[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
ad litteras
mittendas
Bill Thayer
[Link to an English help page]
English

[ALT imaginis: Cliccare qui per una pagina di aiuto in Italiano.]
Italiano

[ALT imaginis: Clicca hic ad paginam adiutorii legendam (Anglice).]
Adjutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Sursum

[Legamen ad ostium situs mei]
Ostium

[ALT imaginis: legamen ad priorem partem]
Liber
VII
[imago inanis]
Textum quam diligentissime perscrutavi et recensui —
sed si quemlibet errorem invenies, mihi, obsecro, scribe.

[ALT imaginis: legamen ad subsequentem partem]
Liber
IX
Pagina tota depicta, ite ad capita recte:
I II III IV V VI VII VIII IX X XI

Isidori Hispalensis Episcopi
Etymologiarum sive Originum

Liber VIII

DE ECCLESIA ET SECTIS

1 De ecclesia et synagoga. Ecclesia Graecum est, quod in Latinum vertitur convocatio, propter quod omnes ad se vocet. Catholica, universalis, ἀπὸ τοῦ καθ᾽ ὅλον, id est secundum totum. Non enim sicut conventicula haereticorum in aliquibus regionum partibus coartatur, sed per totum terrarum orbem dilatata diffunditur. 2 Quod etiam Apostolus adprobat ad Romanos dicens (1, 8): 'Gratias ago Deo meo pro omnibus vobis, quia fides vestra adnuntiatur in universo mundo.' Hinc et universitas ab uno cognominata est, propter quod in unitatem colligitur. Unde Dominus in Evangelio (Luc. 11, 23): 'Qui mecum non colligit, spargit.' 3 Cur autem Ecclesia cum una sit, a Iohanne septem scribuntur, nisi ut una catholica septiformi plena Spiritu designetur? Sicut et de Domino novimus dixisse Salomonem (Proverb. 9, 1): 'Sapientia aedificavit sibi domum et excidit columnas septem,' quae tamen septem una esse non ambigitur, dicente Apostolo (1 Timoth. 3, 15): 'Ecclesia Dei vivi, quae est columna et firmamentum veritatis.' 4 Inchoavit autem Ecclesia a loco ubi venit de caelo Spiritus sanctus, et inplevit uno loco sedentes. 5 Pro peregrinatione autem praesenti Ecclesia Sion dicitur, eo quod ab huius peregrinationis longitudine posita promissionem rerum caelestium speculetur; et idcirco Sion, id est speculatio, nomen accepit. 6 Pro futura vero patriae pace Hierusalem vocatur. Nam Hierusalem pacis visio interpretatur. Ibi enim absorpta omni adversitate pacem, quae est Christus, praesenti possidebit obtutu. 7 Synagoga Graece congregatio dicitur, quod proprium nomen Iudaeorum populus tenuit. Ipsorum enim proprie synagoga dici solet, quamvis et ecclesia dicta sit. 8 Nostram vero Apostoli numquam synagogam dixerunt, sed semper ecclesiam, sive discernendi causa, sive quod inter congregationem, unde synagoga, et convocationem, unde ecclesia nomen accepit, distet aliquid; quod scilicet congregari et pecora solent, quorum et greges proprie dicimus; convocari autem magis est utentum ratione, sicut sunt homines.

2 De religione et fide. Dogma a putando philosophi nominaverunt, id est, 'hoc puto esse bonum,' 'hoc puto esse verum.' 2 Religio appellata, quod per eam uni Deo religamus animas nostras ad cultum divinum vinculo serviendi. Quod verbum conpositum est a relegendo, id est eligendo, ut ita Latinum videatur religio sicut eligio. 3 Tria sunt autem quae in religionis cultu ad colendum Deum in hominibus perquiruntur, id est fides, spes, caritas. In fide, quid credendum; in spe, quid sperandum; in caritate, quid sit amandum. 4 Fides est qua veraciter credimus id quod nequaquam videre valemus. Nam credere iam non possumus quod videmus. Proprie autem nomen fidei inde est dictum, si omnino fiat quod dictum est aut promissum. Et inde fides vocata, ab eo quod fit illud quod inter utrosque placitum est, quasi inter Deum et hominem; hinc et foedus. 5 Spes vocata quod sit pes progrediendi, quasi 'est pes.' Unde et e contrario desperatio. Deest enim ibi pes, nullaque progrediendi facultas est; quia dum quisque peccatum amat, futuram gloriam non sperat. 6 Caritas Graece, Latine dilectio interpretatur, quod duos in se liget. Nam dilectio a duobus incipit, quod est amor Dei et proximi; de qua Apostolus (Rom. 13, 10) 'Plenitudo', inquit, 'legis dilectio.' 7 Maior est autem haec omnibus, quia qui diligit et credit et sperat. Qui autem non diligit, quamvis multa bona faciat, frustra laborat. Omnis autem dilectio carnalis non dilectio, sed magis amor dici solet. Dilectionis autem nomen tantum in melioribus rebus accipi solet.

3 De haeresi et schismate. Haeresis Graece ab electione vocatur, quod scilicet unusquisque id sibi eligat quod melius illi esse videtur, ut philosophi Peripatetici, Academici, et Epicurei et Stoici, vel sicut alii qui perversum dogma cogitantes arbitrio suo de Ecclesia recesserunt. 2 Inde ergo haeresis, dicta Graeca voce, ex interpretatione electionis, qua quisque arbitrio suo ad instituenda, sive ad suscipienda quaelibet ipse sibi elegit. Nobis vero nihil ex nostro arbitrio inducere licet, sed nec eligere quod aliqui de arbitrio suo induxerit. 3 Apostolos Dei habemus auctores, qui nec ipsi quicquam ex suo arbitrio, quod inducerent, elegerunt, sed acceptam a Christo disciplinam fideliter nationibus adsignaverunt. Itaque etiamsi angelus de caelis aliter evangelizaverit, anathema vocabitur. 4 Secta a sequendo et tenendo nominata. Nam sectas dicimus habitus animorum, ac instituta circa disciplinam vel propositum, quem tenendo sequuntur, longe alia in religionis cultu opinantes quam ceteri. 5 Schisma ab scissura animorum vocata. Eodem enim cultu, eodem ritu credit ut ceteri; solo congregationis delectatur discidio. Fit autem schisma cum dicunt homines, 'nos iusti sumus,' 'nos sanctificamus inmundos,' et cetera similia. 6 Superstitio dicta eo quod sit superflua aut superinstituta observatio. Alii dicunt a senibus, quia multis annis superstites per aetatem delirant et errant superstitione quadam, nescientes quae vetera colant aut quae veterum ignari adsciscant. 7 Lucretius autem superstitionem dicit superstantium rerum, id est caelestium et divinorum quae super nos stant; sed male dicit. Haereticorum autem dogmata ut facile possint agnosci, causas eorum vel nomina demonstrare oportuit.

4 De haeresibus Iudaeorum. Iudaei confessores interpretantur. Multos enim ex his sequitur confessio, quos antea perfidia possidebat. 2 Hebraei transitores dicuntur. Quo nomine admonentur ut de peioribus ad meliora transeant, et pristinos errores relinquant. 3 Pharisaei negant Christum venisse nec nulla in rebus praedictis communicant. Pharisaei et Saducaei inter se contrarii sunt. Nam Pharisaei ex Hebraeo in Latinum interpretantur Divisi, eo quod traditionum et observationum, quas illi δευτερήσεις vocant, iustitiam praeferunt. Unde et divisi vocantur a populo, quasi per iustitiam. 4 Saducaei negant resurrectionem, dicentes dictum esse in Genesi (3, 19): 'Dudum terra es, et in terram ibis.' Sadducaei interpretantur iusti. Vindicant enim sibi quod non sunt, corporis resurrectionem negant, et animam interire cum corpore praedicant. Hi quinque tantum libros Legis recipiunt, Prophetarum vaticinia respuunt. 5 Essei dicunt ipsum esse Christum qui docuit illos omnem abstinentiam. Galilaei dicunt Christum venisse et docuisse eos ne dicerent dominum Caesarem neque eius monitis uterentur. 6 Masbothei dicunt ipsum esse Christum qui docuit illos in omni re sabbatizare. 7 Genistae praesumunt quoniam de genere Abrahae sunt; dicti eo quod de genere Abrahae esse glorientur. Nam cum in Babyloniam venisset populus Dei, plerique relinquentes uxores suas Babylonicis mulieribus adhaeserunt: quidam autem Israeliticis tantum coniugiis contenti, vel ex eis geniti, dum reversi essent de Babylonia, diviserunt se ab omni populo et adsumserunt sibi hoc nomen iactantiae. 8 Meristae appellati eo quod separent Scripturas, non credentes omnibus Prophetis, dicentes aliis et aliis spiritibus illos prophetasse. 9 Meris enim Graece. Samaritae qui in locum, Israhel captivo abducto in Babyloniam, translati sunt, venientes in terram regionis Samariae, ex parte Israhelitarum consuetudinem, quam per sacerdotem reductum didicerunt, tenent, ex parte gentilem, quam in nativitatis suae terra habuerunt. Nam in observationibus suis a Iudaeis omnino separantur, quorum superstitio proculdubio omnibus nota est. Samaritae dicti quod Legem solam custodiant. Nam Prophetas non recipiunt. 10 Herodiani. Haec haeresis temporibus Salvatoris surrexit. Hi Herodem magnificabant, dicentes ipsum esse Christum. 11 Hemerobaptistae qui quotidieº corpora sua et domum et supellectile lavant/ eo quod quotidie vestimenta sua et corpora lavent.

5 De haeresibus christianorum. Quidam etiam haeretici, qui de Ecclesia recesserunt, ex nomine suorum auctorum nuncupantur; quidam vero ex causis quas elegentes instituerunt. 2 Simoniani dicti a Simone magicae disciplinae perito, cui Petrus in Actibus apostolorum maledixit, pro eo quod ab Apostolis Spiritus sancti gratiam pecunia emere voluisset. Hi dicunt creaturam non a Deo, sed a virtute quadam superna creatam. 3 Menandriani a Menandro mago, discipulo Simonis nuncupati; qui mundum non a Deo, sed ab angelis factum asserunt. 4 Basilidiani a Basilide appellati, qui inter reliquas blasphemias passum Iesum abnegavit. 5 Nicolaitae dicti a Nicolao, diacono ecclesiae Hierosolymorum, qui cum Stephano et ceteris constitutus est a Petro; qui propter pulchritudinem relinquens uxorem, ut qui vellet eam uteretur, versa est in stuprum talis consuetudo, ut invicem coniugia commutarentur. Quos Iohannes in Apocalypsi inprobat dicens (2, 6): 'Sed hoc habes, quod odisti facta Nicolaitarum.' 6 Gnostici propter excellentiam scientiae se ita appellare voluerunt. Animam naturam Dei esse dicunt, bonum et malum Deum suis dogmatibus fingunt. 7 Carpocratiani a Carpocrate quodam vocantur, qui dixit Christum hominem fuisse tantum, et de utroque sexu progenitum. 8 Cerinthiani a Cerintho quodam nuncupati. Hi inter cetera circumcisionem observant; mille annos post resurrectionem in voluptate carnis futuros praedicant. Unde et Graece Chiliastae, Latine Miliasti sunt appellati. 9 Nazaraei dicti, qui dum Christum, qui a vico Nazaraeus est appellatus, filium Dei confiteantur, omnia tamen veteris Legis custodiunt. 10 Ophitae a colubro nominati sunt. Coluber enim Graece ὅφις dicitur. Colunt enim serpentem, dicentes ipsum in paradiso induxisse virtutis cognitionem. 11 Valentiniani a Valentino quodam Platonico sectatore vocati, qui αἰῶνας, id est saecula quaedam, in originem Dei creatoris induxit; Christum quoque de Virgine nihil corporis adsumpsisse, sed per eam quasi per fistulam transisse adseruit. 12 Apellitae, quorum Apelles princeps fuit, qui, creatorem angelum nescio quem gloriosum superioris Dei faciens, Deum legis Israhel illum igneum adfirmans, dixit Christum non Deum in veritate, sed hominem in phantasia apparuisse. 13 Archontiaci a principibus appellantur, qui universitatem, quam Deus condidit, opera esse archangelorum defendunt. 14 Adamiani vocati, quod Adae imitentur nuditatem; unde et nudi orant, et nudi inter se mares feminaeque conveniunt. 15 Caiani proinde sic appellati, quoniam Cain adorant. 16 Sethiani nomen acceperunt a filio Adam, qui vocatus est Seth, dicentes eundem esse Christum. 17 Melchisedechiani vocati pro eo, quod Melchisedech sacerdotem Dei non hominem fuisse, sed virtutem Dei esse arbitrantur. 18 Angelici vocati, quia angelos colunt. 19 Apostolici hoc sibi nomen ideo praesumpserunt, quod nihil possidentes proprium, nequaquam recipiunt eos qui ali quid in hoc mundo utuntur. 20 Cerdoniani a Cerdone quodam nominati; qui duo contraria principia adserunt. 21 Marcionistae a Marcione Stoico philosopho appellati, qui Cerdonis dogma secutus, alterum bonum, alterum iustum Deum adseruit, tamquam duo principia creatoris et bonitatis. 22 Artotyritae ab oblatione vocati. Panem enim et caseum offerunt, dicentes primis hominibus oblationem a fructibus terrae et a fructibus ovium fuisse celebratam. 23 Aquarii appellati, eo quod aquam solam offerunt in calice sacramenti. 24 Severiani a Severo exorti vinum non bibunt: Vetus Testamentum et resurrectionem non recipiunt. 25 Tatiani a Tatiano quodam vocati, qui et Encratitae dicti, quia carnes abominantur. 26 Alogii vocantur tamquam sine Verbo. Λόγος enim Graece verbum dicitur. Deum enim Verbum non credunt, respuentes Iohannis evangelium et Apocalypsin. 27 Cataphrygiis nomen provincia Phrygia dedit, quia ibi extiterunt. Auctores eorum Montanus, Prisca et Maximilla fuerunt. Hi adventum Spiritus Sancti non in Apostolis, sed in se traditum adserunt. 28 Catharoe propter munditiam ita se nominaverunt. Gloriantes enim de suis meritis, negant paenitentibus veniam peccatorum: viduas, si nupserint, tamquam adulteras damnant: mundiores se ceteris praedicant. Qui nomen suum si cognoscere vellent, mundanos se potius quam mundos vocarent. 29 Pauliani a Paulo Samosateno exorti sunt, qui dixit non semper fuisse Christum, sed a Maria sumpsisse initium. 30 Hermogeniani ab Hermogene quodam vocati, qui materiam non natam introducens, Deo non nato eam comparavit, matremque elementorum et deam adseruit; quos Apostolus inprobat, elementis servientes. 31 Manichei a quodam Persa extiterunt, qui vocatus est Manes. Hic duas naturas et substantias introduxit, id est bonam et malam, et animas ex Deo quasi ex aliquo fonte manare adseruit. Testamentum Vetus respuunt: Novum ex parte recipiunt. 32 Anthropomorphitae dicti pro eo, quod simplicitate rustica Deum habere humana membra, quae in divinis libris scripta sunt, arbitrantur; ἄνθρωπος enim Graece, Latine homo interpretatur: ignorantes vocem Domini, qui ait (Ioh. 4, 24): 'Spiritus est Deus.' Incorporeus est enim, nec membris distinguitur, nec corporis mole censetur. 33 Heraclitae ab Heraclio auctore exorti. Monachos tantum recipiunt, coniugia respuunt, regna caelorum parvulos habere non credunt. 34 Novatiani a Novato Romae urbis presbytero exorti, qui adversus Cornelium cathedram sacerdotalem conatus invadere, haeresim instituit, nolens apostatas suscipere, et rebaptizans baptizatos. 35 Montani haeretici dicti, quod tempore persecutionis in montibus latuerunt; qua occasione se a catholicae Ecclesiae corpore diviserunt. 36 Ebionitae ab Ebione dicti. Hi semiiudaei sunt, et ita tenent Evangelium ut Legem carnaliter servent: adversus quos ad Galatas Apostolus scribens invenitur. 37 Photiniani a Photino Gallograeciae Sirmiae episcopo nuncupati, qui Ebionitarum haeresim suscitans adseruit Christum a Maria per Ioseph nuptiali coitu fuisse conceptum. 38 Aeriani ab Aerio quodam nuncupati sunt. Hi offerre sacrificium pro defunctis spernunt. 39 Aetiani ab Aetio sunt vocati. Idemque Eunomiani, ab Eunomio quodam dialectico, Aetii discipulo, ex cuius nomine magis innotuerunt: dissimilem Patri asserentes Filium et Filio Spiritum sanctum. Dicunt etiam nullum inputari peccatum in fide manentium. 40 Origeniani Origene auctore exorti sunt, dicentes quod non possit Filius videre Patrem, nec Spiritus sanctus Filium. Animas quoque in mundi principio dicunt peccasse, et pro diversitate peccatorum de caelis usque ad terras diversa corpora quasi vincula meruisse, eaque causa factum fuisse mundum. 41 Noetiani a quodam Noeto vocati, qui dicebat Christum eundem esse et Patrem et Spiritum sanctum, ipsamque Trinitatem in officiorum nominibus, non in personis accipiunt. Unde et Patripassiani vocantur, quia Patrem passum dicunt. 42 Sabelliani ab eodem Noeto pullulasse dicuntur, cuius discipulum perhibent fuisse Sabellium, ex cuius nomine maxime innotuerunt; unde et Sabelliani vocati sunt. Hi unam personam Patris et Filii et Spiritus sancti astruunt. 43 Ariani ab Ario Alexandrino presbytero orti sunt, qui coaeternum Patri Filium non agnoscens, diversas in Trinitate substantias adseruit, contra illud quod ait Dominus (Ioh. 10, 30): 'Ego et Pater unum sumus.' 44 Macedoniani a Macedonio Constantinopolitano episcopo dicti sunt, negantes Deum esse Spiritum sanctum. 45 Apollinaristae ab Apollinare vocati sunt, dicentes Christum corpus tantummodo sine anima suscepisse. 46 Antidicomaritae appellati sunt pro eo, quod Mariae virginitati contradicunt, adserentes eam post Christum natum viro suo fuisse conmixtam. 47 Metangismonitae ideo tale nomen acceperunt, quia ἄγγος Graece vas dicitur. Adserunt enim sic esse in Patre Filium, tamquam vas minus intra vas maius. 48 Patriciani a quodam Patricio nuncupati sunt, qui substantiam humanae carnis a diabolo conditam dicunt. 49 Coluthiani a quodam Colutho nominati, qui dicunt Deum non facere mala, contra illud quod scriptum est (Isai. 45, 7): 'Ego Deus, creans mala.' 50 Floriani a Florino, qui e contrario dicunt Deum creasse male, contra id quod scriptum est (Genes. 1, 31): 'Fecit Deus omnia bona.' 51 Donatistae a Donato quodam Afro nuncupati, qui de Numidia veniens totam pene Africam sua persuasione decepit, adserens minorem Patre Filium, et minorem Filio Spiritum sanctum, et rebaptizans catholicos. 52 Bonosiaci a Bonoso quodam episcopo exorti produntur, qui Christum filium Dei adoptivum, non proprium adserunt. 53 Circumcelliones dicti eo, quod agrestes sint, quos Cotopitas vocant, supradictae haeresis habentes doctrinam. Hi amore martyrii semetipsos perimunt, ut violenter de hac vita discedentes martyres nominentur. 54 Priscillianistae a Priscilliano vocati, qui in Hispania ex errore Gnosticorum et Manichaeorum permixtum dogma conposuit. 55 Luciferiani a Lucifero Sirmiae episcopo orti, qui episcopos catholicos, qui Constantii persecutione perfidiae Arianorum consentientes erant, et postea correcti redire in catholicam delegerunt, damnantes, sive quod crediderunt, sive quod se credidisse simulaverant; quos Ecclesia catholica materno recepit sinu, tamquam Petrum post fletum negationis. Hanc illi matris caritatem superbe accipientes eosque recipere nolentes ab Ecclesiae communione recesserunt et cum ipso Lucifero auctore suo, qui mane oriebatur, cadere meruerunt. 56 Iovinianistae a Ioviniano quodam monacho dicti, adserentes nullam nuptarum et virginum esse distantiam, nullumque inter abstinentes et simpliciter epulantes esse discrimen. 57 Elvidiani ab Elvidio nominati, qui dicunt post natum Christum alios Mariam filios de viro Ioseph peperisse. 58 Paterniani a Paterno quodam exorti qui inferiores corporis partes a diabolo factas opinantur. 59 Arabici nuncupati, eo quod in Arabia exorti sunt, dicentes animam cum corpore mori, atque in novissimum utrumque resurgi. 60 Tertullianistae dicti a Tertulliano presbytero Africanae provinciae, civitatis Carthaginensis, animam inmortalem esse, sed corpoream praedicantes, et animas hominum peccatorum post mortem in daemones verti putantes. 61 Tessarescaedecatitae dicti, quia XIV luna pascha cum Iudaeis observandum contendunt. Nam τέσσαρες quattuor significat, et δέκα decem. 62 Nyctages a somno nuncupati, quod vigilias noctis respuant, superstitionem esse dicentes iura temerari divina, qui noctem ad requiem tribuit. 63 Pelagiani a Pelagio monacho exorti. Hi liberum arbitrium divinae gratiae anteponunt, dicentes sufficere voluntatem ad inplenda iussa divina. 64 Nestoriani a Nestorio Constantinopolitano episcopo nuncupati, qui beatam Virginem Mariam non Dei, sed hominis tantummodo adseruit genetricem, ut aliam personam carnis, aliam faceret Deitatis: nec unum Christum in verbo Dei et carne credidit, sed separatim atque seiunctim alterum filium Dei, alterum hominis praedicavit. 65 Eutychiani dicti ab Eutyche Constantinopolitano abbate, qui Christum post humanam adsumptionem negavit adsistere de duabus naturis, sed solam in eo divinam adseruit esse naturam. 66 Acephali dicti, id est sine capite quem sequuntur haeretici. Nullus enim eorum reperitur auctor, a quo exorti sunt. Hi trium Chalcedonensium capitulorum inpugnatores duarum in Christo substantiarum proprietatem negant, et unam in eius persona naturam praedicant. 67 Theodosiani et Gaianitae appellati a Theodosio et Gaiano, qui temporibus Iustiniani principis in Alexandria populi perversi electione uno die sunt ordinati episcopi. Hi errores Eutychis et Dioscori sequentes Chalcedonense concilium respuunt: ex duabus unam in Christo naturam adserunt, quam Theodosiani corruptam, Gaianitae incorruptam contendunt. 68 Agnoitae et Tritheitae a Theodosianis exorti sunt; ex quibus Agnoitae ab ignorantia dicti, quia perversitati, a qua exorti sunt, id adiciunt, quod Christi divinitas ignoret futura, quae sunt scripta de die et hora novissima, non recordantes Christi personam in Esaia loquentis (63, 4): 'Dies iudicii in corde meo.' Tritheitae vero vocati, quod sicut tres personas in Trinitate, ita quoque tres adstruunt Deos esse, contra illud quod scriptum est (Deuteron. 6, 4): 'Audi, Israel; Dominus Deus tuus Deus unus est.' 69 Sunt et aliae haereses sine auctore et sine nominibus: ex quibus aliae triformem putant esse Deum: aliae Christi divinitatem passibilem dicunt: aliae Christi de Patre nativitati initium temporis dant: aliae liberationem hominum apud inferos factam Christi descensione non credunt: aliae animam imaginem Dei negant: aliae animas converti in daemones et in quacumque animalia existimant: aliae de mundi statu dissentiunt: aliae innumerabiles mundos opinantur: aliae aquam Deo coaeternam faciunt: aliae nudis pedibus ambulant: aliae cum hominibus non manducant. 70 Haec sunt haereses adversus catholicam fidem exortae, et ab Apostolis et a sanctis Patribus vel Conciliis praedamnatae: quae dum in se multis erroribus divisae invicem sibi dissentiant, communi tamen nomine adversus Ecclesiam Dei conspirant. Sed et quicumque aliter Scripturam sanctam intellegit quam sensus Spiritus sancti flagitat, a quo conscripta est, licet de Ecclesia non recesserit, tamen haereticus appellari potest.

6 De philosophis gentium. Philosophi Graeca appellatione vocantur, qui Latine amatores sapientiae interpretantur. Est enim Philosophus qui divinarum et humanarum rerum scientiam habet, et omnem bene vivendi tramitem tenet. 2 Nomen Philosophorum primum a Pythagora fertur exortum. Nam dum antea Graeci veteres sophistas, id est sapientes, aut doctores sapientiae semetipsos iactantius nominarent, iste interrogatus quid profiteretur, verecundo nomine philosophum, id est amatorem sapientiae se esse respondit, quoniam sapientem profiteri arrogantissimum videbatur. 3 Ita deinceps posteris placuit ut, quantalibet de rebus ad sapientiam pertinentibus doctrina quisque vel sibi vel aliis videretur excellere, non nisi philosophus vocaretur. Idem autem philosophi triplici genere dividuntur: nam aut Physici sunt, aut Ethici, aut Logici. 4 Physici dicti, quia de naturis tractant. Natura quippe Graece φύσις vocatur. Ethici, quia de moribus disputant. 5 Mores enim apud Graecos ἤθη appellantur. 6 Logici autem, quia in natura et in moribus rationem adiungunt. Ratio enim Graece λόγος dicitur. Divisi sunt autem et hi in haeresibus suis, habentes quidam nomina ex auctoribus, ut Platonici, Epicurei, Pythagorici: alii a locis conventiculorum et stationum suarum, ut Peripatetici, Stoici, Academici. 7 Platonici a Platone philosopho dicti. Hi animarum creatorem esse Deum, corporum angelos asserunt; per multos annorum circulos in diversa corpora redire animas dicunt. Stoici a loco dicti. 8 Porticus enim fuit Athenis, quam ποικίλην στοὰν appellabant, in qua picta erant gesta sapientium atque virorum fortium historiae. In hac porticu sapientes philosophabantur, ex quo et Stoici dicti sunt. Graece enim porticus στοὰ dicitur. Hanc sectam primus Zenon instituit. 9 Hi negant sine virtute effici quemquam beatum. Omne peccatum uniforme esse asserunt, dicentes: 'Sic ille nocens erit qui paleas furaverit quam qui aurum; qui mergum occiderit quam qui equum. Non enim animal crimen, sed animus facit.' 10 Hi etiam animam cum corpore perire dicunt, animam quoque. Virtutem continentiae esse negant. Affectant gloriam aeternam, cum se fateantur non esse aeternos. 11 Academici appellati a villa Platonis Academia Athenarum, ubi idem Plato docebat. Hi omnia incerta opinantur; sed, sicut fatendum est multa incerta et occulta esse, quae voluit Deus intelligentiam hominis excedere, sic tamen plurima esse quae possint et sensibus capi et ratione conprehendi. 12 Hanc sectam Arcesilaus Cyrenaicus philosophus repperit; cuius sectator fuit Democritus, qui dixit tamquam in puteo alto, ita ut fundus nullus sit, ita in occulto iacere veritatem. 13 Peripatetici a deambulatione dicti, eo quod Aristoteles auctor eorum deambulans disputare solitus esset. Hi dicunt quandam particulam animae esse aeternam: de reliquo magna ex parte mortalem. 14 Cynici ab inmunditia inpudentiae nuncupati. Contra humanam enim verecundiam in propatulo coire cum coniugibus eis mos erat, censentes licitum honestumque esse palam cum uxore concumbere, quia coniugium iustum est, publice id praedicantes agendum, ut canes in vicis vel plateis. Unde et a canibus, quorum vitam imitabantur, etiam vocabulum nomenque traxerunt. 15 Epicurei dicti ab Epicuro quodam philosopho amatore vanitatis, non sapientiae, quem etiam ipsi philosophi porcum nominaverunt, quasi volutans in caeno carnali, voluptatem corporis summum bonum adserens; qui etiam dixit nulla divina providentia instructum esse aut regi mundum. 16 Sed originem rerum atomis, id est insecabilibus ac solidis corporibus adsignavit, quorum fortuitis concursionibus universa nascantur et nata sint. Adserunt autem Deum nihil agere; omnia constare corporibus: animam nihil aliud esse quam corpus. Unde et dixit: 'Non ero, posteaquam mortuus fuero.' 17 Gymnosophistae nudi per opacas Indiae solitudines perhibentur philosophari, adhibentes tantum genitalibus tegmina. Gymnasium enim ex eo dictum est, quod iuvenes nudi exercerentur in campo, ubi pudenda sola tantum operiunt. Hi et a generando se cohibent. 18 Theologi autem idem sunt qui et Physici. Dicti autem Theologi, quoniam in scriptis suis de Deo dixerunt. Quorum varia constat opinio, quid Deus esset dum quaererent. Quidam enim corporeo sensu hunc mundum visibilem ex quattuor elementis Deum esse dixerunt, ut Dionysius Stoicus. Alii vero spiritaliter intellexerunt mentem esse Deum, ut Thales Milesius. 19 Quidam animum in omnibus commanentem et lucidum, ut Pythagoras. Quidam Deum sine tempore incommutabilem, ut Plato. Quidam mentem solutam, ut Cicero. Quidam et spiritum et mentem, ut Maro. Inventum enim solummodo Deum, non ut invenerunt, exposuerunt, quia evanuerunt in cogitationibus suis. Dicentes enim se esse sapientes stulti facti sunt. 20 Item Platonici quidem Deum curatorem et arbitrum et iudicem asserunt. Epicurei otiosum et inexercitatum. De mundo autem Platonici adfirmant incorporalem; Stoici corporalem; Epicurus atomis; Pythagoras ex numeris; Heraclitus ex igni. 21 Unde et Varro ignem mundi animum dicit, proinde quod in mundo ignis omnia gubernet, sicut animus in nobis. Quam vanissime: 'Qui cum est,' inquit, 'in nobis, ipsi sumus: cum exit, emorimur.' Ergo et ignis cum de mundo per fulgura proficiscitur, mundus emoritur. 22 Hi philosophorum errores etiam et apud Ecclesiam induxerunt haereses. Inde αἰῶνες et formae nescio quae, inde apud Arium Trinitas nominis, et apud Valentinum Platonicus furor. 23 Inde Marcionis Deus melior de tranquillitate: ab Stoicis enim venerat; et ut anima interire dicatur, Epicurus observatur; et ut carnis restitutio negetur, de vana omnium philosophorum schola sumitur; et ubi materia cum Deo aequatur, Zenonis disciplina est; et ubi quid de igneo Deo legitur, Heraclitus intervenit. Eadem materia apud haereticos et philosophos volutatur, idem retractatus inplicantur.

7 De poetis. Poetae unde sint dicti, sic ait Tranquillus (de poet. 2): 'Cum primum homines exuta feritate rationem vitae habere coepissent, seque ac deos suos nosse, cultum modicum ac sermonem necessarium commenti sibi, utriusque magnificentiam ad religionem deorum suorum excogitaverunt. 2 Igitur ut templa illis domibus pulchriora, et simulacra corporibus ampliora faciebant, ita eloquio etiam quasi augustiore honorandos putaverunt, laudesque eorum et verbis inlustrioribus et iucundioribus numeris extulerunt. Id genus quia forma quadam efficitur, quae ποιότης dicitur, poema vocitatum est, eiusque fictores poetae.' 3 Vates a vi mentis appellatos Varro auctor est; vel a viendis carminibus, id est flectendis, hoc est modulandis: et proinde poetae Latine vates olim, scripta eorum vaticinia dicebantur, quod vi quadam et quasi vesania in scribendo commoverentur; vel quod modis verba conecterent, viere antiquis pro vincire ponentibus. Etiam per furorem divini eodem erant nomine, quia et ipsi quoque pleraque versibus efferebant. 4 Lyrici poetae ἀπὸ τοῦ ληρεῖν, id est a varietate carminum. Unde et lyra dicta. 5 Tragoedi dicti, quod initio canentibus praemium erat hircus, quem Graeci τράγος vocant. Unde et Horatius (A. P. 220):

Carmine qui tragico vilem certavit ob hircum.

Iam dehinc sequentes tragici multum honorem adepti sunt, excellentes in argumentis fabularum ad veritatis imaginem fictis. 6 Comoedi appellati sive a loco, quia circum pagos agebant, quos Graeci κώμας vocant, sive a comisatione. Solebant enim post cibum homines ad eos audiendos venire. Sed comici privatorum hominum praedicant acta; tragici vero res publicas et regum historias. Item tragicorum argumenta ex rebus luctuosis sunt: comicorum ex rebus laetis. 7 Duo sunt autem genera comicorum, id est, veteres et novi. Veteres, qui et ioco ridiculares extiterunt, ut Plautus, Accius, Terentius. Novi, qui et Satirici, a quibus generaliter vitia carpuntur, ut Flaccus, Persius, Iuvenalis vel alii. Hi enim universorum delicta corripiunt, nec vitabatur eis pessimum quemque describere, nec cuilibet peccata moresque reprehendere. Unde et nudi pinguntur, eo quod per eos vitia singula denudentur. 8 Saturici autem dicti, sive quod pleni sint omni facundia, sive a saturitate et copia: de pluribus enim simul rebus loquuntur; seu ab illa lance quae diversis frugum vel pomorum generibus ad templa gentilium solebat deferri; aut a satyris nomen tractum, qui inulta habent ea quae per vinolentiam dicuntur. 9 Quidam autem poetae Theologici dicti sunt, quoniam de diis carmina faciebant. 10 Officium autem poetae in eo est ut ea, quae vere gesta sunt, in alias species obliquis figurationibus cum decore aliquo conversa transducant. Unde et Lucanus ideo in numero poetarum non ponitur, quia videtur historias conposuisse, non poema. 11 Apud poetas autem tres characteres esse dicendi: unum, in quo tantum poeta loquitur, ut est in libris Vergilii Georgicorum: alium dramaticum, in quo nusquam poeta loquitur, ut est in comoediis et tragoediis: tertium mixtum, ut est in Aeneide. Nam poeta illic et introductae personae loquuntur.

8 De sibyllis. Sibyllae generaliter dicuntur omnes feminae vates lingua Graeca. Nam σιὸς Aeolico sermone deos, βουλὴν Graeci mentem nuncupant, quasi dei mentem. Proinde igitur, quia divinam voluntatem hominibus interpretari solebant, Sibyllae nominatae sunt. 2 Sicut enim omnis vir prophetans vel vates dicitur vel propheta, ita omnis femina prophetans Sibylla vocatur. Quod nomen ex officio, non ex proprietate vocabuli est. 3 Decem autem Sibyllae a doctissimis auctoribus fuisse traduntur. Quarum prima de Persis fuit; secunda Libyssa; tertia Delphica in templo Delphii Apollinis genita, quae ante Troiana bella vaticinata est, cuius plurimos versus operi suo Homerus inseruit. 4 Quarta Cimmeria in Italia; quinta Erythraea nomine Herophila in Babylone orta, quae Graecis Ilium petentibus vaticinata est perituram esse Troiam, et Homerum mendacia scripturum. Dicta autem Erythraea, quia in eadem insula eius inventa sunt carmina. Sexta Samia, quae Phemonoe dicta est, a Samo insula, unde fuit cognominata. 5 Septima Cumana, nomine Amalthea, quae novem libros adtulit Tarquinio Prisco, in quibus erant decreta Romana conscripta. Ipsa est et Cumaea, de qua Vergilius (Ecl. 4, 4):

Ultima Cumaei venit iam carminis aetas.

Dicta autem Cumana a civitate Cumas, quae est in Campania, cuius sepulchrum in Sicilia adhuc manet. 6 Octava Hellespontia in agro Troiano nata, quae scribitur Solonis et Cyri fuisse temporibus; nona Phrygia, quae vaticinata est Ancyrae, decima Tiburtina, nomine Albunea. 7 Quarum omnium carmina efferuntur, in quibus de Deo et de Christo et gentibus multa scripsisse manifestissime conprobantur. Celebrior autem inter ceteras ac nobilior Erythraea perhibetur.

9 De magis. Magorum primus Zoroastres rex Bactrianorum, quem Ninus rex Assyriorum proelio interfecit: de quo Aristoteles scribit quod vicies centum milia versuum ab ipso condita indiciis voluminum eius declarentur. 2 Hanc artem multa post saecula Democritus ampliavit, quando et Hippocrates medicinae disciplina effloruit. Apud Assyrios autem magicae artes copiosae sunt testante Lucano (6, 427):

Quis noscere fibra

facta queat, quis prodat aves, quis fulgura caeli

servet, et Assyria scrutetur sidera cura?

3 Itaque haec vanitas magicarum artium ex traditione angelorum malorum in toto terrarum orbe plurimis saeculis valuit. Per quandam scientiam futurorum et infernorum et vocationes eorum inventa sunt aruspicia, augurationes, et ipsa quae dicuntur oracula et necromantia. 4 Nec mirum de magorum praestigiis, quorum in tantum prodiere maleficiorum artes ut etiam Moysi simillimis signis resisterent, vertentes virgas in dracones, aquas in sanguinem. 5 Fertur et quaedam maga famosissima Circe, quae socios Ulixis mutavit in bestias. Legitur et de sacrificio quod Arcades deo suo Lycaeo immolabant, ex quo quicumque sumerent in bestiarum formas convertebantur. 6 Hinc apparet non esse in toto dubium, quod nobilis ille poeta scribit de quadam femina, quae magicis artibus excellebat (Virg. Aen. 4, 487):

'Haec,' inquit, 'se carminibus promittit solvere mentes
quas velit, ast aliis duras inmittere curas;
sistere aquam fluminis, et vertere sidera retro;
nocturnosque ciet manes; mugire videbis
sub pedibus terram, et descendere montibus ornos.'

7 Quid plura, si credere fas est, de Pythonissa, ut prophetae Samuelis animam de inferni abditis evocaret, et vivorum praesentaret conspectibus; si tamen animam prophetae fuisse credamus, et non aliquam phantasmaticam inlusionem Satanae fallacia factam? 8 Prudentius quoque de Mercurio sic ait (1 con. Symmach. 90):

Traditur extinctas sumpto moderamine virgae
in lucem revocasse animas,
ast alios damnasse neci.

Et post paululum adiecit:

Murmure nam magico tenues excire figuras,
atque sepulchrales scite incantare favillas.
Vita itidem spoliare alios ars noxia novit.

9 Magi sunt, qui vulgo malefici ob facinorum magnitudinem nuncupantur. Hi et elementa concutiunt, turbant mentes hominum, ac sine ullo veneni haustu violentia tantum carminis interimunt. 10 Unde et Lucanus (6, 457):

Mens hausti nulla sanie polluta veneni

incantata perit.

Daemonibus enim adcitis audent ventilare, ut quisque suos perimat malis artibus inimicos. Hi etiam sanguine utuntur et victimis, et saepe contingunt corpora mortuorum. 11 Necromantii sunt, quorum praecantationibus videntur resuscitati mortui divinare, et ad interrogata respondere. Ηεκρὸς enim Graece mortuus, μαντεία divinatio nuncupatur: ad quos sciscitandos cadaveri sanguis adicitur. Nam amare daemones sanguinem dicitur. Ideoque quotiens necromantia fit, cruor aqua miscitur, ut cruore sanguinis facilius provocentur. 12 Hydromantii ab aqua dicti. Est enim hydromantia in aquae inspectione umbras daemonum evocare, et imagines vel ludificationes eorum videre, ibique ab eis aliqua audire, ubi adhibito sanguine etiam inferos perhibentur sciscitari. 13 Quod genus divinationis a Persis fertur adlatum. Varro dicit divinationis quattuor esse genera, terram, aquam, aerem et ignem. Hinc geomantiam, hydromantiam, aeromantiam, pyromantiam dictam. 14 Divini dicti, quasi deo pleni: divinitate enim se plenos adsimulant et astutia quadam fraudulenta hominibus futura coniectant. Duo sunt autem genera divinationis: ars et furor. 15 Incantatores dicti sunt, qui artem verbis peragunt. 16 Arioli vocati, propter quod circa aras idolorum nefarias preces emittunt, et funesta sacrificia offerunt, iisque celebritatibus daemonum responsa accipiunt. 17 Haruspices nuncupati, quasi horarum inspectores: dies enim et horas in agendis negotiis operibusque custodiunt, et quid per singula tempora observare debeat homo, intendunt. Hi etiam exta pecudum inspiciunt, et ex eis futura praedicunt. 18 Augures sunt, qui volatus avium et voces intendunt, aliaque signa rerum vel observationes inprovisas hominibus occurrentes. Idem et auspices. Nam auspicia sunt quae iter facientes observant. 19 Dicta sunt autem auspicia, quasi avium aspicia, et auguria, quasi avium garria, hoc est avium voces et linguae. Item augurium, quasi avigerium, quod aves gerunt. 20 Duo sunt autem genera auspiciorum: unum ad oculos, alterum ad aures pertinens. Ad oculos scilicet volatus; ad aures vox avium. 21 Pythonissae a Pythio Apolline dictae, quod is auctor fuerit divinandi. 22 Astrologi dicti, eo quod in astris auguriantur. 23 Genethliaci appellati propter natalium considerationes dierum. Geneses enim hominum per duodecim caeli signa describunt, siderumque cursu nascentium mores, actus, eventa praedicare conantur, id est, quis quale signo fuerit natus, aut quem effectum habeat vitae qui nascitur. 24 Hi sunt qui vulgo Mathematici vocantur; cuius superstitionis genus Constellationes Latini vocant, id est notationes siderum, quomodo se habeant cum quisque nascitur. 25 Primum autem idem stellarum interpretes magi nuncupabantur, sicut de his legitur qui in Evangelio natum Christum adnuntiaverunt; postea hoc nomine soli Mathematici. 26 Cuius artis scientia usque ad Evangelium fuit concessa, ut Christo edito nemo exinde nativitatem alicuius de caelo interpretaretur. 27 Horoscopi dicti, quod horas nativitatis hominum speculantur dissimili et diverso fato. 28 Sortilegi sunt qui sub nomine fictae religionis per quasdam, quas sanctorum sortes vocant, divinationis scientiam profitentur, aut quarumcumque scripturarum inspectione futura promittunt. 29 Salisatores vocati sunt, quia dum eis membrorum quaecumque partes salierint, aliquid sibi exinde prosperum seu triste significare praedicunt. 30 Ad haec omnia pertinent et ligaturae execrabilium remediorum, quae ars medicorum condemnat, sive in praecantationibus, sive in characteribus, vel in quibuscumque rebus suspendendis atque ligandis. 31 In quibus omnibus ars daemonum est ex quadam pestifera societate hominum et angelorum malorum exorta. Unde cuncta vitanda sunt a Christiano, et omni penitus execratione repudianda atque damnanda. 32 Auguria autem avium Phryges primi invenerunt. 33 Praestigium vero Mercurius primus dicitur invenisse. Dictum autem praestigium, quod praestringat aciem oculorum. 34 Aruspicinae artem primus Etruscis tradidisse dicitur quidam Tages. Hic ex oris aruspicinam dictavit, et postea non apparuit. 35 Nam dicitur fabulose, arante quodam rustico, subito hunc ex glebis exiluisse et aruspicinam dictasse, qua die et mortuus est. Quos libros Romani ex Tusca lingua in propriam mutaverunt.

10 De paganis. Pagani ex pagis Atheniensium dicti, ubi exorti sunt. Ibi enim in locis agrestibus et pagis gentiles lucos idolaque statuerunt, et a tali initio vocabulum pagani sortiti sunt. 2 Gentiles sunt qui sine lege sunt, et nondum crediderunt. Dicti autem gentiles, quia ita sunt ut fuerunt geniti, id est, sicut in carne descenderunt sub peccato, scilicet idolis servientes et necdum regenerati. 3 Proinde gentiles primitus nuncupantur: ipsi dicuntur Graece Ethnici. Ethnici ex Graeco in Latinum interpretantur gentiles. Ἔθνος enim Graece gens dicitur. 4 Post fidem autem non debere vocari gentes sive gentiles eos qui ex gentibus credunt; sicut post fidem dici iam non potest Iudaeus, testante Paulo Apostolo et dicente iam Christianis (1 Cor. 12, 2): 'Quoniam cum gentes essetis,' hoc est, infideles. 5 Apostatae dicuntur, qui post baptismum Christi susceptum ad idolorum cultum et sacrificiorum contaminationem revertuntur. Est autem nomen Graecum.

11 De diis gentium. Quos pagani deos asserunt, homines olim fuisse produntur, et pro uniuscuiusque vita vel meritis coli apud suos post mortem coeperunt, ut apud Aegyptum Isis, apud Cretam Iovis, apud Mauros Iuba, apud Latinos Faunus, apud Romanos Quirinus. 2 Eodem quoque modo apud Athenas Minerva, apud Samum Iuno, apud Paphos Venus, apud Lemnos Vulcanus, apud Naxos Liber, apud Delos Apollo. In quorum etiam laudibus accesserunt et poetae, et conpositis carminibus in caelum eos sustulerunt. 3 Nam quorundam et inventiones artium cultu peperisse dicuntur, ut Aesculapio medicina, Vulcano fabrica. Ab actibus autem vocantur, ut Mercurius, quod mercibus praeest; Liber a libertate. 4 Fuerunt etiam et quidam viri fortes aut urbium conditores, quibus mortuis homines, qui eos dilexerunt, simulacra finxerunt, ut haberent aliquod ex imaginum contemplatione solacium; sed paulatim hunc errorem persuadentibus daemonibus ita in posteris inrepsisse, ut quos illi pro sola nominis memoria honoraverunt, successores deos existimarent atque colerent. 5 Simulacrorum usus exortus est, cum ex desiderio mortuorum constituerentur imagines vel effigies, tamquam in caelum receptis, pro quibus se in terris daemones colendi supposuerunt, et sibi sacrificari a deceptis et perditis persuaserunt. 6 Simulacra autem a similitudine nuncupata, eo quod manu artificis ex lapide aliave materia eorum vultus imitantur in quorum honore finguntur. Ergo simulacra vel pro eo quod sunt similia, vel pro eo quod simulata atque conficta; unde et falsa sunt. 7 Et notandum quod Latinus sermo sit in Hebraeis. Apud eos enim idolum sive simulacrum Semel dicitur. Iudaei dicunt quod Ismael primus simulacrum luto fecerit. 8 Gentiles autem primum Prometheum simulacrum hominum de luto finxisse perhibent, ab eoque natam esse artem simulacra et statuas fingendi. Unde et poetae ab eo homines primum factos esse confingunt figurate propter effigies. 9 Apud Graecos autem Cecrops, sub quo primum in arce oliva orta est, et Atheniensium urbs ex Minervae appellatione nomen sortita est. 10 Hic primus omnium Iovem appellavit, simulacra repperit, aras statuit, victimas inmolavit, nequaquam istiusmodi rebus in Graecia umquam visis. 11 Idolatria idolorum servitus sive cultura interpretatur. Nam λατρεία Graece, Latine servitus dicitur, quae quantum ad veram religionem adtinet, nonnisi uni et soli Deo debetur. 12 Hanc sicut inpia superbia sive hominum sive daemonum sibi exhiberi vel iubet vel cupit, ita pia humilitas vel hominum vel angelorum sanctorum sibi oblatam recusat, et cui debetur ostendit. 13 Idolum autem est simulacrum quod humana effigie factum et consecratum est, iuxta vocabuli interpretationem. Εἶδος enim Graece formam sonat, et ab eo per diminutionem idolum deductum aeque apud nos formulam facit. Igitur omnis forma vel formula idolum se dici exposcit. 14 Inde idolatria omnis circa omnem idolum famulatus et servitus. Quidam vero Latini ignorantes Graece inperite dicunt idolum ex dolo sumpsisse nomen, quod diabolus creaturae cultum divini nominis invexit. 15 Daemonas a Graecis dictos aiunt, quasi δαήμονας, id est peritos ac rerum scios. Praesciunt enim futura multa, unde et solent responsa aliqua dare. 16 Inest enim illis cognitio rerum plus quam infirmitati humanae, partim subtilioris sensus acumine, partim experientia longissimae vitae, partim per Dei iussum angelica revelatione. Hi corporum aeriorum natura vigent. 17 Ante transgressionem quidem caelestia corpora gerebant. Lapsi vero in aeriam qualitatem conversi sunt, nec aeris illius puriora spatia, sed ista caliginosa tenere permissi sunt, qui eis quasi carcer est usque ad tempus iudicii. Hi sunt praevaricatores angeli, quorum Diabolus princeps est. 18 Diabolus Hebraice dicitur deorsum fluens, quia quietus in caeli culmine stare contempsit, sed superbiae pondere deorsum corruens cecidit. Graece vero diabolus criminator vocatur, quod vel crimina, in qua ipse inlicit, ad Deum referat, vel quia electorum innocentiam criminibus fictis accusat; unde et in Apocalypsi voce angelica dicitur (12, 10): 'Proiectus est accusator fratrum nostrorum, qui accusabat illos in conspectu Dei nostri die ac nocte.' 19 Satanas in Latino sonat adversarius, sive transgressor. Ipse est enim adversarius, qui est veritatis inimicus, et semper sanctorum virtutibus contraire nititur. Ipse et transgressor, quia praevaricator effectus in veritate, qua conditus est, non stetit. Idem et temptator, quia temptandam iustorum innocentiam postulat, sicut in Iob scribitur. 20 Antichristus appellatur, quia contra Christum venturus est. Non, quomodo quidam simplices intellegunt, Antichristum ideo dictum quod ante Christum venturus sit, id est post eum veniat Christus. Non sic, sed Antichristus Graece dicitur, quod est Latine contrarius Christo. Ἀντὶ enim Graece in Latino contra significat. 21 Christum enim se mentietur, dum venerit; et contra eum dimicabitur; et adversabitur sacramentis Christi, ut veritatis eius evangelium solvat. 22 Nam et templum Hierosolymis reparare, et omnes veteris legis caerimonias restaurare temptabit. Sed et ille Antichristus est qui negat esse Deum Christum. Contrarius enim Christo est. Omnes enim, qui exeunt de Ecclesia et ab unitate fidei praeciduntur, et ipsi Antichristi sunt. 23 Bel idolum Babylonium est, quod interpretatur vetus. Fuit enim hic Belus pater Nini, primus rex Assyriorum, quem quidam Saturnum appellant; quod nomen et apud Assyrios et apud Afros postea cultum est, unde et lingua Punica Bal deus dicitur. Apud Assyrios autem Bel vocatur quadam sacrorum suorum ratione et Saturnus et Sol. 24 Belphegor interpretatur simulacrum ignominiae. Idolum enim fuit Moab, cognomento Baal, super montem Phegor, quem Latini Priapum vocant, deum hortorum. 25 Fuit autem de Lampsaco civitate Hellesponti, de qua pulsus est; et propter virilis membri magnitudinem in numero deorum suorum eum Graeci transtulerunt, et in numen sacraverunt hortorum; unde et dicitur praeesse hortis propter eorum fecunditatem. 26 Belzebub idolum fuit Accaron, quod interpretatur vir muscarum. Zebub enim musca vocatur. Spurcissimum igitur idolum ideo virum muscarum vocatum propter sordes idolatriae, sive pro inmunditia. Belial * *. 27 Behemoth ex Hebraea voce in Latina lingua animal sonat, propter quod de excelsis ad terrena cecidit, et pro merito suo ut animal brutum effectus sit. Ipse est et Leviathan, id est serpens de aquis, quia in huius saeculi mare volubili versatur astutia. Leviathan autem interpretatur additamentum eorum. 28 Quorum scilicet, nisi hominum quibus in paradiso semel culpam praevaricationis intulit, et hanc usque ad aeternam mortem quotidieº persuadendo adicit vel extendit? 29 Quaedam autem nomina deorum suorum gentiles per vanas fabulas ad rationes physicas conantur traducere, eaque in causis elementorum conposita esse interpretantur. Sed hoc a poetis totum fictum est, ut deos suos ornarent aliquibus figuris, quos perditos ac dedecoris infamia plenos fuisse historiae confitentur. Omnino enim fingendi locus vacat, ubi veritas cessat. 30 Saturnus origo deorum et totius posteritatis a paganis designatur. Hunc Latini a satu appellatum ferunt, quasi ad ipsum satio omnium pertineat rerum, vel a temporis longitudine, quod saturetur annis. 31 Unde et eum Graeci Cronos nomen habere dicunt, id est tempus, quod filios suos fertur devorasse, hoc est annos, quos tempus produxerit, in se revolvit, vel quod eo semina, unde oriuntur, iterum redeunt. 32 Hunc Caeli patris abscidisse genitalia dicunt, quia nihil in caelo de seminibus nascitur. Falcem tenet, inquiunt, propter agriculturam significandam, vel propter annos et tempora, quod in se redeant, vel propter sapientiam, quod intus acuta sit. 33 In aliquibus autem civitatibus Saturno liberos suos apud gentiles inmolabant, quod Saturnum poetae liberos suos devorasse solitum tradiderunt. 34 Iovis fertur a iuvando dictus, et Iuppiter quasi iuvans pater, hoc est, omnibus praestans. Hunc et privato titulo Iovem Optimum dixerunt, dum fuisset incestus in suis, inpudicus in extraneis. 35 Quem modo taurum fingunt propter Europae raptum; fuit enim in navi cuius insigne erat taurus: modo Danaes per imbrem aureum appetisse concubitum; ubi intellegitur pudicitiam mulieris ab auro fuisse corruptam: modo in similitudine aquilae, propter quod puerum ad stuprum rapuerit: modo serpentem, quia reptaverit, et cygnum, quia cantaverit. 36 Et ideo non figurae istae sunt, sed plane de veritate scelera. Unde turpe erat tales deos credi, quales homines esse non debeant. 37 Ianum dicunt quasi mundi vel caeli vel mensuum ianuam: duas Iani facies faciunt, propter orientem et occidentem. Cum vero faciunt eum quadrifrontem et Ianum geminum appellant, ad quattuor mundi partes hoc referunt, vel ad quattuor elementa sive tempora. Sed dum hoc fingunt, monstrum, non deum faciunt. 38 Neptunum aquas mundi praedicant; et dictus ab eis Neptunus, quasi nube tonans. 39 Vulcanum volunt ignem; et dictus Vulcanus quasi volans candor, vel quasi volicanus, quod per aerem volat. Ignis enim e nubibus nascitur. 40 Unde etiam Homerus dicit eum praecipitatum de aere in terras, quod omne fulmen de aere cadit. Idcirco autem Vulcanus de femore Iunonis fingitur natus, quod fulmina de imo aere nascantur. 41 Claudus autem dicitur Vulcanus, quia per naturam numquam rectus est ignis, sed quasi claudus eiusmodi speciem motumque habet. Ideo autem in fabrorum fornace eundem Vulcanum auctorem dicunt, quia sine igne nullum metalli genus fundi extendique potest. 42 Pluton Graece, Latine Diespiter vel Ditis pater; quem alii Orcum vocant, quasi receptorem mortium. Unde et orca nuncupatur vas quod recipit aquas. Ipse et Graece Charon. 43 Liberum a liberamento appellatum volunt, quod quasi mares in coeundo per eius beneficium emissis seminibus liberentur; quod idem Liber muliebri et delicato corpore pingitur. Dicunt enim mulieres ei adtributas et vinum propter excitandam libidinem. Unde et frons eius pampino cingitur. 44 Sed ideo coronam viteam et cornu habet, quia cum grate et moderate vinum bibitur, laetitiam praestat; cum ultra modum, excitat lites, id est quasi cornua dat. Idem autem et Lyaeus ἀπὸ τοῦ λύειν, quod multo vino membra solvantur. Iste et Graece Διόνυσος a monte Indiae Nysa, ubi dicitur esse nutritus. Ceterum est et Nysa civitas, in qua colitur idem Liber, unde Nysaeus dictus est. 45 Mercurium sermonem interpretantur. Nam ideo Mercurius quasi medius currens dicitur appellatus, quod sermo currat inter homines medius. Ideo et Ἑρμῆς Graece, quod sermo, vel interpretatio, quae ad sermonem utique pertinet, ἑρμηνεία dicitur. 46 Ideo et mercibus praeesse, quia inter vendentes et ementes sermo fit medius. Qui ideo fingitur habere pinnas, quia citius verba discurrunt. Unde et velox et errans inducitur: alas eius in capite et in pedibus significare volucrem fieri per aera sermonem. 47 Nuntium dictum, quoniam per sermonem omnia cogitata enuntiantur. Ideo autem furti magistrum dicunt, quia sermo animos audientium fallit. Virgam tenet, qua serpentes dividit, id est venena. 48 Nam bellantes ac dissidentes interpretum oratione sedantur; unde secundum Livium legati pacis caduceatores dicuntur. Sicut enim per fetiales bella indicebantur, ita pax per caduceatores fiebat. 49 Hermes autem Graece dicitur ἀπὸ τῆς ἑρμηνείας, Latine interpres; qui ob virtutem multarumque artium scientiam Trimegistus, id est ter maximus nominatus est. Cur autem eum capite canino fingunt, haec ratio dicitur, quod inter omnia animalia canis sagacissimum genus et perspicax habeatur. 50 Martem deum belli esse dicunt, et Martem appellatum quia per viros pugnatur, ut sit Mars mas; licet et tria sint genera consuetudinum, sicut Scytharum, ubi et feminae et viri in pugna eunt: Amazonum, ubi solae feminae: Romanorum aliarumque gentium, ubi soli mares. 51 Item Martem quasi effectorem mortium. Nam a Marte mors nuncupatur. Hunc et adulterum dicunt, quia belligerantibus incertus est. 52 Quod vero nudo pectore stat, ut bello se quisque sine formidine cordis obiciat. Mars autem apud Thracos Gradivus dicitur, eo quod in bello gradum inferant qui pugnant, aut quod inpigre gradiantur. 53 Apollinem quamvis divinatorem et medicum vellent, ipsum tamen etiam Solem dixerunt, quasi solum. Ipsum Titan, quasi unum ex Titanis, qui adversus Iovem non fecit. 54 Ipsum Phoebum, quasi ephebum, hoc est adolescentem. Unde et sol puer pingitur, eo quod quotidieº oriatur et nova luce nascatur. Pythium quoque eundem Apollinem vocari aiunt a Pythone inmensae molis serpente, cuius non magis venena quam magnitudo terrebat. 55 Hunc Apollo sagittarum ictibus sternens nominis quoque spolia reportavit, ut Pythius vocaretur. Unde et ob insigne victoriae Pythia sacra celebranda constituit. 56 Dianam quoque germanam eius similiter lunam et viarum praesidem aiunt. Unde et virginem volunt, quod via nihil pariat. Et ideo ambo sagittas habere finguntur, quod ipsa duo sidera de caelo radios usque ad terras emittant. Dianam autem vocatam quasi Duanam, quod luna et die et nocte appareat. 57 Ipsam et Lucinam adseverant, eo quod luceat. Eandem et Triviam, eo quod tribus fungatur figuris. De qua Vergilius (Aen. 4, 511):

Tria virginis ora Dianae,

quia eadem Luna, eadem Diana, eadem Proserpina vocatur. 58 Sed cum Luna fingitur (Prudent. 1 con. Symm. 363):

Sublustri splendet amictu.

cum subcincta iacit calamos, Latonia virgo est:

cum subnixa sedet solio, Plutonia coniux.

Latonia autem Diana, eo quod Latonae fuerit filia. 59 Cererem, id est terram, a creandis frugibus adserunt dictam, appellantes eam nominibus plurimis. Dicunt etiam eam et Opem, quod opere melior fiat terra: 60 Proserpinam, quod ex ea proserpiant fruges: 61 Vestam, quod herbis vel variis vestita sit rebus, vel a vi sua stando. Eandem et Tellurem et Matrem magnam fingunt, turritam cum tympano et gallo et strepitu cymbalorum. Matrem vocatam, quod plurima pariat; magnam, quod cibum gignat; almam, quia universa animalia fructibus suis alit. Est enim alimentorum nutrix terra. 62 Quod simulacrum eius cum clavi fingitur, quia tellus hieme clauditur, vere aperitur ut fruges nascantur. Quod tympanum habet, significare volunt orbem terrae. 63 Quod curru vehi dicitur, quia ipsa est terra quae pendet in aere. Quod sustinetur rotis, quia mundus rotatur et volubilis est. Quod leones illi subiciunt mansuetos, ut ostendant nullum genus esse tam ferum quod non subigi possit aut superari ab ea. 64 Quod in capite turritam gestat coronam, ostendit superpositas terrae civitates quasi insignitas turribus constare. Quod sedes finguntur circa eam, quia cum omnia moveantur, ipsam non moveri. 65 Quod Corybantes eius ministri cum strictis gladiis esse finguntur, ut significetur omnes pro terra sua debere pugnare. Quod gallos huic deae ut servirent fecerunt, significant qui semine indigeant, terram sequi oportere; in ea quippe omnia reperire. 66 Quod se apud eam iactant, praecipitur, inquiunt, ut qui terram colunt ne sedeant; semper enim esse quod agant. Cymbalorum autem aereorum sonitus, ferramentorum crepitus in colendo agro: sed ideo aere, quod terram antiqui aere colebant, priusquam ferrum esset inventum. 67 Eandem Vestam et ignem esse perhibent, quia terram ignem habere non dubium est, ut ex Aetna Vulcanoque datur intellegi. Et ideo virginem putant, quia ignis inviolabile sit elementum, nihilque nasci possit ex eo, quippe qui omnia quae arripuerit absumat. 68 Ovidius in Fastis (6, 291):

Nec tu aliud Vestam quam vivam intellege flammam;

nataque de flamma corpora nulla vides.

Propterea et virgines ei servire dicuntur, eo quod sicut ex virgine, ita nihil ex igne nascatur. 69 Iunonem dicunt quasi ianonem, id est ianuam, pro purgationibus feminarum, eo quod quasi portas matrum natorum pandat, et nubentum maritis. Sed hoc philosophi. Poetae autem Iunonem Iovis adserunt sororem et coniugem: ignem enim et aerem Iovem, aquam et terram Iunonem interpretantur; quorum duorum permixtione universa gignuntur. 70 Et sororem dicunt quod mundi pars est; coniugem, quod commixta concordat. Unde et Vergilius (Georg. 2, 325):

Tum pater omnipotens fecundis imbribus aether

coniugis in gremium descendit.

71 Minerva apud Graecos Ἀθήνη dicitur, id est, femina. Apud Latinos autem Minervam vocatam quasi deam et munus artium variarum. Hanc enim inventricem multorum ingeniorum perhibent, et inde eam artem et rationem interpretantur, quia sine ratione nihil potest contineri. 72 Quae ratio, quia ex solo animo nascitur, animumque putant esse in capite et cerebro, ideo eam dicunt de capite Iovis esse natam, quia sensus sapientis, qui invenit omnia, in capite est. 73 In cuius pectore ideo caput Gorgonis fingitur, quod illic est omnis prudentia, quae confundit alios, et inperitos ac saxeos conprobat: quod et in antiquis Imperatorum statuis cernimus in medio pectore loricae, propter insinuandam sapientiam et virtutem. 74 Haec Minerva et Tritonia dicitur. Triton enim Africae palus est, circa quam fertur virginali apparuisse aetate, propter quod Tritonia nuncupata est. Unde et tanto proclivius dea credita, quanto minus origo eius innotuit. 75 Pallas autem dicta vel ab insula Pallene in Thracia, in qua nutrita est; vel ἀπὸ τοῦ πάλλειν τὸ δόρυ, id est ab hastae concussione; vel quod Pallantem gigantem occiderit. 76 Venerem exinde dicunt nuncupatam, quod sine vi femina virgo esse non desinat. Hanc Graeci Ἀφροδίτην vocant propter spumam sanguinis generantem. 77 Ἀφρὸς enim Graece spuma vocatur. Quod autem fingunt Saturnum Caelo patri genitalia abscidisse, et sanguinem fluxisse in mare, atque eo spuma maris concreta Venus nata est, illud aiunt quod per coitum salsi humoris substantia est; et inde Ἀφροδίτην Venerem dici, quod coitus spuma est sanguinis, quae ex suco viscerum liquido salsoque constat. 78 Ideo autem Venerem Vulcani dicunt uxorem, quia Venerium officium nonnisi calore consistit, unde est (Virg. Georg. 3, 97):

Frigidus in Venerem senior.

79 Nam quod Saturnus dicitur patri Caelo virilia amputasse, quae in mare cadentia Venerem creaverunt, quod ideo fingitur quia nisi humor de caelo in terram descenderit, nihil creatur. 80 Cupidinem vocatum ferunt propter amorem. Est enim daemon fornicationis. Qui ideo alatus pingitur, quia nihil amantibus levius, nihil mutabilius invenitur. Puer pingitur, quia stultus est et inrationabilis amor. Sagittam et facem tenere fingitur. Sagittam, quia amor cor vulnerat; facem, quia inflammat. 81 Pan dicunt Graeci, Latini Silvanum, deum rusticorum, quem in naturae similitudinem formaverunt; unde et Pan dictus est, id est omne. Fingunt enim eum ex universali elementorum specie. 82 Habet enim cornua in similitudinem radiorum solis et lunae. Distinctam maculis habet pellem, propter caeli sidera. Rubet eius facies ad similitudinem aetheris. Fistulam septem calamorum gestat, propter harmoniam caeli, in qua septem sunt soni et septem discrimina vocum. 83 Villosus est, quia tellus convestita est agitventibus. Pars eius inferior foeda est, propter arbores et feras ut pecudes. Caprinas ungulas habet, ut soliditatem terrae ostendat, quem volunt rerum et totius naturae deum; unde Pan quasi omnia dicunt. 84 Isis lingua Aegyptiorum terra appellatur, quam Isin volunt esse. Fuit autem Isis regina Aegyptiorum, Inachis regis filia, quae de Graecia veniens Aegyptios litteras docuit, et terras colere instituit; propter quod et terram eius nomine appellaverunt. 85 Serapis omnium maximus Aegyptiorum deus. Ipse est Apis rex Argivorum, qui navibus transvectus in Aegyptum, cum ibidem mortuus fuisset, Serapis appellatus est; propterea quia arca, in qua mortuus ponitur, quam sarcophagum vocant, σορὸς dicitur Graece, et ibi eum venerari sepultum coeperunt, priusquam templum eius esset instructum. Velut σορὸς et Apis, Sorapis primo, deinde una littera commutata Serapis dictus est. 86 Apis fuit apud Aegyptios taurus Serapi consecratus, et ab eo ita cognominatus, quem Aegyptus instar numinis colebat, eo quod de futuris daret quaedam manifesta signa. Apparebat enim in Menphis. Quem centum antistites prosequebantur et repente velut lymphatici praecanebant. Huius capitis imaginem sibi in eremo Iudaei fecerunt. 87 Fauni a fando, vel ἀπὸ τῆς φωνῆς dicti, quod voce, non signis ostendere viderentur futura. In lucis enim consulebantur a paganis, et responsa illis non signis, sed vocibus dabant. 88 Genium autem dicunt, quod quasi vim habeat omnium rerum gignendarum, seu a gignendis liberis; unde et geniales lecti dicebantur a gentibus, qui novo marito sternebantur. 89 Haec et alia sunt gentilium fabulosa figmenta, quae interpretata sic habentur, ut ea non intellecta damnabiliter tamen adorent. 90 Fatum autem dicunt esse quidquid dii fantur, quidquid Iuppiter fatur. A fando igitur fatum dicunt, id est a loquendo. Quod nisi hoc nomen iam in alia re soleret intellegi, quo corda hominum nolumus inclinare, rationabiliter possumus a fando fatum appellare. 91 Non enim abnuere possumus esse scriptum in litteris sanctis (Psalm. 61, 12): 'Semel locutus est Deus: duo haec audivi,' et cetera. Quod enim dictum est, 'semel locutus est,' intellegitur inmobiliter, hoc est incommutabiliter est locutus; sicut novit incommutabiliter omnia quae futura sunt, et quae ipse facturus est. 92 Tria autem fata fingunt in colo et fuso digitisque filum ex lana torquentibus, propter tria tempora: praeteritum, quod in fuso iam netum atque involutum est: praesens, quod inter digitos neentis traicitur: futurum, in lana quae colo inplicata est, et quod adhuc per digitos neentis ad fusum tamquam praesens ad praeteritum traiciendum est. 93 Parcas κατ᾽ ἀντίφρασιν appellatas, quod minime parcant. Quas tres esse voluerunt: unam, quae vitam hominis ordiatur; alteram, quae contexat; tertiam, quae rumpat. Incipimus enim cum nascimur, sumus cum vivimus, desiimus cum interimus. 94 Fortunam a fortuitis nomen habere dicunt, quasi deam quandam res humanas variis casibus et fortuitis inludentem; unde et caecam appellant, eo quod passim in quoslibet incurrens sine ullo examine meritorum, et ad bonos et ad malos venit. Fatum autem a fortuna separant: et fortuna quasi sit in his quae fortuitu veniunt, nulla palam causa; fatum vero adpositum singulis et statutum aiunt. 95 Aiunt et tres Furias feminas crinitas serpentibus, propter tres affectus, quae in animis hominum multas perturbationes gignunt, et interdum cogunt ita delinquere, ut nec famae nec periculi sui respectum habere permittant. Ira, quae vindictam cupit; cupiditas, quae desiderat opes: libido, quae appetit voluptates. Quae ideo Furiae appellantur, quod stimulis suis mentem feriant et quietam esse non sinant. 96 Nymphas deas aquarum putant, dictas a nubibus. Nam ex nubibus aquae, unde derivatum est. Nymphas deas aquarum, quasi numina lympharum. Ipsas autem dicunt et Musas quas et nymphas, nec inmerito. Nam aquae motus musicen efficit. 97 Nympharum apud gentiles varia sunt vocabula. Nymphas quippe montium Oreades dicunt, silvarum Dryades, fontium Hamadryades, camporum Naides, maris Nereides. 98 Heroas dicunt a Iunone traxisse nomen. Graece enim Iuno Ἥρα appellatur. Et ideo nescio quis filius eius secundum Graecorum fabulam ἥρως fuit nuncupatus; hoc videlicet velut mysticum significante fabula, quod aer Iunoni deputetur, ubi volunt heroas habitare. Quo nomine appellant alicuius meriti animas defunctorum, quasi ἀηρωας,º id est viros aerios et caelo dignos propter sapientiam et fortitudinem. 99 Penates gentiles dicebant omnes deos quos domi colebant. Et penates dicti, quod essent in penetralibus, id est in secretis. Hi dii quomodo vocabantur, vel quae nomina habuerint, ignoratur. 100 Manes deos mortuorum dicunt, quorum potestatem inter lunam et terram asserunt; a quibus et mane dictum existimant; quos putant ab aere, qui μανός, id est rarus est, manes dictos, sive quia late manant per auras, sive quia mites sunt, inmanibus contrarii, nomine hoc appellantur. Apuleius autem ait eos κατ᾽ ἀντίφρασιν dici manes, hoc est mites ac modestos, cum sint terribiles et inmanes, ut Parcas, ut Eumenides. 101 Larvas ex hominibus factos daemones aiunt, qui meriti mali fuerint. Quarum natura esse dicitur terrere parvulos et in angulis garrire tenebrosis. 102 Lamias, quas fabulae tradunt infantes corripere ac laniare solitas, a laniando specialiter dictas. 103 Pilosi, qui Graece Panitae, Latine Incubi appellantur, sive Inui ab ineundo passim cum animalibus. Unde et Incubi dicuntur ab incumbendo, hoc est stuprando. Saepe enim inprobi existunt etiam mulieribus, et earum peragunt concubitum: quos daemones Galli Dusios vocant, quia adsidue hanc peragunt inmunditiam. 104 Quem autem vulgo Incubonem vocant, hunc Romani Faunum ficarium dicunt. Ad quem Horatius dicit (C. 3, 18, 1):

Faune, Nympharum fugientium amator,
per meos fines et aprica rura
lenis incedas.


[image ALT: Valid HTML 4.01.]

Pagina recensita: 3 Mar 03