[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
ad litteras
mittendas
Bill Thayer

[ALT imaginis: Click here to go to the English-language version of this page.]
English

[ALT imaginis: Cliccare qui per una pagina di aiuto in Italiano.]
Italiano

[Legamen ad varias paginas adiutivas]
Adiutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Altius

[Legamen ad ostium meum]
Ostium
antecedens:

[ALT imaginis: link to previous section]
Pars II
Haec pagina telaris pars est
Historiae Augustae

a Loeb Classical Library editae
MCMXXIV

Hic textus in dominio publico est.

Textum quam diligentissime perscrutavi et recensui —
sed si quemlibet errorem invenies, mihi, obsecro, scribe.

insequens:

[ALT imaginis: link to next section]
Maximini duo

(Vol. II) Historia Augusta

 p284 

Severus Alexander
(Pars III)

53 [link to English translation] Et ut severitas eius agnosci posset, unam contionem militarem indendam putavit, quae illius in re militari mores ostenderet. 2 nam cum Antiochiam venisset, ac milites lavacris muliebribus et deliciis vacarent eique nuntiatum esset, omnes eos comprehendi iussit et in vincula conici. 3 quod ubi compertum est, mota seditio est a legione, cuius socii erant in vincula coniecti. 4 tum ille tribunal ascendit vinctisque omnibus ad tribunal adductis, circumstantibus etiam militibus et quidem armatis ita coepit: 5 "Commilitones, si tamen ista vobis quae a vestris facta sunt displicent, disciplina maiorum rem publicam tenet. quae si dilabitur, et nomen Romanum et imperium amittemus. 6 neque enim sub nobis ista facienda sunt quae sub impura illa bestia nuper facta sunt. 7 milites  p286 Romani, vestri socii, mei contubernales et commilitones, amant, potant, lavant, et Graecorum more quidem se instituunt.​113 hoc ego diutius feram? et non eos capitali dedam supplicio?: 8 tumultus post hoc ortus est. atque iterum: "Quin continetis vocem in bello contra hostem, non contra imperatorem vestrum necessariam? 9 certe campidoctores vestri hanc vos docuerunt contra Sarmatas et Germanos ac Persas emittere, non contra eum, qui acceptam a provincialibus annonam, qui vestem, qui stipendia vobis adtribuit. 10 continete igitur vocem truculentam et campo ac bellis necessariam, ne vos hodie omnes uno ore atque una voce Quirites dimittam et incertam an Quirites. 11 non enim digni estis qui vel Romanae plebis sitis, si ius Romanum non agnoscitis." 54[link to English translation] et cum vehementius fremerent ac ferro quoque minarentur, "Deponite," inquit, "dextras contra hostem erigendas, si fortes sitis, me enim ista non terrent. 2 si enim unum hominem occideritis, non nobis deerit res publica, non senatus, non populus Romanus, qui me de vobis vindicet." 3 cum nihilo minus post ista fremerent, exclamavit, "Quirites, discedite atque arma deponite." 4 mirando exemplo depositis armis, depositis etiam sagulis militaribus omnes non ad​114 castra, sed ad deversoria varia recesserunt. 5 tuncque privatim intellectum est quantum eius severitas posset. 6 denique etiam signa stipatores et ii  p288 qui imperatorem circumdederant in castra rettulerunt, arma collecta populus ad Palatium tulit. 7 eam tamen legionem quam exauctoravit rogatus post dies XXX, priusquam ad expeditionem Persicam proficisceretur, loco suo restituit eaque pugnante maxime vicit, cum tamen tribunos eius capitali adfecit supplicio, quod per neglegentiam illorum milites apud Daphnem luxuriati essent, vel per coniventiam seditionem fecisset exercitus.

55 [link to English translation] Magno igitur apparatu inde in Persas profectus Artaxerxen regem potentissimum vicit, cum ipse cornua obiret, milites admoneret, subiectus telis​115 versaretur, manu plurimum faceret, singulos quosque milites ad laudem verbis adduceret. 2 fuso denique fugatoque tanto rege, qui cum septingentis elephantis falcatisque mille et octingentis curribus ad bellum venerat et​116 equitum multis milibus, statim Antiochiam rediit et de praeda, quam Persis diripuit, suum ditavit exercitum, cum et tribunos ea quae per vicos diripuerant  p290 et duces et ipsos milites habere iussisset. 3 tumque primum servi Persae apud Romanos fuerunt, quos quidem, quia indigne ferunt Persarum reges quempiam suorum alicui servire, acceptis pretiis reddidit pretiumque vel iis qui manu ceperant servos dedit vel in aerarium contulit.

56 [link to English translation] Post hoc Romam venit triumphoque pulcherrimo acto apud senatum primum haec verba habuit: 2 Ex actis senatus die VII kal. Octob.: "Persas, patres conscripti, vicimus. longae eloquentiae opus non est, tantum scire debetis, quae illorum arma fuerint, qui apparatus. 3 iam primum elephanti septingenti idemque turriti cum sagittariis et onere sagittarum. ex​117 his triginta cepimus, ducenti interfecti iacent, decem et octo perduximus. 4 falcati currus mille octingenti. ex his​118 adducere interfectorum animalium currus ducentos potuimus, sed id, quia et fingi poterat, facere supersedimus. 5 centum et viginti milia equitum eorum fudimus, cataphractarios, quos  p292 illi clibanarios vocant, decem milia in bello interemimus, eorum armis nostros armavimus. multos Persarum cepimus eosdemque vendidimus. 6 terras interamnanas, Mesopotamiae scilicet, neglectas ab impura illa belua recepimus. 7 Artaxerxen, potentissimum regem tam in re quam nomine, fusum fugavimus, ita ut eum terra Persarum fugientem videret, et qua ducta fuerant quondam signa nostrorum, ea rex ipse signis effugit relictis. 8 haec sunt, patres conscripti, gesta. eloquentia opus non est. milites divites redeunt, laborem in victoria nemo sentit. 9 vestrum est supplicationem decernere, ne dis videamur ingrati." adclamatio senatus: "Alexander Auguste, di te servent. Persice Maxime, di te servent. vere Parthicus, vere Persicus. tropaea tua et nos videmus, victorias et nos videmus. 10 iuveni imperatori, patri patriae, pontifici maximo. per te victoriam undique praesumimus. ille vincit qui militem regit. dives senatus, dives miles, dives populus Romanus." 57[link to English translation]dimisso senatu Capitolium ascendit atque inde re divina facta et tunicis Persicis in templo locatis contionem huiusmodi habuit: "Quirites, vicimus Persas. milites divites reduximus. vobis congiarium pollicemur, cras ludos circenses Persicos dabimus."

 p294  2 Haec nos et in annalibus et apud multos repperimus. sed quidam dicunt a servo suo eum proditum non vicisse regem sed, ne vinceretur, fugisse. 3 quod contra multorum opinionem dici non dubium est iis qui plurimos legerint. nam et amisisse illum exercitum dicunt fame, frigore ac morbo, ut Herodianus auctor est contra multorum opinionem.

4 Post hoc cum ingenti gloria comitante senatu equestri ordine atque omni populo circumfusisque undique mulieribus et infantibus, maxime militum coniugibus, pedes Palatium conscendit, cum retro currus triumphalis a quattuor elephantis traheretur. 5 levabatur manibus hominum Alexander, vixque illi per horas quattuor ambulare permissum est, undique omnibus clamantibus: "Salva Roma, salva res publica,​119 quia salvus est Alexander." 6 alia die actis circensibus et item ludis scaenicis deinceps congiarium populo Romano dedit. 7 puellas et pueros, quemadmodum Antoninus Faustinianas instituerat, Mamaeanas et Mamaeanos instituit.

58 [link to English translation] Actae sunt res feliciter et in Mauretania Tingitana per Furium Celsum et in Illyrico per Varium Macrinum adfinem eius et in Armenia per Iunium Palmatum, atque ex omnibus locis ei tabellae laureatae sunt delatae. quibus in senatu et apud  p296 populum lectis vario tempore cum etiam de Isauria​120 optatae venissent,​121 omnibus nominibus est ornatus. 2 iis vero qui rem publicam bene gesserant consularia ornamenta decreta sunt, additis etiam sacerdotiis et agrorum possessionibus iis qui erant pauperes et aevo iam graves. 3 captivos diversarum nationum amicis donavit, si aetas puerilis aut iuvenalis permisit, si qui tamen regii aut nobiliores fuerunt, eos militiae, non tamen magnae, deputavit. 4 sola quae de hostibus capta sunt, limitaneis ducibus et militibus donavit, ita ut eorum essent,​122 si heredes eorum militarent, nec umquam ad privatos pertinerent, dicens attentius eos militaturos, si etiam sua rura defenderent. 5 addidit sane his et animalia et servos, ut possent colere quod acceperant, ne per inopiam hominum vel per senectutem possidentium desererentur rura vicina barbariae, quod turpissimum ille ducebat.

59 [link to English translation] Post haec cum ingenti amore apud populum et senatum viveret, et sperantibus victoriam cunctis  p298 et invitis eum dimittentibus ad Germanicum bellum profectus est, deducentibus cunctis per centum et centum quinquaginta milia. 2 erat autem gravissimum rei publicae atque ipsi, quod Germanorum vastationibus Gallia diripiebatur. 3 pudoremque augebat, quod victis iam Parthis ea natio inminebat rei publicae cervicibus, quae semper etiam minusculis imperatoribus subiecta videbatur. 4 magnis igitur itineribus, laetis militibus contendit. sed cum ibi quoque seditiosas legiones comperisset, abici eas praecepit. 5 verum Gallicanae mentes, ut sese habent durae ac retorridae et saepe imperatoribus graves, severitatem hominis nimiam et longe maiorem post Heliogabalum non tulerunt. 6 denique agentem eum cum paucis in Britannia, ut alii volunt in Gallia, in vico cui Sicilia nomen est, non ex omnium sententia sed latrocinantium modo quidam milites et ii praecipue qui Heliogabali praemiis effloruerunt, cum severum principem pati non possent, occiderunt. 7 multi dicunt a Maximino inmissos tirones, qui ei ad exercendum dati fuerant, eum occidisse, multi aliter; 8 a militibus tamen constat, cum iniuriose quasi in puerum eundem et matrem eius avaram et cupidam multa dixissent.

60 [link to English translation] Imperavit annis XIII diebus VIIII. vixit annis  p300 XXVIIII mensibus III diebus VII. 2 egit omnia ex consilio matris, cum qua occisus est.

3 Omina mortis haec fuerunt: cum natalem diem commendaret, hostia cruenta effugit et, ut se civiliter gerebat ac permixtus populo erat, albam eius vestem, cum qua constiterat, cruentavit. 4 laurus in Palatio cuiusdam​123 civitatis, a qua proficiscebatur ad bellum, ingens et antiqua tota subito decidit. 5 arbores fici tres, quae ficus eas ferrent quibus Alexandrinarum nomen est, subito ante illius tentorium deciderunt, cum tentoria imperatoria his adnexa essent. 6 mulier Druias eunti exclamavit Gallico sermone, "Vadas nec victoriam speres nec te militi tuo credas." 7 tribunal ascendit, ut contionaretur et faustum aliquid diceret, et​124 ita coepit "Occiso imperatore Heliogabalo." 8 hoc tamen omini fuit quod iturus ad bellum milites adloqui minus fausta oratione coeptaverat.

61 [link to English translation] Sed haec omnia vehementissime contempsit. profectusque ad bellum in loco supra dicto ita occisus est: 2 pranderat forte publico, ut solebat, convivio, id est apertis papilionibus cibo militari accepto, neque enim aliud a discutientibus militibus in tentoriis est repertum. 3 et cum quiesceret post convivium, hora diei ferme septima, unus ex Germanis, qui scurrarum officium sustinebat, ingressus dormientibus cunctis, solo tamen imperatore intervigilante visus est; 4 cui  p302 Alexander "Quid est hoc,"​125 inquit, "contubernalis? num aliquid de hostibus nuntias?" 5 at ille metu perterritus et sperans non posse se evadere, quod in tentorium principis inruisset, ad contubernales suos venit eosque ad durum principem interimendum cohortatus est. 6 qui subito plures armatique ingressi inermes et obsistentes contruncarunt et​126 ipsum plurimis ictibus confoderunt. 7 aliqui dicunt omnino nihil dictum sed tantum a militibus clamatum "Exi, recede," atque ita obtruncatum iuvenem optimum.​127 8 sed omnis apparatus militaris, qui postea est ductus in Germaniam a Maximino, Alexandri fuit et potentissima quidem per Armenios et Osrhoenos et Parthos et omnis generis hominum.

62 [link to English translation] Contempsisse Alexandrum mortem cum ferocitas mentis, qua militem semper adtrivit, tum etiam illa declarant. 2 Thrasybulus mathematicus illi amicissimus fuit. qui cum ei dixisset necessitatem esse ut gladio barbarico periret, primo laetatus est, quod sibi mortem bellicam et imperatoriam crederet inminere; 3 deinde disputavit ostenditque optimos quosque violenta morte consumptos, cum diceret ipsum Alexandrum, cuius nomen teneret, Pompeium, Caesarem, Demosthenem, Tullium et ceteros insignes viros qui non quieta morte oppetissent. 4 tantumque animi habuit, ut putaret se diis comparandum, si in  p304 bello periret. 5 sed res eum fefellit; nam et gladio barbarico et scurrae barbari manu, verum non in bello, sed belli tempore, periit.

63 [link to English translation] Mortem eius milites et qui exauctorati ab eo quondam fuerant gravissime tulerunt atque auctores caedis trucidarunt. 2 populus vero Romanus senatusque omnis cum provincialibus cunctis neque tristius umquam neque asperius acceperunt, simul quod successoris asperitas atque rusticitas Maximini, utpote hominis militaris, cui cum filio post eum imperium delatum est, graviorem fati necessitatem videbatur ostendere. 3 senatus eum in deos rettulit. cenotaphium in Gallia, Romae sepulcrum amplissimum meruit. 4 dati sunt et sodales, qui Alexandrini appellati sunt; addita et festivitas matris nomine atque ipsius, quae hodieque Romae religiosissime celebratur natali eius die.

5 Causa occidendi eius ab aliis haec fuisse perhibetur, quod mater eius relicto bello Germanico orientem ad iactantiam sui vellet redire, atque ob hoc esset iratus exercitus. 6 sed haec ab amatoribus Maximini ficta sunt, qui videri noluerant imperatorem optimum ab amico suo interfectum contra iura humana​128 atque divina.

64 [link to English translation] Hactenus imperium populi Romani eum  p306 principem habuit qui diutius imperaret, post eum certatim inruentibus et aliis semestribus, aliis annuis, plerisque per biennium, ad summum per triennium imperantibus, usque ad eos principes qui latius imperium tetenderunt, Aurelianum dico et deinceps. 2 de quibus, si vita subpeditaverit, ea quae comperta fuerint publicabimus.

3 Reprehensa sunt in Alexandro haec: quod Syrus esse nolebat, quod aurum amabat, quod suspiciosissimus erat, quod vectigalia multa inveniebat, quod se Magnum Alexandrum videri volebat, quod nimis severus in milites erat, quod curis privatis​129 agebat quae omnia in re publica instituerat.

4 Scio sane plerosque negare hunc a senatu Caesarem appellatum esse sed a militibus, qui verum prorsus ignorant; dicere praeterea non hunc fuisse consobrinum Heliogabali. 5 qui, ut nos sequantur, historicos eius temporis legant et maxime Acholium, qui et itinera huius principis scripsit.

65 [link to English translation] Soles quaerere, Constantine maxime, quid sit quod hominem Syrum et alienigenam talem principem fecerit, cum tot Romani generis, tot aliarum provinciarum reperiantur improbi, impuri, crudeles, abiecti, inusti, libidinosi. 2 iam primum possum de bonorum virorum respondere sententia  p308 potuisse natura, quae ubique una mater est, bonum principem nasci, deinde timore, quod pessimus esset occisus, hunc optimum factum. 3 sed quia verum est suggerendum, Clementiae ac Pietati tuae lecta reserabo. 4 notum est illud Pietati tuae, quod in Mario Maximo legisti, meliorem esse rem publicam et prope tutiorem, in qua princeps malus est, ea, in qua sunt amici principis mali, si quidem unus malus potest a plurimis bonis corrigi, multi autem mali non possunt ab uno quamvis bono ulla ratione superari. 5 et id quidem ab Homullo ipsi Traiano dictum est, cum ille diceret Domitianum pessimum fuisse, amicos autem bonos habuisse, atque ideo illum magis odio fuisse, qui rem publicam peioris vita hominibus mandaverit,​130 quia melius est unum malum pati quam multos.

66 [link to English translation] Sed ut ad rem redeam, Alexander quidem et ipse optimus fuit​131 et optimae matris consiliis usus est. 2 at tamen amicos sanctos et venerabiles habuit, non malitiosos, non furaces, non factiosos, non callidos, non ad malum consentientes, non bonorum inimicos, non libidinosos, non crudeles, non circumventores sui, non inrisores, non qui illum quasi fatuum circumducerent, sed sanctos, venerabiles, continentes, religiosos, amantes principis sui, et qui de illo nec ipsi riderent nec risui esse vellent, qui nihil venderent,  p310 nihil mentirentur, nihil fingerent, numquam deciperent existimationem principis sui sed amarent. 3 huc accedit quod eunuchos nec in consiliis nec in ministeriis habuit, qui soli principes perdunt, dum eos more gentium aut regum Persarum volunt vivere, qui eos a populo et amicis summovent,​132 qui internuntii sunt aliud quam respondetur saepe referentes, claudentes principem suum et agentes ante omnia, ne quid sciat. qui cum empti sint et servi fuerint,​133 quid tandem possunt boni sapere? 4 erat denique eius ipsius sententia, "Ego de praefectorum et consulum et senatorum capitibus mancipia aere empta iudicare non patior."

67 [link to English translation] Scio, imperator, quod periculo ista dicantur apud imperatorem, qui talibus serviit, sed salva res publica posteaquam intellexisti quid mali clades istae habeant et quemadmodum principes circumveniant, et tu eos eo loci habes ut nec chlamyde uti iusseris sed de necessitatibus domesticis delegaris.

2 Iam illud insigne, quod solum intra Palatium praeter praefectum et Ulpianum quidem neminem vidit nec dedit alicui facultatem vel fumorum vendendorum de se vel sibi de aliis male loquendi, maxime occiso Turino, qui illum quasi fatuum et vecordem saepe vendiderat. 3 his accessit, quod amicos et parentes  p312 Alexander si malos repperit, aut punivit aut, si vetus vel amicitia vel necessitudo non sivit puniri, dimisit a se dicens "His carior est mihi totis​134 res publica."

68 [link to English translation] Et ut scias, qui viri in eius consilio fuerint: Fabius Sabinus, Sabini insignis viri filius, Cato temporis sui; Domitius Ulpianus, iuris peritissimus; Aelius Gordianus, Gordiani imperatoris parens, vir​135 insignis; Iulius Paulus, iuris peritissimus; Claudius Venacus, orator amplissimus;​136 Catilius Severus, cognatus eius, vir omnium doctissimus; Aelius Serenianus, omnium vir sanctissimus; Quintilius Marcellus, quo meliorem ne historiae quidem continent. 2 his tot atque aliis talibus viris quid mali potuit cogitari vel fieri, cum ad bonum consentirent? 3 et hos quidem malorum cohors depulerat, quae circumvenerat Alexandrum primis diebus, sed prudentia iuvenis occisis atque depulsis et amicitia ista sancta convaluit. 4 hi sunt qui bonum principem Syrum​137 fecerunt, et item amici mali, qui Romanos pessimos etiam posteris tradiderunt, suis vitiis laborantes.


Apparatus Criticus:

113 So Editor; lauant Graecorum morem. etquidem se instituunt P; lauant Graecorum <in> morem. equidem si insistunt Salm., Peter.

114 de P.

115 telis Petschenig, Peter2; tuteli P.

116 et ins. by Petschenig; om. in P and Peter.

117 et P.

118 MDCCC Salm. (cf. c. lv.2); mille se adducere P; mille se. adducere Peter.

119 salua res publica Flor. Cusanum, acc. to Mommsen, Ges. Schr., vii p301; om. in P and Peter.

120 With Isauria ends the portion of the vita transposed to Maxim. v.3; see crit. note to c. xliii.7.

121 optatae uenissent P, acc. to Hohl, Klio, xiii p287; uario t. c. e. d. I. optate uenisset Peter.

122 essent militarent P.

123 cuiusdam P corr.; cuius P1; eius Peter.

124 et om. in P.

125 est hoc Petschenig; est hic P; istic Jordan, Peter.

126 et om. in P.

127 dimiserunt ins. after optimum in P corr.; lacuna assumed by Peter.

128 romana P.

129 curis priuatis Madvig; curas priuatis P; curas <de> priuatis Salm., Peter.

130 qui . . . hominibus commendauerat Edit. princ.; mandauerit Ellis; quae rem p. temporis uitae ille P, susp. by Peter.

131 After fuit P has nam hoc nemo uult nisi bonus; del. by Jordan and Peter.

132 amicis summouent Cod. Vaticanus 5114 (see Hohl, Klio, xiii p413), Salm., Peter; amicissimum mouent P.

133 serui fuerint Petschenig; perui fuerit P; serui euirati Peter.

134 totis Peter; tota P; tuta Eyssenhardt, Baehrens.

135 parens uir Mommsen; ipsa res uiri P; filius scientia iuris Peter.

136 After amplissimus the first Venice edition has: Pomponius legum peritissimus, Alphenus, Aphricanus, Florentinus, Martianus, Callistratus, Hermogenes, Venuleius, Triphonius, Metianus, Celsus, Proculus, Modestinus: hi omnes iuris professores discipuli fuere splendidissimi Papiniani, et Alexandri imperatoris familiares et socii, ut scribunt Acholius et Marius Maximus; om. in P and rejected by Cas. and Peter; retained by Patzig, Byz. Zeitschr., xiii, p44 f.

137 Surum Salm., Peter; suum P.


[image ALT: Valid HTML 4.01.]

Pagina recensita: prid. Non. Jan. 05