[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
ad litteras
mittendas
Bill Thayer
[Link to an English help page]
English

[ALT imaginis: Cliccare qui per una pagina di aiuto in Italiano.]
Italiano

[ALT imaginis: Clicca hic ad paginam adiutorii legendam (Anglice).]
Adjutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Sursum

[Legamen ad ostium situs mei]
Ostium

[ALT imaginis: legamen ad priorem partem]
Liber
XVIII
[imago inanis]
Textum quam diligentissime perscrutavi et recensui —
sed si quemlibet errorem invenies, mihi, quaeso, scribe.

[ALT imaginis: legamen ad subsequentem partem]
Liber
XX
Pagina tota depicta, ite ad capita recte:
I II III IV V VI VII VIII IX X XI XII XIII XIV XV XVI XVII XVIII XIX XX
XXI XXII XXIII XXIV XXV XXVI XXVII XXVIII XXIX XXX XXXI XXXII XXXIII XXXIV

Isidori Hispalensis Episcopi
Etymologiarum sive Originum

Liber XIX

DE NAVIBUS, AEDIFICIIS ET VESTIBUS

1 De navibus. Artium quarundam vocabula quibus aliquid fabricatur, vel instrumenta artificum, vel quae ministerium exhibent, atque aliquid huiuscemodi deinceps ex parte notanda studui. 2 Artifex generale nomen vocatur quod artem faciat, sicut aurifex qui aurum facit. Faxo enim pro facio antiqui dicebant. 3 Nauclerus domnus navis est, appellatus ita quod navis in sorte eius sit; κλῆρος enim Graece sors dicitur. Ceteri autem in navi in contributione sunt. 4 Gubernio, qui et gubernator, quasi coibernator, quod coibeat prudentia sua iberna, id est tempestates maris. 5 Nauta a nave dictus per derivationem. Navita autem pro nauta poetice dicitur, sicut Mavors pro Mars; nam rectum est nauta. 6 Remex vocatus quod remum gerit; sic autem remex quomodo tubex dicitur nominativo casu. 7 Epibata Graeco nomine appellatur, qui Latine dicitur superveniens. Hic nihil habet negotii, sed naulo dato in alias terras transire disponit. 8 Navem quidam perhibent dictam eo quod navum rectorem quaerat, id est peritum, sapientem, strenuum, qui continere et gubernare novit propter maritima pericula et casus. Unde est illud Salomonis (Prov. 1,5): 'Intelligens gubernacula possidebit.' Lydii autem primum navem fabricaverunt, pelagique incerta petentes pervium mare usibus humanis fecerunt. 9 Rates primum et antiquissimum navigii genus e rudibus tignis asseribusque consertum; ad cuius similitudinem fabricatae naves ratariae dictae. Nunc iam rates abusive naves; nam proprie rates sunt conexae invicem trabes. 10 Trieris navis magna, quam Graeci durconem vocant. De qua in Esaia (33, 21): 'Non transibit per eam trieris magna.' 11 Carpasia navis a Carpatho insula nominata, sicut a Rodo Rodia, sicut ab Alexandria Alexandrina. 12 Liburnae dictae a Libyis; naves enim sunt negotiatorum. De qualibus Horatius (Epod. 1, 1):

Ibis Liburnis inter alta navium.

13 Rostratae naves vocatae ab eo quod in fronte rostra aerea habeant propter scopulos, ne feriantur et conlidantur. 14 Longae naves sunt quas dromones vocamus, dictae eo quod longiores sint ceteris: cuius contrarius musculus, curtum navigium. Dromo autem a decurrendo dictus; cursum enim Graeci δρόμον vocant. 15 Classis dicta est a Graeco vocabulo, ἀπὸ τῶν κάλων, id est lignis; unde et calones naviculae quae ligna militibus portant. 16 Ancyromachus dictus pro eo quod celeritate sui ancoris et instrumentis reliquis navium vehendis sit aptus. 17 Phaselus est navigium quem nos corrupte baselum dicimus. De quo Vergilius (Georg. 4, 289):

Pictisque phaselis.

18 Scapha, qui et κατάσκοπος, navigium quod Latine speculatorium dicitur; σκοπὸς enim Latine intendere dicitur. 19 Barca est quae cuncta navis conmercia ad litus portat. Haec navis in pelago propter nimias undas suo suscipit gremio: ubi autem adpropinquaverit portum, reddit vicem barca navi quam accepit in pelago. 20 Paro navigium piratarum aptum, et ex his ita vocatum. Cicero (Mar. 3):

Tunc se fluctigero tradit mandatque paroni.

Et alibi (Com. pall. inc. 21):

Parunculis ad litus ludit celeribus.

21 Mioparo quasi minimus paro. Est enim scapha ex vimine facta, quae contecta crudo coreo genus navigi praebet; quales utuntur Germanorum piratae in Oceani litoribus vel paludibus ob agilitatem. De qualibus Historia 'Gens,' inquit, 'Saxonum mioparonibus, non viribus nituntur, fugae potius quam bello parati.' 22 Celoces, quas Graeci κέλητας vocant, id est veloces biremes vel triremes, agiles et ad ministerium classis aptae. Ennius (Ann. 478):

Labitur uncta carina per aequora cana celocis.

23 Biremes autem naves sunt habentes remorum ordinem geminum. Triremes et quadriremes trium et quattuor ordinum. Sic et penteres et hexeres, quinos vel senos ordines habentes. 24 Actuariae naves sunt quae velis simul et remis aguntur. Hippagogus, in quo equos transvehere solitum est. Pontonium navigium fluminale tardum et grave, quod nonnisi remigio progredi potest. Hic et traiectus, id est extentus: est enim latus; unde et transenna dicitur extentus funis. 25 Lembus navicula brevis, qui alia appellatione dicitur et cumba et caupulus, sicut et lintris, id est carabus, quem in Pado paludibusque utuntur. 26 Carabus parva scapha ex vimine facta, quae contecta crudo coreo genus navigii praebet. Portemia navicula Syriatici generis lata et sine carina, a portando vocata. Utuntur his in Pannonia. 27 Trabariae amnicae naves quae ex singulis trabibus cavantur, quae alio nomine litorariae dicuntur. Haec et caudicae, ex uno ligno cavato factae; et inde caudicae quia a quattuor usque ad decem homines capiunt.

2 De partibus navium et armamentis. Puppis posterior pars navis est, quasi post; prora anterior, quasi priora. Cumba locus imus navis, quod aquis incumbat. Carina a currendo dicta, quasi currina. 2 Fori navium latera concava, a ferendo onere dicta; sive tabulata navium quae sternuntur, dicta ab eo quod incessus ferant vel foris emineant. De quibus Vergilius (Aen. 6, 412):

Laxatque foros.

3 Columbaria in summis lateribus navium loca concava per qua eminent remi; dicta, credo, quod sint similia latibulis columbarum in quibus nidificant. 4 Agea viae sunt, loca in navi per qua ad remiges hortator accedit. De qua Ennius (Ann. 492):

Multa foro ponet, et agea longa repletur.

5 Transtra sunt tabulae ubi sedent remiges, quod in transverso sint dicta; quae Vergilius (Aen. 6, 411) iuga appellat. 6 Remi a removendis, tonsae a tondendis et decutiendis fluctibus dicti, sicut tonsores a tondendis et decutiendis capillis. 7 Palmula est extrema latitudo remi, a palma dicta, qua mare inpellitur. Antemnae autem dictae quod ante amnem sint positae; praeterfluit enim eas amnis. Cornua extremae partes antemnarum sunt, dictae per tropum. 8 Malus est arbor navis qua vela sustinentur. Malus autem dictus quia habet instar mali in summitate, vel quia quasi quibusdam malleolis ligneis cingitur, quorum volubilitate vela facilius elevantur. 9 Modius est cui arbor insistit, ob similitudinem mensuralis vasis dictus. Carchesia sunt in cacumine arboris trochleae, quasi F littera, per qua funes trahuntur. Cinna (4):

Lucida confulgent alti carchesia mali.

10 Trochleae autem vocatae quod rotulas habent; τροχὸς enim Graece rota dicitur. 11 Parastatae stipites sunt pares stantes quibus arbor sustinetur. Cato (inc. 18): 'Malum deligatum, parastatae vinctae.' 12 Clavus est quo regitur gubernaculum. De quo Ennius (Ann. 483):

Ut clavum rectum teneam navemque gubernem.

13 Porticulus malleus in manu portatus, quo modo signum datur remigantibus. De quo Plautus (Asin. 518):

Ad loquendum atque tacendum tute habes porticulum.

14 Tonsilla uncinus ferreus vel ligneus ad quem in litore defixum funes navium inligantur. De quo Ennius (Ann. 499):

Tonsillas apiunt, configunt litus, aduncas.

15 Anchora dens ferreus ex Graeca etymologia nomen ducit, quod quasi hominis manus conprehendat vel scopulos vel arenas. Nam manus Graece κυρα dicitur: apud Graecos autem aspirationem non habet, nam ἄγκυρα dicitur; unde et apud maiores sine aspiratione proferebatur. 16 Pulvini sunt machinae quibus naves deducuntur et subducuntur in portum. Pons, scala navium.

3 De velis. Vela Graeci ἄρμενα dicunt, proinde quod aere moventur; apud Latinos autem vela a volatu dicta. Unde est illud (Virg. Aen. 3, 520):

Velorum pandimus alas.

2 Genera velorum: acation, epidromos, dolo, artemo, siparum, mendicum. Ex quibus acation velum maximum, et in media nave constitutum. 3 Epidromos secundae amplitudinis, sed ad puppim. Dolon minimum velum, et ad proram defixum. Artemo dirigendae potius navis causa conmentatum quam celeritatis. 4 Siparum genus veli unum pedem habens, quo iuvari navigia solent in navigatione quotiens vis venti languescit. De quo Lucanus (5, 428):

Summaque tendens

sipara velorum perituras colligit auras;

quod ex separatione existimant nominatum. Pes extremus angulus veli, quem sic nautae loquuntur.

4 De funibus. Funes dicti quod antea in usum luminis fuerint circumdati cera; unde et funalia. Restes, sive quod rates contineant, seu quod his retes tendantur. Rudentes sunt funes navium ex nimio stridore ita dicti. 2 Spirae funes quae in tempestatibus utuntur; quas nautici suo more cucurbas vocant. Spirae autem ab sparto vocatae. 3 Propes funis quo pes veli alligatur, quasi pro pedes. De quo Turpilius (215):

Quasi quum ventus fert navem in mare

secundus, si quis propedon misit si veli sinistrum.

4 Tormentum funis in navibus longus, qui a prora ad puppim extenditur quo magis constringantur. Tormenta autem a tortu dicta, restes funesque. 5 Scaphon funis in prora positus. De quo Caecilius (256):

Venerio cursu veni, prolato pede

usque ad scaphonem.

6 Opisphora funes quae cornibus antemnae dextra sinistraque tenduntur retroverso. Prosnesium funis quo navis in litore ligatur ad palum. 7 Mitra funis qua navis media vincitur. Anquina quo ad malum antemna constringitur. De qua Cinna (5):

Atque anquina regat stabilem fortissima cursum.

8 Remulcum funis quo deligata navis trahitur vice remi. De quo Valgius (4):

Hic mea me longo succedens prora remulco

laetantem gratis sistit in hospitiis.

9 Struppi vincula loro vel lino facta quibus remi ad scalmos alligantur. De quibus Livius (10):

Tumque remos iussit religare struppis.

10 Catapirates linea cum massa plumbea, qua maris altitudo temtatur. Lucilius (1191):

Hunc catapiratem puer eodem devoret unctum

plumbi paucillum rudus lineique mataxam.

5 De retibus. Retes vocatae sive a retinendis piscibus, sive a restibus quibus tenduntur. Minus autem rete synplagium dicitur a plagis; nam proprie plagas dici funes illos quibus retia tenduntur circa imam et summam partem. 2 Funda genus est piscatoriae retis, dicta ab eo quod in fundum mittatur. Idem etiam a iactando iaculum dicitur. Plautus (frag. 175):

Probus quidem antea iaculator eras.

3 Tragum genus retis ab eo, quod trahitur, nuncupatum. Ipsa est et verriculum; verrere enim trahere est. 4 Nassa. Cassis genus venatoriae retis, quod capiat. Hinc est quod incassum dicimus, id est sine causa; quasi sine cassibus, sine quibus venatio inanis est. 5 Conopium retia qua culices excluduntur in modum tentorii; quo magis Alexandrini utuntur, quia ibi ex Nilo culices copiosi nascuntur. Unde et conopeum dicitur; nam Canopea Aegyptus est.

6 De fabrorum fornace. Faber a faciendo ferro inpositum nomen habet. Hinc derivatum nomen est ad alias artium materias fabros vel fabricas dicere; sed cum adiectione, ut faber lignarius et reliqua, propter operis scilicet firmitatem. 2 In fabrorum autem fornace gentiles Vulcanum auctorem dicunt, figuraliter per Vulcanum ignem significantes, sine quo nullum metalli genus fundi extendique potest. Nihil est enim pene quod igne non efficiatur. Alibi enim vitrum, alibi argentum, alibi plumbum, alibi mineum, alibi pigmenta, alibi medicamenta efficit. Igne lapides in aere solvuntur, igne ferrum gignitur ac domatur, igne aurum perficitur, igne cremato lapide caementa et parietes ligantur. 3 Lapides nigros ignis coquendo candificat, ligna candida urendo obfuscat, carbones ex pruna fulgida nigros facit, de lignis duris fragiles, de putribilibus inputribiles reddit, stricta solvit, soluta restringit, dura mollit, mollia dura reddit. Habet et medicaminis usum. Nam saepe uri prode est. Pestilentiae quoque, quae obscuratione solis contrahitur, auxiliari certum est. In opere quoque aliud gignit primis ignibus, aliud secundis, aliud tertiis. 4 Habet quoque et aliam in se diversitatem ignis. Nam alius est qui usui humano, alius qui iudicio apparet divino, sive qui de caelo fulmen adstringit, sive qui de terra per vertices montium eructuat. 5 Ignis autem dictus quod nihil gigni potest ex eo; est enim inviolabile elementum, adsumens cuncta qua rapit. Fabrica duabus rebus constat: ventis et flamma. 6 Flamma vero proprie fornacis est dicta, quod flatu follium excitetur. Fornax vero ab igne vocata; φῶς enim ignis est. Kaminus fornax Graecum est, dirivatumκαῦμα. 7 Favilla est deserta igni scintilla. Pruna est quamdiu ardet; quum autem extincta fuerit, carbo nominatur. Pruna autem a perurendo dicta est; carbo vero, quod flamma caret. Qui dum interisse creditur, maioris fit virtutis; nam iterum accensus fortiori luce calescit. Cuius tanta est etiam et sine igne firmitas ut nullo humore conrumpatur, nulla vetustate vincatur. Extinctus enim tantum incorruptibiliter durat, ut hi qui limites figunt eos infossos terra substernant, et lapides desuper figant ad convincendum litigatorem post quantalibet saecula fixumque lapidem limitem esse agnoscant.

7 De instrumentis fabrorum. Incus est in quo ferrum tunditur, a caedendo dictus, eo quod illic aliquid cudamus, id est feriendo producamus; cudere enim caedere et ferire est. Veteres autem non incudem vocabant, sed intudem, eo quod in ea metallum tunditur, hoc est tendatur; unde et tudis malleus, a tundendo, id est tendendo, dictus. 2 Malleus vocatus quia, dum quid calet et molle est, caedit et producit. Marcus malleus maior; et dictus marcus quod maior sit ad caedendum et fortior. Martellus, mediocris. Marculus malleus pusillus. Lucilius (1165):

Et velut in fabrica fervens cum marculus ferrum

multorum magnis ictibus tundit.

3 Forcipes quasi ferricipes, eo quod ferrum candens capiant teneantque, sive quod ab his aliquid forvum capimus et tenemus, quasi forvicapes. Nam forvum est calidum; unde et fervidum; unde et formosos dicimus quibus calor sanguinis ex rubore pulchritudinem creat. 4 Lima dicta eo quod lene faciat. Nam limum lene est. Cilium est unde operantur argentarii; a quo et caelata vasa dicuntur.

8 De fabricis parietum. In fabricis atque tectorum Graeci inventorem Daedalum adserunt; iste enim prius didicisse fabricam a Minerva dicitur. Fabros autem sive artifices Graeci τέκτονας vocant, id est instructores. Architecti autem caementarii sunt, qui disponunt in fundamentis. Unde et Apostolus de semetipso (1 Cor. 3, 10) 'Quasi sapiens' inquit 'architectus fundamentum posui.' 2 Maciones dicti a machinis in quibus insistunt propter altitudinem parietum.

9 De dispositione. Aedificiorum partes sunt tres: dispositio, constructio, venustas. Dispositio est areae vel solii et fundamentorum discriptio.

10 De constructione. Constructio est laterum et altitudinis aedificatio. Constructio autem vel instructio vocata eo quod astringat et cohaerere faciat, ut lapides luto et ligna et lapides invicem sibi. Nam et intinctio ferri in aqua instrictura est; nisi enim candens tinguatur, stringi et cohaerere non potest ferrum. Item constructio a multitudine lapidum et lignorum dicta; unde et strues. Aliud est enim aedificatio, aliud instauratio; nam aedificatio nova constructio est, instauratio vero quod reparatur ad instar prioris. Nam instar veteres pro similitudine ponebant: inde et instaurare dicebant. 2 Constat autem constructio fundamento, lapidibus, calce, arena et lignis. Fundamentum dictum quod fundus sit aedificii. Idem et caementum a caedendo dictum, quod caeso crasso lapide surgat. 3 Lapides in structuris apti: albus, Tiburtinus, columbinus, fluvialis, spongia, rubrus et reliqui. 4 Albus lapis, alius durus, alius mollis. Mollis dentata serra secatur, tractabilis in opere est, ita ut in eo, quasi in ligno, litterae scribantur. 5 Tiburtinus a loco Italiae dictus, qui dum sit ad fabricam fortis, vapore tamen dissilit. 6 Tophus aedificiis inutilis est, fundamentis aptus, mortalitate et mollitia. Ex aestu enim et halitu maris friatur et verberatur imbribus. 7 Arenacius lapis concretus maris arenis. Hic et bibulus dicitur; servat enim humore acceptum. Idem et in Baetica Gaditanus ab insula Oceani ubi plurimus exciditur. 8 Piperinus subalbidus cum punctis nigris, durus atque fortissimus. Cochleacius cochleis lapillisque et arena concretus, asperrimus et interdum fistulosus. 9 Columbinus a colore avis nuncupatus, natura vicinus gypso et mollitie simillimus. 10 Molaris in parietibus utilis, quia est quaedam pinguior natura eius, duraque et aspera. Ex quo etiam et molae fiunt; unde et nomen traxit. Huius quattuor genera: albus, niger, permixtus ac fistulosus. 11 Spongia lapis creatus ex aqua, levis ac fistulosus et cameris aptus. 12 Silex durus lapis, ex cuius genere nigri silices optimi, quibusdam in locis et rubentes. Albi silices contra vetustatem incorrupti: idem et in monumentis scalpti et incorrupti permanent, quibus ne ignis quidem nocet; nam ex his etiam formae fiunt, in quibus aera funduntur. Viridis silex vehementer et ipse igni resistens, sed nusquam copiosus; et, ubi invenitur, lapis, non saxum est. 13 Pallidus in caemento raro utilis. Globus contra iniurias fortis, sed in structura infidus, nisi fuerit multa suffrenatione devinctus. 14 Fluviatilis silex semper veluti madens est. Hic aestate exhiberi oportet nec ante biennium inserere in structuris domorum. Fictilium operum ad parietes et fundamenta coctis laterculis, ad tecta imbriculis tegulisque aptantur. 15 Tegulae vocatae quod tegant aedes, et imbrices quod accipiant imbres. Tegulae autem primae positionis nomen, cuius diminutivum tigillum. 16 Laterculi vero vocati quod lati formentur circumactis undique quattuor tabulis. Lateres autem crudi sunt, qui et ipsi inde nominati quod lati ligneis formis efficiuntur. 17 Quorum crates dicuntur, in quibus lutum pro isdem lateribus crudis portare solent. Sunt enim conexiones cannarum, dicti ἀπὸ τοῦ κρατεῖν, id est quod se invicem teneant. 18 Lutum autem vocatum quidam per antiphrasin putant quod non sit mundum; nam omne lotum mundum est. 19 Calcis viva dicta quia dum sit tactu frigida, intus occultum continet ignem; unde perfusa aqua statim latens ignis erumpit. Natura eius mirum aliquid facit: postquam enim arserit, aquis incenditur, quibus solet ignis extingui; oleo extinguitur, quo solet ignis accendi. Usus eius in structuris fabricae necessarius; nam lapis lapidi non potest adhaerere fortius nisi calce coniunctus. 20 Gypsum cognatum calci est, et est Graecum nomen. Plura eius genera. Omnium autem optimum lapidi speculari. Est enim signis aedificiorum et coronis gratissimus. 21 Arena ab areditate dicta, non ab adhaerendo, in fabricis, ut quidam volunt. Huius probatio si manu inpressa stridet, aut si in vestem candidam sparsa nihil sordis relinquat. 22 Columnae pro longitudine et rotunditate vocatae, in quibus totius fabricae pondus erigitur. Antiqua ratio erat columnarum altitudinis tertia pars latitudinum. Genera rotundarum quattuor: Doricae, Ionicae, Tuscanicae, Corintheae, mensura crassitudinis et altitudinis inter se distantes. Quintum genus est earum quae vocantur Atticae, quaternis angulis aut amplius, paribus laterum intervallis. Bases fulturae sunt columnarum, quae a fundamento consurgunt, et superpositae fabricae sustinent pondus. 23 Basis autem nomen petrae est fortissimae Syro sermone. 24 Capitolia dicta quod sint columnarum capita, quasi super collum caput. Epistolia sunt, quae super capitella columnarum ponuntur: et est Graecum. 25 Pavimenta originem operis a Graecis habent; vocata autem pavimenta eo quod paviantur, id est caedantur. Unde et pavor, quia caedit cor. 26 Ostracus est pavimentum testaceum, eo quod fractis testis calce admixto feriatur; testam enim Graeci ὄστρα dicunt. 27 Rudus artifices appellant lapides contusos et calce admixtos, quos in pavimentis faciendis superfundunt; unde et rudera dicuntur. 28 Canalis ab eo quod cava sit in modum cannae. Sane canalem melius genere feminino quam masculino proferimus. 29 Fistulae aquarum sunt dictae quod aquas fundant et mittant. Nam στολα Graece mittere est. Formae earum pro magnitudine aquae et capacitate fiunt, per quas aquae per certos modulos dividuntur. E quibus est uncia et quinaria, digitus quadratus, digitus rotundus, et ceteri modi quique.

11 De venustate. Hucusque partes constructionis: sequitur de venustate aedificiorum. Venustas est quidquid illud ornamenti et decoris causa aedificiis additur, ut tectorum auro distincta laquearia et pretiosi marmoris crustae et colorum picturae.

12 De laqueariis. Laquearia sunt quae cameram subtegunt et ornant, quae et lacunaria dicuntur quod lacus quosdam quadratos vel rotundos ligno vel gypso vel coloribus habeat pictos cum signis intermicantibus. Principaliter autem lacus dicitur, ut Lucilius (1290):

Resultant aedesque lacusque.

Cuius diminutio lacunar facit, ut Horatius (C. 2, 18):

Neque aureum
mea renidet in domo lacunar.

Inde fit alia diminutio lacunarium; et per ἀντίστιχον laquearium facit.

13 De crustis. Crustae tabulae sunt marmoris; unde et marmorati parietes crustati dicuntur. Qui autem marmora secandi in crustas excogitaverint non constat. Fiunt autem arena et ferro serraque in praetenui linea premente arenas tractuque ipso secante, sed crassior arena plus erodit marmoris; nam tenuis fabricis et polituris adcommodata est.

14 De lithostrotis. Lithostrota sunt elaborata arte picturae parvolis crustis ac tessellis tinctis in varios colores. Tesselli autem sunt a tesseris nominati, id est quadratis lapillis per diminutionem.

15 De plastis. Plastice est parietum ex gypso effigies signaque exprimere pingique coloribus. Plastice autem dictum Graece, quod Latine est fingere terra vel gypso similitudines. Nam et inpressa argilla formam aliquam facere plastis est. Unde et protoplastus est dictus homo qui ex limo primus est conditus.

16 De pictura. Pictura autem est imago exprimens speciem rei alicuius, quae dum visa fuerit ad recordationem mentem reducit. Pictura autem dicta quasi fictura; est enim imago ficta, non veritas. Hinc et fucata, id est ficto quodam colore inlita, nihil fidei et veritatis habentia. Unde et sunt quaedam picturae quae corpora veritatis studio coloris excedunt et fidem, dum augere contendunt, ad mendacium provehunt; sicut qui Chimaeram tricipitem pingunt, vel Scyllam hominem sursum, caninis autem capitibus cinctam deorsum. 2 Picturam autem Aegyptii excogitaverunt primum umbra hominis lineis circumducta. Itaque initio talis, secunda singulis coloribus, postea diversis; sicque paulatim sese ars ipsa distinxit, et invenit lumen atque umbras differentiasque colorum. Unde et nunc pictores prius umbras quasdam et lineas futurae imaginis ducent, deinde coloribus conplent, tenentes ordinem inventae artis.

17 De coloribus. Colores autem dictos quod calore ignis vel sole perficiuntur, sive quod initio colabantur ut summae subtilitatis existerent. 2 Colores aut nascuntur aut fiunt. Nascuntur, ut Sinopis, rubrica, Paraetonium, Melinum, Eretria, auripigmentum. Ceteri finguntur aut arte aut permixtione. 3 Sinopis inventa primum in Ponto est: inde nomen a Sinope urbe accepit. Species eius tres: rubra et minus rubens, et inter has media. 4 Rubrica vocata quod sit rubra et sanguineo proxima. Haec plurimis locis gignitur, sed optima Ponto; unde et Pontica dicitur. 5 Syricum rubri coloris pigmentum, ex quo et librorum capita scribuntur. Ipsud est et Phoeniceum, appellatum ita eo quod in Syria colligatur in litoribus Rubri maris, ubi Phoenices inhabitant. 6 Aliud est autem sericum, aliud Syricum. Nam sericum lana est quam Seres mittunt; Syricum vero pigmentum quod Syrii Phoenices in Rubri maris litoribus colligunt. Est autem et inter facticios; nam saepe fit aut Sinopide aut sandyce mixtus. 7 Minium primi Graeci in Ephesiorum solo invenisse traduntur. Cuius pigmenti Hispania ceteris regionibus plus abundat; unde etiam nomen proprio flumini dedit. Huius distillatio argentum liquidum gignit. 8 Minion autem hoc quidam dicunt esse cinnabarin. Cinnabarin a dracone et barro, id est elephanto, cognominatum. Aiunt enim draconum esse sanguinem dum inplicant elephantos. Ruunt enim beluae et dracones obruuntur, quorum fusus cruor terram inficit, fitque pigmentum quidquid solo tincxerit. Est autem pulvis coloris rubri. 9 Prasin, id est creta viridis, etsi in aliquibus terris promiscue generetur, optima tamen in Libya Cyrenensi. 10 Chrysocolla colore prasina est, dicta quod vena eius aurum habere traditur. Haec et in Armenia nascitur, sed ex Macedonia probabilis venit. Foditur enim ex metallis aeris, cuius inventio argentum atque Indicum prodit. Nam venae eius cum his habent naturae societatem. 11 Cypria ab insula Cypro, ubi plurima reperitur. Sandaraca in insula Rubri maris Topazo nascitur, colore cinnabari, odore sulphureo. Invenitur autem in aureis et in argentariis metallis, melior quo magis rufa quoque magis virus redolet; quamquam et cerussa si torreatur in fornace sandaracum facit, unde et color est flammeus. Quod si torreatur aequa parte rubrica admixta, sandycem reddit. 12 Arsenicum, quod Latini ob colorem auri auripigmentum vocant, colligitur in Ponto ex auraria materia, ubi etiam sandaraca. Optimum est quod in aureum colorem transit, purum et fissile gracili venarum discursu; quod vero pallidius aut sandaracae simile est deterius iudicatur: est et tertium genus squamosum quo miscitur aureus color. Vis earum ut sandaracae, sed acrior. 13 Ochra et ipsa in insula Rubri maris Topazo gignitur, ubi et sandaraca. Fit quoque et ochra exusta rubrica in ollis novis luto circumlitis, quae quanto magis in camino arserit tanto melior fit. 14 Venetum. Caeruleum temperare primum Alexandria repperit. In Italia ex arenae pulvere et nitri flore idem faciunt. Sed Cyprium in fornace adustum huic permixtioni addes; Vestoriani similitudo erit. 15 Purpurissum ex creta argentaria. Cum purpuris pariter tinguitur bibitque eum colorem celerius lanis. Praecipuum est tamen aliud quod adhuc vaso rudibus medicamentis inebriatum: proximum est egesto eo addita creta in ius idem, et quotiens id factum est elevatur bonitas. Pretiosissimae purpurae causa est quod hysgino maxime inficitur rubeaque. 16 Indicum in Indicis invenitur calamis, spuma adhaerente limo: est autem coloris cyanei, mixturam purpurae caerulique mirabilem reddens. Est alterum genus in purpurariis officinis, spuma in aereis cortinis innatans, quam infectores detrahentes siccant. 17 Atramentum dictum quod sit atrum, cuius species et picturae et quotidianoº usui necessaria est; iste inter facticios est. Fit enim e fuligine pluribus modis super ardentes taedas resina adiecta, lacusculo aedificata, quae fumum retineat. Huic pictores cum aqua admiscunt gluten ut inlustrius resplendeat. 18 Ad festinationem autem operis etiam sarmentorum veterum carbones cum glutino triti inducendis parietibus atramenti speciem reddunt. Sunt et qui vini faecem siccatam excoquant, adfirmantque, si ex bono vino faex fuerit, Indici speciem id atramentum praebere. Sed et sarmentum uvae nigrae vino optimo tinctum posteaquam siccitate aruerint, si exuras et conteras adiecto gluten, nitorem Indici reddet. 19 Usta, quae plurimum necessaria est, nullo negotio provenit. Nam si et glebam silicis bonae igne excoquas, et aceto acerrimo superfusam extinguas, madefacta spongia colorem purpureum reddet. Eam ubi contriveris usta erit. 20 Omne autem atramentum sole perficitur: omnes colores calcis admixtione conrumpuntur. 21 Melinum dictum quod eius metalli ferax sit una ex Cycladibus insula Melos nomine. Est enim candidum, nec utuntur eum pictores propter nimiam pinguedinem. 22 Anulare, quod vocant, candidum est, quod muliebres picturae luminantur. Fit et ipsud ex creta admixtis vitreis gemmis. 23 Cerussa fit hoc modo: in vaso enim aceto acerrimo inpleto sarmenta aminea in eodem vasculo conlocabis, ac super sarmenta tabulas plumbi tenuissimas pones, deinde vas diligentissime claudis, inlinisque, ne aliquid inspiraminis exeat. Post dies autem triginta vas aperitur, et ex distillatione tabularum innata cerussa invenitur. Quod ablatum et arefactum teritur, atque iterum aceto admixto in pastillis dividitur et in sole siccatur. Hac observantia si lamminas aereas sarmentis superponas, aeruginem creant. Chalcanthum.

18 De instrumentis aedificiorum. Instructura autem parietum ad normam fieri et ad perpendiculum respondere oportet. Norma dicta Graeco vocabulo, extra quam nihil rectum fieri potest. Conponitur autem ex tribus regulis, ita ut duae sint binum pedum, tertia habet pedes duos, uncias decem, quas aequali crassitudine politas extremis cacuminibus sibi iungit ut schemam trigoni faciant. Id erit norma. 2 Regula dicta quod sit recta, quasi rectula, et inpedimentum non habeat. Perpendiculum est quod semper adpenditur. Denique in fabrica nisi omnia ad perpendiculum et certam regulam fiant, necesse est cuncta mendosa instruantur; ut aliqua prava sint, aliqua cubantia, prona nonnulla, alia supina; et propter hoc universa sunt constructa. 3 Linea genere suo appellata, quia ex lino fit. Trullae nomen factum eo quod trudit et detrudit, id est includit calce vel luto lapides. 4 Martellus. Machina. Scalae ab scandendo, id est ascendendo, vocatae; haerent enim parietibus. Scalae autem dicuntur, aut unae sint aut plures, quia numeri tantum pluralis est nomen, ut littrae quae epistolam significant.

19 De lignariis. Lignarius generaliter ligni opifex appellatur. Carpentarius speciale nomen est; carpentum enim solum facit, sicut navicularius quia tantum navium est fabricator et artifex. 2 Sarcitector dictus quod ex multis hinc et inde coniunctis tabulis unum tecti sarciat corpus. Idem et tignarius, quia tectoria lignis inducit. 3 Lignum vocatum Graeca etymologia, quia incensum in lumen convertitur et in flammam. Unde et lychnium dicitur, quod lumen det. 4 Materia inde dicitur omne lignum quod ex ea aliquid efficiatur; vel si ad ianuam referas vel ad statuam, materia erit. Ad aliquid enim materia semper accipienda est, sicut elementa materiam rerum esse dicimus quia inde ea, quae sunt, facta videmus; et materia quasi mater dicta. 5 Trabes vocatae quod in transverso positae utrosque parietes contineant. Aliud autem sunt tigna, aliud trabes. Tigna enim iuncta trabem faciunt. Trabes autem sunt quum sunt dolatae. 6 Tholus proprie est veluti scutum breve, quod in medio tecto est, in quo trabes coeunt. Coplae vocatae quod copulent in se luctantes. Luctantes, quod erecti invicem se teneant more luctantium. 7 Agrantes. Asseres ab asse dicti, quia soli ponuntur neque coniuncti. Scindulae, eo quod scindantur, id est dividantur. Epigri et clavi sunt, quibus lignum ligno adhaeret. Clavi autem dicti, quasi calibi, quia e calibe fiunt, id est ferro; chalyps enim ferrum est. 8 Tabulae a veteribus tagulae vocabantur, a tegendo scilicet; unde et tegulae. Commissura dicitur tabularum coniunctio. Sectio autem dicta a sequendo ea quae coeperit; nam secare sectare et sequi est. 9 Serrae autem nomen de sono factum est, id est ab stridore. Serrae circinique usum Perdice quidam adolescens invenit, quem puerum Daedalus frater matris suae studiis perdocendum acceperat. Cuius pueri tantum ingenium fertur ut, dum materiae dividendae conpendium quaereret, spinam piscis imitatus e ferro lamminam exasperans dentium mordacitate armavit, quam serram artifices nuncupant. Pro cuius artis inventione Daedalus magister eius invidiae livore permotus praecipitem puerum ex arce deiecit, dehinc exulatum Cretam abiit ibique aliquamdiu fuit, ut fabulae ferunt. Ex Creta pinnis volavit et in Ciliciam venit. 10 Circinus dictus quod vergendo efficiat circulum. Huius modus duplicata linea fit, quae simplex per latitudinem extensa fuerat. Punctus autem in medio circini centrum a Graecis dicitur; in cuius medium cuncta convergunt. 11 Securis vocatur eo quod ea arbores succidantur, quasi succuris. Item securis quasi semicuris; ex una enim parte acuta est, ex altera fossoria. Haec apud veteres penna vocabatur; utrimque autem habens aciem, bipennis. Nam bipennis dicitur quod ex utraque parte habeat acutam aciem, quasi duas pinnas. Pennum autem antiqui acutum dicebant; unde et avium pinnae, quia acutae. Et ecce nomen quod reservavit antiquitatem; quia veteres pennas dicebant, non pinnas. Haec et dolabra, quod habeat duo labra; nam securis simplex est. Dextralis dexterae habilis. 12 Ascia ab astulis dicta quas a ligno eximit; cuius diminutivum est asciola. Est autem manubrio brevi ex adversa parte referens vel simplicem malleum, aut cavatum, vel bicorne rastrum. 13 Scalprus dictus quod scalpturis et foraminibus sit aptus, quasi scalforus. Cuius diminutivum scalpellus. 14 Terebra vocata a verme ligni, qui nuncupatur terebra, quem Graeci τερηδόνα vocant. Hinc dicta terebra quod ut vermis terendo forat, quasi terefora; vel quasi transforans. Taratrum, quasi teratrum. 15 Scobina dicta quod haerendo scobem faciat. Cantherium. Guvia.

20 De inventione lanificii. Minervam quandam gentiles multis ingeniis praedicant. Hanc enim primam lanificii usum monstrasse, hanc etiam telam ordisse et colorasse lanas perhibent. 2 Olivae quoque hanc dicunt inventricem et fabricae, multarumque artium repertricem, ideoque illi vulgo opifices supplicant. Sed hoc poetice fingitur; non enim Minerva istarum artium princeps est, sed quia sapientia in capite esse dicitur hominis, et Minerva de capite Iovis nata fingitur, hoc est ingenium; ideoque sensus sapientis, qui invenit omnia, in capite est. Ideo et dea artium Minerva dicitur quia nihil excellentius est ingenio, quo reguntur universa.

21 De veste sacerdotali in lege. Octo sunt in lege genera sacerdotalium vestimentorum. Poderis est sacerdotalis linea, corpori adstricta et usque ad pedes descendens; unde et nuncupata; quam vulgo camisiam vocant. 2 Abanet cingulum sacerdotale rotundum, polymita arte ex cocco, purpura, iacinthoque contextum, ita ut flores atque gemmae in eo esse viderentur distinctae. 3 Pilleum est ex bysso rotundum quasi sphaera media, caput tegens sacerdotale et in occipitio vitta constrictum. Hoc Graeci et nostri tiaram vel galerum vocant. 4 Mahil, quod est tunica talaris, tota iacinthina, habens ad pedes septuaginta duo tintinnabula totidemque intermixta ac dependentia punica mala. 5 Ephod, quod interpretatur Latine superindumentum; erat enim pallium superhumerale ex quattuor coloribus et auro contextum, habens in utroque humero lapides duos smaragdinos auro conclusos, in quibus sculpta erant nomina patriarcharum. 6 Logium, quod Latine dicitur rationale, pannus duplex, auro et quattuor textus coloribus, habens magnitudinem palmi per quadrum, cui intexti erant duodecim pretiosissimi lapides. Hic pannus superhumerali contra pectus pontificis adnectebatur. 7 Petalum aurea lammina in fronte pontificis, quae nomen Dei tetragrammaton Hebraicis litteris habebat scriptum. 8 Batin sive feminalia, id est bracae lineae usque ad genua pertingentes quibus verecunda sacerdotis velabantur.

22 De diversitate et nominibus vestimentorum. Diversitas vestimentorum: tegmen, tegumen, indumentum, vestimentum, et reliqua. Tegmen dictum eo quod tegat membra; sicut tegumen tecta, quae tegunt corpora. 2 Vestimentum vero est quod usque ad vestigium pertenditur, quasi vestigimentum, ut est tunica talaris. Sed et hoc consuetudo sermonis auctorum confundit. Indumentum, quod intus ad corpus induitur, quasi intumentum. Amictus. 3 Discernitur autem vestitus a cultu, quoniam latius intellegitur cultus. Item cultus ab habitu; nam habitus ad naturam pertinet, cultus ad homines. 4 Plerique autem vestium aut a tempore, quo maxime in usu sunt, appellantur, aut a locis, ubi vel primum confectae vel maxime venditantur, aut a genere coloris, aut a nomine repertorum. 5 Vestis antiquissima hominum fuit perizomatum, id est subcinctorium, quo tantum genitalia conteguntur. Hoc primum primi mortales e foliis arborum sibi fecerunt, quoniam post praevaricationem erubescentes pudenda velarunt. Cuius usum quaedam barbarae gentes, dum sint nudae, usque hodie tenent. Haec et campestria nuncupantur, pro eo quod eisdem iuvenes, qui nudi exercentur in campo, pudenda operiunt. 6 Tonica vestis antiquissima appellata quia in motu incedentis sonum facit; tonus enim sonus est. Primum autem fuere pelliciae tunicae, quibus post offensam et eiectionem de Paradiso Adam et Eva induti sunt. 7 Talaris tunica dicta eo quod ad talos usque descendat et ad pedes defluat; sicut pectoralis, quia apud antiquos brevis erat ut tantum pectus operiret, licet nunc profusior est. 8 Manicleata tunica, id est manicata, eo quod habeat manicas: quam χειροδύτην Graeci vocant. 9 Dalmatica vestis primum in Dalmatia, provincia Graeciae, texta est, tunica sacerdotalis candida cum clavis ex purpura. 10 Russata, quam Graeci phoeniceam vocant, nos coccinam, repertam a Lacedaemoniis ad celandum coloris similitudine sanguinem quotiens quis in acie vulneraretur, ne contemplanti adversario animus augesceret. Hanc sub consulibus Romani usi sunt milites; unde etiam russati vocabantur. Solebat etiam pridie quam dimicandum esset ante principia proponi, quasi admonitio et indicium futurae pugnae. 11 Laculata est quae lacus quadratos quosdam cum pictura habet intextos aut additos acu. Iacinthina vestis est aerio colore resplendens. 12 Molochinia, quae malvarum stamine conficitur; quam alii molocinam, alii malvellam vocant. 13 Bombycina e bombyce vermiculo qui longissima ex se fila generat, quorum textura bombycinum dicitur; conficiturque in insula Coo. Apocalama. 14 Serica a serico dicta, vel quod eam Seres primi miserunt. Holoserica tota serica; ὅλον enim totum. Tramoserica stamine lineo, trama ex serico. Holoporphyra tota ex purpura; ὅλον enim totum. 15 Byssina candida confecta ex quodam genere lini grossioris. Sunt qui et genus quoddam lini byssum esse existimant. 16 Fibrina tramam de fibri lana habens. Caprina. Masticina et mena. 17 Linea, quia ex solo lino fit. Linostema vestis est ex lana linoque contexta: et dicta linostema quia in stamine linum, in trama lanam habet. 18 Recta dicitur vestis quam sursum versum stantesque texunt. Segmentata zonis quibusdam et quasi praecisamentis ornata; nam et particulas cuicumque materiae abscisas praesegminas vocant. 19 Levidensis, quod raro filo sit leviterque densata. Pavitensis contraria levidensi dicta, quod graviter pressa atque calcata sit. 20 Citrosa, quasi concrispa ad similitudinem citri. Naevius (Bell. Pun. 10):

Pulchra quae ex auro vestemque citrosam.

Velenensis tunica est quae affertur ex insulis. 21 Exotica vestis peregrina deforis veniens, ut in Hispania a Graecis. Polymita multicoloris; polymitus enim textus multorum colorum est. Acupicta vestis acu textilis vel acu ornata. 22 Eadem et Phrygia; huius enim artis periti Phrygii omnes dicuntur, sive quia in Phrygia inventa est; unde et artifices, qui id faciunt, Phrygiones dicuntur. Vergilius (Aen. 3, 484):

Phrygiam chlamydem.

23 Trilicis a tribus liciis, quia est et simplex et bilex. Ralla, quae vulgo rasilis dicitur. Interpola vestis illa vocatur quae dum sit vetus ad novam speciem recuratur. 24 Pannucia nuncupata quod sit diversis pannis obsita. Colobium dictum quia longum est et sine manicis; antiqui enim magis hoc utebantur. Levitonarium est colobium lineum sine manicis, quale Aegyptii monachi utuntur. 25 Lumbare vocatur quod lumbis religetur, vel quod lumbis haereat. Hoc in Aegypto et Syria non tantum feminae sed et viri utuntur. Unde et Ieremias trans Euphraten tulit lumbare suum, ibique illud in foramine petrae abscondit, et postea scissum repperit. Hoc a quibusdam et renale dicitur, quia in renibus alligatur. 26 Limus est vestis quae ab umbilico usque ad pedes producitur. Haec autem vestis habet in extremo sui purpuram limam, id est fluxuosam; unde et nomen accepit, nam limum obliquum dicimus. 27 Licinum vocatum quod textura eius ligata sit in totum; quasi diceret liginum, C pro G littera commutata. 28 Armilausa vulgo vocata quod ante et retro divisa atque aperta est, in armos tantum clausa; quasi armiclausa, C littera ablata. 29 Camisias vocari quod in his dormimus in camis, id est in stratis nostris. Femoralia appellata eo quod femora tegant. Ipsae et bracae, quod sint breves et verecunda corporis his velentur. 30 Tubrucos vocatos quod tibias bracasque tegant. Tibraci, quod a braciis ad tibias usque perveniant.

23 De proprio quarundam gentium habitu. Quibusdam autem nationibus sua cuique propria vestis est, ut Parthis sarabarae, Gallis linnae, Germanis renones, Hispanis stringes, Sardis mastrucae. 2 Sarabarae sunt fluxa ac sinuosa vestimenta, de quibus legitur in Danielo (3, 94): 'Et sarabarae eorum non sunt inmutatae.' Et Publilius (19):

Ut quid ergo in ventre tuo Parthi sarabaras

suspenderunt?

Apud quosdam autem sarabarae quaedam capitum tegmina nuncupantur, qualia videmus in capitibus Magorum picta. 3 Linnae saga quadra et mollia sunt. De quibus Plautus (frag. 176):

Linna coopertus est textrino Gallia.

4 Renones sunt velamina humerorum et pectoris usque umbilicum, atque intortis villis adeo hispida ut imbrem respuant. Quos vulgo reptos vocant, eo quod longitudo villorum quasi reptat. De quibus Sallustius (Hist. 3, 104): 'Germani intectum renonibus corpus tegunt.' Dicti autem renones a Reno Germaniae flumine, ubi his frequenter utuntur. 5 Mastruca vestis Germanica ex pelliculis ferarum, deº qua Cicero pro Scauro (45): 'Quem purpura regalis non commovit, eum Sardorum mastruca mutavit?' Mastruca autem quasi monstruosa, eo quod qui ea induuntur quasi in ferarum habitum transformantur. 6 Dinoscuntur et gentes ita habitu sicut et lingua discordes. Persae brachia et crura lineamentis, caput tiara tegunt; eminent apicibus fastigiatis Alani; horrent et male tecti cum latratoribus linguis Scotti; sagati sunt Alamanni, linteati Indi, gemmati Persae, sericati Seres, pharetrati Armenii. 7 Nonnullae etiam gentes non solum in vestibus sed et in corpore aliqua sibi propria quasi insignia vindicant: ut videmus cirros Germanorum, granos et cinnibar Gotorum, stigmata Brittonum. Circumcidunt quoque Iudaei praeputia, pertundunt Arabes aures, flavent capitibus intectis Getae, nitent Albani albentibus crinibus. Mauros habet tetra nox corporum, Gallos candida cutis; sine equis inertes extant Alani; nec abest gens Pictorum, nomen a corpore, quod minutis opifex acus punctis et expressus nativi graminis sucus inludit, ut has ad sui, specimen cicatrices ferat, pictis artubus maculosa nobilitas. 8 Habet et sexus institutam speciem habitus; ut in viris tonsi capilli, in mulieribus redundantia crinium, quod maxime virginibus insigne est; quarum et ornatus ipse proprie sic est, ut concumulatus in verticem ipsam capitis sui arcem ambitu crinium contegat.

24 De palliis virorum. Pallium est quo ministrantium scapulae conteguntur ut, dum ministrant, expediti discurrant. Plautus (frag. 177):

Si quid facturus es, adpende in humeris pallium,

et pergat quantum valet tuorum pedum pernicitas.

Dictum autem pallium a pellibus, quia prius super indumenta pellicia veteres utebantur, quasi pellea; sive a palla per derivationem. 2 Chlamys est qui ex una parte induitur, neque consuitur, sed fibula infrenatur. Hinc et Graece nomen accepit. 3 Toga dicta quod velamento sui corpus tegat atque operiat. Est autem pallium purum forma rotunda et fusiore, et quasi inundante sinu, et sub dextro veniens supra humerum sinistrum ponitur, cuius similitudinem in operimentis simulacrorum vel picturarum aspicimus; easque statuas togatas vocamus. 4 Toga autem Romani in pace utebantur, belli autem tempore paludamentis. 5 Mensura togae iusta si sex ulnas habeat. 5 Toga palmata dicebatur quam merebantur hi qui reportabant de hostibus palmas: ipsa vocabatur et toga picta, eo quod victorias cum palmis intextas haberet. 6 Toga candida eademque cretata in qua candidati, id est magistratum petentes, ambiebant, addita creta quo candidior insigniorque esset. Cicero in oratione quam habuit contra conpetitores 'In Toga Candida' scripsit. 7 Cinctus Gabinus est cum ita inponitur toga ut togae lacinia, quae post secus reicitur, adtrahitur ad pectus, ita ut ex utroque latere ex humeris picturae pendeant, ut sacerdotes gentilium faciebant aut cingebantur praetores. 8 Trabea erat togae species ex purpura et cocco qua operti Romanorum reges initio procedebant. Hanc primum Romulus adinvenisse perhibetur ad discretionem regii habitus. Trabea autem dicta quod in maiori gloria hominem transbearet, hoc est ultra et in posterum ampliori dignitate honoris beatum faceret. 9 Paludamentum erat insigne pallium inperatorum cocco purpuraque et auro distinctum. De quo Sallustius (Hist. 1, 87): 'Togam,' inquit, 'paludamento mutavit.' Erat autem pallium bellicum, dictum, aliquibus videtur, quod eo indutus palam faceret imperator bellum futurum. 10 Circumtextum est quod Graece κυκλὰς dicitur. De quo Vergilius (Aen. 1, 649):

Et circumtextum croceo velamen acantho.

11 Circumtextum autem dictum quia est rotundum pallium. Diplois Graecum nomen, ab eo quod sit duplex amictus. Horatius (Epist. 1, 17, 25):

Contra quem duplici panno patientia velat.

12 Est autem vestis militaris, cuius usus Gallicis primum expeditionibus coepit e praeda hostili. De qua est vox illa senatui: 'Togis depositis Quirites ad saga fuerunt.' 13 Sagum autem Gallicum nomen est: dictum autem sagum quadrum eo quod apud eos primum quadratus vel quadruplex esset. 14 Paenula est pallium cum fimbriis longis. Lacerna pallium fimbriatum quod olim soli milites utebantur; unde et in distinguenda castrensi urbanaque turba hos togatos, illos lacernatos vocabant. Inde autem lacernae quasi amputatis capitibus fimbriarum, neque ita laxis ut sunt paenularum. 15 Mantum Hispani vocant quod manus tegat tantum; est enim breve amictum. 16 Praetexta puerile est pallium quo usque ad sedecim annos pueri nobiles sub disciplinae cultu utebantur; unde et praetextati pueri appellati sunt. Dicta autem praetexta quia praetexebatur ei latior purpura. 17 Casula est vestis cucullata, dicta per diminutionem a casa, quod totum hominem tegat quasi minor casa. Inde et cuculla, quasi minor cella. Sic et Graece planetas, dicta quia oris errantibus evagantur. Unde et stellae planetae, id est vagae, eo quod vago sui errore motuque discurrunt. 18 Birrus a Graeco vocabulum trahit, illi enim birrum bibrum dicunt. 19 Melotes, quae etiam pera vocatur, pellis est caprina a collo pendens praecincta usque ad lumbos: est autem habitus proprie necessarius ad operis exercitium. Fiebat autem prius, ut quidam existimant, de pelliculis melonum; unde et melotes vocatae sunt. 20 Fimbriae vocatae ora vestimentorum, hoc est fines, ex Graeco vocabulum trahunt; Graeci enim terminum ὅρον vocant.

25 De palliis feminarum. Regillum est praelatum reginarum amiculum; unde et appellatum. Peplum matronale pallium ex purpura signatum, cuius fimbriae aurei staminis summitate resplendent. 2 Palla est quadrum pallium muliebris vestis, deductum usque ad vestigia, quod ad fixis in ordinem gemmis. Et palla dicta ἀπὸ τοῦ πάλλειν, id est a mobilitate, quae est circa finem huiusmodi indumenti; sive quod rugis vibrantibus sinuata crispetur. Stola matronale operimentum, quod cooperto capite et scapula a dextro latere in laevum humerum mittitur: stola autem Graece vocatur quod superemittatur. 4 Idem et ricinium Latino nomine appellatum eo quod dimidia eius pars retro reicitur; quod vulgo mavortem dicunt. Vocatum autem mavortem quasi Martem; signum enim maritalis dignitatis et potestatis in eo est. Caput enim mulieris vir est; inde et super caput mulieris est. 5 Amiculum est meretricum pallium lineum. Hunc apud veteres matronae in adulterio deprehensae induebantur, ut in tali amiculo potius quam in stola polluerent pudicitiam. Erat enim apud veteres hoc signum meretriciae vestis, nunc in Hispania honestatis. 6 Theristrum palliolum est quo usque hodie Arabiae et Mesopotamiae mulieres velantur, quibus in aestu tutissimo teguntur umbraculo. De quo in Isaia (3, 23). 7 Anaboladium amictorium lineum feminarum quo humeri operiuntur, quod Graeci vel Latini sindonem vocant.

26 De stratu et reliquis vestibus quae in usu habentur. Stragulum vestis est discolor quod manu artificis diversa varietate distinguitur: dictum autem quod et in stratu et in amictu aptus sit. De quo Salomon (Prov. 31, 22): 'Stragulum vestem sibi fecit.' 2 Ludices a ludis, id est theatris, vocatos quidam existimant: quum enim egrediebantur de ludi prostibulo iuvenes, horum velamento tegebant caput et faciem; quia solet erubescere qui lupanar intraverit. 3 Galnapes. Fulcra sunt ornamenta lectorum, dicta quod in his fulcimur, id est sustinemur, vel quod toros fulciant sive caput; quae reclinatoria vulgus appellat. 4 Cervicalia autem eo quod ponantur sub cervice vel cubito. Pulvillus dictus a pulvinar, qui est divitum lectus. Culcitae vocatae quod calcentur, id est farciantur, pluma sive tomento, quo molliores calidioresque sint. 5 Tapeta dicta quod pedibus primum strarentur, quasi tapedia. Sipla tapeta ex una parte villosa, quasi simpla. Amphitapa ex utraque parte villosa tapeta. Lucilius (13):

Siplae atque amphitapi villis ingentibus molles.

6 Mantelia nunc pro operiendis mensis sunt; quae, ut nomen ipsud indicat, olim tergendis manibus praebebantur. Mappae convivii et epularum appositarum sunt, quasi manupae, atque ob id nominatae; cuius diminutivum mapella est. Toralia longae perpetuaeque mappae, a toro dictae. 7 Sabanum Graecum est. Facietergium et manitergium a tergendo faciem vel manus vocatum. Vela dicta quod obiectu suo interiora domorum velent. 8 Aulaea vela picta et grandia; quae ideo aulaea dicta sunt quod primum in aula Attali regis Asiae, cui successit populus Romanus, inventa sunt. 9 Cortinae sunt aulaea, id est vela, de pellibus, qualia in Exodo leguntur, a quibus tabernaculum extrinsecus tegebatur. Dictae autem cortinae a coreis, eo quod prius ex pellibus fuissent factae. Unde et in eodem tabernaculo legis iubetur cortinas fieri ex pellibus arietum rubris et ex pellibus iacintinis. 10 Cilicia Arabes nuncupant velamenta pilis caprarum contexta, ex quibus sibi tentoria faciunt.

27 De lanis. Lana a laniando, id est a vellendo, vocata: hinc et vellus dictum, quod prius lanae vellerentur, non tonderentur. Linum ex terra oritur, deflexumque nomen eius a Graeco; nam linum Graeci λινάριον dicunt; sive quod sit molle et lene. 2 Stuppa vero cannabi est sive lini. Haec secundum antiquam orthographiam stuppa dicta, quod ex ea rimae navium stipentur. Unde et stipatores dicuntur, qui in vallibus eam conponunt. 3 Tomentum appellatum quod aut in filo aut in tela tumeat, nec subtilitatem habeat. Cannabum a similitudine cannae vocatum, sive a Graeca etymologia; nam illi cannabum κάνναβιν vocant. 4 Byssum genus est quoddam lini nimium candidi et mollissimi, quod Graeci papaten vocant. Fibrinum lana est animalium, quos fibros vocant. Ipsos et castores existimant, quos dum venatores secuntur, ipsi sibi testiculos adimunt. Aranea vocatur eo quod aeris infusione in frondibus nutriatur. 5 Sericum dictum quia id Seres primi miserunt; vermiculi enim ibi nasci perhibentur, a quibus haec circum arbores fila ducuntur; vermes autem ipsi Graece βόμβυκες nominantur. Placium est stuppa et quasi crassedo serici, et est Graecum nomen.

28 De coloribus vestium. Tinctura vocata quia tinguitur et in aliam fucata speciem nitoris gratia coloratur. Κόκκον Graeci, nos rubrum seu vermiculum dicimus; est enim vermiculus ex silvestribus frondibus. 2 Conchylium dictum eo quod ex conchulis marinis color eius colligitur: idem et ostrum vocatur. 3 Ostrum, quod pro colore purpurae temperatur, plurimis quidem in locis, sed optimum in insula Cypro gignitur sive in his quos propius solis cursus inluminat. 4 Conchylia autem sunt maris, quae circumcisa ferro lacrimas purpurei coloris emittunt: his collectis color purpureus temperatur. Et ostrum exinde appellatum dicunt quod ex testae humore elicitur. 5 Purpura apud Latinos a puritate lucis vocata. Apud Graecos autem πόρφυρα dicitur cum adspiratione, apud nos purpura sine adspiratione. 6 Ferrugo color est purpurae subnigrae quae fit in Hispania, ut (Virg. Aen. 9, 582):

Ferrugine clarus Ibera.

Dicta autem ferrugo quod omnis purpura prima tinctura eiusmodi coloris existat. 7 Glaucus color est ferrugineus subniger. Elbidum ab elbo colore vocatum; elbum est enim medius color inter nigrum et album, et elbum ab albo dirivatum. 8 Luteus color rubicundus, quod est croceus. Nam crocum lutei coloris est, ut (Virg. Ecl. 4, 44):

Croceo mutavit vellera luto.

Menum quod sit colore nigro; Graeci enim μέλαν nigrum dicunt. Masticinum quod colorem masticis habeat. Blatteum. Blavum. Mesticium. 9 Osticium, quia ex usto est; fit enim ex dependenti fuligine tectorum egesta assiduis ignibus: unde et color eiusdem tincturae flammeus est.

29 De instrumentis vestium. Tela pro longitudine staminum dicta, cuius dirivativum est telaria. Insubuli, quia infra et supra sunt, vel quia insubulantur. Radii dicti quia radendo fiunt. Pectines, quod pexa fila reddant et inpremant. 2 Colum, quod sit in longitudine et rotunditate quasi columna. Fusum, quod per ipsum fundatur quod netum est. Alibrum, quod in eo liberantur fila, id est solvantur. 3 Calathum leve gestamen ex lino vel canna aut ex iunco factum, in qua vel pensa ponuntur vel leguntur flores; κᾶλα enim Graece lignum est, a quo dirivatum est calathum. Nam Latine quasillum dicitur. Cicero in Philippicis (3, 10): 'Aut vero inter quasilla pendatur aurum.' 4 Pensum mulierum a pendendo dictum; unde pensa et inpensa. Netum. 5 Fila dicta vel quia ex pilis animalium sunt, vel quia lanificium filis tenuibus constat in modum pilorum, id est quasi filorum. 6 Mataxa quasi metaxa, a circuitu scilicet filorum; nam meta circuitus; vel quod transferatur. Gubellum corrupte a globo dictum per diminutionem, quasi globellum. 7 Panuliae, quod ex eis panni texantur; ipsae enim discurrunt per telam. Stamen dictum quia rectum stat. Trama, quod via recta transmittatur per telam; est enim filus intra stamen currens. Licia sunt quibus stamina ligantur, quasi ligia. Ordire est . . . Texere est . . .

30 De ornamentis. Hactenus de veste: dehinc ad ceterum cultum veniamus.

Ornamenta dicta eo quod eorum cultu ora vultusque decorentur. Prima ornamenta corona insigne victoriae, sive regii honoris signum; quae ideo in capite regum ponitur, ad significandum circumfusos in orbe populos, quibus adcinctus quasi caput suum coronatur. Haec a Lucilio (1143) corolla, ab Homero (Il. 8, 597) στεφάνη dicta est. Huius principium a Libero quodam gentiles existimant, quod his in potando mota vino capita vincire fasciolis instituerint. Idcirco olim linei ac lanei generis coronas fuisse, sicut erat in sacerdotibus gentilium. 2 Nomen coronae hac ex causa vocatum, eo quod initio circum aras curreretur, atque ad imaginem circuitus vel chori et formatam et nominatam coronam. 3 Inperatores Romani et reges quidam gentium aureas coronas utuntur. Persae tiaras gerunt; sed reges rectas, satrapae incurvas. Reperta autem tiara a Semiramide Assyriorum regina. Quod genus ornamenti exinde usque hodie gens ipsa retinet. Athenienses enim cicladas aureas gerebant partim in vertice, nonnulli in fronte. Non enim eadem sunt insignia omnium regnorum. Gentilium vates infulas, apices, pillea sive galeria utebantur. 4 Infula est fasciola sacerdotalis capitis alba in modum diadematis, a qua vittae ab utraque parte dependent, quae infulam vinciunt; unde et vittae dictae sunt, quod vinciant. Infula autem plerumque lata erat, plerumque tortilis, de albo et cocco. 5 Apex est pilleum sutile quod sacerdotes gentiles utebantur, appellatus ab apiendo, id est adligando. Nam virgula, quae in pilleo erat, conectebatur filo, quod fiebat ex lana hostiae. Galerium pilleum ex pelle caesae hostiae factum. Pilleum autem dictum a pelle hostiae unde fiebat. 6 Cidarim et ipsud sacerdotum erat, quod a plerisque mitra vocatur.

31 De ornamentis capitis feminarum. 1 Ornamenta capitis feminarum: diadema, nimbum, capitulum et mitra. Diadema est ornamentum capitis matronarum ex auro et gemmis contextum, quod in se circumactis extremitatibus retro adstringitur; et exinde dictum Graece quod praeligetur. 2 Nimbus est fasciola transversa ex auro adsuta in linteo, quod est in fronte feminarum. Plautus (Poen. 348):

Quo magis eam aspicio, tam magis nimbata est.

Nam et lumen, quod circa angelorum capita pingitur, nimbus vocatur, licet et nimbus sit densitas nubis. 3 Capitulum est quod vulgo capitulare dicunt. Idem et cappa, vel quod duos apices ut cappa littera habeat, vel quia capitis ornamentum est. 4 Mitra est pilleum Phrygium, caput protegens, quale est ornamentum capitis devotarum. 5 Sed pilleum virorum est, mitrae autem feminarum. Redimicula autem sunt quibus mitra alligatur. Pilleum autem, ut praediximus, a pelle erat: nam mitra ex lana est. Ricula est mitra virginalis capitis. 6 Vittae sunt quae in crinibus innectuntur, quibus fluentes religantur capilli: et vittae dictae quod vinciunt. Taenia autem est vittarum extremitas dependens diversorum colorum. Item vitta est qua corona vincitur; taenia vero extrema pars vittae quae dependet coronae. 7 Reticulum est quod colligit comas, dictum ab eo quod retinet crines ne effundantur. 8 Discriminalia capitis mulierum sunt vocata ex eo quod caput auro discernant; nam discriminare dividere dicitur. Antiae sunt cincinni dependentes prope auriculas; Graeco vocabulo, ab auribus. 9 Acus sunt quibus in feminis ornandorum crinium conpago retinetur, ne laxius fluant et sparsos dissipentur capillos. 10 Inaures ab aurium foraminibus nuncupatae, quibus pretiosa grana lapidum dependent. Harum usus in Graecia: puellae utraque aure, pueri tantum modo dextra gerebant. 11 Torques sunt circuli aurei a collo ad pectus usque pendentes. Torques autem et bullae a viris geruntur; feminis vero monilia et catella. Dictae autem torques quod sint tortae, et bullae quod similes sint rotunditate bullis quae in aqua vento inflantur. 12 Monile ornamentum ex gemmis est, quod solet ex feminarum pendere collo; dictum a munere. Hoc etiam et serpentum dicitur, quia constat ex amphorulis quibusdam aureis, gemmisque variis in modum facturae serpentis. Nonnulli hoc et segmentum dicunt, ut Iuvenalis (2, 124):

Segmenta et longos habitus;

licet et segmentatas vestes dicamus, ut ipse (6, 89):

Et segmentatis dormisset parvola cunis.

13 Plerumque autem et per munile omnia ornamenta matronarum significantur, quidquid illis munere datur. 14 Murena vulgo vocatur quod scilicet auri metallo in virgulis lentescente quaedam ordinis flexuosi catena contexitur in similitudinem murenae serpentis, quae ad collum ornandum aptatur. Haec interdum auri atque argenti texitur virgulis. Unde et in Canticis dicitur canticorum (1, 10): 'Murenulas aureas faciemus tibi vermiculatas argento.' 15 Catellae sunt catenulae colli invicem se conprehendentes in modum catenae; unde et appellatae. 16 Dextras communes esse virorum ac feminarum, quia utriusque sexus dexterae sunt. Armillae autem proprie virorum sunt, conlatae victoriae causa militibus ab armorum virtute: unde et quondam vulgo viriolae dicebantur. Ab intellectu autem circuli armilla non discrepat, quia ipsa quoque hoc, ubi ponitur, ambiendo constringit; sed armilla latius extenditur, circulus rotundus fit. 17 Fibulae sunt quibus pectus feminarum ornatur, vel pallium tenetur a viris in humeris, seu cingulum in lumbis. Lunulae sunt ornamenta mulierum, in lunae similitudinem bullulae aureae dependentes. 18 Specula sunt in quibus feminae vultus suos intuuntur. Dictum autem speculum vel quod ex splendore reddatur, vel quod ibi feminae intuentes considerent speciem sui vultus et, quidquid ornamenti deesse viderint, adiciant. 19 Periscelides sunt apud feminas crurum ornamenta quibus gressus earum ornantur. Olfactoriola vascula sunt muliebria quibus odoramenta gestantur.

32 De anulis. Primus Prometheus fertur circulum ferreum incluso lapide digito circumdasse; qua consuetudine homines usi anulos habere coeperunt. Anuli autem per diminutionem dicti a circulis et anis, qui sunt circum brachia et circum crura; unde et signa eorum per diminutionem sigilla: nam signa maiora sunt, sigilla vero quasi minora signa. 2 Anulos homines primum gestare coeperunt quarto a pollice digito, quod eo vena quaedam ad cor usque pertingat, quam notandam ornandamque aliquo insigni veteres putaverunt. 3 Apud Romanos anuli de publico dabantur, et non sine discrimine; nam dignitate praecipuis viris gemmati dabantur, ceteris solidi: anulum aureum neque servus neque libertinus gestabat in publico, sed anulo aureo liberi utebantur, libertini argenteo, servi ferreo; licet et multi honestissimi anulo ferreo utebantur. 4 Apud veteres ultra unim anulum uti infame habitum viro. Gracchus in Mevium: 'Considerate, Quirites, sinistram eius; en cuius auctoritatem sequimini, qui propter mulierum cupiditatem ut mulier est ornatus.' Crassus, qui apud Parthos periit, in senectute duos habuit anulos, causam praeferens quod pecunia ei inmensa crevisset. Multi etiam Romanorum pro gravitate anulum gestare in digito abstinuerunt. Feminae non usae anulis, nisi quos virgini sponsus miserat, neque amplius quam binos anulos aureos in digitis habere solebant. At nunc prae auro nullum feminis leve est atque inmune membrum. 5 Inter genera anulorum sunt ungulus, Samothracius, Thynius. Ungulus est gemmatus, vocatusque hoc nomine quia, sicut ungula carni, ita gemma anuli auro adcingitur. Samothracius aureus quidem, sed capitulo ferreo; a loco ita vocatus. 6 Thynius purus est, primum in Bithynia fabricatus, quam olim Thyniam vocabant. Flaccus (Maecenas, frag. 1):

Lucente, mea vita, nec smaragdos

berillosque mihi, Flacce, nec nitentes

nec percandida margarita quaero,

nec quos Tunnica lima perpolivit

anellos nec iaspios lapillos.

33 De cingulis. Cinctus est lata zona, et minus lata semicinctium, et utrisque minima cingulum; nam a cinctu per diminutionem cingulum nominatum. Cinctu autem iuvenes in exercitatione campestri verecunda velabant; unde et campestris dicebatur. 2 Balteum cingulum militare est, dictum pro quod ex eo signa dependant ad demonstrandam legionis militaris summam, id est sex milium sescentorum, ex quo numero et ipsi consistunt. Unde et balteus dicitur non tantum quod cingitur, sed etiam a quo arma dependant. 3  Zona Graecum est, quam illi ζωνάριν, nos cingulum nuncupamus. Strophium est cingulum aureum cum gemmis. De quo ait Cinna (Catull. 64, 65):

Strophio lactantes cincta papillas;

et Prudentius (Περὶ Στεφ. 25, 4):

Nomen hoc gemmae strophio inligata est.

4 Limus est cinctus quem publici habebant servi: et dictus limus quia transversas habebat purpuras, id est limas. Caltulum cinguli genus, a coacto loro dictum. Fibula Graecum est, quam illi fiblin dicunt, quod ligat. Subfibulum, subligaculum. 5 Redimiculum est quod subcinctorium sive bracile nuncupamus, quod descendens per cervicem et a lateribus colli divisum, utrumque alarum sinus ambit atque hinc inde subcingit, ut constringens latitudinem vestiat corpus, contrahat atque coniungendo conponat. Hunc vulgo brachilem, quasi brachialem, dicunt, quamvis nunc non brachiorum, sed renum sit cingulum. Subcinctorium autem vocatum quod, ut dictum est, sub brachiis ductum alarum sinum ambit atque hinc inde subcingit. 6 Fascia est qua tegitur pectus et papillae conprimuntur, atque crispanti cingulo angustius pectus artatur: et dicta fascia quod in modum fasciculi corpus alligat. Hinc et fasciolae, quibus vulnera conligantur. 7 Vitta dicta quod ea pectus vincitur instar vitis ligantis. Limbus est quam nos ornaturam dicimus. 8 Fasciola est quae ambit extremitatem vestium, aut ex filis, aut ex auro contexta adsutaque extrinsecus in extrema parte vestimenti vel chlamydis. De qua Vergilius dicit (Aen. 4, 137):

Sidoniam picto chlamydem circumdata limbo.

34 De calciamentis. Sutores nuncupatos quod insertis filo porcorum setis suant, id est consuant, quasi setores. 2 Caligarios vero non a callo pedum, sed a calo, id est ligno, vocatos, sine quo consui calciamenta non possunt, quas Graeci καλόποδας dicunt: fiebant autem prius ex salice tantum. Hinc et calciamenta dicta quod in calo, id est ligno, fiant; vel quod calcentur. 3 Crepidas Graeci ante repertas usi sunt. Est autem genus singulari forma, et idem utrique aptum pedi, vel dextro vel sinistro. Crepidas autem dictas quod cum sono stringantur, sive a pedum crepitu in ambulando. 4 Calceos reges utebantur et Caesares. Forma eorum * * *. Patricios calceos Romulos repperit quattuor corrigiarum, adsutaque luna: hos soli patricii utebantur. Luna autem in eis non sideris formam, sed notam centenarii numeri significabat, quod initio patricii senatores centum fuerint. 5 Ocreae tibialia calciamenta sunt, dicta quod crura tegant. Coturni sunt quibus calciabantur tragoedi, qui in theatro dicturi erant et alta intonantique voce carmina cantaturi. Est enim calciamentum in modum crepidarum, quod heroes utebantur; sed tale est ut et in dextro et in laevo conveniat pede. 6 Baxeae calciamentum comoedorum erat, sicut tragoediorum coturni. Quos quidam etiam calones appellant, eo quod ex salice fierent; nam Graeci, ut diximus, lignum κᾶλα vocabant. 7 Talares calcei socci sunt, qui inde nominati videntur quod ea figura sint ut contingant talum; sicut subtolares, quod sub talo sint, quasi subtalares. 8 Obstrigilli sunt qui per plantas consuti sunt, et ex superiori parte corrigium trahitu ut constringantur; unde et nominantur. 9 Osas puto ab os primum factas, et quamvis nunc ex alio genere, nomen tamen pristinum retinent. 10 Mullei similes sunt coturnorum solo alto, superiori autem parte cum osseis vel aeneis malleolis, ad quos lora deligabantur. Dicti sunt autem a colore rubro, qualis est mulli piscis. 11 Soleae sunt quibus tantum pedum plantae teguntur, dictae a solo pedum. Item soleae materiales ex materia coreo intecta. 12 Socci, cuius diminutivum socelli, appellati inde quod saccum habeant, in quo pars plantae inicitur. Calliculae. Caligae vel a callo pedum dictae, vel quia ligantur. Nam socci non ligantur, sed tantum intromittuntur. 13 Cernui socci sunt sine solo. Lingulati, quos nos foliatos vocamus. Clavati quasi claviati, eo quod minutis clavis, id est acutis, sola caligis vinciantur. Perones et sculponeae rustica calciamenta sunt. Baxea calciamenta mulierum sunt. Corrigiae a coriis vocantur, vel a conligatione, quasi colligiae.


[image ALT: Valid HTML 4.01.]

Pagina recensita: Id. Aug. 07