[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
mail: Bill Thayer 
[ALT imaginis: Click here to go to the English-language version of this page.]
English

[ALT imaginis: Cliccare qui per una pagina di aiuto in Italiano.]
Italiano

[Legamen ad varias paginas adiutivas]
Adiutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Altius

[Legamen ad ostium meum]
Ostium
[ALT imaginis: imago inanis]

Hac in pagina telari legitur
Laus Pisonis

incerti auctoris

a Loeb Classical Library editum
MCMXXXIV recensitumque MCMXXXV

cuius textus in dominio publico est.

Quem diligentissime perscrutavi et recensui —
sed si quemlibet errorem invenies, mihi, obsecro, scribe.

[ALT imaginis: imago inanis]

p294 Laus Pisonis

[link to English translation] Unde prius coepti surgat mihi carminis ordo

quosve canam titulos, dubius feror. hinc tua, Piso,

nobilitas veterisque citant sublimia Calpi

nomina, Romanas inter fulgentia gentes;

5 hinc tua me virtus rapit et miranda per omnes

vita modos: quae, si desset tibi forte creato

nobilitas, eadem pro nobilitate fuisset.

nam quid imaginibus, quid avitis fulta triumphis

atria, quid pleni numeroso consule fasti

10 profuerint, cui vita labat? perit omnis in illo

gentis honos, cuius laus est in origine sola.

at tu,1 qui tantis animum natalibus aequas,

et partem tituli, non summam, ponis in illis,

ipse canendus eris: nam quid memorare necesse est,

15 ut domus a Calpo nomen Calpurnia ducat

claraque Pisonis tulerit cognomina prima,

humida2 callosa cum "pinseret" hordea dextra?

nec si cuncta velim breviter decurrere possim;

et prius aethereae moles circumvaga flammae

20 annua bissenis revocabit mensibus astra,

p296 quam mihi priscorum titulos operosaque bella

contigerit memorare. manus sed bellica patrum3

armorumque labor veteres decuere4 Quirites,

atque illos cecinere sui per carmina vates.

25 [link to English translation] nos quoque pacata Pisonem laude nitentem

exaequamus avis. nec enim, si bella quierunt,

occidit et5 virtus: licet exercere togatae

munia militiae, licet et sine sanguinis haustu

mitia legitimo sub iudice bella movere.

30 hinc quoque servati contingit gloria civis,

altaque victrices intexunt limina palmae.

quin age maiorum, iuvenis facunde, tuorum

scande super titulos et avitae laudis honores,

armorumque decus praecede forensibus actis.

35 sic etiam magno iam tunc Cicerone vigente6

laurea facundis cesserunt arma togatis.

sed quae Pisonum claros visura triumphos

olim turba vias impleverat agmine denso,

ardua nunc eadem stipat fora, cum tua maestos

40 defensura reos vocem facundia mittit.

p298 seu trepidos ad iura decem citat hasta virorum

et firmare iubet centeno iudice causas,

seu capitale nefas operosa diluis arte,

laudibus ipsa tuis resonant fora. dum rapis una7

45 iudicis affectum possessaque pectora temptas,8

victus sponte sua sequitur quocumque vocasti:

flet si flere iubes, gaudet gaudere coactus

et te dante capit iudex, quam non habet, iram.

sic auriga solet ferventia Thessalus ora

50 mobilibus frenis in aperto flectere campo,

qui modo non solum rapido9 permittit habenas

quadrupedi, sed calce citat, modo succutit alte10

flexibiles rictus et nunc cervice rotata

incipit effusos in gyrum carpere cursus.

55 quis non attonitus iudex tua respicit ora?

quis regit ipse suam, nisi per tua pondera, mentem?

nam tu, sive libet pariter cum grandine nimbos

densaque vibrata iaculari fulmina lingua,

seu iuvat adstrictas in nodum cogere voces

60 et dare subtili vivacia verba catenae,

vim Laertiadae, brevitatem vincis Atridae;

dulcia seu mavis liquidoque fluentia cursu

verba nec incluso sed aperto pingere flore,

p300 inclita Nestorei cedit tibi gratia mellis.

65 nec te, Piso, tamen populo sub iudice sola

mirantur fora; sed numerosa laude senatus

excipit et meritas reddit tibi curia voces.

quis digne referat, qualis tibi luce sub illa

gloria contigerit, qua tu, reticente11 senatu,

70 cum tua bissenos numeraret purpura fasces,

Caesareum grato cecinisti pectore numen?

[link to English translation] quodsi iam validae mihi robur mentis inesset

et solidus primos impleret spiritus annos,

auderem voces per carmina nostra referre,

75 Piso, tuas: sed fessa labat mihi pondere cervix

et tremefacta cadunt succiso poplite membra.

sed nec olorinos audet Pandionis ales

parva referre sonos nec, si velit improba, possit;

sic et aedonia superantur voce cicadae,

80 stridula cum rapido faciunt convicia soli.

[link to English translation] quare age, Calliope, posita gravitate forensi,

limina Pisonis mecum pete: plura supersunt

quae laudare velis inventa penatibus ipsis.

huc etiam tota concurrit ab urbe iuventus

85 auditura virum, si quando iudice fesso

turbida prolatis tacuerunt iurgia rebus.

p302 tunc etenim levibus veluti proludit in armis,

compositisque suas exercet litibus artes.

quin etiam facilis Romano profluit ore

90 Graecia, Cecropiaeque sonat gravis aemulus urbi.

testis, Acidalia quae condidit alite muros,

Euboicam referens facunda12 Neapolis artem.13

qualis, io superi, qualis nitor oris amoenis

vocibus! hinc solido fulgore micantia verba

95 implevere locos, hinc exornata figuris

advolat excusso velox sententia torno.

magna quidem virtus erat, et si sola fuisset,

eloquio sanctum modo permulcere senatum,

exonerare pios modo, nunc onerare nocentes;

100 sed super ista movet plenus gravitate serena

vultus et insigni praestringit imagine visus.

talis inest habitus, qualem nec dicere maestum

nec fluidum, laeta sed tetricitate decorum

possumus: ingenitae stat nobilitatis in illo

105 pulcher honos et digna suis natalibus ora.

additur huc et iusta fides et plena pudoris

libertas animusque mala ferrugine purus,

ipsaque possesso mens est opulentior auro.

[link to English translation] quis tua cultorum, iuvenis facunde, tuorum

110 limina pauper adit, quem non animosa beatum

excipit et subito iuvat indulgentia censu?

quodque magis dono fuerit pretiosius omni,

p304 diligis ex aequo, nec te fortuna colentum

natalesve movent: probitas spectatur in illis.

115 nulla superborum patiuntur dicta iocorum,

nullius subitos affert iniuria risus:

unus amicitiae summos tenor ambit et imos.

rara domus tenuem non aspernatur amicum

raraque non humilem calcat fastosa clientem;

120 illi casta licet mens et14 sine crimine constet

vita, tamen probitas cum paupertate iacebit;

et lateri nullus comitem circumdare quaerit,

quem dat purus amor, sed quem tulit impia merces;

nec quisquam vero pretium largitur amico,

125 quem regat ex aequo vicibusque regatur ab illo,

sed miserum parva stipe focilat,15 ut pudibundos

exercere sales inter convivia possit.

ista procul labes, procul haec fortuna refugit,

Piso, tuam, venerande, domum: tu mitis et acri

130 asperitate carens positoque per omnia fastu

inter ut aequales unus numeraris amicos,

obsequiumque doces et amorem quaeris amando.

cuncta domus varia cultorum personat arte,

cuncta movet studium; nec enim tibi dura clientum

135 turba rudisve placet, misero quae freta labore

nil nisi summoto novit praecedere vulgo;

p306 sed virtus numerosa iuvat. tu pronus in omne

pectora ducis opus, seu te graviora vocarunt

seu leviora iuvant. nec enim facundia semper

140 adducta cum fronte placet: nec semper in armis

bellica turba manet, nec tota classicus horror

nocte dieque gemit, nec semper Gnosius arcum

destinat, exempto sed laxat cornua nervo,

et galea miles caput et latus ense resolvit.

145 ipsa vices natura subit variataque cursus

ordinat, inversis et frondibus16 explicat annum.

non semper fluidis adopertus nubibus aether

aurea terrificis obcaecat sidera nimbis:

cessat hiemps, madidos et siccat vere capillos;

150 ver fugit aestates; aestatum terga lacessit

pomifer autumnus, nivibus17 cessurus et undis.

ignea quin etiam superum pater arma recondit

et Ganymedeae repetens convivia mensae

pocula sumit ea, qua gessit fulmina, dextra.

155 temporibus servire decet: qui tempora certis

ponderibus pensavit, eum si bella vocabunt,

miles erit; si pax, positis toga vestiet18 armis.

hunc fora pacatum, bellantem castra decebunt.

felix illa dies totumque canenda per aevum,

160 quae tibi, vitales cum primum traderet auras,

contulit innumeras intra tua pectora dotes.

mira subest gravitas inter fora, mirus omissa

paulisper gravitate lepos. si carmina forte

p308 nectere ludenti iuvit fluitantia versu,

165 Aonium facilis deducit pagina carmen;

sive chelyn digitis et eburno verbere pulsas,

dulcis Apollinea sequitur testudine cantus,

et te credibile est Phoebo didicisse magistro.

ne pudeat pepulisse lyram, cum pace serena

170 publica securis exultent otia terris,

ne19 pudeat: Phoebea chelys sic20 creditur illis

pulsari manibus, quibus et contenditur arcus;

sic movisse fides saevus narratur Achilles,

quamvis mille rates Priameius ureret heros

175 et gravis obstreperet modulatis bucina nervis:

illo dulce melos Nereius extudit heros

pollice, terribilis quo Pelias ibat in hostem.21

[link to English translation] arma tuis etiam si forte rotare lacertis

inque gradum clausis libuit consistere membris

180 et vitare simul, simul et captare petentem,

mobilitate pedum celeres super orbibus orbes

plectis et obliquis fugientem cursibus urges:

et nunc vivaci scrutaris pectora dextra,

nunc latus adversum necopino percutis ictu.

185 nec tibi mobilitas minor est, si forte volantem

aut geminare pilam iuvat aut revocare cadentem

et non sperato fugientem reddere gestu.

haeret in haec populus spectacula, totaque ludos

p310 turba repente suos iam sudabunda relinquit.

190 te si forte iuvat studiorum pondere fessum

non languere tamen lususque movere per artem,

callidiore modo tabula variatur aperta

calculus et vitreo peraguntur milite bella,

ut niveos nigros, nunc et niger alliget albos.

195 sed tibi quis non terga dedit? quis te duce cessit

calculus? aut quis non periturus perdidit hostem?

mille modis acies tua dimicat: ille petentem,

dum fugit, ipse rapit; longo venit ille recessu,

qui stetit in speculis; hic se committere rixae

200 audet et in praedam venientem decipit hostem;

ancipites subit ille moras similisque ligato

obligat ipse duos; hic ad maiora movetur,

ut citus ecfracta22 prorumpat in agmina mandra

clausaque23 deiecto populetur moenia vallo.

205 interea sectis quamvis acerrima surgant

proelia militibus, plena tamen ipse phalange

aut etiam24 pauco spoliata milite vincis,

et tibi captiva resonat manus utraque turba.

[link to English translation] sed prius emenso Titan vergetur25 Olympo,

210 quam mea tot laudes decurrere carmina possint.

felix et longa iuvenis dignissime vita

p312 eximiumque tuae gentis decus, accipe nostri

certus et hoc veri complectere pignus amoris.

quod si digna tua minus est mea pagina laude,

215 at voluisse sat est: animum, non carmina, iacto.

tu modo laetus ades: forsan meliora canemus

et viris dabit ipse favor, dabit ipsa feracem

spes animum: dignare tuos aperire Penates,

hoc solum petimus. nec enim me divitis auri

220 imperiosa fames et habendi saeva libido

impulerunt, sed laudis amor. iuvat, optime, tecum

degere cumque tuis virtutibus omne per aevum

carminibus certare meis: sublimior ibo,

si famae mihi pandis iter, si detrahis umbram.

225 abdita quid prodest generosi vena metalli,

si cultore caret? quid inerti condita portu,

si ductoris eget, ratis efficit, omnia quamvis

armamenta gerat teretique fluentia malo

possit ab excusso dimittere vela rudenti?

230 [link to English translation] ipse per Ausonias Aeneia carmina gentes

qui sonat, ingenti qui nomine pulsat Olympum

Maeoniumque senem Romano provocat ore,

forsitan illius nemoris latuisset in umbra

quod canit, et sterili tantum cantasset avena

235 ignotus populis, si Maecenate careret.

qui tamen haut uni patefecit limina vati

nec sua Vergilio permisit carmina26 soli:

Maecenas tragico quatientem pulpita gestu

p314 erexit Varium, Maecenas alta tonantis

240 eruit et populis ostendit nomina Graiis.27

carmina Romanis etiam resonantia chordis,

Ausoniamque chelyn gracilis patefecit Horati.

o decus, in totum merito venerabilis aevum,

Pierii tutela chori, quo praeside tuti

245 non umquam vates inopi timuere senectae.

[link to English translation] quod si quis nostris precibus locus, et mea vota

si mentem subiere tuam, memorabilis olim

tu mihi Maecenas tereti cantabere versu.

possumus aeternae nomen committere famae,

250 si tamen hoc ulli de se promittere fas est

et deus ultor abest; superest animosa voluntas

ipsaque nescio quid mens excellentius audet.

tu nanti protende manum: tu, Piso, latentem

exsere. nos humilis domus, at sincera, parentum

255 et tenuis fortuna sua caligine celat.

possumus impositis caput exonerare tenebris

et lucem spectare novam, si quid modo laetus

adnuis et nostris subscribis, candide, votis.

est mihi, crede, meis animus constantior annis,

260 quamvis nunc iuvenile decus mihi pingere malas

coeperit et nondum vicesima venerit aestas.


Adnotationes Editoris:

1 at tu S: felix P.

2 fumida Scaliger: horrida Maehly.

3 sic S: memorare manus. sed bellica fama Baehrens.

4 docuere S: decuere correxit vir doctus saec. XVI.

5 occidit et S: non periit P: fortasse interiit in archetypo Wight Duff.

6 vigente Wernsdorf: iuventae S: iubente Weber, Baehrens.

7 dura Piso: nam S: dum rapis una Baehrens.

8 tentas S: ducis P (fortasse ex versu 138 translatum): frenas Maehly.

9 rabido Baehrens: rapido PS.

10 succutit alte (sive acre) Baehrens: succutit arce P: om. S: succedit a: subripit a2.

11 retinente S: reticente vulgo: recinente Unger, Baehrens.

12 foecunda S: facunda Unger.

13 arcem PS, Baehrens: artem Maehly.

14 illi n: illi p e a b: illic S. licet et S contra metrum: licet domus P (ex interpolatione): licet, licet et Baehrens: illic casta licet mens p mgo. m. rec. (quod transiit in editt.).

15 focilat S: om. in lacuna P: munerat aliquot edd.

16 frondibus S: frontibus Beck, Baehrens.

17 nubibus S: nimbis P: nebulis Wernsdorf: nivibus Barth.

18 vestiet p n2: gestiet S n1 (secundum Ullmanum vestiet n, non ex gestiet corr., ut Baehrens dicit).

19 nec S: ne Baehrens.

20 si S: sic Baehrens.

21 ibat in hostem PS: iverat hasta Schrader, Baehrens.

22 et fracta S: effracta doctus quidam: ecfracta Baehrens.

23 fortasse quassaque Maehly.

24 etiam S: tantum Baehrens.

25 versetur PS: mersetur Wernsdorf: vergetur Baehrens.

26 numina S: nomina P: carmina Lachmann: somnia Baehrens.

27 nomina Graiis S: Troica Macri Baehrens.


[image ALT: Valid HTML 4.01.]

Pagina recensita: III Non. Sep. 07