 8 praetextam et pictam togam numquam nisi consul accepit, et eam quidem quam de Iovis templo sumptam alii quoque accipiebant aut praetores aut consules. 9 accepit praetextam etiam cum sacra faceret, sed loco pontificis maximi non imperatoris. 10 boni linteaminis84 adpetitor fuit, et quidem puri, dicens: "Si lineae idcirco sunt ut85 nihil asperum habeant, quid opus est purpura in linea?" 11 aurum autem mitti et dementiam iudicabat, cum ad86 asperitatem adderetur p260rigor. fasciis semper usus est. bracas albas habuit non coccineas, ut prius solebant.

41 [capitulum 41 legamenque ad capitulum anglice] Gemmarum quod fuit vendidit et aurum in aerarium contulit, dicens gemmas viris usui non esse, matronas autem regias contentas esse debere uno reticulo atque inauribus et bacato monili et corona, cum qua sacrificium facerent, et unico pallio auro sparso et cyclade, quae sex uncias auri plus non haberet. 2 prorsus censuram suis temporibus de propriis moribus gessit. imitati sunt eum magni viri et uxorem eius matronae pernobiles. 3 aulicum ministerium in id contraxit, ut essent tot homines in singulis officiis quot necessitas postularet, ita ut annonas non dignitatem acciperent fullones et vestitores et pistores87 et pincernae et88 omnes castrenses ministri, quemadmodum pestis illa instituerat, sed annonas singulas vix binas. 4 et cum argentum in ministerio plus ducentis libris non haberet nec89 plures ministros, argentum et ministros et stromata,90 quando pascebat, accipiebat ab amicis. quod hodieque fit, si pascatur a praefectis absente imperatore. 5 voluptates scaenicas in convivio numquam habuit, sed summa illi oblectatio p262fuit, ut aut91 catuli porcellulis luderent, aut perdices inter se pugnarent, aut galbulae92 sursum et deorsum volitarent. 6 habuit sane in Palatio unum genus voluptatis, quo maxime delectatus est et quo sollicitudines publicas sublevabat. 7 nam aviaria instituerat pavonum, phasianorum, gallinaceorum, anatum, perdicum etiam, hisque vehementer oblectabatur, maxime palumborum, quos habuisse ut ad XX milia dicitur, et ne eorum pastus gravaret annonam, servos habuit vectigales, qui eos ex ovis ac pullicenis ac pipionibus alerent.

42 [capitulum 42 legamenque ad capitulum anglice] Thermis et suis et veterum frequenter cum populo usus est et aestate maxime, balneari veste ad Palatium revertens, hoc solum imperatorium habens quod lacernam cocceam accipiebat. 2 cursorem numquam nisi servum suum, dicens ingenuum currere nisi in sacro certamine non debere, cocos, pistores,93 fullones et balneatores nonnisi servos suos habuit, ita ut, si quis deesset, emeret. 3 medicus sub eo unus palatinus salarium accepit, ceterique omnes usque ad sex fuerunt, qui annonas binas aut ternas accipiebant, ita ut mundas singulas consequerentur, alias aliter. 4 iudices cum promoveret, exemplo veterum, ut et Cicero docet, et argento et necessariis instruebat, ita ut praesides provinciarum acciperent argenti pondo vicena, mulas94 senas, mulos binos, equos binos, vestes p264forenses binas, domesticas binas, balneares singulas, aureos centenos, cocos singulos, muliones singulos et, si uxores non haberent, singulas concubinas, quot sine his esse non possent, reddituri deposita administratione mulas, mulos, equos, muliones et cocos, cetera sibi habituri, si bene egissent, in quadruplum reddituri, si male, praeter condemnationem aut peculatus aut repetundarum.

43 [capitulum 43 legamenque ad capitulum anglice] Leges innumeras sanxit. carrucas Romae et raedas senatoribus ut argentatas haberent, permisit, interesse Romanae dignitatis putans, ut his tantae urbis senatores uterentur. 2 consules quoscumque vel ordinarios vel suffectos creavit, ex senatus sententia nominavit, sumptum eorum contrahens, et nundinia veteri ex ordine instituit.95 3 quaestores candidatos ex sua pecunia iussit munera populo dare, sed ita ut post quaesturam praeturas acciperent et deinde provincias regerent. 4 arcarios vero instituit, qui de arca fisci ederent munera eademque parciora. habuit in animo, ut munera per totum annum dispergeret, ut per triginta dies munus populo daretur, sed cur id non fecerit in occulto habetur. 5 Capitolium p266septimo quoque die, cum in urbe esset, ascendit, templa frequentavit. 6 Christo templum facere voluit eumque inter deos recipere. quod et Hadrianus cogitasse fertur, qui templa in omnibus civitatibus sine simulacris iusserat fieri, quae hodieque, idcirco quia non habent numina, dicuntur Hadriani, quae ille ad hoc parasse dicebatur. 7 sed prohibitus est ab iis qui consulentes sacra reppererant omnes Christianos futuros, si id fecisset,96 et templa reliqua deserenda.

44 [capitulum 44 legamenque ad capitulum anglice] In iocis dulcissimus fuit, in fabulis amabilis, in conviviis comis, ita ut quisque posceret quod vellet. 2 ad aurum colligendum attentus, ad servandum cautus, ad inveniendum sollicitus, sed sine cuiusquam excidio. 3 Syrum se dici nolebat sed a maioribus Romanum et stemma generis depinxerat, quo ostendebatur genus eius a Metellis descendere.

4 Rhetoribus, grammaticis, medicis, haruspicibus, mathematicis, mechanicis, architectis salaria instituit et auditoria decrevit et discipulos cum annonis pauperum filios modo ingenuos dari iussit. 5 etiam in provinciis oratoribus forensibus multum detulit, plerisque etiam annonas dedit, quos constitisset gratis agere. p2686 leges agonis97 firmavit easque etiam ipse diligentissime servavit. 7 theatralia spectacula saepe obiit. Theatrum Marcelli reficere voluit. 8 multis civitatibus, quae post terrae motus deformes erant, sumptus ad instaurationem operum et publicorum et privatorum ex vectigalibus98 dedit. 9 in templis sane numquam praeter quattuor aut quinque argenti libras auri ne guttulam quidem aut bratteolam posuit, susurrans versum Flacci Persii:

"In sanctis quid facit aurum?"

45 [capitulum 45 legamenque ad capitulum anglice] Expeditiones bellicas habuit, de quibus ordine suo edisseram. primum tamen eius consuetudinem dicam de rebus vel tacendis vel prodendis. 2 tacebantur secreta bellorum, itinerum autem dies publice proponebantur, ita ut edictum penderet ante menses duos, in quo scriptum esset, "Illa die, illa hora ab urbe sum exiturus et, si di voluerint, in prima mansione mansurus," deinde per ordinem mansiones, deinde stativae, deinde ubi annona esset accipienda, et id quidem eo usque quamdiu ad fines barbaricos veniretur. 3 iam99 enim inde tacebatur, et omnes operam dabant100 ne dispositionem Romanam barbari scirent. 4 certum est autem eum numquam id quod proposuerat fefellisse, cum diceret nolle ab aulicis suas vendi dispositiones, quod factum fuerat sub Heliogabalo, cum ab eunuchis p270omnia venderentur. 5 quod genus hominum idcirco secreta omnia in aula esse cupiunt, ut soli aliquid scire videantur et habeant unde vel gratiam vel pecuniam requirant.

6 Et quia de publicandis dispositionibus mentio contigit — ubi aliquos voluisset vel rectores provinciis dare vel praepositos101 facere vel procuratores, id est rationales, ordinare, nomina eorum proponebat, hortans populum, ut si quis quid haberet criminis probaret manifestis rebus, si non probasset, subiret poenam capitis. 7 dicebatque grave esse, cum id Christiani et Iudaei facerent in praedicandis sacerdotibus, qui ordinandi sunt, non fieri in provinciarum rectoribus, quibus et fortunae hominum committerentur et capita. 46[capitulum 46 legamenque ad capitulum anglice] adsessoribus salaria instituit, quamvis saepe dixerit eos esse promovendos qui per se rem publicam gerere possent, non per adsessores, addens militares habere suas administrationes, habere litteratos, et ideo unumquemque hoc agere debere quod nosset.

2 Thesauros reppertos iis qui reppererant donavit et, si multi essent, addidit his eos quos in suis habebat officiis. 3 cogitabat secum et descriptum habebat p272cui quid praestitisset, et si quos sciret vel nihil petisse vel non multum, unde sumptus suos augerent, vocabat eos et dicebat: "Quid est, cur nihil petis? an me tibi vis fieri debitorem? pete, ne privatus de me queraris." 4 dabat autem haec in beneficiis quae famam eius non laederent: bona punitorum sed numquam cum auro, argento vel gemmis, nam id omne in aerarium reponebat; dabat praeposituras locorum civilium non militum, dabat eas administrationes quae ad procurationes pertinerent. 5 rationales cito mutabat, ita ut nemo nisi annum compleret, eosque, et102 si boni essent, oderat, malum necessarium vocans. praesides vero proconsules et legatos numquam fecit ad beneficium sed ad iudicium vel suum vel senatus.

47 [capitulum 47 legamenque ad capitulum anglice] Milites expeditionis tempore sic disposuit, ut in mansionibus annonas acciperent nec portarent cibaria decem et septem, ut solent, dierum nisi inº barbarico, quamvis et illic mulis eosdem atque camelis adiuverit, dicens milites se magis servare quam se ipsum, quod salus publica in his esset. 2 aegrotantes ipse visitavit per tentoria milites etiam ultimos et carpentis vexit et103 omnibus necessariis adiuvit. 3 et si p274forte gravius laborassent, per civitates et agros patribus familias honestioribus104 et sanctioribus matronis eos distribuebat, reddens impendia quae fecissent, sive convaluissent illi seu perissent.

48 [capitulum 48 legamenque ad capitulum anglice] Cum quidam Ovinius Camillus senator antiquae familiae delicatissimus rebellare voluisset tyrannidem adfectans, eique nuntiatum esset ac statim probatum, ad Palatium eum rogavit eique gratias egit, quod curam ei publicae, quae recusantibus bonis imponeretur, sponte reciperet. 2 deinde ad senatum processit et timentem ac tantae conscientiae tabe confectum participem imperii appellavit, in Palatium recepit, convivio adhibuit, ornamentis imperialibus et melioribus quam ipse utebatur adfecit. 3 et cum expeditio barbarica esset nuntiata, vel ipsum si vellet ire vel ut secum proficisceretur hortatus est. 4 et cum ipse pedes iter faceret, illum invitavit ad laborem, quem post quinque milia cunctantem equo sedere iussit, cumque post duas mansiones equo etiam fatigatus esset, carpento imposuit. 5 hoc quoque seu timore seu vere respuentem, abdicantem quin etiam imperium et mori paratum dimisit commendatumque militibus, a quibus Alexander unice amabatur, tutum ad villas suas ire praecepit. 6 in quibus diu vixit, sed post iussu imperatoris occisus est, et quod105 ille militaris p276esset, a militibus occisus est.106 scio vulgum hanc rem quam contexui Traiani putare, sed neque in vita eius id Marius Maximus ita exposuit neque Fabius Marcellinus neque Aurelius Verus neque Statius Valens, qui omnem eius vitam in litteras miserunt. 7 contra autem et Septimius et Acholius et Encolpius ceterique vitae scriptores107 de hoc talia praedicaverunt. 8 quod ideo addidi, ne quis vulgi magis famam sequeretur quam historiam, quae rumore utique vulgi verior reperitur.

49 [capitulum 49 legamenque ad capitulum anglice] Honores iuris gladii numquam vendi passus est, dicens, "Necesse est, ut qui emit et vendat. ego non patior mercatores potestatum et eos quos, si rapiant,108 damnare non possim. erubesco enim punire illum hominem, qui emit et vendidit." 2 pontificatus et quindecimviratus et auguratus codicillares fecit, ita ut in senatu allegarentur.

3 Dexippus dixit uxorem eum cuiusdam Macrini filiam duxisse, eundemque ab eo Caesarem nuncupatum. 4 verum cum vellet insidiis occidere Alexandrum p278Macrinus, detecta factione et ipsum interemptum et uxorem abiectam. 5 idem dicit patruum fuisse Antoninum Heliogabalum Alexandri, non sororis eiusdem matris109 filium. 6 cum Christiani quendam locum, qui publicus fuerat, occupassent, contra popinarii dicerent sibi eum deberi, rescripsit melius esse, ut quemadmodumcumque illic deus colatur, quam popinariis dedatur.

50 [capitulum 50 legamenque ad capitulum anglice] Cum igitur tantus ac talis imperator domi ac foris esset, iniit Parthicam expeditionem, quam tanta disciplina, tanta reverentia sui egit, ut non milites sed senatores transire diceres. 2 quacumque iter legiones faciebant, tribuni taciti, centuriones verecundi, milites amabiles erant, ipsum vero ob haec tot et tanta bona provinciales ut deum suspiciebant. 3 iam vero ipsi milites iuvenem imperatorem sic amabant ut fratrem, ut filium, ut parentem, vestiti honeste, calciati etiam ad decorem, armati nobiliter, equis etiam instructi et ephippiis ac frenis decentibus, prorsus ut Romanam rem publicam intellegeret quicumque Alexandri vidisset exercitum. 4 elaborabat denique ut dignus illo nomine videretur, immo ut Macedonem illum vinceret, dicebatque inter Romanum Alexandrum et Macedonem multum interesse debere. 5 fecerat denique sibi argyroaspidas et chrysoaspidas, p280fecerat et phalangem triginta milium hominum, quos phalangarios vocari iusserat et cum quibus multum fecit in110 Perside; quae quidem erat ex sex legionibus similium armorum, stipendiorum vero post bellum Persicum maiorum.

51 [capitulum 51 legamenque ad capitulum anglice] Dona regia in templis posuit; gemmas sibi oblatas vendidit, muliebre esse aestimans gemmas possidere, quae neque militi dari possint neque a viro haberi. 2 cum quidam legatus uniones duos uxori eius per ipsum obtulisset magni ponderis et inusitatae mensurae, vendi eos iussit. 3 cum pretium non invenirent, ne exemplum malum a regina nasceretur, si eo uteretur, quod emi non posset, inauribus Veneris eos dicavit.

4 Ulpianum pro tutore habuit, primum repugnante matre deinde gratias agente, quem saepe a militum ira obiectu purpurae suae111 defendit, atque ideo summus imperator fuit quod eius consiliis praecipue rem publicam rexit.

5 In procinctu atque in expeditionibus apertis papilionibus prandit atque cenavit, cum militarem cibum cunctis videntibus atque gaudentibus sumeret, circumiret p282prope tota tentoria, a signis abesse neminem pateretur. 6 si quis de via in alicuius possessionem deflexisset, pro qualitate loci aut fustibus subiciebatur in conspectu eius aut virgis aut condemnationi aut, si haec omnia transiret dignitas hominis, gravissimis contumeliis, cum diceret, "Visne hoc in agro tuo fieri quod alteri facis?" 7 clamabatque saepius, quod a quibusdam sive Iudaeis sive Christianis audierat et tenebat, idque per praeconem, cum aliquem emendaret, dici iubebat, "Quod tibi fieri non vis, alteri ne feceris." quam sententiam usque adeo dilexit ut et in Palatio et in publicis operibus praescribi iuberet.

52 [capitulum 52 legamenque ad capitulum anglice] Idem cum quandam aniculam adfectam iniuriis a milite audisset, exauctoratum eum militia servum ei dedit, quod artifex carpentarius esset, ut eam pasceret. et cum dolerent hoc milites factum, persuasit omnibus ut modeste ferrent, et eos terruit. 2 ἀναίματον imperium eius, cum fuerit durus et tetricus, idcirco vocatum est quod senatorem nullum occiderit, ut Herodianus Graecus scriptor refert in libris temporum suorum. 3 severitatis autem tantae fuit in milites, ut saepe legiones integras exauctoraverit, ex militibus Quirites appellans, nec exercitum umquam timuerit, idcirco quod in vitam suam dici nihil posset quod p284umquam tribuni vel duces de stipendiis militum quicquam accepissent, dicens, "Miles non timendus si112 vestitus, armatus, calciatus et satur et habens aliquid in zonula," idcirco quod mendicitas militaris ad omnem desperationem vocaret armatum. 4 apparitores denique nullos esse passus est tribunis aut ducibus milites iussitque, ut ante tribunum quattuor milites ambularent, ante ducem sex, ante legatum decem, hique ad domos suos reciperent.


Apparatus Criticus:

66 primum ut P; ut del. by Peter.

67 huius P.

68 permultam Krauss, Peter2; post multam P.

69 a ins. by Jordan and Peter2; om. in P.

70 atque Peter1; idque P; idemque Peter2.

71 pertinerent Jordan, Baehrens; pertineret P, Peter.

72 et purpureas non magnas editors; et purpureaque non magna P, susp. by Peter.

73 qui erant eminentes libenter Editor; quam netuli ueniter P; canentes libenter Salm., Peter.

74 praetorum P.

75 solos P1, Lessing, Lenze; solus Peter.

76 adligari Jordan, Peter; // legari P1; ligari P corr.

77 concubii P.

78 et mulsi Mommsen; et mulis P; amuli Scaliger, Peter.

79 pulchrum om. in P.

80 quod Syrum detulit propago P; quem Syrum tetulit propago, <pulchrum> Peiper, Peter2; <pulchrum> quod sua detulit propago Damsté.

81 putas esse <uestrum> regem Egnatius, Peter; putasse se regem P.

82 tu ins. by Egnatius and Peter; om. in P.

83 dieque P.

84 linteaminis Salm., Peter; linae P1; linaei P corr.

85 ut om. in P.

86 ad om. in P.

87 pistores Loisel, Peter; pictores P, Jordan.

88 et om. in P.

89 nec haec P.

90 ministros et stromata Editor; mistro mantea P; ministeria mutua Peter2.

91 ut aut Petschenig; aut P; ut Peter.

92 galbulae Salm., Peter1; gacplae P; auicolae Madvig, Peter2.

93 pistores Peter; picatores P.

94 uicena, mulas Salm., Peter; uicenam filas P.

95 instituit uel dies uel tempora P; uel . . . tempora del. by Cas. and Peter.

96 In P the portion of the vita which begins with fecisset and ends with de Isauria in c. lviii.1 is transposed to the Vita Maximinorum, v.3, where it is inserted after occiso Heliogabalo ubi primum; this portion is retained in its proper place in the Σ codices; see Intro. to Vol. I, p. xxxiii f.

97 agonis Mommsen; agnos P, susp. by Peter.

98 pecuniam ex uectigalibus P; pecuniam del. by Salm. and Peter.

99 et iam P.

100 operam dabant Editor; ambulabant P, susp. by Peter; et omnes amb. del. by Jordan.

101 propositos P, Peter.

102 et om. in P.

103 et om. in P.

104 honestioribus Salm., Peter; hominibus P.

105 quod et P, Peter.

106 et a militibus occisus esset P; del. by Peter2.

107 uitae scriptores ceterique P, Peter1; uitae scriptores del. by Peter2.

108 rapiant Madvig; pariant P, Peter.

109 sororis eiusdem matris Cas., Jordan; uxoris sororis eiusdem P, Peter.

110 in Peter1, Novák; inter P; in terra Petschenig, Peter2.

111 suae Jordan, Peter; summae P.

112 non timendus si sugg. by Peter in note; non timet nisi P, Peter.


[image ALT: Valid HTML 4.01.]

Pagina recensita: Id. Jan. 05