[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
ad litteras
mittendas
Bill Thayer
[Link to an English help page]
English

[ALT imaginis: Cliccare qui per una pagina di aiuto in Italiano.]
Italiano

[ALT imaginis: Clicca hic ad paginam adiutorii legendam (Anglice).]
Adjutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Sursum

[Legamen ad ostium situs mei]
Ostium

[ALT imaginis: legamen ad priorem partem]
Liber
XII
[imago inanis]
Textum quam diligentissime perscrutavi et recensui —
sed si quemlibet errorem invenies, mihi, quaeso, scribe.

[ALT imaginis: legamen ad subsequentem partem]
Liber
XIV
Pagina tota depicta, ite ad capita recte:
I II III IV V VI VII VIII IX X XI XII XIII XIV XV XVI XVII XVIII XIX XX
XXI XXII

Isidori Hispalensis Episcopi
Etymologiarum sive Originum

Liber XIII

DE MUNDO ET PARTIBUS

In hoc vero libello quasi in quadam brevi tabella quasdam caeli causas situsque terrarum et maris spatia adnotavimus, ut in modico lector ea percurrat, et conpendiosa brevitate etymologias eorum causasque cognoscat.

1 De mundo. Mundus est caelum et terra, mare et quae in eis opera Dei. De quo dicitur (Ioh. 1, 10): 'Et mundus per eum factus est.' Mundus Latine a philosophis dictus, quod in sempiterno motu sit, ut caelum, sol, luna, aer, maria. Nulla enim requies eius elementis concessa est, ideoque semper in motu est. 2 Unde et animalia Varroni videntur elementa. 'Quoniam per semetipsa,' inquit, 'moventur.' Graeci vero nomen mundo de ornamento adcommodaverunt, propter diversitatem elementorum et pulchritudinem siderum. Appellatur enim apud eos κόσμος, quod significat ornamentum. Nihil enim mundo pulchrius oculis carnis aspicimus. 3 Quattuor autem esse climata mundi, id est plagas: Orientem et Occidentem, Septentrionem et Meridiem. 4 Oriens ab exortu solis est nuncupatus. Occidens, quod diem faciat occidere atque interire. Abscondit enim lumen mundo et tenebras superinducit. 5 Septentrio autem a septem stellis axis vocatur, quae in ipso revolutae rotantur. Hic proprie et vertex dicitur, eo quod vertitur, sicut poeta ait (Virg. Aen. 2, 250):

Vertitur interea caelum.

6 Meridies, vel quia ibi sol faciat medium diem, quasi medidies, vel quia tunc purius micat aether. Merum enim purum dicitur. 7 Ianuae caeli duae sunt, Oriens et Occasus; nam una porta sol procedit, alia se recipit. 8 Cardines autem mundi duo, Septentrio et Meridies; in ipsis enim volvitur caelum.

2 De atomis. Atomos philosophi vocant quasdam in mundo corporum partes tam minutissimas ut nec visui pateant nec τομήν, id est sectionem, recipiant; unde et ἄτομοι dicti sunt. Hi per inane totius mundi inrequietis motibus volitare et huc atque illuc ferri dicuntur, sicut tenuissimi pulveres qui infusi per fenestras radiis solis videntur. Ex his arbores et herbas et fruges omnes oriri, ex his ignem et aquam et universa gigni atque constare quidam philosophi gentium putaverunt. 2 Sunt autem atomi aut in corpore, aut in tempore, aut in numero. In corpore, ut lapis. Dividis eum in partes et partes ipsas dividis in grana, veluti sunt harenae; rursumque ipsa harenae grana divide in minutissimum pulverem, donec, si possis, pervenias ad aliquam minutiam, quae iam non sit quae dividi vel secari possit. Haec est atomus in corporibus. 3 In tempore vero sic intellegitur atomus. Annum, verbi gratia, dividis in menses, menses in dies, dies in horas; adhuc partes horarum admittunt divisionem, quousque venias ad tantum temporis punctum et quandam momenti stillam, ut per nullam morulam produci possit; et ideo iam dividi non potest. Haec est atomus temporis. 4 In numeris, ut puta octo dividuntur in quattuor, rursus quattuor in duo, deinde duo in unum. Unus autem atomus est, quia insecabilis est. Sic et littera: nam orationem dividis in verba, verba in syllabas, syllabam in litteras. Littera, pars minima, atomus est, nec dividi potest. Atomus ergo est quod dividi non potest, ut in geometria punctus. Nam τόμος divisio dicitur Graece, ἄτομος indivisio.

3 De elementis. Ὕλην Graeci rerum quandam primam materiam dicunt, nullo prorsus modo formatam, sed omnium corporalium formarum capacem, ex qua visibilia haec elementa formata sunt; unde et ex eius derivatione vocabulum acceperunt. Hanc ὑλην Latini materiam appellaverunt, ideo quia omne informe, unde aliquid faciendum est, semper materia nuncupatur. Proinde et eam poetae silvam nominaverunt, nec incongrue, quia materiae silvarum sunt. 2 Graeci autem elementa στοιχεῖα nuncupant, eo quod sibi societatis concordia et communione quadam conveniant. Nam sic ea inter se naturali quadam ratione iuncta dicuntur, ut modo originem ab igni repetentes usque ad terram, modo a terra usque ad ignem, ut ignis quidem in aera desinat, aer in aquam densetur, aqua in terram crassescat; rursusque terra diluatur in aquam, aqua rarescat in aera, aer in ignem extenuetur. 3 Quapropter omnia elementa omnibus inesse, sed unumquodque eorum ex eo quod amplius habet accepisse vocabulum. Sunt autem divina providentia propriis animantibus distributa: nam caelum angelis, aerem volucribus, mare piscibus, terram hominibus ceterisque animantibus Creator ipse inplevit.

4 De caelo. Caelum vocatum eo quod, tamquam caelatum vas, inpressa lumina habeat stellarum veluti signa. Nam caelatum dicitur vas quod signis eminentioribus refulget. Distinxit enim eum Deus claris luminibus, et inplevit; sole scilicet et lunae orbe fulgenti et astrorum micantium splendentibus signis adornavit. Alias autem a superiora caelando. 2 Hic autem Graece οὐρανὸς dicitur ἀπὸ τοῦ ὁρᾶσθαι, id est a videndo, eo quod aer perspicuus sit et ad speculandum purior. Caelum autem in Scripturis sanctis ideo firmamentum vocatur, quod sit cursu siderum et ratis legibus fixisque firmatum. 3 Interdum et caelum pro aere accipitur, ubi venti et nubes et procellae et turbines fiunt. Lucretius (4, 133):

Caelum, quod dicitur aer.

Et Psalmus (79, 2; 104, 12): 'Volucres caeli' appellat, cum manifestum sit aves in aere volare; et nos in consuetudine hunc aerem caelum appellamus. Nam cum de sereno vel nubilo quaerimus, aliquando dicimus, 'qualis est aer?', aliquando, 'quale est caelum?'

5 De partibus caeli. Aether locus est in quo sidera sunt, et significat eum ignem qui a toto mundo in altum separatus est. Sane aether est ipsud elementum, aethra vero splendor aetheris, et est sermo Graecus. 2 Sphaera caeli dicta eo quod species eius in rotundum formata est. Sed et quidquid tale est, a volubilitate sphaera a Graecis dicitur, sicut et pilae quibus ludunt infantes. Nam philosophi dicunt caelum in sphaerae figuram undique esse convexum, omnibus partibus aequalem, concludentem terram in media mundi mole libratam. Hunc moveri dicunt, et cum motu eius sidera in eo fixa ab oriente usque ad occidentem circumire, septentrionibus breviores gyros iuxta cardinem peragentibus. 3 Axis est Septentrionis linea recta, quae per mediam pilam sphaerae tendit; et dicta axis quod in ea sphaera ut rota volvitur, vel quia ibi plaustrum est. 4 Cardines extremae partes sunt axis; et dictae cardines eo quod per eos vertitur caelum. 5 Poli sunt circuli qui currunt per axem. Horum alter est Septentrionalis, qui numquam occidit, appellaturque Boreus; alter Australis, qui numquam videtur, et Austronotius dicitur. Et dicti poli quod sint axium cycli, ex usu plaustrorum, a poliendo scilicet nominati. Sed polus Boreus semper videtur, Austronotius numquam; quia dextra caeli altiora sunt, pressa austri. 6 Convexa extrema caeli sunt, a curvitate dicta. Nam convexum curvum est et inclinatum, et in modum circuli flexum. 7 Lacteus circulus via est quae in sphaera videtur, a candore dicta, quia alba est. Quam aliqui dicunt viam esse qua circuit sol, et ex splendoris ipsius transitu ita lucere.

6 De circulis caeli. Habitatio ista caeli circulorum distincta zonis quasdam partes temperie sua incolere permisit, quasdam negavit enormitate frigoris aut caloris. Zonae autem ipsae quinque sunt, quae ideo zonae vel circuli appellantur eo quod in circumductione sphaerae existunt. 2 Quorum primus circulus ideo ἀρκτικὸς appellatur eo quod intra eum Arctorum signa inclusa prospiciuntur, quae a nostris in ursarum speciem ficta Septentriones appellantur. 3 Secundus circulus ex eo θερινὸς τροπικὸς dicitur quia in eo circulo sol Aquilonis finibus aestatem faciens ultra eum circulum non transit, sed statim revertitur; et inde τροπικὸς appellatur. 4 Tertius circulus ἡμερινὸς, qui a Latinis ideo aequinoctialis appellatur eo quod sol, cum ad eum orbem pervenerit, aequinoctium facit. Ἡμερινὸς enim Latine dies dicitur atque nox, quo circulo dimidia sphaerae pars constituta respicitur. 5 Quartus circulus ἀνταρκτικὸς vocatur eo quod contrarius sit circulo quem ἀρκτικὸν nominamus. 6 Quintus circulus χειμερινὸς τροπικὸς, qui a Latinis hiemalis sive brumalis appellatur, ideo quia sol cum ad eum circulum pervenerit, hiemem his, qui ad Aquilonem sunt, facit, aestatem autem his, qui Austri partibus commorantur. 7 Zodiacus autem circulus est. . .

7 De aere et nube. Aer est inanitas plurimum habens admixtum raritatis quam cetera elementa. De quo Vergilius (Aen. 12, 354):

Longum per inane secutus.

Aer dictus ἀπὸ τοῦ αἴρειν, ab eo quod ferat terram, vel ab eo quod feratur. Hic autem partim ad terrenam, partim ad caelestem materiam pertinet; nam ille subtilis, ubi ventosi ac procellosi motus non possunt existere, ad caelestem pertinet partem; iste vero turbulentior, qui exhalationibus humidis corporescit, terrae deputatur; quique ex se multas species reddit. Nam commotus ventos facit; vehementius concitatus ignes et tonitrua; contractus nubila; conspissatus pluviam; congelantibus nubilis nivem; turbulentius congelantibus densioribus nubilis grandinem; distentus serenum efficit. Nam aerem densum nubem esse, nubem rarefactam et solutam aerem. 2 Nubes dictae ab obnubendo, id est operiendo, caelum; unde et nuptae, quod vultus suos velent; unde et Neptunus, quod nubat, id est mare et terram tegat. Nubes autem aeris densitas facit. Venti enim aerem conglobant nubemque faciunt; unde est illud (Virg. Aen. 5, 20):

Atque in nubem cogitur aer.

8 De tonitruo. Tonitruum dictum quod sonus eius terreat; nam tonus sonus. Qui ideo interdum tam graviter concutit omnia ita ut caelum discississe videatur quia, cum procella vehementissimi venti nubibus se repente inmiserit, turbine invalescente exitumque quaerente, nubem, quam excavavit, impetu magno perscindit, ac sic cum horrendo fragore defertur ad aures. 2 Quod mirari quis non debeat, cum vesicula quamvis parva magnum tamen sonitum displosa emittit. Cum tonitruo autem simul et fulgura exprimi: sed illud celerius videtur, quia clarum est; hoc autem ad aures tardius pervenire. Lux autem quae apparet ante tonitruum fulgetra vocatur. Quae, ut diximus, ideo ante videtur quia clarum est lumen; tonitruum autem ad aures tardius pervenit.

9 De fulminibus. Fulgur et fulmen, ictus caelestis iaculi, a feriendo dicti; fulgere enim ferire est atque percutere. Fulmen autem conlisa nubila faciunt. Nam omnium rerum conlisio ignem creat, ut in lapidibus cernimus, vel attritu rotarum, vel in silvis arborum: simili modo in nubibus ignis, unde et prius nubila sunt, deinde ignes. 2 Vento autem et igni fulmina in nubibus fieri et inpulsu ventorum emitti. Ideo autem fulminis ignem vim habere maiorem ad penetrandum, quia subtilioribus elementis factus est quam noster, id est qui nobis in usu est. Tria sunt autem eius nomina, fulgus, fulgor et fulmen: fulgus, quia tangit; fulgor, quia incendit et urit; fulmen, quia findit; ideo et cum ternis radiis finguntur.

10 De arcu et nubium effectibus. Arcus caelestis dictus a similitudine curvati arcus. Iris huic nomen proprium est. Et dicitur iris quasi aeris, id est quod per aera ad terras descendat. Hic autem a sole resplendet, dum cavae nubes ex adverso radium solis accipiunt et arcus speciem fingunt; cui varios colores illa dat res, quia aqua tenuis, aer lucidus, et nubes caligantes, inradiata ista varios creant colores. 2 Pluviae dictae quod fluant, quasi fluviae; nascuntur enim de terrae et maris anhelitu. Quae cum altius elevatae fuerint, aut solis calore resolutae, aut vi ventorum conpressae, stillantur in terris. 3 Nimbus est densitas nubis intempesta et obscura; et inde nimbus a nube. Sunt autem nimbi repentinae et praecipites pluviae. Nam pluvias vocamus lentas et iuges, quasi fluvias, quasi fluentes. 4 Imbres autem et ad nubes et ad pluvias pertinent, dictae a Graeco vocabulo quod terram inebrient ad germinandum. Ex his enim cuncta creantur, unde et Lucretius (1, 715):

Ex igni, terra atque anima nascuntur et imbri.

Est autem nomen Graecum. 5 Grando appellata quod forma eius granorum similitudinem habeat. Haec autem ventorum rigore durantur in nube, ac solidantur in nivem, ruptoque aere solvuntur. 6 Nix a nube, unde venit; et glacies a gelu et aqua, quasi gelaquies, id est gelata aqua. 7 Gelus autem quod eo stringatur tellus; γῆ quippe terra dicitur. Tunc autem maiori gelu stringitur terra, cum fuerit nox serena. 8 Pruina est matutini temporis frigus, quae inde pruina nomen accepit quia sicut ignis urit; πῦρ enim ignis. Urere enim et ad frigus et ad solem pertinet; nam uno sermone duo diversa significantur, pro eo quod unum effectum habent. Similis enim vis est et caloris et frigoris, unde et utraque saxa rumpunt. Nam calor urit, ut est (Virg. Aen. 4, 68):

Uritur infelix Dido.

Item frigus urit, ut est (Virg. Georg. 1, 93):

Aut boreae penetrabile frigus adurat.

9 Ros Graecum est, quod illi δρόσος dicunt. Alii putant ros dictum quia rarus est, et non spissus ut pluvia. 10 Nebula inde dicta, unde et nubila, ab obnubendo scilicet, hoc est operiendo, terram, sive quod nubes volans faciat. Exhalant enim valles humidae nebulas et fiunt nubes; inde nubilum, inde nives. Nebulae autem ima petunt cum serenitas est; summa, cum nubilum. 11 Caligo umbra est de spissitudine aeris effecta. Et dicta caligo quod maxime aeris calore gignatur. 12 Tenebrae dicuntur quod teneant umbras. Nihil autem sunt tenebrae, sed ipsa lucis absentia tenebrae dicuntur; sicut silentium non aliqua res est, sed ubi sonus non est, silentium dicitur; sic tenebrae non aliquid sunt, sed ubi lux non est, tenebrae dicuntur. 13 Umbra est aer carens solem. Dicta autem quod fiat cum solis obicimur radiis. Est autem mobilis et incerta, et ex solis circuitu et ex motu ventorum. Namque quotiens movetur in sole, nobiscum movere videtur; quia ubi quoque loco a radiis solis obstitimus, perinde lumen illi auferimus. Sic et ingredi nobiscum umbra et gestus nostros videtur imitari. 14 Lux, ipsa substantia; lumen, quod a luce manat, id est candor lucis: sed hoc confundunt auctores.

11 De ventis. Ventus est aer commotus et agitatus, et pro diversis partibus caeli nomina diversa sortitus. Dictus autem ventus quod sit vehemens et violentus. Vis enim eius tanta est ut non solum saxa et arbores evellat, sed etiam caelum terramque conturbet, maria commoveat. 2 Ventorum quattuor principales spiritus sunt. Quorum primus ab oriente Subsolanus, a meridie Auster, ab occidente Favonius, a septentrione eiusdem nominis ventus adspirat; habentes geminos hinc inde ventorum spiritus. 3 Subsolanus a latere dextro Vulturnum habet, a laevo Eurum: Auster a dextris Euroaustrum, a sinistris Austroafricum: Favonius a parte dextra Africum, a laeva Corum: porro Septentrio a dextris Circium, a sinistris Aquilonem. Hi duodecim venti mundi globum flatibus circumagunt. 4 Quorum nomina propriis causis signata sunt: nam Subsolanus vocatus eo quod sub ortu solis nascatur; Eurus eo quod ab ἠῶ fluat, id est ab oriente; est enim coniunctus Subsolano; Vulturnus, quod alte tonat. 5 De quo Lucretius (5, 745):

Altitonans Vulturnus et Auster fulmine pollens;

6 Auster ab auriendo aquas vocatus, unde et crassum aerem facit et nubila nutrit. Hic Graece νότος appellatur, propter quod interdum corrumpat aerem. Nam pestilentiam, quae ex corrupto aere nascitur, Auster flans in reliquas regiones transmittit; sed sicut Auster pestilentiam gignit, sic Aquilo repellit. Euroauster dictus quod ex una parte habeat Eurum, ex altera Austrum. 7 Austroafricus, quod iunctus sit hinc et inde Austro et Africo. Ipse et Libonotus, quod sit ei Libs hinc et inde Notus. 8 Favonius nuncupatus eo quod foveat fruges ac flores. Hic Graece Zephyrus, quia plerumque vere flat; unde est illud (Virg. Georg. 1, 44):

Et Zephyro putris se gleba resolvit.

Zephyrus Graeco nomine appellatus eo quod flores et germina eius flatu vivificentur. Hic Latine Favonius dicitur propter quod foveat quae nascuntur. Austro autem flores solvuntur, a Zephyro fiunt. 9 Africus a propria regione vocatus; in Africa enim initium flandi sumit. 10 Corus est qui ab occidente aestivo flat. Et vocatus Corus quod ipse ventorum circulum claudat, et quasi chorum faciat. Hic antea Caurus dictus, quem plerique Argesten dicunt, non ut inprudens vulgus Agrestem. 11 Septentrio dictus eo quod circulo septem stellarum consurgit, quae vertente se mundo resupinato capite ferri videntur. 12 Circius dictus eo quod Coro sit iunctus. Hunc Hispani Gallicum vocant, propter quod eis a parte Galliciae flat. Aquilo dictus eo quod aquas stringat et nubes dissipet; 13 est enim gelidus ventus et siccus. Idem et Boreas, quia ab Hyperboreis montibus flat; inde enim origo eiusdem venti est; unde et frigidus est. Natura enim omnium septentrionalium ventorum frigida et sicca est, australium humida et calida. 14 Ex omnibus autem ventis duo cardinales sunt: Septentrio et Auster. 15 Etesiae autem flabra Aquilonis sunt, quibus nomen inditum est quod certo anni tempore flatus agere incipiunt; ἐνιαυτὸς enim Graece, annus Latine dicitur. Haec autem cursum rectum a Borea in Aegyptum ferunt, quibus Auster contrarius est. 16 Duo sunt autem extra hos ubique spiritus magis quam venti: aura et altanus. 17 Aura ab aere dicta, quasi aeria, quod lenis sit motus aeris. Agitatus enim aer auram facit; unde et Lucretius (5, 503):

Aerias auras.

18 Altanus, qui in pelago est, per derivationem ab alto, id est mari, vocatus. Nam alter est flatus in ripis quem diximus auram; nam aura terrae est. 19 Turbo est volubilitas ventorum; et turbo dictus a terra, quotiens ventus consurgit et terram in circuitum mittit. 20 Tempestas aut pro tempore dicitur, sicut ubique historiographi solent, dum dicunt, "ea tempestate"; aut ab statu caeli, quia magnitudine sui multis diebus oritur. Verno autem et autumnali tempore quam maximae fiunt tempestates, quando nec plena est aestas, nec plena hiems; unde et medium et confine utriusque temporis ex coniunctione aerum contrariorum efficiuntur tempestates. 21 Fragor a fractarum rerum nominatus est sonitu, quia sicca quaeque et arida facile frangit. 22 Procella ab eo quod percellat, id est percutiat et evellat; est enim vis venti cum pluvia. Procellae enim aut de fulminibus, aut de ventis fiunt. Nihil autem velocius ventis; unde et propter celeritatem tam ventos quam fulmina alata fingunt poetae, ut (Virg. Aen. 8, 430):

Alitis Austri.

12 De aquis. Aqua dicta quod superficies eius aequalis sit; hinc et aequor appellatum, quia aequaliter sursum est. 2 Duo autem validissima vitae humanae elementa ignis et aqua; unde graviter damnantur quibus ignis et aqua interdicitur. 3 Aquarum elementum ceteris omnibus imperat. Aquae enim caelum temperant, terram fecundant, aerem exhalationibus suis incorporant, scandunt in sublime et caelum sibi vindicant. Quid enim mirabilius aquis in caelo stantibus? 4 Parum sit in tantam pervenisse altitudinem; rapiunt et secum piscium examina; effusae omnium in terra nascentium causa fiunt. Fruges gignunt, arbores, frutices herbasque produnt, sordes detergunt, peccata abluunt, potum cunctis animantibus tribuunt.

13 De diversitate aquarum. Aquarum naturae diversitas multa est: aliae enim salis, aliae nitri, aliae aluminis, aliae sulphuris, aliae bituminis, aliae curam morborum adhibentes. 2 Nam iuxta Romam Albulae aquae vulneribus medentur. In Italia fons Ciceronis oculorum vulnera curat. In Aethiopia lacus est quo perfusa corpora velut oleo nitescunt. Zamae fons in Africa canoras voces facit. Ex Clitorio lacu Italiae qui biberint vini taedium habent. 3 In Chio insula fontem esse quo hebetes fiant. In Boeotia duo fontes; alter memoriam, alter oblivionem adfert. 4 Cyzici fons amorem Veneris tollit. Boeotiae lacus furialis est, de quo qui biberit ardore libidinis exardescit. In Campania sunt aquae quae sterilitatem feminarum et virorum insaniam abolere dicuntur. In Aethiopiae fonte Rubro qui biberit lymphaticus fit. 5 Leinus fons Arcadiae abortus fieri non patitur. In Sicilia fontes sunt duo, quorum unus sterilem fecundat, alter fecundam sterilem facit. In Thessalia duo sunt flumina: ex uno bibentes oves nigras fieri, ex altero albas, ex utroque varias. 6 Clitumnus lacus in Umbria maximos boves gignit. Reatinis paludis aquis iumentorum ungulas indurari. In Asphaltite lacu Iudaeae nihil mergi potest, quidquid animam habet. 7 In Indis Siden vocari stagnum, in quo nihil innatat, sed omnia merguntur. At contra in Africae lacu Apuscidamo omnia fluitant, nihil mergitur. Marsidae fons in Phrygia saxa egerit. In Achaia aqua profluit e saxis Styx appellata, quae ilico potata interficit. 8 Gelonium stagnum Siciliae tetro odore abigit proximantes. Fons est in Africa circa templum Ammonis, qui humoris nexibus humum stringit: favillas etiam in cespitem solidat. Fons Iob in Idumaea quater in anno colorem mutare dicitur: id est pulverulentum, sanguineum, viridem et limpidum; ternis mensibus in anno tenens ex his unum colorem. 9 In Trogodytis lacus est; ter in die fit amarus et deinde totiens dulcis. Fons Siloa ad radicem montis Sion non iugibus aquis, sed in certis horis diebusque ebullit. In Iudaea quondam rivus sabbatis omnibus siccabatur. 10 In Sardinia fontes calidi oculis medentur, fures arguunt; nam caecitate detegitur eorum facinus. In Epiro esse fontem in quo faces extinguntur accensae et accenduntur extinctae. Apud Garamantes fontem esse ita algentem die ut non bibatur, ita ardentem nocte ut non tangatur. 11 Iam vero in multis locis aquae manant perpetim ferventes, tanta vi ut balnea calefaciant. Quaedam enim terrae sunt quae multum sulphuris et aluminis habent. Itaque cum per venas calentes aqua frigida venit, vicino sulphuris calore contacta excandescit, nec talis ab origine effluit, sed permutatur dum venit. Sulphur enim alumenque secum ferunt aquae; utramque materiam igne plenam minimisque motibus incalescentem.

14 De mari. Mare est aquarum generalis collectio. Omnis enim congregatio aquarum, sive salsae sint sive dulces, abusive maria nuncupantur, iuxta illud (Genes. 1, 10): 'Et congregationes aquarum vocavit maria.' Proprie autem mare appellatum eo quod aquae eius amarae sint. 2 Aequor autem vocatum quia aequaliter sursum est; et quamvis aquae fluctuantes velut montes erigantur, sedatis rursus tempestatibus adaequantur. Altitudo enim maris diversa est, indiscreta tamen dorsi eius aequalitas. 3 Ideo autem mare incrementum non capere, cum omnia flumina, omnes fontes recipiat, haec causa est: partim quod influentes undas ipsa magnitudo eius non sentiat: deinde, quod amara aqua dulce fluentum consumat; vel quod ipsae nubes multum aquarum ad se attrahant; sive quod illum partim auferant venti, partim sol exsiccet; postremum, quod per occulta quaedam terrae foramina percolatus, et ad caput amnium fontesque revolutus recurrat. Maris autem certum non esse colorem, sed pro qualitate ventorum mutari; nam modo flavum est, modo lutulentum, modo atrum.

15 De oceano. Oceanum Graeci et Latini ideo nominant eo quod in circuli modum ambiat orbem. Sive a celeritate, eo quod ocius currat. Item quia ut caelum purpureo colore nitet: oceanus quasi κυάνεος. Iste est qui oras terrarum amplectitur, alternisque aestibus accedit atque recedit; respirantibus enim in profundum ventis aut revomit maria, aut resorbet. 2 Quique a proximis regionibus diversa vocabula sumpsit: ut Gallicus, Germanicus, Scythicus, Caspius, Hyrcanus, Athlanticus, Gaditanus. Nam Gaditanum fretum a Gadibus dictum, ubi primum ab Oceano maris Magni limen aperitur; unde et Hercules cum Gadibus pervenisset, columnas ibi posuit, sperans illic esse orbis terrarum finem.

16 De mediterraneo mari. Mare Magnum est quod ab occasu ex Oceano fluit et in meridiem vergit, deinde ad septentrionem tendit; quod inde magnum appellatur quia cetera maria in conparatione eius minora sunt. Iste est et Mediterraneus, quia per mediam terram usque ad orientem perfunditur, Europam et Africam Asiamque disterminans. 2 Cuius primae partis sinus, qui in Hispaniis perfunditur, Ibericus et Balearicus appellatur. Deinde Gallicus, qui Narbonensem provinciam adluit. Mox Ligusticus, qui iuxta Genuam urbem est proximus. Post haec Tyrrhenus, qui Italiam adtingit; quem Graeci Ionium, Itali Inferum vocant. Inde Siculus, qui a Sicilia usque ad Cretam vadit. Deinde Creticus, qui in Pamphyliam et Aegyptum pertendit. 3 Deinde Hellespontus, qui in septentrionem retorquens, anfractibus magnis iuxta Graecias et Illyricum in angustias septem stadiorum stringitur; quo Xerses ponte navibus facto in Graeciam commeavit: ibi est Abydos. Inde diffusus aequore patenti rursus stringitur et facit Propontidem; qui mox in quingentos passus coartatur, fitque Bosphorus Thracius, quo Darius copias transportavit. 4 Inde Ponticus sinus amplissimus a tergo Maeotidis paludibus; quod mare ex multitudine fluminum dulcius quam cetera, nebulosumque et brevius. Unde et Pontum vocatum, quod sit pervius; atque eo praeter phocas et thynnos atque delphinos, alias beluas maiores non patitur. 5 Sicut autem terra dum una sit, pro diversis locis variis appellatur vocabulis, ita et pro regionibus hoc mare magnum diversis nominibus nuncupatur: nam Ibericum et Asiaticum a provinciis dictum; ab insulis Balearicum, Siculum, Creticum, Cyprium, Aegeum, Carpatium. Nam inter Tenedum et Chium saxum est in mare potius quam insula, quod visentibus procul caprae simile creditur, quam Graeci αἶγα nuncupant, unde et Aegeum mare est dictum; sic et Carpatium mare inter Aegyptum et Rhodum ab insula Carpato illic posita. 6 A gentibus Gallicum, Ausonium, Dalmatium, Ligusticum. Ab oppidis Argolicum, Corinthium, Tyrium, Adriaticum. Nam Adria quaedam civitas Illyrico mari proxima fuit, quae Adriatico mari nomen dedit. 7 A positione caeli, ut Superum et Inferum; quod sit oriens superior, occidens inferior; est autem Tuscum et Adriaticum. A memoria regis, ut Ionium. Io quippe rex fuit Graeciae, unde et Iones Athenienses. Hoc mare et Tyrrhenum dictum, sive quod Tusciam adluit, id est Tyrrheniam, sive a Tyrrhenis nautis, qui se in hoc mare praecipitaverunt. Et sciendum Ionium sinum esse inmensum, ab Ionia usque ad Siciliam, et huius partes esse Adriaticum, Achaicum et Epiroticum. A moribus accolarum Euxinus, Axenus ante appellatus. 8 A casibus hominum qui deciderunt in mare, ut Hellespontum, Icarium, Myrteum. Nam Myrteum mare dictum a Myrtili lapsu, quod illic ab Oenomao praecipitatus sit. Icarus vero Cretensis, ut fabulae ferunt, altiora petens, pinnis solis calore solutis mari, in quo cecidit, nomen inposuit. Phrixus quoque cum Helle sorore sua fugiens insidias novercales conscendit navem signum arietis habentem, qua liberatus est. Helles autem soror eius perpessa naufragium decidit in mare, et mortua Hellesponti mari nomen dedit. 9 Ab ordine fluenti Propontis. Nam dictum Propontum quia Pontum praevenit. Item et a transitu vel angustis meatibus boum Bosphorus. Aegyptius autem pelagus Asiae datur, Gallicus Europae, Africus Libyae: his ut quaeque proxima sunt, venerunt in partes. Pelagus autem est latitudo maris sine litore et portu, Graeco nomine ἀπὸ τοῦ πλαγίου, hoc est a latitudine, dictus; unde et plagia, eo quod sint inportuosa.

17 De sinibus maris. Sinus dicuntur maiores recessus maris, ut in mari Magno Ionius, in Oceano Caspius, Indicus, Persicus, Arabicus, qui et mare Rubrum, qui Oceano adscribitur. 2 Rubrum autem mare vocatum eo quod sit roseis undis infectum; non tamen talem naturam habet qualem videtur ostendere, sed vicinis litoribus vitiatur gurges atque inficitur; quia omnis terra, quae circumstat pelago, rubra est et sanguineo colori proxima. Ideoque inde minium acutissimum excernitur, et alii colores quibus pictura variatur. 3 Ergo cum terra hanc habeat naturam, fluctibus subinde diluitur, et quidquid adesum est, in colorem cadit. Ob hoc etiam in his litoribus gemmae rubrae inveniuntur. Lapillus enim eiusmodi humo involutus cum inter arenas attritus est, et terrae colorem habet et maris. 4 Hoc mare in duos sinus scinditur. Ex his, qui ab oriente est, Persicus appellatur, quia ora illius Persae inhabitant. Alter vero Arabicus dicitur, quod sit circa Arabiam.

18 De aestibus et fretis. Aestus ad Oceanum pertinet, fretus ad utrumque mare. Nam aestus est maris accessus vel recessus, id est inquietudo; unde et aestuaria, per qua mare vicissim tam accedit quam recedit. 2 Fretum autem appellatum quod ibi semper mare ferveat; nam fretum est angustum et quasi fervens mare, ab undarum fervore nominatum, ut Gaditanum vel Siculum; nam freta dicta Varro (L. L. 7, 22) ait quasi fervida, id est ferventia, et motum fervoris habentia. 3 Fretum Siciliae, quod Rhegium dicitur, Sallustius tali ex causa vocari scribit dicens (Hist. 4, 26) Italiae olim Siciliam coniunctam fuisse, et dum esset una tellus, medium spatium aut per humilitatem obrutum est aquis, aut per angustiam scissum. Et inde Ῥήγιον nominatum, quia Graece abruptum hoc nomine nuncupatur. Est autem artissimum trium milium spatio Siciliam ab Italia dividens, fabulosis infame monstris, cuius hinc inde Scylla et Charybdis ostenditur. 4 Scyllam accolae saxum mari inminens appellant, simile celebratae formae procul visentibus. Unde et monstruosam speciem fabulae illi dederunt, quasi formam hominis capitibus caninis succinctam, quia conlisi ibi fluctus latratus videntur exprimere. 5 Charybdis dicta quod gurgitibus occultis naves obsorbeat; est enim mare verticosum, et inde ibi laniata naufragia profundo emergunt. Ter autem in die erigit fluctus, et ter obsorbet; nam accipit aquas ut vomat, vomit ut rursus accipiat. 6 Syrtes sunt harenosa in mari loca. Syrtes autem Sallustius (Iug. 78, 3) a tractu vocari dicit, quod omnia ad se trahant, et adpropinquanti vadoso mari haereant. Haec autem ad mare Aegyptium vicinae sunt, et pariter admiscuntur. Vada vero sunt per qua in mari vel in fluminibus homines vel animalia pedibus vadunt, quae Vergilius (Aen. 1, 111) brevia appellat, Graeci βραχέα.

19 De lacis et stagnis. Sunt autem et quaedam maria quae non miscuntur Oceani fluctibus aut mari Magno, et dicuntur lacus et stagna. 2 Lacus est receptaculum in quo aqua retinetur nec miscetur fluctibus, ut lacus Asphalti, ut lacus Benacus et Larius, et ceteri quos Graeci λίμναι, id est stagnos, vocant. Nam fontes labuntur in fluviis; flumina in freta discurrunt; lacus stat in loco nec profluit. Et dictus lacus quasi aquae locus. 3 Lacus Asphalti idem et mare Mortuum vocatum propter quod nihil gignit vivum, nihil recipit ex genere viventium. Nam neque pisces habet neque adsuetas aquis et laetas mergendi usu patitur aves, sed et quaecumque viventia mergenda temtaveris, quacumque arte demersa statim resiliunt, et quamvis vehementer inlisa confestim excutiuntur; sed neque ventis movetur resistente turbinibus bitumine, quo aqua omnis stagnatur, neque navigationis patiens est, quia omnia vita carentia in profundum merguntur, nec materiam ullam sustinet, nisi quae bitumine inlustratur. 4 Lucernam accensam ferunt supernatare, extincto demergi lumine. Hoc et mare Salinarum dicitur, sive lacus Asphalti, id est bituminis; et est in Iudaea inter Iericho et Zoaran. Longitudo eius usque ad Zoaras Arabiae dirigitur stadiis septingentis octuaginta; latitudo stadiis centum quinquaginta usque ad viciniam Sodomorum. 5 Lacus Tiberiadis ab oppido Tiberiade vocatus, quod quondam Herodes in honorem Tiberii Caesaris condidit. Est autem in Iudaea omnibus lacis salubrior, et ad sanitatem corporum quodammodo efficacior. Circuit stadia . . . 6 Genesar lacus amplissimus in Iudaea longitudine centum quadraginta extenditur stadiis, latitudine quadraginta diffunditur, crispantibus aquis, auram non ventis, sed de se ipso sibi excreans. Unde et Genesar dicitur Graeco vocabulo, quasi generans sibi auram; denique per diffusiora spatia lacus frequentibus auris spirantibus agitatur; unde et purior haustus eius, et ad potandum dulcis et habilis. 7 Benacus lacus Italiae in Venetia, de quo fluvius nascitur Mincius; qui lacus magnitudine sui tempestates imitatur marinas. 8 Lucrinus et Avernus lacus Campaniae sunt. Lucrinus autem dictus quia olim propter copiam piscium vectigalia magna praestabat. Avernus autem lacus vocatus quod aves ibi supervolare non possent; nam antea silvarum densitate sic ambiebatur ut exhalantis inde per angustias aquae sulphureae odor gravissimus supervolantes aves halitu suo necaret: quam rem Augustus Caesar intellegens, deiectis silvis ex pestilentibus amoena reddidit loca. 9 Lacus autem idem et stagnus, ubi inmensa aqua convenit. Nam dictus est stagnus ab eo quod illic aqua stet nec decurrat.

20 De abysso. Abyssus profunditas est aquarum inpenetrabilis, sive speluncae aquarum latentium, e quibus fontes et flumina procedunt; vel quae occulte subter eunt, unde et abyssus dictus. Nam omnes aquae, sive torrentes, per occultas venas ad matricem abyssum revertuntur. 2 Fluctus dicti quod flatibus fiant. Ventorum enim inpulsu agitatae aquae fluctuant. Aqua est stativa et sine motu aequalis. 3 Unda vero, eminens liquor qui semper in motu est. Lucretius (2, 151):

Aerias undas,

id est motus, et corpus illud quod refluctuat. Nam nec unda per se aqua est, sed aqua in motu quodam et agitatione, quasi ab eundo et redeundo, unda vocata. 4 Latex proprie liquor fontis est; et dicta latex quod in venis terrae lateat. 5 Gutta est quae stat, stilla, quae cadit. Hinc stillicidium, quasi stilla cadens. Stiria enim Graecum est, id est gutta: inde fit diminutivum, ut dicamus stilla: dum autem stat, aut pendet de tectis vel arboribus, quasi glutinosa gutta est; dum ceciderit, stilla est. 6 Spuma dicta est ab eo quod spuatur; sordes enim sunt undarum; unde et mustum et ea quae coquuntur spuma purgantur. Hinc et sputum.

21 De fluminibus. Fluvius est perennis aquarum decursus, a fluendo perpetim dictus. Proprie autem flumen ipsa aqua, fluvius cursus aquae. Prius autem flumen quam fluvius, id est prior aqua quam decursus. Duo autem sunt fluminum genera: unum torrens, alterum vivum. De quo Vergilius (Aen. 2, 719):

Donec me flumine vivo

abluero.

2 Torrens est aqua veniens cum impetu. Dictus autem torrens quia pluvia crescit, siccitate torrescit, id est arescit. De quo Pacuvius (13):

Flammeo vapore torrens torret.

Cui Graeci ab hieme nomen dederunt, nos ab aestate; illi a tempore quo succrescit, nos a tempore quo siccatur. 3 Amnis fluvius est nemore ac frondibus redimitus, et ex ipsa amoenitate amnis vocatus. 4 Decursus proprie finis cursus, sive aquarum sit seu quarumlibet rerum. Rivi dicti quod deriventur ad inrigandum, id est ad inducendum aquas in agris; nam inrigare inducere est. 5 Gurges proprie locus altus in flumine. Puteus est locus defossus ex quo hauritur aqua, a potatione dictus. Fons caput est aquae nascentis, quasi aquas fundens. 6 Quidam autem fluviorum propriis ex causis nomina acceperunt, ex quibus nonnulli notandi sunt qui in historiis celebres memorantur. 7 Geon fluvius de Paradiso exiens atque universam Aethiopiam cingens, vocatus hoc nomine quod incremento suae exundationis terram Aegypti inriget; γῆ enim Graece, Latine terram significat. Hic apud Aegyptios Nilus vocatur propter limum quem trahit, qui efficit fecunditatem; unde et Nilus dictus est, quasi νέαν ἰλύν: nam antea Nilus Latine Melo dicebatur. Apparet autem in Nilide lacu, de quo in meridiem versus excipitur Aegypto, ubi Aquilonis flatibus repercussus aquis retroluctantibus intumescit, et inundationem Aegypti facit. 8 Ganges fluvius, quem Phison sancta Scriptura cognominat, exiens de Paradiso pergit ad Indiae regiones. Dictus autem Phison, id est caterva, quia decem fluminibus magnis sibi adiunctis inpletur et efficitur unus: Ganges autem vocatus a rege Gangaro Indiae. Fertur autem Nili modo exaltari, et super Orientis terras erumpere. 9 Tigris fluvius Mesopotamiae de Paradiso exoriens et pergens contra Assyrios, et post multos circuitus in mare Mortuum influens. Vocatus autem hoc nomine propter velocitatem, instar bestiae tigris nimia pernicitate currentis. 10 Euphrates fluvius Mesopotamiae de Paradiso exoriens, copiosissimus gemmis, qui per mediam Babyloniam influit. Hic a frugibus, vel ab ubertate nomen accepit, nam Hebraice Ephrata fertilitas interpretatur: Mesopotamiam enim in quibusdam locis ita inrigat, sicut Nilus Alexandriam. Sallustius autem, auctor certissimus, asserit (Hist. 4, 77) Tigrim et Euphraten uno fonte manare in Armenia, qui per diversa euntes longius dividuntur spatio medio relicto multorum milium; quae tamen terra, quae ab ipsis ambitur, Mesopotamia dicitur. Ex quo Hieronymus (sit. et nom. 202) animadvertit aliter de Paradisi fluminibus intellegendum. 11 Indus fluvius orientis, qui Rubro mari accipitur. 12 Hystaspes fuit Medorum rex antiquissimus, ex quo amnis orientis nomen accepit, qui nunc Hydaspes dicitur. De quo Lucanus . . . Qui dum sit fluvius Persarum, dicitur tamen contra orientem decurrere. 13 Araris fluvius orientis. De quo Vergilius (Ecl. 1, 63):

Aut Ararim Parthus bibet.

Currit enim per Parthiam et Assyriam. 14 Bactrus fluvius orientis a rege Bactro vocatus fertur; a quo et Bactriani et urbs eorum. 15 Choaspis Persarum fluvius, vocatus eorum lingua quod miram aquae dulcedinem habeat, adeo ut Persici reges quamdiu inter ripas Persidis fluit, sibi ex eo pocula vindicarunt. Ex hoc amne quidam Cydnum Ciliciae fluvium derivari existimant. 16 Araxis amnis Armeniae, qui ab uno monte cum Euphrate diversis specubus oritur, dictus quod rapacitate cuncta prosternit. Unde et cum Alexander eum transgredi vellet, ponte fabricato, tanta vi inundavit ut pontem dirueret. Hic brevibus intervallis ab Euphratis ortu caput tollit, ac deinde Caspium fertur in mare. 17 Fluvius Syriae qui vocatur Orontes iuxta Antiochiae muros decurrens, qui a solis ortu oriens non longe ab urbe mari conditur, quem de originis suae tractu Orontem veteres Latine appellavere. Cuius fluentis ex ipso impetu frigidioribus, et zephyris assidue ibi spirantibus tota civitas momentis prope omnibus refrigeratur. 18 Iordanis Iudaeae fluvius, a duobus fontibus nominatus, quorum alter vocatur Ior, alter Dan. His igitur procul a se distantibus in unum alveum foederatis, Iordanis deinceps appellatur. Nascitur autem sub Libano monte, et dividit Iudaeam et Arabiam; qui per multos circuitus iuxta Iericho in mare Mortuum influit. 19 Eusis Caucaseis montibus fusus cum pluribus aliis in Eusinum se praecipitat mare; unde et nuncupatur. 20 Cydnus amnis Ciliciae e Tauro monte progrediens, miram aquarum habens suavitatem, et quia quidquid candidum est, 'cydnum' gentili lingua Syri dicunt. Unde et amni huic nomen datum, quia tumet aestate, quando nives solvuntur; reliquis anni temporibus tenuis est et quietus. 21 Hylas fluvius Asiae. Pactolus fluvius Asiae, harenas aureas trahens: de quo Vergilius (Aen. 10, 142):

Pactolusque inrigat auro.

Quem pro aurato fluore aliter Chrysorrhoam vocant. 22 Hermus fluvius Asiae qui Smyrneos secat campos, et ipse fluctibus aureis et harenis plenus; a quo et Smyrna vocata est. 23 Maeander amnis Asiae flexuosus, qui recurrentibus ripis inter Cariam et Ioniam praecipitatur in sinum qui Miletum dividit et Prienam;º Maeander autem vocatus quod sit flexuosus et numquam currat rectus. De quo Ovidius (Met. 2, 246):

Curvis ludit Maeander in undis.

24 Tanus fuit rex Scytharum primus, a quo Tanais fertur fluvius nuncupatus, qui ex Riphaeis silvis veniens dirimit Europam ab Asia, inter duas mundi partes medius currens atque in Pontum fluens. 25 Inachus Achaiae amnis Argolicos inrigans campos, quem rex Inachus a se nominavit, qui exordium Argivae gentis primus dedit. Ibi et Erymanthus ab Erymantho monte demissus. 26 Padus Italiae fluvius a iugis Alpium fusus ex tribus fontibus oritur; ex quibus uni vocabulum est Padus, qui diffusus in modum stagni amnem sinu digerit; a quo et Padus est nuncupatus. Hic a Graecis Eridanus cognominatus, ab Eridano Solis filio, quem Phaethontem dicunt; qui fulmine percussus in eodem fluvio deiectus est et extinctus. Augetur autem exortu Canis liquescentibus nivibus, et cum accessione triginta fluminum circa Ravennam in Adriaticum mare defertur. 27 Tiberis Italiae fluvius a Tiberino rege Albanorum dicitur appellatus, qui in hunc fluvium cecidit, et de exitu suo nomen dedit. Nam antea Albula antiquum nomen a colore habuit, quod nivibus albus sit. Ipse est autem Tibris, qui et Tiberis; sed Tiberis in quotidianoº sermone, Tibris in versu dicitur. 28 Danubius Germaniae fluvius vocari fertur a nivium copia quibus magis augetur. Iste est qui in Europa plus omnibus habet famam. Idem et Ister, quia dum per innumeras vadit gentes, mutat et nomen et maiores sibi ambiendo colligit vires. Oritur a Germanicis iugis et occidentalibus partibus barbarorum, pergens contra orientem: sexaginta in se fluvios recipit: septem ostiis in Pontum influit. 29 Rhodanus Galliae fluvius ab oppido Rhodo cognominatus, quem coloni Rhodiorum locaverunt; qui rapido concitus cursu, Tyrrheni aequoris freta scindens, non modicum saepe navigantium facit periculum, dum inter se maris fluctus et amnis fluenta decertant. 30 Rhenus a Rhodani societate fertur vocatus, quoniam cum eodem ex una provincia oritur. Est autem Germaniae fluvius inter tres Europae maximos fluvios conputatus, qui a iugo Alpium usque in Oceani profunda cursus suos dirigit.

31 Iberus amnis, qui quondam totius Hispaniae nomen dedit. 32 Mineus fluvius Galliciae nomen a colore pigmenti sumpsit, qui in eo plurimus invenitur. 33 Durius a Graecis, quasi Doricus. Tagum fluvium Cartago Hispaniae nuncupavit, ex qua ortus procedit; fluvius harenis auriferis copiosus, et ob hoc ceteris fluviis Hispaniarum praelatus. 34 Baetus fluvius, qui et Baeticae provinciae nomen dedit. De quo Martialis (12, 98, 1):

Baetis olivifera crinem redimite corona,

aurea qui nitidis vellera tingis aquis;

eo quod ibi lanae pulchro colore tinguntur. Baetis autem dictus eo quod humili solo decurrat: bitin enim Graeci humile vel mersum vocant. 35 Quaedam autem flumina in diluvio soluta mole terrarum praeclusa sunt, quaedam vero, quae non erant, abyssi tunc ruptis meatibus eruperunt.

22 De diluviis. Diluvium dictum quod aquarum clade omnia quae inundaverit deleat. 2 Primum diluvium extitit sub Noe, quando hominum sceleribus offensus Omnipotens, toto orbe contecto, deletis cunctis, unum spatium caeli fuit ac pelagi. Cuius indicium hactenus videmus in lapidibus quos in remotis montibus conchis et ostreis concretos, saepe etiam cavatos aquis visere solemus. 3 Secundum diluvium fuit in Achaia Iacob patriarchae et Ogygi temporibus, qui Eleusinae conditor et rex fuit, nomenque loco et tempori dedit. 4 Tertium diluvium in Thessalia Moysi vel Amphictyonis temporibus fuit, qui tertius post Cecropem regnavit. Cuius temporibus aquarum inluvies maiorem partem populorum Thessaliae absumpsit paucis per refugia montium liberatis, maxime in monte Parnaso; in cuius circuitu Deucalion tunc regno potiebatur, qui tunc ad se ratibus confugientes susceptos per gemina Parnasi iuga fovit et aluit. A quo propterea genus hominum Graecorum fabulae ex lapidibus reparatum ferunt ab eo propter hominum insitam cordis duritiam. 5 Sed et flumina cum insolitis aucta imbribus ultra consuetudinem, vel diuturnitatem vel magnitudinem, redundant multaque prosternunt, et ipsa diluvium dicuntur. Sciendum autem, flumina cum supra modum crescunt, non tantum ad praesens inferre damna, sed etiam et aliqua significare futura.


[image ALT: Valid HTML 4.01.]

Pagina recensita: IX Kal. Aug. 03