[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
ad litteras
mittendas
Bill Thayer
[Link to an English help page]
English

[ALT imaginis: Cliccare qui per una pagina di aiuto in Italiano.]
Italiano

[ALT imaginis: Clicca hic ad paginam adiutorii legendam (Anglice).]
Adjutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Sursum

[Legamen ad ostium situs mei]
Ostium

[ALT imaginis: legamen ad priorem partem]
Liber
V
[imago inanis]
Textum quam diligentissime perscrutavi et recensui —
sed si quemlibet errorem invenies, mihi, quaeso, scribe.

[ALT imaginis: legamen ad subsequentem partem]
Liber
VII
Pagina tota depicta, ite ad capita recte:
I II III IV V VI VII VIII IX X XI XII XIII XIV XV XVI XVII XVIII XIX

Isidori Hispalensis Episcopi
Etymologiarum sive Originum

Liber VI

DE LIBRIS ET OFFICIIS ECCLESIASTICIS

1 De veteri et novo testamento. Vetus Testamentum ideo dicitur, quia veniente Novo cessavit. De quo Apostolus meminit dicens (Corinth. ii. 5, 17): 'vetera transierunt, et ecce facta sunt nova.' 2 Testamentum autem Novum ideo nuncupatur, quia innovat. Non enim illud discunt nisi homines renovati ex vetustate per gratiam, et pertinentes iam ad Testamentum Novum, quod est regnum caelorum. 3 Hebraei autem Vetus Testamentum, Esdra auctore, iuxta numerum litterarum suarum in viginti duos libros accipiunt, dividentes eos in tres ordines: Legis scilicet, Prophetarum et Hagiographorum. 4 Primus ordo Legis in quinque libris accipitur, quorum primus est Bresith, quod est Genesis; secundus Veelle Semoth, quod est Exodus; tertius Vaiicra, quod est Leviticum; quartus Vaiedabber, quod est Numerus; quintus Elleaddebarim, quod est Deuteronomium. 5 Hi sunt quinque libri Moysi, quos Hebraei Thora, Latini Legem appellant. Proprie autem Lex appellatur, quae per Moysen data est. 6 Secundus ordo est prophetarum, in quo continentur libri octo, quorum primus Iosuae Benun: qui latine Iesu Nave dicitur; secundus Sophtim, quod est Iudicum; tertius Samuel, qui est Regum primus; quartus Malachim, qui est Regum secundus; quintus Esaias; sextus Ieremias; septimus Ezechiel; octavus Thereazar, qui dicitur Duodecim Prophetarum, qui libri, quia sibi pro brevitate adiuncti sunt, pro uno accipiuntur. 7 Tertius est ordo Hagiographorum, id est sancta scribentium, in quo sunt libri novem, quorum primus Iob; secundus Psalterium; tertius Masloth, quod est Proverbia Salomonis; quartus Coheleth, quod est Ecclesiastes; quintus Sir hassirim, quod est Canticum canticorum; sextus Daniel; septimus Dibre haiamim, quod est verba dierum, hoc est Paralipomenon; octavus Esdras; nonus Hester; qui simul omnes quinque, octo et novem fiunt viginti duo, sicut superius conprehensi sunt. 8 Quidam autem Ruth et Cinoth, quod Latine dicitur Lamentatio Ieremiae, Hagiographis adiciunt, et viginti quattuor volumina Testamenti Veteris faciunt, iuxta viginti quattuor seniores qui ante conspectum Dei adsistunt. 9 Quartus est apud nos ordo Veteris Testamenti eorum librorum qui in canone Hebraico non sunt. Quorum primus Sapientiae liber est; secundus Ecclesiasticus; tertius Thobias; quartus Iudith; quintus et sextus Macchabaeorum; quos licet Iudaei inter apocrypha separant, ecclesia tamen Christi inter divinos libros et honorat et praedicat. 10 In Novo autem Testamento duo sunt ordines. Primus evangelicus, in quo sunt Matthaeus, Marcus, Lucas et Iohannes. Secundus apostolicus, in quo sunt Paulus in quattuordecim Epistolis, Petrus in duabus, Iohannes in tribus, Iacobus et Iudas in singulis, Actus Apostolorum, et Apocalypsin Iohannis. 11 Summa autem utriusque Testamenti trifarie distinguitur: id est in historia, in moribus, in allegoria. Rursus ista tria multifarie dividuntur: id est quid a Deo, quid ab angelis, vel ab hominibus gestum dictumque sit; quid a prophetis nuntiatum de Christo et corpore eius; quid de diabolo et membris ipsius; quid de veteri et novo populo; quid de praesenti saeculo et futuro regno atque iudicio.

2 De scriptoribus et vocabulis sanctorum librorum. Veteris Testamenti secundum Hebraeorum traditionem hi perhibentur auctores. Primus Moyses divinae historiae cosmographiam in quinque voluminibus edidit, quod Pentatichum nominatur. 2 Pentateuchus autem a quinque voluminibus dicitur; πέντε enim Graece quinque, τεῦχος volumen vocatur. 3 Genesis liber inde appellatur, eo quod exordium mundi et generatio saeculi in eo contineatur. 4 Exodus vero exitum ab Aegypto, vel egressum populi Israelis digerit, et ex ea causa nomen accepit. 5 Leviticus appellatus eo quod Levitarum ministeria et diversitatem victimarum exequitur, totusque in eo ordo Leviticus adnotatur. 6 Numerorum liber vocatur eo quod in eo egressae de Aegypto tribus dinumerantur, et quadraginta duarum per eremum mansionum in eo discriptio continetur. 7 Deuteronomium Graeco sermone appellatur, quod Latine interpretatur secunda lex, id est repetitio et evangelicae legis praefiguratio; quae sic ea habet quae priora sunt, ut tamen nova sint omnia quae in eo replicantur. 8 Iosue liber nomen accepit a Iesu filio Nave, cuius historiam continet; scriptorem vero eius eundem Iosue Hebraei adseverant; in cuius textu post Iordanis transitum regna hostium subvertuntur, terra populo dividitur et per singulas urbes, viculos, montes atque confinia Ecclesiae caelestisque Hierusalem spiritalia regna praefigurantur. 9 Iudicum nominatur a principibus populi, qui praefuerunt in Israel post Moysen et Iosue, antequam David et ceteri reges existerent. Hunc librum edidisse creditur Samuel. Liber Samuel eiusdem Samuelis nativitatem et sacerdotium et gesta describit; idcirco et ab eo nomen accepit. 10 Et quamvis hic liber Saul et David historiam contineat, utrique tamen ad Samuel referuntur, quia ipse uncxit Saul in regnum, ipse David in regem futurum. Cuius libri primam partem conscripsit idem Samuel, sequentia vero eius usque ad calcem scripsit David. 11 Malachim liber proinde appellatur, eo quod reges Iudae et Israeliticae gentis gestaque eorum per ordinem digerat temporum. Melachim enim Hebraice, Latine Regum interpretatur. Hunc librum Ieremias primus in unum volumen coegit. Nam antea sparsus erat per singulorum regum historias. 12 Paralipomenon Graece dicitur, quod nos praetermissorum vel reliquorum dicere possumus, quia ea, quae in lege vel regum libris vel omissa vel non plene relata sunt, in isto summatim ac breviter explicantur. 13 Librum Iob quidam Moysen scripsisse arbitrantur, alii unum ex prophetis, nonnulli vero eundem Iob post plagam suae passionis scriptorem fuisse existimant, arbitrantes ut, qui certamina spiritalis pugnae sustinuit, ipse narraret quas victorias expedivit. 14 Principia autem et fines libri Iob apud Hebraeos prosa oratione contexta sunt, media autem ipsius ab eo loco, quo ait (3, 3): 'pereat dies in qua natus sum,' usque ad eum locum (42, 6): 'idcirco ego me reprehendo et ago poenitentiam,' omnia heroico metro discurrunt. 15 Psalmorum liber Graece psalterium, Hebraice nabla, Latine organum dicitur. Vocatus autem Psalmorum liber quod, uno propheta canente ad psalterium, chorus consonando responderet. Titulus autem in psalmis Hebraicus ita est, Sepher Thehilim, quod interpretatur volumen hymnorum. 16 Auctores autem psalmorum qui ponuntur in titulis: Moyses scilicet et David et Salomon, Asaph, Ethan et Idithun et filii Core, Eman, Ezraithae et reliquorum, quos Esdras uno volumine conprehendit. 17 Omnes autem psalmi apud Hebraeos metrico carmine constant esse conpositi. Nam in more Romani Flacci et Graeci Pindari, nunc alii iambo currunt, nunc Alcaico personant, nunc Sapphico nitent trimetro, vel tetrametro pede incedentes. 18 Salomon, filius David, rex Israel iuxta numerum vocabulorum suorum tria volumina edidit, quorum primus est Masloth: quem Graeci Parabolas, Latini Proverbiorum nominant, eo quod in ipso sub conparativa similitudine figuras verborum et imagines veritatis ostenderit. 19 Ipsam autem veritatem ad intellegendum legentibus reservavit. Secundum librum Coheleth vocavit, qui Graece Ecclesiastes dicitur, Latine Contionator, eo quod sermo eius non specialiter ad unum, sicut in Proverbiis, sed ad universos generaliter dirigatur, docens omnia, quae in mundo cernimus, caduca esse et brevia, et ob hoc minime adpetenda. 20 Tertium librum Sir hassirim praenotavit, qui in Latinam linguam vertitur Canticum canticorum, ubi per epithalamium carmen coniunctionem Christi et Ecclesiae mystice canit. Dictum autem Canticum canticorum, eo quod omnibus canticis praeferatur, quae in Scripturis sacris habentur, sicut quaedam in lege dicuntur sancta, quibus maiora sunt sancta sanctorum. 21 Horum autem trium librorum carmina hexametris et pentametris versibus apud suos conposita perhibentur, ut Iosippus Hieronymusque scribunt. 22 Esaias, evangelista potius quam propheta, edidit librum suum, cuius omne textum eloquentiae prosa incedit. Canticum vero hexametro et pentametro versu discurrit. 23 Hieremias similiter edidit librum suum cum threnis eius, quos nos Lamenta vocamus, eo quod in tristioribus rebus funeribusque adhibeantur; in quibus quadruplicem diverso metro conposuit alphabetum, quorum duo prima quasi Sapphico metro scripta sunt, quia tres versiculos, qui sibi nexi sunt et ab una tantum littera incipiunt, heroicum comma concludit. 24 Tertium alphabetum trimetro scriptum est, et a ternis litteris iidem terni versus incipiunt. 25 Quartum alphabetum simile primo et secundo habetur. Ezechiel et Daniel a viris quibusdam sapientibus scripti esse perhibentur, quorum Ezechiel principia et fines multis habet obscuritatibus involuta. Daniel vero claro sermone regna orbis pronuntiat et tempus adventus Christi manifestissima praedicatione adnotat. 26 Hi sunt quattuor prophetae qui Maiores vocantur, quia prolixa volumina condiderunt. Libri duodecim prophetarum auctorum suorum nominibus praenotantur; qui propterea dicuntur Minores, quia sermones eorum breves sunt. 27 Unde et conexi sibimet invicem in uno volumine continentur, quorum nomina sunt: Osee, Iohel, Amos, Abdias, Ionas, Micheas, Naum, Abacuc, Sophonias, Aggeus, Zacharias et Malachias. 28 Esdra liber auctoris sui titulo praenotatur, in cuius textu eiusdem Esdrae Nehemiaeque sermones pariter continentur. Nec quemquam moveat quod unus Esdrae dicitur liber, quia secundus, tertius et quartus non habentur apud Hebraeos, sed inter apocryphos deputantur. 29 Hester librum Esdras creditur conscripsisse. In quo eadem regina sub figura Ecclesiae Dei populum a servitute et morte eripuisse scribitur, atque, interfecto Aman, qui interpretatur iniquitas, diei celebritas in posteros mittitur. 30 Liber Sapientiae apud Hebraeos nusquam est, unde et ipse titulus Graecam magis eloquentiam redolet. Hunc Iudaei Philonis esse adfirmant, qui proinde Sapientiae nominatur, quia in eo Christi adventus, qui est sapientia Patris, et passio eius evidenter exprimitur. 31 Librum autem Ecclesiasticum certissime Iesus filius Sirach, Hierosolymita, nepos Iesu sacerdotis magni, conposuit, de quo meminit et Zacharias, qui liber apud Latinos propter eloquii similitudinem Salomonis titulo praenotatur. 32 Dictus autem Ecclesiasticus eo quod de totius Ecclesiae disciplina religiosae conversationis magna cura et ratione sit editus. Hic et apud Hebraeos reperitur, sed inter apocryphos habetur. 33 Iudith vero et Tobiae, sive Machabaeorum libri quibus auctoribus scripti sunt minime constat. Habent autem vocabula ex eorum nominibus, quorum gesta scribunt. 34 Quattuor libros Evangeliorum quattuor Evangelistae singulariter conscripserunt. 35 Primus Matthaeus conscripsit Evangelium litteris Hebraicis et sermonibus in Iudaea initians evangelizare ab humana Christi nativitate dicens (1, 1): 'Liber generationis Iesu Christi filii David, filii Abraham': significans descendisse corporaliter ex semine patriarcharum Christum, sicut promissum erat in prophetis per Spiritum sanctum. 36 Secundus Marcus plenus sancto Spiritu scripsit Evangelium Christi eloquio Graeco in Italia, secutus Petrum ut discipulus. Is initium ab spiritu prophetali fecit dicens (1, 3): 'Vox clamantis in deserto, parate viam Domino': ut ostenderet Christum post adsumptionem carnis Evangelium praedicasse in mundo. Ipse enim Christus et propheta dictus est, sicut scriptum est (Ierem. 1, 5): 'Et prophetam in gentibus posui te.' 37 Tertius Lucas, inter omnes evangelistas Graeci sermonis eruditissimus, quippe ut medicus in Graecia, Evangelium scripsit Theophilo Episcopo, initians a sacerdotali spiritu dicens (1, 5): 'Fuit in diebus Herodis regis Iudaeae sacerdos Zacharias,' ut manifestaret Christum post nativitatem carnis et praedicationem Evangelii hostiam fuisse effectum pro salute mundi. 38 Ipse est sacerdos de quo dictum est in Psalmis (110, 4): 'Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech.' Ubi enim Christus advenit, sacerdotium Iudaeorum obmutuit, lex et prophetia cessavit. 39 Quartus Iohannes scripsit Evangelium ultimus in Asia, incipiens a Verbo, ut ostenderet eundem Salvatorem, qui pro nobis dignatus est nasci et pati, ipsum ante saecula Dei Verbum esse, ipsum a caelo venisse, et post mortem ad caelum iterum remeasse. 40 Hi sunt quattuor Evangelistae, quos per Ezechielem Spiritus sanctus significavit in quattuor animalibus. Propterea autem quattuor animalia, quia per quattuor mundi partes fides Christianae religionis eorum praedicatione disseminata est. 41 Animalia autem dicta sunt quoniam propter animam hominis praedicatur Evangelium Christi. Nam et oculis plena erant intus et foris, quoniam praevident Evangelia quae dicta sunt a prophetis, et quae promiserit in priori. 42 Crura autem eorum recta, quia nihil pravum in Evangeliis est; et alas senas, tegentes crura et facies suas; revelata sunt enim quae tegebantur in adventum Christi. Evangelium autem interpretatur bona adnuntiatio. 43 Graece enim εὖ bonum, ἀγγελία adnuntiatio dicitur. Unde et angelus nuntius interpretatur. 44 Paulus Apostolus suas scripsit Epistolas quattuordecim, e quibus novem septem ecclesiis scripsit, reliquas discipulis suis Timotheo, Tito et Philemoni. 45 Ad Hebraeos autem Epistola plerisque Latinis eius esse incerta est propter dissonantiam sermonis, eandemque alii Barnaban conscripsisse, alii a Clemente scriptam fuisse suspicantur. 46 Petrus scripsit duas nominis sui Epistolas, quae Catholicae ideo nominantur, quia non uni tantum populo vel civitati, sed universis gentibus generaliter scriptae sunt. 47 Iacobus et Iohannes et Iudas suas scripserunt Epistolas. 48 Actus Apostolorum primordia fidei Christianae in gentibus et nascentis Ecclesiae historiam digerit. Actuum Apostolorum scriptorem Lucam esse evangelistam, in quo opere nascentis Ecclesiae infantia texitur, et apostolorum historia retinetur. 49 Unde et Actus Apostolorum dicitur. Apocalypsin librum Iohannes evangelista scripsit eo tempore, quo ob evangelii praedicationem in insulam Pathmon traditur relegatus. Apocalypsin autem ex Graeco in Latinum revelatio interpretatur. Revelatio enim dicitur manifestatio eorum quae abscondita erant, iuxta quod et ipse Iohannes dicit (1, 1): 'Apocalypsin Iesu Christi, quam dedit illi Deus palam facere servis suis.' 50 Hi sunt scriptores sacrorum librorum, qui per Spiritum sanctum loquentes ad eruditionem nostram et praecepta vivendi et credendi regulam conscripserunt. 51 Praeter haec alia volumina apocrypha nuncupantur. Apocrypha autem dicta, id est secreta, quia in dubium veniunt. Est enim eorum occulta origo nec patet Patribus, a quibus usque ad nos auctoritas veracium scripturarum certissima et notissima successione pervenit. 52 In iis apocryphis etsi invenitur aliqua veritas, tamen propter multa falsa nulla est in eis canonica auctoritas; quae recte a prudentibus iudicantur non esse eorum credenda, quibus adscribuntur. 53 Nam multa et sub nominibus prophetarum, et recentiora sub nominibus apostolorum ab haereticis proferuntur, quae omnia sub nomine apocryphorum auctoritate canonica diligenti examinatione remota sunt.

3 De bibliothecis. Bibliotheca a Graeco nomen accepit, eo quod ibi recondantur libri. Nam βιβλίων librorum, θήκη repositio interpretatur. 2 Bibliothecam Veteris Testamenti Esdras scriba post incensam Legem a Chaldaeis, dum Iudaei regressi fuissent in Hierusalem, divino afflatus Spiritu reparavit, cunctaque Legis ac Prophetarum volumina quae fuerant a gentibus corrupta correxit, totumque Vetus Testamentum in viginti duos libros constituit, ut tot libri essent in Lege quot habebantur et litterae. 3 Apud Graecos autem bibliothecam primus instituisse Pisistratus creditur, Atheniensium tyrannus, quam deinceps ab Atheniensibus auctam Xerxes, incensis Athenis, evexit in Persas, longoque post tempore Seleucus Nicanor rursus in Graeciam rettulit. 4 Hinc studium regibus urbibusque ceteris natum est conparandi volumina diversarum gentium, et per interpretes in Graecam linguam vertendi. 5 Dehinc magnus Alexander vel successores eius instruendis omnium librorum bibliothecis animum intenderunt; maxime Ptolomaeus cognomento Philadelphus omnis litteraturae sagacissimus, cum studio bibliothecarum Pisistratum aemularetur, non solum gentium scripturas, sed etiam et divinas litteras in bibliothecam suam contulit. Nam septuaginta milia librorum huius temporibus Alexandriae inventa sunt.

4 De interpretibus. Hic etiam et ab Eleazaro pontifice petens Scripturas Veteris Testamenti, in Graecam vocem ex Hebraica lingua per septuaginta interpretes transferre curavit, quas in Alexandrina bibliotheca habuit. 2 Siquidem singuli inº singulis cellulis separati ita omnia per Spiritum sanctum interpretati sunt, ut nihil in alicuius eorum codice inventum esset quod in ceteris vel in verborum ordine discreparet. 3 Fuerunt et alii interpretes, qui ex Hebraea lingua in Graecum sacra eloquia transtulerunt, sicut Aquila, Symmachus et Theodotion, sicut etiam et vulgaris illa interpretatio, cuius auctor non apparet et ob hoc sine nomine interpretis Quinta Editio nuncupatur. 4 Praeterea sextam et septimam editionem Origenes miro labore repperit, et cum ceteris editionibus conparavit. 5 Presbyter quoque Hieronymus trium linguarum peritus ex Hebraeo in Latinum eloquium easdem Scripturas convertit, eloquenterque transfudit. Cuius interpretatio merito ceteris antefertur; nam est et verborum tenacior, et perspicuitate sententiae clarior atque, utpote a Christiano, interpretatio verior.

5 De eo qui primum Romam libros advexit. Romae primus librorum copiam advexit Aemilius Paulus, Perse Macedonum rege devicto; deinde Lucullus e Pontica praeda. Post hos Caesar dedit Marco Varroni negotium quam maximae bibliothecae construendae. 2 Primum autem Romae bibliothecas publicavit Pollio, Graecas simul atque Latinas, additis auctorum imaginibus in atrio, quod de manubiis magnificentissimum instruxerat.

6 Qui apud nos bibliothecas instituerunt. Apud nos quoque Pamphilus martyr, cuius vitam Eusebius Caesariensis conscripsit, Pisistratum in sacrae bibliothecae studio primus adaequare contendit. Hic enim in bibliotheca sua prope triginta voluminum milia habuit. 2 Hieronymus quoque atque Gennadius ecclesiasticos scriptores toto orbe quaerentes ordine persecuti sunt, eorumque studia in uno voluminis indiculo conprehenderunt.

7 Qui multa scripserunt. Marcus Terentius Varro apud Latinos innumerabiles libros scripsit. Apud Graecos quoque Chalcenterus miris attollitur laudibus, quod tantos libros ediderit quantos quisque nostrum alienos scribere propria manu vix possit. 2 De nostris quoque apud Graecos Origenes in scripturarum labore tam Graecos quam Latinos operum suorum numero superavit. Denique Hieronymus sex milia librorum eius legisse fatetur. 3 Horum tamen omnium studia Augustinus ingenio vel scientia sua vicit. Nam tanta scripsit ut diebus ac noctibus non solum scribere libros eius quisquam, sed nec legere quidem occurrat.

8 De generibus opusculorum. Opusculorum genera esse tria. Primum genus excerpta sunt, quae Graece scholia nuncupantur; in quibus ea quae videntur obscura vel difficilia summatim ac breviter praestringuntur. 2 Secundum genus homiliae sunt, quas Latini verbum appellant, quae proferuntur in populis. Tertium tomi, quos nos libros vel volumina nuncupamus. Homiliae autem ad vulgus loquuntur, tomi vero, id est libri, maiores sunt disputationes. Dialogus est conlatio duorum vel plurimorum, quem Latini sermonem dicunt. Nam quos Graeci dialogos vocant, nos sermones vocamus. 3 Sermo autem dictus quia inter utrumque seritur. Unde in Vergilio (Aen. 6, 160);

Multa inter se serebant.

Tractatus est * *.

4 Differt autem sermo, tractatus et verbum. Sermo enim alteram eget personam; tractatus specialiter ad se ipsum est; verbum autem ad omnes. Unde et dicitur: 'Verbum fecit ad populum.' 5 Commentaria dicta, quasi cum mente. Sunt enim interpretationes, ut commenta iuris, commenta Evangelii. 6 Apologeticum est excusatio, in quo solent quidam accusantibus respondere. In defensione enim aut negatione sola positum est; et est nomen Graecum. 7 Panegyricum est licentiosum et lasciviosum genus dicendi in laudibus regum, in cuius conpositione homines multis mendaciis adulantur. Quod malum a Graecis exortum est, quorum levitas instructa dicendi facultate et copia incredibili multas mendaciorum nebulas suscitavit. 8 Fastorum libri sunt in quibus reges vel consules scribuntur, a fascibus dicti, id est potestatibus. Unde et Ovidii libri Fastorum dicuntur, quia de regibus et consulibus editi sunt. 9 Prooemium est initium dicendi. Sunt enim prooemia principia librorum, quae ante causae narrationem ad instruendas audientium aures coaptantur. Cuius nomen plerique latinitatis periti sine translatione posuerunt. Hoc autem vocabulum apud nos interpretatum praefatio nuncupatur, quasi praelocutio. 10 Praecepta sunt quae aut quid faciendum aut quid non faciendum docent. Quid faciendum, ut: 'Dilige Dominum Deum tuum,' et: 'honora patrem tuum et matrem tuam.' Quid non faciendum, ut: 'Non moechaberis,' 'Non furtum facies.' 11 Similiter et gentilium praecepta vel iubent vel vetant. Iubent faciendum, ut (Virg. Georg. 1, 299):

Nudus ara, sere nudus.

Vetant, ut (Virg. Georg. 2, 299):

Neve inter vites corylum sere, neve flagella

summa pete.

12 Primus autem praecepta apud Hebraeos Moyses scripsit; apud Latinos Marcius vates primus praecepta conposuit. Ex quibus est illud (1):

Postremus dicas, primus taceas.

13 Parabolae et problemata nominibus suis indicant altius se perscrutari oportere. Parabola quippe alicuius rei similitudinem prae se gerit. Quod licet sit vocabulum Graecum, iam tamen pro Latino usurpatur. Et notum est quod in parabolis quae dicuntur rerum similitudines rebus, de quibus agitur, conparant. 14 Problemata autem, quae Latine appellantur propositiones, quaestiones sunt habentes aliquid quod disputatione solvendum sit. 15 Quaestio autem est quaesitio, cum quaeritur an sit, quid sit, quale sit. 16 Argumentum vero dictum quasi argutum, vel quod sit argute inventum ad conprobandas res. 17 Epistolam proprie Graeci vocant, quod interpretatur Latine missa. 18 Στόλα enim sive στόλοι missa vel missi. Ante cartae et membranarum usum in dedolatis ex ligno codicellis epistolarum alloquia scribebantur, unde et portitores earum tabellarios vocaverunt.

9 De ceris. Cerae litterarum materies, parvulorum nutrices, ipsae (Dracont. Satisf. 63):

Dant ingenium pueris, primordia sensus.

Quarum studium primi Graeci tradidisse produntur. Graeci autem et Tusci primum ferro in ceris scripserunt; postea Romani iusserunt ne graphium ferreum quis haberet. 2 Unde et apud scribas dicebatur: 'Ceram ferro ne caedito.' Postea institutum ut cera ossibus scriberent, sicut indicat Atta in Satura dicens (12);

Vertamus vomerem

in cera mucroneque aremus osseo.

Graphium autem Graece, Latine scriptorium dicitur. Nam γραφή scriptura est.

10 De cartis. Cartarum usum primum Aegyptus ministravit, coeptum apud Memphiticam urbem. Memphis enim civitas est Aegyptiorum, ubi cartae usus inventus est primum, sicut ait Lucanus (4, 135):

Conficitur bibula Memphitis carta papyro.

2 Bibulam autem papyrum dixit quod humorem bibat. Carta autem dicta quod carptim papyri tegmen decerptum glutinatur. Cuius genera quam plura sunt. Prima et praecipua Augustea regia, maioris formae in honorem Octaviani Augusti appellata. 3 Secunda Libyana, ob honorem Libyae provinciae. Tertia hieratica dicta eo quod ad sacros libros eligebatur, similis Augusteae, sed subcolorata. 4 Quarta Taeneotica, a loco Alexandriae qui ita vocatur, ubi fiebat. Quinta Saitica, ab oppido Sai. 5 Sexta Corneliana, a Cornelio Gallo praefecto Aegypti primum confecta. Septima emporetica, quod ea merces involvuntur, cum sit scripturis minus idonea.

11 De pergamenis. Pergameni reges cum carta indigerent, membrana primi excogitaverunt. Unde et pergamenarum nomen hucusque tradente sibi posteritate servatum est. Haec et membrana dicuntur, quia ex membris pecudum detrahuntur. 2 Fiebant autem primum coloris lutei, id est crocei, postea vero Romae candida membrana reperta sunt; quod apparuit inhabile esse, quod et facile sordescant, aciemque legentium laedant; cum peritiores architecti neque aurea lacunaria ponenda in bibliothecis putent neque pavimenta alia quam e Carysteo marmore, quod auri fulgor hebetat et Carystei viriditas reficiat oculos. 3 Nam et qui nummulariam discunt, denariorum formis myrteos pannos subiciunt, et gemmarum sculptores scarabaeorum terga, quibus nihil est viridius, subinde respiciunt, et pictores idem faciunt, ut laborem visus eorum viriditate recreent. 4 Membrana autem aut candida aut lutea aut purpurea sunt. Candida naturaliter existunt. Luteum membranum bicolor est, quod a confectore una tinguitur parte, id est crocatur. De quo Persius (3, 10):

Iam liber et positis bicolor membrana capillis.

5 Purpurea vero inficiuntur colore purpureo, in quibus aurum et argentum liquescens patescat in litteris.

12 De libris conficiendis. Quaedam nomina librorum apud gentiles certis modulis conficiebantur. Breviori forma carmina atque epistolae. At vero historiae maiori modulo scribebantur, et non solum in carta vel membranis, sed etiam et in omentis elephantinis textilibusque malvarum foliis atque palmarum. Cuius generis Cinna sic meminit (11):

Haec tibi Arateis multum invigilata lucernis

carmina, quis ignis novimus aerios,

levis in aridulo malvae descripta libello

Prusiaca vexi munera navicula.

Circumcidi lbros Siciliae primum increbuit. Nam initio pumicabantur. Unde et Catullus ait (1, 1):

Cui dono lepidum novum libellum

arido modo pumice expolitum?

13 De librorum vocabulis. Codex multorum librorum est; liber unius voluminis. Et dictus codex per translationem a codicibus arborum seu vitium, quasi caudex, quod ex se multitudinem librorum quasi ramorum contineat. 2 Volumen liber est a volvendo dictus, sicut apud Hebraeos volumina Legis, volumina Prophetarum. 3 Liber est interior tunica corticis, quae ligno cohaeret. De quo Vergilius sic (Ecl. 10, 67):

Alta liber haeret in ulmo.

Unde et liber dicitur in quo scribimus, quia ante usum cartae vel membranarum de libris arborum volumina fiebant, id est conpaginabantur. Unde et scriptores a libris arborum librarios vocaverunt.

14 De librariis et eorum instrumentis. Librarios antea bibliopolas dictos. Librum enim Graeci βίβλον vocant. Librarii autem iidem et antiquarii vocantur: sed librarii sunt qui et nova scribunt et vetera; antiquarii, qui tantummodo vetera, unde et nomen sumpserunt. 2 Ab scribendo autem scriba nomen accepit, officium exprimens vocabuli qualitate. 3 Instrumenta scribae calamus et pinna. Ex his enim verba paginis infiguntur; sed calamus arboris est, pinna avis; cuius acumen in dyade dividitur, in toto corpore unitate servata, credo propter mysterium, ut in duobus apicibus Vetus et Novum Testamentum signaretur, quibus exprimitur verbi sacramentum sanguine Passionis effusum. 4 Dictus autem calamus quod liquorem ponat. Unde et apud nautas calare ponere dicitur. 5 Pinna autem a pendendo vocata, id est volando. Est enim, ut diximus, avium. Foliae autem librorum appellatae sive ex similitudine foliorum arborum, seu quia ex follibus fiunt, id est ex pellibus, qui de occisis pecudibus detrahi solent; cuius partes paginae dicuntur, eo quod sibi invicem conpingantur. 7 Versus autem vulgo vocati quia sic scribebant antiqui sicut aratur terra. A sinistra enim ad dexteram primum deducebant stilum, deinde convertebantur ab inferiore, et rursus ad dexteram versus; quos et hodieque rustici versus vocant. 8 Scheda est quod adhuc emendatur, et necdum in libris redactum est; et est nomen Graecum, sicut et tomus.

15 De canonibus evangeliorum. Canones Evangeliorum Ammonius Alexandriae primus excogitavit, quem postea Eusebius Caesariensis secutus plenius conposuit. Qui ideo facti sunt, ut per eos invenire et scire possimus qui reliquorum Evangelistarum similia aut propria dixerunt. 2 Sunt autem numero decem, quorum primus continet numeros in quibus quattuor eadem dixerunt: Matthaeus, Marcus, Lucas, Iohannes. Secundus, in quibus tres: Matthaeus, Marcus, Lucas. Tertius, in quibus tres: Matthaeus, Lucas, Iohannes. Quartus, in quibus tres: Matthaeus, Marcus, Iohannes. 3 Quintus, in quibus duo: Matthaeus, Lucas. Sextus, in quibus duo: Matthaeus, Marcus. Septimus, in quibus duo: Matthaeus, Iohannes. Octavus, in quibus duo: Lucas, Marcus. Nonus, in quibus duo: Lucas, Iohannes. 4 Decimus, in quibus singuli eorum propria quaedam dixerunt. Quorum expositio haec est. Per singulos enim Evangelistas numerus quidam capitulis adfixus adiacet, quibus numeris subdita est aera quaedam mineo notata, quae indicat in quoto canone positus sit numerus, cui subiecta est aera. 5 Verbi gratia: Si est aera .I., in primo canone; si secunda, in secundo; si tertia, in tertio; et sic per ordinem usque ad decimum perveniens. 6 Si igitur, aperto quolibet Evangelio, placuerit scire qui reliquorum Evangelistarum similia dixerunt, adsumes adiacentem numerum capituli, et requires ipsum numerum in suo canone quem indicat, ibique invenies quot et qui dixerint; et ita demum in corpore inquisita loca, quae ex ipsis numeris indicantur, per singula Evangelia de eisdem dixisse invenies.

16 De canonibus conciliorum. Canon autem Graece, Latine regula nuncupatur. Regula autem dicta quod recte ducit, nec aliquando aliorsum trahit. Alii dixerunt regulam dictam vel quod regat, vel quod normam recte vivendi praebeat, vel quod distortum pravumque quid corrigat. 2 Canones autem generalium conciliorum a temporibus Constantini coeperunt. In praecedentibus namque annis, persecutione fervente, docendarum plebium minime dabatur facultas. 3 Inde Christianitas in diversas haereses scissa est, quia non erat licentia episcopis in unum convenire, nisi tempore supradicti imperatoris. Ipse enim dedit facultatem Christianis libere congregare. 4 Sub hoc etiam sancti Patres in concilio Nicaeno de omni orbe terrarum convenientes, iuxta fidem evangelicam et apostolicam, secundum post Apostolos symbolum tradiderunt. 5 Inter cetera autem concilia quattuor esse venerabiles synodos, quae totam principaliter fidem conplectunt, quasi quattuor evangelia, vel totidem paradisi flumina. 6 Harum prior Nicaena synodus trecentorum decem et octo episcoporum Constantino Augusto imperante peracta est. In qua Arianae perfidiae blasphemia condemnata, quam de inaequalitate sanctae Trinitatis idem Arius adserebat; consubstantialem Deo patri Deum filium idem sancta synodus per symbolum definivit. 7 Secunda synodus centum quinquaginta Patrum sub Theodosio seniore Constantinopolim congregata est, quae Macedonium, sanctum Spiritum Deum esse negantem, condemnans, consubstantialem Patri et Filio sanctum Spiritum demonstravit, dans symboli formam quam tota Graecorum et Latinorum confessio in ecclesiis praedicat. 8 Tertia synodus Ephesina prima ducentorum episcoporum sub iuniore Theodosio Augusto edita, quae Nestorium duas personas in Christo adserentem iusto anathemate condemnavit, ostendens manere in duabus naturis unam Domini nostri Iesu Christi personam. 9 Quarta synodus Chalcedonensis sexcentorum triginta sacerdotum sub Marciano principe habita est, in qua Eutychem Constantinopolitanum abbatem Verbi Dei et carnis unam naturam pronuntiantem, et eius defensorem Dioscorum, quondam Alexandrinum Episcopum, et ipsum rursum Nestorium cum reliquis haereticis una Patrum sententia condemnavit; praedicans eadem synodus Christum Dominum sic natum de Virgine, ut in eo substantiam et divinae et humanae confiteamur naturae. 10 Haec sunt quattuor synodi principales, fidei doctrinam plenissime praedicantes; sed et si qua sunt concilia quae sancti Patres spiritu Dei pleni sanxerunt, post istorum quattuor auctoritatem omni manent stabilita vigore, quorum gesta in hoc opere condita continentur. 11 Synodum autem ex Graeco interpretari comitatum vel coetum. 12 Concilii vero nomen tractum ex more Romano. Tempore enim, quo causae agebantur, conveniebant omnes in unum communique intentione tractabant. Unde et concilium a communi intentione dictum, quasi comcilium. Nam cilia oculorum sunt. Unde et considium consilium, D in L litteram transeunte. 13 Coetus vero conventus est vel congregatio, a coeundo, id est conveniendo in unum. Unde et conventum est nuncupatum, sicut conventus coetus vel concilium, a societate multorum in unum.

17 De cyclo paschali. Paschalem cyclum Hippolytus episcopus temporibus Alexandri imperatoris primus conscripsit. Post quem probatissimi auctores Eusebius Caesariensis, Theophilus Alexandrinus, Prosper quoque natione Aquitanus atque Victorius, amplificatis eiusdem festivitatis rationibus, multiplices circulos ediderunt. 2 Cuius quidem rationem beatissimus Cyrillus Alexandriae urbis episcopus in nonaginta quinque annos per quinquies decem novies calculans, quoto Kal. vel luna debeat paschalis sollemnitas celebrari, summa brevitate notavit. 3 Cyclum autem vocatum eo quod in orbe digestum sit, et quasi in circulo dispositum ordinem conplectat annorum sine varietate et sine ulla arte. 4 Unde factum est ut cuiusque materiae carmina simplici formitate facta cyclica vocarentur. Hinc et laterculum dictum, quod ordinem habeat stratum annorum.

5 Cyclus primus decemnovenalis lunae.

B. Com. an. II. Idus April. XX.
C. VI. Kal. April. XVI.
Em. XVI. Kal. Mai. XVII.
C. VI. Idus April. XX.
B. C. IX. Kal. April. XV.
E. II. Idus April. XVI.
C. II. Non. April. XIX.
E. VIII. Kal. Mai. XX.
B. C. V. Idus April. XV.
C. II. Kal. April. XVIII.
E. XII. Kal. Mai. XIX.
C. Non. April. XV.
B. C. V. Kal. April. XVII.
E. XVI. Kal. Mai. XVIII.
C. VI. Idus April. XXI.
C. IX. Kal. April. XVII.
B. E. XI. Idus April. XVII.
C. II. Non. April. XX.
E. VIII. Kal. Mai. XXI.

6 Secundus cyclus lunae.

C. V. Idus April. XVIII.
B. C. II. Kal. April. XX.
E. XII. Kal. Mai. XXI.
C. Non. April. XVII.
C. V. Kal. April. XX.
B. E. XVI. Kal. Mai. XX.
C. Kal. April. XVI.
E. XI. Kal. Mai. XVII.
C. Idus April. XX.
B. C. V. Kal. April. XV.
E. XV. Kal. Mai. XVI.
C. V. Idus April. XIX.
C. VIII. Kal. April. XV.
B. E. Idus April. XV.
C. Non. April. XVIII.
C. V. Kal. April. XXI.
E. IV. Idus April. XV.
B. C. Kal. April. XVII.
E. XI. Kal. Mai. XVIII.

7 Tertius cyclus lunae.

C. VIII. Idus April. XV.
C. IV. Kal. April. XVIII.
B. E. XV. Kal. Mai. XVIII.
C. V. Idus April. XXI.
C. VIII. Kal. April. XVII.
E. XVIII. Kal. Mai. XVIII.
B. C. Non. April. XX.
E. VII. Kal. Mai. XVI.
C. IV. Idus April. XXII.
C. VI. Non. April. XX.
B. E. XI. Kal. Mai. XX.
C. VIII. Idus April. XVI.
C. IV. Kal. April. XIX.
E. XIV. Kal. Mai. XX.
B. C. IV. Non. April. XV.
C. VIII. Kal. April. XVIII.
E. XVIII. Kal. Mai. XVIII.

8 Quartus cyclus lunae.

C. III. Kal. April. XIX.
B. E. XIV. Kal. Mai. XV.
C. II. Idus April. XIX.
C. VII. Kal. April. XV.
E. XVII. Kal. Mai. XVI.
B. C. VIII. Idus April. XVIII.
C. IV. Kal. April. XXI.
E. III. Idus April. XV.
C. III. Non. April. XVIII.
B. E. X. Kal. Mai. XVIII.
C. XVIII. Kal. Mai. XXI.
C. III. Kal. April. XVII.
E. XIII. Kal. Mai. XVIII.
B. C. IV. Idus April. XX.
C. VII. Kal. April. XVI.
E. XVII. Kal. Mai. XVI.
C. VII. Idus April. XX.
B. C. XI. Kal. April. XV.
E. III. Idus April. XVI.
C. III. Non. April. XIX.
E. IX. Kal. Mai. XX.

9 Quintus cyclus lunae.

B. C. VII. Idus April. XVI.
C. III. Kal. April. XIX.
E. XIII. Kal. Mai. XX.
C. II. Non. April. XVI.
B. C. VII. Kal. April. XVII.
E. XVIII. Kal. Mai. XIX.
C. II. Kal. April. XV.
E. XII. Kal. Mai. XVI.
B. C. III. Idus April. XVIII.
C. III. Non. April. XXI.
E. XVI. Kal. Mai. XV.
C. VI. Idus April. XVIII.
B. C. III. Kal. April. XX.
E. XIII. Kal. Mai. XXI.
C. II. Non. April. XVII.
C. VI. Kal. April. XX.
B. E. XVII. Kal. Mai. XX.
C. II. Kal. April. XVI.
E. XII. Kal. Mai. XVI.

post cuius expletionem ad primum exordium recurrendum. A conditione mundi usque ad hunc novissimum cyclum conputantur anni. 10 Antiquitus Ecclesia pascha quarta decima luna cum Iudaeis celebrabat, quocumque die occurreret. Quem ritum sancti Patres in Nicaena synodo prohibuerunt, constituentes non solum lunam paschalem et mensem inquirere, sed etiam et diem resurrectionis Dominicae observare; et ob hoc pascha a quarta decima luna usque ad vicesimam primam extenderunt, ut dies Dominicus non omitteretur. 11 Paschae autem vocabulum non Graecum, sed Hebraeum est; nec a passione, quoniam πάσχειν Graece dicitur pati, sed a transitu Hebraeo verbo pascha appellata est, eo quod tunc populus Dei ex Aegypto transierit. Unde et in Evangelio (Ioann. 13, 1): 'Cum vidisset,' inquit, 'Iesus quia venit hora ut transiret de mundo ad Patrem.' 12 Cuius nox ideo pervigilia ducitur, propter adventum regis ac Dei nostri, ut tempus resurrectionis eius nos non dormientes, sed vigilantes inveniat. Cuius noctis duplex ratio est: sive quod in ea et vitam tunc recepit, cum passus est; sive quod postea eadem hora, qua resurrexit, ad iudicandum venturus est. 13 Eo autem modo agimus pascha, ut non solum mortem et resurrectionem Christi in memoriam revocemus, sed etiam cetera, quae circa eum adtestantur, ad sacramentorum significationem inspiciamus. 14 Propter initium enim novae vitae et propter novum hominem, quem iubemur induere et exuere veterem, expurgantes vetus fermentum, ut simus nova consparsio, quoniam pascha nostrum inmolatus est Christus. Propter hanc ergo vitae novitatem primus mensis novorum in mensibus anni celebrationi paschali mystice adtributus est. 15 Quod vero tertiae hebdomadae die pascha celebratur, id est qui dies occurrit a quarta decima in vicesimam primam, hoc significat quia in toto tempore saeculi, quod septenario dierum numero agitur, nunc tertium tempus hoc sacramentum aperuit. 16 Primum enim tempus est ante legem, secundum sub lege, tertium sub gratia; ubi iam manifestatum est sacramentum prius occultum in prophetico aenigmate: ideo et propter haec tria saeculi tempora resurrectio Domini triduana est. 17 Quod vero a quarta decima luna usque ad vicesimam primam per dies septem paschalis dies quaeritur, propter ipsum numerum septenarium, quo universitatis significatio saepe figuratur; qui etiam ipsi Ecclesiae tribuitur propter instar universitatis, unde et Iohannes Apostolus in Apocalypsin ad septem scribit ecclesias. 18 Ecclesia vero adhuc in ista mortalitate carnis constituta propter ipsam mutabilitatem lunae nomine in Scripturis significatur. 19 Varia autem observantia opinionum paschalis festivitatis interdum errorem gignit. Latini namque a III Non. Mart. usque in III Non. Apr. primi mensis lunam inquirunt; et si quinta decima luna die Dominico provenerit, in alium Dominicum pascha protrahunt. 20 Graeci primi mensis lunam ab VIII Id. Mart. usque in diem Non. Apr. observant; et si decima quinta luna die Dominico incurrerit, sanctum pascha celebrant. Huiusmodi ergo dissensio inter utrosque paschalem regulam turbat. 21 Communis annus dicitur, qui duodecim tantum lunas, hoc est dies CCCLIV habet. Dictus autem communis quia saepe duo ita coniuncti incedunt ut invicem se in paschali sollemnitate sequantur. Nam embolismus annus semper solus est. 22 Embolismus annus est qui tredecim menses lunares, id est CCCLXXXIV dies habere monstratur. Ipse est annus sancto Moysi divinitus revelatus, in quo iubentur hi, qui longius habitabant, in secundo mense pascha celebrare. 23 Embolismus autem nomen Graecum est, quod interpretatur Latine superaugmentum; eo quod expleat numerum annorum communium, quibus undecim lunares dies deesse cernuntur. 24 Embolismi autem anni et communes sic inveniuntur. Si enim a quarta decima luna paschae praecedentis usque ad quartam decimam sequentis CCCLXXXIV dies fuerint, embolismus annus est; si CCCLIV, communis est. 25 Bissextus est per annos quattuor unus dies adiectus. Crescit enim per singulos annos quarta pars assis. At ubi quarto anno assem conpleverit, bissextum unum facit. 26 Dictus autem bissextus quia bis sexies ductus assem facit, quod est unus dies; sicut et quadrantem propter quater ductum; quod est bissextus quem super dierum cursum in anno sol facit. sive quod nequeat anno suo introduci, nisi bis sextum nonas Martias conputaveris, hoc est et primo die sexto nonas Martias et, addito bis sexto, alio die sexto nonas Martias iteraveris. 27 A VI autem Non. Mart. usque in diem prid. Kal. Ian., in lunae cursu bissextus adponitur atque inde detrahitur. 28 Intercalares autem dies idcirco vocantur, quia interponuntur ut ratio lunae solisque conveniat. Calare enim ponere dicitur, intercalare interponere. 29 Epactas Graeci vocant, Latini adiectiones annuas lunares, quae per undenarium numerum usque ad tricenarium in se revolvuntur. Quas ideo Aegyptii adiciunt, ut lunaris emensio rationi solis aequetur. 30 Luna enim iuxta cursum suum viginti novem semis dies lucere dinoscitur, et fiunt in anno lunares dies CCCLIV; remanent ad cursum anni solaris dies undecim, quos Aegyptii adiciunt. 31 Unde et adiectiones vocantur: absque his non invenies luna quota sit in quolibet anno et mense et die. Istae epactae semper XI Kal. April. reperiuntur in eadem luna quae fuerit eo die. 32 Continentur autem circulo decemnovenali; sed cum ad viginti novem epactas pervenerint, qui est circulus nonus decimus, iam sequenti anno non addes super viginti novem undecim, ut decem adnunties detractis triginta, sed inde reverteris, ut undecim pronunties.

18 De reliquis festivitatibus. Festivitas dicta a festis diebus, quasi festiditas, eo quod in eis sola res divina fit. Quibus contrarii sunt fasti, in quibus ius fatur, id est dicitur. Sollemnitas a sacris dicitur, ita suscepta ut mutari ob religionem non debeat, ab solito, id est firmo atque solido nominata. vel ex eo, quod soleat fieri in anno. 2 Celebritas autem vocatur quod non ibi terrena, sed caelestia tantum agantur. 3 Pascha festivitatum omnium prima est, de cuius vocabulo iam superius dictum est. 4 Pentecoste, sicut et pascha, apud Hebraeos celebris dies erat, quod post quinque decadas paschae colebatur; unde et vocabulum sumpsit. Πέντε enim Graece quinque, in quo die secundum legem panes propositionis de novis frugibus offerebantur. 5 Cuius figuram annus iubileus in Testamento Veteri gessit, qui nunc iterum per figuram repromissionis aeternam requiem praefigurat. 6 Epiphania Graece, Latine apparitio sive manifestatio vocatur. Eo enim die Christus sideris indicio Magis apparuit adorandus. Quod fuit figura primitiae credentium gentium. 7 Quo die et Dominici baptismatis sacramentum et permutatae in vinum aquae, factorum per Dominum signorum principia extiterunt. 8 Duae sunt autem epiphaniae: prima, in qua natus Christus et pastoribus Hebraeorum angelo nuntiante apparuit; secunda, in qua ex gentium populis stella indice praesepis cunabula Magos adoraturos exhibuit. 9 Scenopegia sollemnitas Hebraeorum, de Graeco in Latinum tabernaculorum dedicatio interpretatur; quae celebrabatur a Iudaeis in memoriam expeditionis, cum ab Aegypto promoti in tabernaculis agebant, et ex eo scenopegia. Σκηνὴ enim Graece tabernaculum dicitur. Quae sollemnitas apud Hebraeos Septembri mense celebrabatur. 10 Neomenia apud nos kalendae, apud Hebraeos autem, quia secundum lunarem cursum menses supputantur, et Graece μήνη luna appellatur, inde neomenia, id est nova luna. 11 Erant enim apud Hebraeos ipsi dies kalendarum ex legali institutione sollemnes, de quibus in Psalterio dicitur (81, 4): 'Canite initio mensis tuba, in die insigni sollemnitatis vestrae.' 12 Encaenia est nova templi dedicatio. Graece enim καινὸν dicitur novum. Quando enim aliquid novum dedicatur, encaenia dicitur. Hanc dedicationis templi sollemnitatem Iudaei Octobri mense celebrabant. 13 Dies Palmarum ideo dicitur, quia in eo Dominus et Salvator noster, sicut Propheta cecinit, Hierusalem tendens asellum sedisse perhibetur. Tunc gradiens cum ramis palmarum multitudo plebium obviam ei clamaverunt (Ioann. 12, 13): 'Osanna, benedictus qui venit in nomine Domini rex Israel.' 14 Vulgus autem ideo hunc diem Capitilavium vocant, quia in eo tunc moris est lavandi capita infantium, qui unguendi sunt ne observatione quadragesimae sordidata ad unctionem accederent. 15 Hoc autem die symbolum conpetentibus traditur propter confinem Dominicae paschae sollemnitatem; ut qui iam ad Dei gratiam percipiendam festinant, fidem, quam confiteantur, agnoscant. 16 Coena Dominica dicta est, eo quod in eo die Salvator pascha cum suis discipulis fecerit; quod et hodieque, sicut est traditum, celebratur, sanctumque in eo chrisma conficitur, atque initium novi et veteris testamenti cessatio declaratur. 17 Sabbatum ab Hebraeis ex interpretatione vocabuli sui requies nominatur, quod Deus in ipso, perfecto mundo, requievisset. 18 Siquidem et eo die requievit Dominus in sepulchro, ut quietis illius mysterium confirmaret; quod Iudaeis observandum in umbra futuri praeceptum est. Sed postquam Christus in sepultura sua eius figuram adinplevit, observatio eius quievit. 19 Dominicus dies proinde vocatur, quia in eo resurrectionis Domini nostri gaudium celebratur. Qui dies non Iudaeis, sed Christianis in resurrectionem Domini declaratus est, et ex illo habere coepit festivitatem suam. 20 Illis enim solum celebrandum sabbatum traditum est, quia erat antea requies mortuorum; resurrectio autem nullius erat qui resurgens a mortuis non moreretur. 21 Postquam autem facta est talis resurrectio in corpore Domini, ut praeiret in capite Ecclesiae quod corpus Ecclesiae speraret in finem, iam dies Dominicus, id est octavus, qui et primus, celebrari coepit.

19 De officiis. Officiorum plurima genera esse, sed praecipuum illud quod in sacris divinisque rebus habetur. Officium autem ab efficiendo dictum, quasi efficium, propter decorem sermonis una mutata littera; vel certe ut quisque illa agat quae nulli officiant, sed prosint omnibus. 2 Vespertinum officium est in noctis initio, vocatum ab stella Vespere, quae surgit oriente nocte. 3 Matutinum vero officium est in lucis initio, ab stella Lucifero appellatum, quae oritur inchoante mane. Quorum duorum temporum significatione ostenditur ut die ac nocte semper Deus laudetur. 4 Missa tempore sacrificii est, quando catechumeni foris mittuntur, clamante levita: 'Si quis catechumenus remansit, exeat foras'; et inde missa, quia sacramentis altaris interesse non possunt qui nondum regenerati noscuntur. 5 Chorus est multitudo in sacris collecta; et dictus chorus quod initio in modum coronae circum aras starent et ita psallerent. Alii chorum dixerunt a concordia, quae in caritate consistit; quia, si caritatem non habeat, respondere convenienter non potest. 6 Cum autem unus canit, Graece monodia, Latine sicinium dicitur; cum vero duo canunt, bicinium appellatur; cum multi, chorus. Nam chorea ludicrum cantilenae vel saltationes classium sunt. 7 Antiphona ex Graeco interpretatur vox reciproca; duobus scilicet choris alternatim psallentibus ordine commutato, sive de uno ad unum. Quod genus psallendi Graeci invenisse traduntur. 8 Responsorios Itali tradiderunt. Quos inde responsorios cantus vocant, quod alio desinente id alter respondeat. Inter responsorios autem et antiphonam hoc differt, quod in responsoriis unus versum dicit, in antiphonis autem versibus alternant chori. 9 Lectio dicitur quia non cantatur, ut psalmus vel hymnus, sed legitur tantum. Illic enim modulatio, hic sola pronuntiatio quaeritur. 10 Canticum est vox cantantis in laetitiam. 11 Psalmus autem dicitur qui cantatur ad Psalterium, quod usum esse David prophetam in magno mysterio prodit historia. Haec autem duo in quibusdam Psalmorum titulis iuxta musicam artem alternatim sibi adponuntur. 12 Nam canticum Psalmi est, cum id quod organum modulatur, vox postea cantantis eloquitur. Psalmus vero cantici, cum quod humana vox praeloquitur, ars organi modulantis imitatur. Psalmus autem a psalterio dicitur, unde nec mos est ex alio opere eum conponi. 13 Tres autem gradus sunt in cantando: primus succentoris, secundus incentoris, tertius accentoris. 14 Diapsalma quidam Hebraeum verbum esse volunt, quo significatur semper; id est, quod illa, quibus hoc interponitur, sempiterna esse confirment. 15 Quidam vero Graecum verbum existimant, quo significatur intervallum psallendi; ut psalma sit quod psallitur, diapsalma vero interpositum in psallendo silentium: ut quemadmodum synpsalma dicitur vocis copulatio in cantando, ita diapsalma disiunctio earum, ubi quaedam requies distincta continuationis ostenditur. 16 Unde illud probabile est, non coniungendas sententias in psallendo, ubi diapsalma interposita fuerit; quia ideo interponitur, ut conversio sensuum vel personarum esse noscantur. 17 Hymnus est canticum laudantium, quod de Graeco in Latinum laus interpretatur, pro eo quod sit carmen laetitiae et laudis. Proprie autem hymni sunt continentes laudem Dei. Si ergo sit laus et non sit Dei, non est hymnus: si sit et laus et Dei laus, et non cantetur, non est hymnus. Si ergo et in laudem Dei dicitur et cantatur, tunc est hymnus. 18 Cui contrarium est threnum, quod est carmen lamenti et funeris. 19 Alleluia duorum verborum interpretatio est, hoc est laus Dei, et est Hebraeum. Ia enim unum est de decem nominibus, quibus apud Hebraeos Deus vocatur. 20 Amen significat vere, sive fideliter, quod et ipsud Hebraeum est. Quae duo verba amen et alleluia nec Graecis nec Latinis nec barbaris licet in suam linguam omnino transferre vel alia lingua adnuntiare. Nam quamvis interpretari possint, propter sanctiorem tamen auctoritatem servata est ab Apostolis in his propriae linguae antiquitas. 21 Tanto enim sacra sunt nomina ut etiam Iohannes in Apocalypsin referat se Spiritu revelante vidisse et audisse vocem caelestis exercitus tamquam vocem aquarum multarum et tonitruum validorum dicentium: amen et alleluia: ac per hoc sic oportet in terris utraque dici, sicut in caelo resonant. 22 Osanna in alterius linguae interpretationem in toto transire non potest. Osi enim salvifica interpretatur; anna interiectio est, motum animi significans sub deprecantis affectu. 23 Integre autem dicitur osianna, quod nos corrupta media vocali littera et elisa dicimus osanna, sicut fit in versibus cum scandimus. Littera enim prima verbi sequentis extremam prioris verbi veniens excludit, et dicitur Hebraice osanna, quod interpretatur salvifica, subaudiendo vel: populum tuum, vel: totum mundum. 24 Offertorium tali ex causa sumpsit vocabulum. Fertum enim dicitur oblatio quae altari offertur et sacrificatur a pontificibus, a quo offertorium nominatum, quasi propter fertum. 25 Oblatio vocatur quia offertur. 26 Dona proprie divina dicuntur, munera hominum. 27 Nam munera dicuntur obsequia, quae pauperes divitibus loco munerum solvunt. Itaque munus homini datur, donum Deo. Unde etiam in templis donaria dicimus. Munera autem vocantur quia manibus vel accipiuntur vel dantur. 28 Duo sunt autem quae offeruntur: donum et sacrificium. 29 Donum dicitur quidquid auro argentoque aut qualibet alia specie efficitur. 30 Sacrificium autem est victima et quaecumque in ara cremantur seu ponuntur. Omne autem quod Deo datur, aut dedicatur aut consecratur. Quod dedicatur, dicendo datur; unde et appellatur. Unde errant qui consecrationem dedicationem putant significari. 31 Immolatio ab antiquis dicta eo quod in mole altaris posita victima caederetur. Unde et mactatio post immolationem est. Nunc autem immolatio panis et calicis convenit, libatio autem tantummodo calicis oblatio est. 32 Hinc est illud (Eccles. 50, 17): 'Et libavit de sanguine uvae.' Sicut et saecularium quidam poetarum (Virg. Aen. 7, 133): 'Nunc,' inquit, 'pateras libate Iovi.' Libare ergo proprie fundere est, sumptumque nomen ex Libero quodam, qui in Graecia usum repperit vitis. 33 Hostiae apud veteres dicebantur sacrificia quae fiebant antequam ad hostem pergerent. 34 Victimae vero sacrificia quae post victoriam, devictis hostibus, immolabant. Et erant victimae maiora sacrificia quam hostiae. Alii victimam dictam putaverunt, quia ictu percussa cadebat, vel quia vincta ad aras ducebatur. 35 Holocaustum illud est, ubi totum igne consumitur quod offertur. Antiqui enim cum maxima sacrificia administrarent, solebant totas hostias in sacrorum consumere flamma, et ipsa erant holocaustomata. Ὅλον enim Graece totum dicitur, καῦσις incensio, et holocaustum totum incensum. 36 Caerimoniae apud Latinos dicuntur sacra omnia quae apud Graecos orgia vocantur. Proprie autem visum est doctoribus a carendo appellari caerimonias, quasi carimonias; eo quod ea quae in sacris divinis offeruntur, in suo usu id carerent homines; quod nomen etiam in usu est litterarum sanctarum. 37 Alii caerimonias proprie in observationibus Iudaeorum credunt; abstinentiam scilicet quarundam escarum secundum veterem legem, eo quod observantes careant his rebus quibus se abstinuerunt. 38 Sacrificium dictum quasi sacrum factum, quia prece mystica consecratur in memoriam pro nobis Dominicae passionis; unde hoc eo iubente corpus Christi et sanguinem dicimus. Quod dum sit ex fructibus terrae, sanctificatur et fit sacramentum, operante invisibiliter Spiritu Dei; cuius panis et calicis sacramentum Graeci Eucharistian dicunt, quod Latine bona gratia interpretatur. Et quid melius sanguine et corpore Christi? 39 Sacramentum est in aliqua celebratione, cum res gesta ita fit ut aliquid significare intellegatur, quod sancte accipiendum est. Sunt autem sacramenta baptismum et chrisma, corpus et sanguis Domini. 40 Quae ob id sacramenta dicuntur, quia sub tegumento corporalium rerum virtus divina secretius salutem eorundem sacramentorum operatur; unde et a secretis virtutibus vel a sacris sacramenta dicuntur. 41 Quae ideo fructuose penes Ecclesiam fiunt, quia sanctus in ea manens Spiritus eundem sacramentorum latenter operatur effectum. 42 Unde, seu per bonos seu per malos ministros intra Dei ecclesiam dispensentur, tamen quia sanctus Spiritus mystice illa vivificat, qui quondam Apostolico in tempore visibilibus apparebat operibus, nec bonorum meritis dispensatorum amplificantur haec dona, nec malorum adtenuantur, quia (1 Cor. 3, 7): 'neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat, Deus'; unde et Graece mysterium dicitur, quod secretam et reconditam habeat dispositionem. 43 Baptismum Graece, Latine tinctio interpretatur; quae idcirco tinctio dicitur, quia ibi homo spiritu gratiae in melius inmutatur, et longe aliud quam erat efficitur. 44 Prius enim foedi eramus deformitate peccatorum, in ipsa tinctione reddimur pulchri dealbatione virtutum; unde et in Canticis scribitur canticorum (8, 5): 'Quae est ista quae ascendit dealbata?' 45 Cuius mysterium non aliter nisi sub Trinitatis designatione, id est Patris et Filii et Spiritus sancti, cognominatione conpletur, dicente Domino ad Apostolos (Matth. 28, 19): 'Ite docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti.' 46 Sicut enim in tribus testibus stat omne verbum, ita hoc sacramentum confirmat ternarius numerus nominum divinorum. 47 Quod autem per aquam baptismum datur, haec ratio est. Voluit enim Dominus ut res illa invisibilis per congruentem, sed profecto contrectabilem et visibilem inpenderetur elementum, super quem etiam in principio ferebatur Spiritus sanctus. 48 Nam sicut aqua purgatur exterius corpus, ita latenter eius mysterio per Spiritum sanctum purificatur et animus. 49 Cuius sanctificatio ita est. Invocato enim Deo descendit Spiritus sanctus de caelis, et medicatis aquis sanctificat eas de semetipso; et accipiunt vim purgationis, ut in eis et caro et anima delictis inquinata mundetur. 50 Chrisma Graece, Latine unctio nominatur; ex cuius nomine et Christus dicitur, et homo post lavacrum sanctificatur. 51 Nam sicut in baptismo peccatorum remissio datur, ita per unctionem sanctificatio spiritus adhibetur; et hoc de pristina disciplina, qua ungui in sacerdotium et in regnum solebant, ex quo et Aaron a Moyse unctus est. 52 Quae dum carnaliter fit, spiritaliter proficit; quomodo et in ipsa baptismi gratia visibilis actus, quod in aqua mergimur, sed spiritalis effectus, quod delictis mundamur. 53 Hoc significat illud unguentum, quod peccatrix mulier super pedes, et ea quae dicitur non fuisse peccatrix, super caput Iesu fudisse scribuntur. 54 Manus inpositio ideo fit, ut per benedictionem advocatus invitetur Spiritus sanctus. Tunc enim ille Paracletus post mundata et benedicta corpora libens a Patre descendit, et quasi super baptismi aquam tamquam super pristinam sedem recognoscens quiescit. Nam legitur quod in principio aquis superferebatur Spiritus sanctus. 55 Exorcismus Graece, Latine coniuratio, sive sermo increpationis est adversus diabolum, ut discedat: sicut est illud in Zacharia (3, 1): 'Et ostendit mihi Iesum sacerdotem magnum stantem coram angelo Dei, et Satan stabat a dextris eius, ut adversaretur ei; et dixit Dominus ad Satan: Increpet Dominus in te, Satan, et increpet in te Dominus, qui elegit Hierusalem.' 56 Hoc est exorcismus increpare et coniurare adversus diabolum; unde sciendum est quod non creatura Dei in infantibus exorcizatur aut exsufflatur, sed ille sub quo sunt omnes qui cum peccato nascuntur. Est enim princeps peccatorum. 57 Symbolum per linguam Graecam signum vel cognitio interpretatur. Discessuri enim Apostoli ad evangelizandum in gentibus hoc sibi praedicationis signum vel indicium posuerunt. 58 Continet autem confessionem Trinitatis et unitatem Ecclesiae et omne Christiani dogmatis sacramentum. Quod symbolum fidei et spei nostrae non scribitur in carta et atramento, sed in tabulis cordis carnalibus. 59 Oratio petitio dicitur. Nam orare est petere, sicut exorare inpetrare. Constat autem oratio loco et tempore. Loco, quia non ubique, cum prohibeamur a Christo in publico, sed ubi opportunitas dederit aut necessitas inportaverit. Neque enim contra praeceptum reputatur ab Apostolis factum, quiº in carcere audientibus custodibus orabant et canebant Deo. 60 De tempore vero dictum est (1 Thess. 5, 17): 'Sine intermissione orate,' sed hoc in singularibus. Nam est observatio quarundam horarum communium, quae diei interspatia signant, tertia, sexta et nona; similiter et noctis. 61 Sed ideo haec orandi horae divisae sunt, ut si forte aliquo fuerimus opere detenti, ipsud nos ad officium tempus admoneat; quae tempora in Scripturis inveniuntur. 62 Primum enim Spiritus sanctus congregatis discipulis hora tertia infusus est. Petrus, qua die visionem communicationis in illo vasculo expertus est, sexta hora orandi gratia ascenderat. Idem etiam cum Iohanne hora nona templum adiit, quando paralyticum sanitati reformavit. 63 Sed et Danielum legimus haec tempora in oratione observasse, et utique ex Israelis disciplina, ut ne minus quam ter die adoremus. Debitores enim sumus trium, Patris et Filii et Spiritus sancti; exceptis utique et aliis legitimis orationibus, quae sine ulla admonitione debentur, ingressus lucis ac noctis sive vigiliarum; 64 sed et cibum non prius sumere quam interposita oratione. Priora enim habenda sunt spiritus refrigeria, quia priora caelestia quam terrena. Qui autem vult orationem suam volare ad Deum, faciat illi duas alas, ieiunium et eleemosynam, et ascendet celeriter et exaudietur. 65 Ieiunium est parsimonia victus abstinentiaque ciborum, cui nomen est inditum ex quadam parte viscerum tenui semper et vacua, quod vulgo ieiunum vocatur. Unde ieiunii nomen creditur derivatum, quod sui inedia viscera vacua et exinanita existant. Ieiunium autem et statio dicitur. 66 Statio autem de militari exemplo nomen accepit, pro eo quod nulla laetitia obveniens castris stationem militum rescindit. Nam laetitia libentius, tristitia sollicitius administrat disciplinam; unde et milites numquam inmemores sacramenti magis stationibus parent. 67 Discernunt autem quidam inter ieiunium et stationem. Nam ieiunium est indifferenter cuiuslibet diei abstinentia, non secundum legem, sed secundum propriam voluntatem; statio autem est observatio statutorum dierum vel temporum. 68 Dierum, ut quartae feriae et sextae feriae ieiunium ex veteri lege praeceptum: de qua statione in Evangelio dixit ille (Luc. 18, 12): 'Ieiuno bis in sabbato,' id est quarta et sexta sabbati. 69 Temporum autem, quae legalibus ac propheticis institutionibus terminatis temporibus statuta sunt, ut ieiunium quarti, quinti, septimi, ac decimi mensis; vel, sicut in Evangelio (Matth. 9, 15), dies illi in quibus ablatus est sponsus; vel sicut observatio quadragesimae, quae in universo orbe institutione Apostolica observatur circa confinium Dominicae passionis. 70 His tertium genus quidam adiciunt quam Xerophagiam dicunt, abstinentiam scilicet ciborum humentium. Unde et nomen hoc datum, eo quod siccis quidam escis utantur. 71 Poenitentia appellata, quasi punitentia, eo quod ipse homo in se poenitendo puniat quod male admisit. Nam nihil aliud agunt, quos veraciter poenitet, nisi ut id, quod male fecerunt, inpunitum esse non sinant. Eo quippe modo sibi non parcentibus ille parcit, cuius altum iustumque iudicium nullus contemptor evadit. 72 Perfecta est autem poenitentia, praeterita deflere et futura non admittere. Haec secunda in similitudine fontis est, ut si forte inpugnante diabolo aliquod peccatum inrepserit, huius satisfactione purgetur. 73 Satisfactio autem est causas peccatorum et suggestiones excludere et ultra peccatum non iterare. 74 Reconciliatio vero est, quae post conplementum poenitentiae adhibetur. Nam sicut conciliamur Deo, quando primum a gentilitate convertimur, ita reconciliamur, quando post peccatum poenitendo regredimur. 75 Exomologesis Graeco vocabulo dicitur, quod Latine confessio interpretatur, cuius nominis duplex significatio est. Aut enim in laude intellegitur confessio, sicut est: 'Confitebor tibi Domine Pater caeli et terrae': aut dum quisque confitetur sua peccata ab eo indulgenda, cuius indeficiens est misericordia. 76 Ex hoc igitur Graeco vocabulo exprimitur et frequentatur exomologesis, qua delictum nostrum Domino confitemur; non quidem ut ignaro, cuius cognitioni nihil occultum est; sed confessio est rei scilicet eius quae ignoratur professa cognitio. 77 Utile enim sibi ac iucundum quisquam esse existimaverat rapere, adulterare, furari; sed ubi haec aeternae damnationi obnoxia esse cognovit, cognitis his, confitetur errorem. 78 Confessio autem erroris professio est desinendi: desinendum ergo a peccatis est, dum confessio est. Confessio autem antecedit, remissio sequitur. Ceterum extra veniam est qui peccatum cognoscit nec cognitum confitetur. 79 Itaque exomologesis prosternendi et humilificandi hominis disciplina est, habitu atque victu, sacco et cinere incubare, corpus sordibus obscurare, animum maeroribus deicere, illa, quae peccant, tristi tractatione mutare. 80 Litaniae autem Graeco nomine appellantur, quae Latine dicuntur rogationes. Inter litanias vero et exomologesin hoc differt, quod exomologesis pro sola confessione peccatorum agitur; litaniae vero, quae indicuntur propter rogandum Deum et inpetrandam in aliquo misericordiam eius. 81 Sed nunc iam utrumque vocabulum sub una designatione habetur, nec distat vulgo utrum litaniae an exomologesis dicantur. Supplicationis autem nomen quodammodo nunc ex gentilitate retinetur. 82 Nam feriae aut legitimae erant apud eos aut indictae. Indictae autem, quia paupertas antiqua Romanorum ex conlatione sacrificabat, aut certe de bonis damnatorum. Unde supplicia dicuntur supplicationes, quae fiebant de bonis passorum supplicia. Sacrae enim res de rebus execrandorum fiebant.


[image ALT: Valid HTML 4.01.]

Pagina recensita: 27 Mar 03