[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
ad litteras
mittendas
Bill Thayer
[Link to an English help page]
English

[ALT imaginis: Faire clic ici pour une page en français.]
Français

[ALT imaginis: Cliccare qui per una pagina di aiuto in Italiano.]
Italiano

[ALT imaginis: Clicca hic ad paginam adiutorii legendam (Anglice).]
Adjutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Sursum

[Legamen ad ostium situs mei]
Ostium

[ALT imaginis: legamen ad priorem partem]
Liber II
[imago inanis]
Textum quam diligentissime perscrutavi et recensui —
sed si quemlibet errorem invenies, mihi, quaeso, scribe.

[ALT imaginis: legamen ad subsequentem partem]
Liber IV
Pagina tota depicta, ite ad capita recte:
I II III IV V VI VII VIII IX X XI XII XIII XIV XV XVI XVII XVIII XIX XX

Macrobii
Saturnalia

Liber III

p263

Caput I

*** violatum cum se nosset multa caede pollutum: p264

Tu, genitor, cape sacra manu patriosque Penates.
Me bello e tanto digressum et caede recenti
Attrectare nefas, donec me flumine vivo
Abluero.

2 Post Caietae quoque nutricis sepulturam, quo potissimum navigans adpellitur quam ad eam partem per quam

fluvio Tiberinus amoeno
In mare prorumpit
,

ut confestim in ipso Italiae limine fluviali unda ablutus possit quam purissime

Iovem Phrygiamque ex ordine Matrem

invocare? 3 Quid quod Evandrum aditurus per Tiberim navigat, quod eum esset reperturus Herculi sacra celebrantem, ut sic purificatus sacris possit hospitalibus interesse? 4 Hinc et Iuno ipsa conqueritur non magis quod Aeneam contigisset contra suam velle in Italiam pervenire quam quod optato potiretur Tibridis alveo, quia sciret eum hoc amne purificatum posse sacra etiam sibi p265rite perficere: nam ne supplicare quidem sibi ab eo vellet. 5 Nunc, quoniam purificationem ad sacra superorum pertinentem deorum in Virgiliana observatione monstravimus, videamus utrum et circa inferorum deorum cultum proprietatem moris idem poeta servaverit. 6 Constat dis superis sacra facturum corporis ablutione purgari: cum vero inferis litandum est, satis actum videtur si aspersio sola contingat. De sacris igitur superorum ait Aeneas:

donec me flumine vivo
Abluero.

7 At Dido, cum sacra dis inferis instituit, ait:

Annam, cara mihi nutrix, huc siste sororem:
Dic corpus properet fluviali spargere lympha.
et alibi:
Sparserat et latices simulatos fontis Averni.

8 Nec non, cum Misenum sepulturae mandari refert:

Idem ter socios pura circumtulit unda,
Spargens rore levi.

Sic et, cum facit Aeneam apud inferos ramum Proserpinae consecraturum, ita infert:

Occupat Aeneas aditum corpusque recenti
Spargit aqua.

II.

1 Verborum autem proprietas tam poetae huic familiaris est, ut talis observatio in Virgilio laus esse iam desinat: nullis tamen magis proprie usus est quam sacris vel sacrificalibus verbis. 2 Et primum illud non omiserim, in quo plerique falluntur:

Extaque salsos
Porriciam in fluctus
,

non, ut quidam, proiciam, aestimantes dixisse Virgilium proicienda exta, quia adiecit in fluctus. 3 Sed non ita est. Nam et ex disciplina p266haruspicum et ex praecepto pontificum verbum hoc sollemne sacrificantibus est, sicut Veranius ex primo libro Pictoris ita dissertationem huius verbi executus est: Exta porriciunto, dis danto, in altaria aramve focumve eove quo exta dari debebunt. 4 Porricere ergo, non proicere, proprium sacrificii verbum est: et quia dixit Veranius: in aram focumve eove quo exta dari debebunt, nunc pro ara et foco mare accipiendum est, cum sacrificium dis maris dicatur. 5 Ait enim:

Di, quibus imperium est pelagi, quorum aequora curro,
Vobis laetus ego hoc candentem in litore taurum
Constituam ante aras voti reus, extaque salsos
Porriciam in fluctus, et vina liquentia fundam.

Ex his docetur in mare rite potuisse porrici exta, non proici.

6 Constituam ante aras voti reus.

Haec vox propria sacrorum est, ut reus vocetur qui suscepto voto se numinibus obligat, damnatus autem qui promissa vota iam solvit. Sed de hoc non opus est a me plura proferri, cum vir doctissimus Eustathius paulo ante hanc partem plenius executus sit.

p267 7 Est profundam scientiam huius poetae in uno saepe reperire verbo, quod fortuito dictum vulgus putaret. Multifariam enim legimus, quod litare sola non possit oratio nisi ut is qui deos precatur etiam aram manibus adprehendat. 8 Inde Varro Divinarum libro quinto dicit aras primum asas dictas, quod esset necessarium a sacrificantibus eas teneri: ansis autem teneri solere vasa quis dubitet? Conumtatione ergo litterarum aras dici coeptas, ut Valesios et Fusios dictos prius nunc Valerios et Furios dici. 9 Haec omnia illo versu poeta executus est:

Talibus orantem dictis arasque tenentem
Audiit omnipotens.

Nonne eo additum credideris, non quia orabat tantum, sed quia et aras tenebat, auditum? Nec non cum ait:

Talibus orabat dictis arasque tenebat.

item: Tango aras, medios ignes ac numina testor, eandem vim nominis ex adprehensione significat.

10 Idem poeta tam scientia profundus quam amoenus ingenio nonnulla de veteribus verbis quae ad proprietatem sacrorum noverat pertinere ita interpretatus est ut mutato verbi sono integer tellectus maneret. 11 Nam primo pontificii iuris libro apud Pictorem verbum hoc positum est, vitulari, de cuius verbi significatu Titius ita retulit: Vitulari est voce laetari. Varro etiam in libro p268quinto decimo Rerum divinarum ita refert, quod pontifex in sacris quibusdam vitulari soleat, quod Graeci παιανίζειν vocant. 12 Has tot interpretationes ambages quam paucis verbis docta elegantia Maronis expressit:

Laetumque choro paeana canentes!

Nam si vitulari est voce laetari, quod est παιανίζειν, nonne in cantu laeti παιᾶνος enarratio verbi perfecta servata est? 13 Et, ut huic vocabulo diutius immoremur, Hyllus libro quem de dis conposuit ait Vitulam vocari deam quae laetitiae praeest. 14 Piso ait vitulam victoriam nominari. Cuius rei hoc argumentum profert, quod postridie Nonas Iulias re bene gesta, cum pridie populus a Tuscis in fugam versus sit (unde Populifugia vocantur) post victoriam certis sacrificiis fiat vitulatio. 15 Quidam nomen eius animadversum putant, quod potens sit vitae tolerandae: ideo huic deae p269pro frugibus fieri sacra dicuntur, quia frugibus vita humana toleratur. Unde hoc esse animadvertimus? quod ait Virgilius:

Cum faciam vitulam pro frugibus, ipse venito

ut vitulam dixerit pro vitulatione, quod nomen esse sacrificii ob laetitiam facti superius expressimus? 16 Meminerimus tamen sic legendum per ablativum:

Cum faciam vitula pro frugibus

id est: cum faciam rem divinam non ove, non capra, sed vitula, tamquam dicat: cum vitulam pro frugibus sacrificavero, quod est: cum vitula rem divinam fecero. 17 Pontificem Aeneam vel ex nomine referendorum laborum eius ostendit. Pontificibus enim permissa est potestas memoriam rerum gestarum in tabulas conferendi, et hos annales appellant equidem maximos, quasi a pontificibus maximis factos. Unde ex persona Aeneae ait:

Et vacet annales tantorum audire laborum.

III.

1 Et quia inter decreta pontificum hoc maxime quaeritur, quid sacrum, [quid profanum,] quid sanctum, quid religiosum, p270quaerendum, utrum his secundum definitionem suam Virgilius usus sit, et singulis vocabuli sui proprietatem more suo servarit.

2 Sacrum est, ut Trebatius libro primo de religionibus refert, quicquid est quod deorum habetur. Huius definitionis poeta memor, ubi sacrum nominavit, ammonitionem deorum paene semper adiecit:

Sacra Dionaeae matri divisque ferebam
Item:
Sacra Iovi Stygio quae rite incepta parabam.
Item:
Tibi enim, tibi, maxima Iuno,
Mactat sacra ferens.

3 Profanum omnes paene consentiunt id esse quod extra fanaticam causam sit, quasi porro a fano et a religione secretum. Cuius significatus exemplum executus est, cum de luco et aditu inferorum sacro utroque loqueretur:

Procul, o procul este profani,
Conclamat vates, totoque absistite luco.

4 Eo accedit quod Trebatius profanum id proprie dici ait quod ex religioso vel sacro in hominum usum proprietatemque conversum est, quod apertissime poeta servavit, cum ait:

Faune, precor, miserere, inquit, tuque optima ferrum
Terra tene, colui vestros si semper honores:
Quos contra Aeneadae bello fecere profanos.
Dixerat enim:
Sed stirpem Teucri nullo discrimine sacrum
Sustulerant
,

unde ostendit proprie profanatum, quod ex sacro promiscuum humanis actibus commodatum est.

5 Sanctum est, ut idem Trebatius libro decimo Religionum refert, interdum idem quod sacrum idemque quod religiosum, interdum p271aliud, hoc est nec sacrum nec religiosum, est. 6 Quod ad secundam speciem pertinet:

Sancta ad vos anima, atque istius inscia culpae,
Descendam.

Non enim sacro aut religioso eius anima tenebatur, quam sanctam, hoc est incorruptam, voluit ostendere, ut in illo quoque:

Tuque, o sanctissima coniunx,
Felix morte tua.

In quo castitatis honorem incorruptae uxoris amplexus est: unde et sanctae leges, quae non debeant poenae sanctione corrumpi. 7 Quod autem ad priorem speciei definitionem de sancto attinet, id est ut non aliud sit quam sacrum aut religiosum:

Ecce levis summo de vertice visus Iuli
Fundere lumen apex
,
et paulo post:
Nos pavidi trepidare metu crinemque flagrantem
Excutere et sanctos restinguere fontibus ignes.

Hic enim sanctos ac si sacros accipiemus, quia divinitus contigerunt. Item:

Tuque, o sanctissima vates
Praescia venturi
,

non aliud nisi sacram vocat, quam videlicet vatem, et deo plenam et sacerdotem.

p272 8 Superest ut quid sit religiosum cum Virgilio communicemus. Servius Sulpicius religionem esse dictam tradidit quae propter sanctitatem aliquam remota ac seposita a nobis sit, quasi a relinquendo dicta ut a carendo cerimonia. 9 Hoc Virgilius servans ait:

Est ingens gelidum lucus prope Caeretis amnem
Religione patrum late sacer
,

et adiecit, quo proprietatem religionis exprimeret:

undique colles
Inclusere cavi, et nigra nemus abiete cingit
,

quae res utique faciebat lucum a populi communione secretum. Et ut relictum locum ostenderet non sola adeundi difficultate, adiecit et sanctitatem:

Silvano fama est veteres sacrasse Pelasgos
Agrorum pecorisque deo
.

10 Secundum Pompeium Festum religiosi sunt qui facienda et vitanda discernunt. Hinc Maro ait:

Rivos deducere nulla
Religio vetuit.

Quod autem ait deducere, nihil aliud est quam detergere. Nam festis diebus rivos veteres sordidatos detergere licet, novos fodere non licet. 11 In transcursu et hoc notandum est quod et ipse velut p273praeteriens sub unius verbi significatione proiecit. Cavetur enim in iure pontificio ut, quoniam oves duabus ex causis lavari solent, aut ut curetur scabies aut ut lana purgetur, festis diebus purgandae lanae gratia oves lavare non liceat, liceat autem, si curatione scabies abluenda sit. 12 Ideo hoc quoque inter concessa numeravit:

Balantumque gregem fluvio mersare —,

quod si hucusque dixisset, licita et vetita confunderet: sed adiciendo salubri causam concessae ablutionis expressit.

IV.

1 Nomina etiam sacrorum locorum sub congrua proprietate proferre pontificalis observatio est. Ergo delubrum quid pontifices proprie vocent, et qualiter hoc nomine Virgilius usus sit, requiramus. 2 Varro libro octavo Rerum divinarum: Delubrum ait alios aestimare in quo praeter aedem sit area adsumpta deum causa, ut est in Circo Flaminio Iovis Statoris: alios in quo loco dei simulachrum dedicatum sit, et adiecit: sicut locum in quo figerent candelam candelabrum appellatum, ita in quo deum ponerent nominatum delubrum. 3 His a Varrone praescriptis intellegere possumus p274id potissimum ab eo probatum quod ex sua consuetudine in ultimo posuit, ut a dei dedicato simulachro delubrum coeperit nuncupari. 4 Virgilius tamen utramque rationem diligenter est executus. Ut enim a postrema incipiamus, observavit delubrum nominaturus aut proprie deorum nomina aut ea quae dis accommodarentur inserere:

At gemini lapsu delubra ad summa dracones
Effugiunt
,

et, ut mox simulachrum nominaret, subtexuit:

saevaeque petunt Tritonidis arcem,
Sub pedibusque deae clypeique sub orbe teguntur
,
item:
Nos delubra deum miseri, quibus ultimus esset
Ille dies
.

5 Illam vero opinionem de area, quam Varro praedixerat, non omisit:

Principio delubra adeunt, pacemque per aras
Exquirunt
,
et mox:
Aut ante ora deum pingues spatiatur ad aras

Quid enim est spatiatur quam spatio lati itineris obambulat? Quod adiciendo ante aras ostendit aream adsumptam deorum causa. Ita suo more velut aliud agendo inplet archana.

6 De dis quoque Romanorum propriis, id est Penatibus, p275aspersa est huic operi non incuriosa subtilitas. Nigidius enim de dis libro nono decimo requirit, num di Penates sint Troianorum Apollo et Neptunus, qui muros eis fecisse dicuntur, et num eos in Italiam Aeneas advexerit. Cornelius quoque Labeo de dis Penatibus eadem existimat. Hanc opinionem sequitur Maro, cum dicit:

Sic fatus meritos aris mactabat honores,
Taurum Neptuno, taurum tibi, pulcher Apollo.

7 Varro Humanarum secundo Dardanum refert deos Penates ex Samothrace in Phrygiam, et Aeneam ex Phrygia in Italiam detulisse. Qui sint autem di Penates, in libro quidem memorato Varro non exprimit: 8 sed qui diligentius eruunt veritatem Penates esse dixerunt per quos penitus spiramus, per quos habemus corpus, per quos rationem animi possidemus: esse autem medium aethera Iovem, Iunonem p276vero imum aera cum terra, et Minervam summum aetheris cacumen: et argumento utuntur quod Tarquinius, Demarati Corinthii filius Samothracicis religionibus mystice imbutus, uno templo ac sub eodem tecto numina memorata coniunxit. 9 Cassius vero Hemina dicit Samothracas deos eosdemque Romanorum Penates, proprie dici θεοὺς μεγάλους, θεοὺς χρηστοὺς, θεοὺς δυνατούς. Noster haec sciens ait:

Cum sociis natoque, Penatibus et magnis dis

quod exprimit θεοὺς μεγάλους. 10 Sed et omnia haec nomina cum in uno de supradictis numinibus servat, doctrinam procul dubio suam de omni hac opinione confirmat. Cum enim ait: p277

Iunonis magnae primum prece numen adora
τὴν μεγάλην nominavit:
Adsit laetitiae Bacchus dator et bona Iuno

τὴν χρηστήν; dominamque potentem, τὴν δυνατήν. 11 Eodem nomine appellavit et Vestam, quam de numero Penatium aut certe comitem eorum esse manifestum est, adeo ut et consules et praetores seu dictatores, cum adeunt magistratum, Lavinii rem divinam faciant Penatibus pariter et Vestae. 12 Sed et Virgilius, ubi ex persona Hectoris dixit:

Sacra suosque tibi commendat Troia Penates
mox adiecit:
Sic ait, et manibus vittas Vestamque potentem,
Aeternumque adytis effert penetralibus ignem.

13 Addidit Hyginus in libro quem de dis Penatibus scripsit vocari eos θεοὺς πατρῷους. Sed nec hoc Virgilius ignoratum reliquit: p278

Di patrii, servate domum, servate nepotem
et alibi:
patriique Penates.

V.

1 Nec minus de sacrificiorum usu quam de deorum scientia diligentiam suam pandit. Cum enim Trebatius libro primo de Religionibus doceat hostiarum genera esse duo, unum in quo voluntas dei per exta disquiritur, alterum in quo sola anima deo sacratur, unde etiam haruspices animales has hostias vocant; utrumque hostiarum genus in carmine suo Virgilius ostendit. 2 Et primo quidem illud quo voluntas numinum per exta monstratur:

Mactat lectas de more bidentes,
et mox:
Pecudumque reclusis
Pectoribus inhians spirantia consulit exta.

3 Alterum illud in quo hostia animalis dicitur, quod eius tantum anima sacratur, ostendit, cum facit Entellum victorem Eryci mactare taurum. Nam ut expleret animalis hostiae causas, ipso usus est nomine:

Hanc tibi Eryx meliorem animam pro morte Daretis

et ut nuncupata vota signaret, ait persolvo, quod de voto proprie dicitur; utque ostenderet persolutum dis, signavit dicens:

Sternitur, exanimisque tremens procumbit humi bos

4 Videndum etiam ne et illam hostiam ostendat animalem:

Sanguine placastis ventos et virgine caesa,
Cum primum Iliacas Danai venistis ad oras:
Sanguine quaerendi reditus, animaque litandum
Argolica.

Nam et animam, id est hostiae nomen, posuit, et litare, quod significat sacrificio facto placasse numen.

p279 5 In his ipsis hostiis, vel animalibus vel consultatoriis, quaedam sunt quae iniuges vocantur, id est quae numquam domitae aut iugo subditae sunt. Harum quoque noster poeta sic meminit:

Nunc grege de intacto septem mactare iuvencos
Praestiterit, totidem lectas de more bidentes
,

et ut iniuges evidentius exprimeret, adiecit:

Et intacta totidem cervice iuvencos.

6 Eximii quoque in sacrificiis vocabulum non poeticum ἐπίθετον sed sacerdotale nomen est. Veranius enim in Pontificalibus quaestionibus docet eximias dictas hostias quae ad sacrificium destinatae eximantur e grege, vel quod eximia specie quasi offerendae numinibus eligantur. Hinc ait:

Quattuor eximios praestanti corpore tauros

7 ubi quod eximuntur eximios, quod eliguntur praestanti corpore dicendo monstravit. Ambarvalis hostia est, ut ait Pompeius Festus, quae rei divinae causa circum arva ducitur ab his qui pro frugibus faciunt. Huius sacrificii mentionem in Bucolicis habet ubi de apotheosi Daphnidis loquitur:

Haec tibi semper erunt, et cum sollemnia vota
Reddemus nymphis, et cum lustrabimus agros
,

ubi lustrare significat circumire: hinc enim videlicet et nomen hostiae acquisitum est, ab ambiendis arvis; sed et in Georgicorum libro primo: p280

Terque novas circum felix eat hostia fruges

8 Observatum est a sacrificantibus ut, si hostia quae ad aras duceretur fuisset vehementius reluctata ostendissetque se invitam altaribus admoveri, amoveretur, quia invito deo offerri eam putabant. Quae autem stetisset oblata, hanc volenti numini dari aestimabant. Hinc noster:

Et ductus cornu stabit sacer hircus ad aras
et alibi:
Et statuam ante aras aurata fronte iuvencum

9 Adeo autem omnem pietatem in sacrificiis quae dis exhibenda sunt ponit, ut propter contrariam causam Mezentium vocaverit contemptorem deorum. Neque enim, ut Aspro videtur, ideo contemptor divum dictus est, quod sine respectu deorum in homines inpius fuerit: alioquin multo magis hoc de Busiride dixisset, quem longe crudeliorem inlaudatum vocasse contentus est. 10 Sed verum huius contumacissimi nominis causam in primo libro Originum Catonis diligens lector inveniet. Ait enim Mezentium Rutulis imperasse ut sibi offerrent quas dis primitias offerebant, et Latinos omnes similis imperii metu ita vovisse: IUPPITER, SI TIBI MAGIS CORDI EST NOS EA TIBI DARE POTIUS QUAM MEZENTIO, UTI NOS VICTORES FACIAS. 11 Ergo quod divinos honores sibi exegerat, merito dictus est a Virgilio contemptor deorum. Hinc pia illa insultatio sacerdotis:

Haec sunt spolia et de rege superbo
Primitiae
,

ut nomine contumaciae cui poenas luit raptas de eo notaret exuvias. p281

VI.

1 Mirandum est huius poetae et circa nostra et circa externa sacra doctrinam. Neque enim de nihilo est quod, cum Delon venit Aeneas, nulla ab eo caesa est hostia, nisi, cum proficisceretur, Apollini et Neptuno res facta divina est. 2 Constat enim, sicut Cloatius Verus Ordinatorum libro secundo docet, esse Deli aram apud quem hostia non caeditur, sed tantum sollemni deum prece venerantur. Verba Cloatii haec sunt: Deli ara est Apollinis Γενέτορος in qua nullum animal sacrificatur, quam Pythagoram velut inviolatum adoravisse produnt. 3 Hanc ergo esse, quae adoratur ab Aenea, Γενέτορος aram poeta demonstrat, siquidem templum ingressus pontifex nullo acto sacrificio statim inchoat precem, et ut Γενέτορα expressus nominaret:

Da, pater, augurium

4 At vero cum taurum mox immolat Apollini et Neptuno, apud aliam utique aram factum intellegimus: et bene supra tantummodo patrem, quod ibi proprium est, et infra, quod commune est, Apollinem nominat. 5 Meminit huius arae et Varro Cato de liberis educandis p282in haec verba: Nutrix haec omnia faciebat in verbenis ac tubis since hostia, ut Deli ad Apollinis Genitivi aram. 6 Eodem versu non omittendum puto cur saxo vetusto dixerit exstructum templum. Velius Longus: Inmutatio est, inquit, epitheti: vult enim dicere vetustatem templi. Hunc multi alii commentatores secuti sunt: sed frigidum est aedificii aetatem notare. 7 Epaphus autem, vir plurimae lectionis, libro septimo decimo ait Delphis quodam tempore evenisse ut templum religiosum antea et intactum spoliatum incensumque sit, et adicit: multas circa Corinthum urbes insulasque proximas terrae motu haustas, Delon neque antea neque postea hoc incommodo vexatam, sed semper eodem manere saxo. 8 Thucydides etiam Historiarum libro tertio idem docet. Non mirum p283ergo, si praesidio religionis tutam insulam semper ostendens ad reverentiam sibi locorum accessisse dicit continuam saxi eiusdem, id est insulae, firmitatem. 9 Ut servavit Apollinis Genitoris proprietatem patrem vocando, idem curavit Herculem vocando victorem:

Haec, inquit, limina victor
Alcides subiit.

10 Varro Divinarum libro quarto victorem Herculem putat dictum, quod omne genus animalium vicerit. Romae autem Victoris Herculis aedes duae sunt, una ad portam Trigeminam, altera in foro Boario. 11 Huius commenti causam Masurius Sabinus Memorabilium libro secundo aliter exponit. Marcus, inquit, Octavius Herrenus, prima adolescentia tibicen, postquam arti suae diffisus est, instituit mercaturam, et bene re gesta decimam Herculi profanavit. p284Postea, cum navigans hoc idem ageret, a praedonibus circumventus fortissime repugnavit et victor recessit. Hunc in somnis Hercules docuit sua opera servatum. Cui Octavius impetrato a magistratibus loco aedem sacravit et signum, Victoremque incisis litteris appellavit. Dedit ergo epitheton deo quo et argumentum veterum victoriarum Herculis et commemoratio novae historiae quae recenti Romano sacro causam dedit contineretur. 12 Nec frustra in eodem loco dixit:

Et domus Herculei custos Pinaria sacri

Quidam enim aram Maximam, cum vicino conflagraret incendio, liberatam a Pinariis ferunt, et ideo sacri custodem domum Pinariam dixisse Virgilium. 13 Asper: Κατὰ διαστολὴν, inquit, Potitiorum, qui ab Appio Claudio praemio corrupti sacra servis publicis prodiderunt. 14 Sed Veranius Pontificalium eo libro quem fecit de p285supplicationibus ita ait: Pinariis, qui novissimi comeso prandio venissent, cum iam manus pransores lavarent, praecepisse Herculem, ne quid postea ipsi aut progenies ipsorum ex decima gustarent sacranda sibi, sed ministrandi tantummodo causa, non ad epulas, convenirent: quasi ministros eorum sacri custodes vocari. 15 Ut ipse Virgilius alibi:

At Triviae custos iamdudum in montibus Opis

id est ministra; nisi forte custodem dixit eam quae se prohibuerit et continuerit a sacris, ut ipse alibi:

Et custos furum atque avium cum falce saligna
Hellespontiaci servet tutela Priapi.

Hic utique custodem prohibitorem avium furumque significat.

16 Haec ubi dicta, dapes iubet et sublata reponi
Pocula, gramineoque viros locat ipse sedili.

Non vacat quod dixit sedili. Nam propria observatio est in Herculis sacris epulari sedentes: et Cornelius Balbus Ἐξηγητικῶν libro octavo decimo ait apud aram Maximam observatum ne lectisternium fiat. 17 Custoditur in eodem loco ut omnes aperto capite p286sacra faciant. Hoc fit, ne quis in aede dei habitum eius imitetur: nam ipse ibi operto est capite. Varro ait Graecum hunc esse morem, quia sive ipse sive qui ab eo relicti aram Maximam statuerunt Graeco ritu sacrificaverunt. Hoc amplius addit Gavius Bassus. Idcirco enim hoc fieri dicit, quia ara Maxima ante adventum Aeneae in Italia constituta est, qui hunc ritum velandi capitis invenit.

VII.

1 Ea quoque quae incuriose transmittuntur a legentium plebe non carent profunditate. Nam cum loqueretur de filio Pollionis, id quod ad principem suum spectaret, adiecit:

Ipse sed in pratis aries iam suave rubenti
Murice, iam croceo mutabit vellera luto.

2 Traditur autem in libro Etruscorum, si hoc animal insolito colore fuerit inductum, portendi imperatori rerum omnium felicitatem. p287Est super hoc liber Tarquitii transcriptus ex Ostentario Tusco. Ibi reperitur: Purpureo aureove colore ovis ariesve si aspergetur, principi ordinis et generis summa cum felicitate largitatem auget, genus progeniem propagat in claritate laetioremque efficit. Huiusmodi igitur statum imperatori in transitu vaticinatur.

3 Verbis etiam singulis de sacro ritu quam ex alto petita significet, vel hinc licebit advertere:

Iniecere manum Parcae, telisque sacrarunt
Evandri.

Nam quicquid destinatum est dis sacrum vocatur: pervenire autem ad deos non potest, nisi libera ab onere corporis fuerit, anima, quod nisi morte fieri non potest. Ita ergo oportune sacratum Halesum facit, quia erat oppetiturus. 4 Et hic proprietatem et humani et divini iuris secutus est. Nam ex manus iniectione paene mancipium designavit, et sacrationis vocaulo observantiam divini iuris inplevit. 5 Hoc loco non alienum videtur de conditione eorum hominum referre quos leges sacros esse certis dis iubent, quia non ignoro quibusdam mirum videri quod, cum cetera sacra violari nefas sit, hominem sacrum ius fuerit occidi. Cuius rei p288causa haec est. 6 Veteres nullum animal sacrum in finibus suis esse patiebantur, sed abigebant ad fines deorum quibus sacrum esset: animas vero sacratorum hominum, quos * zanas Graeci vocant, dis debitas aestimabant. 7 Quemadmodum igitur quod sacrum ad deos ipsos mitti non poterat a se tamen dimittere non dubitabant, sic animas, quas sacras in caelum mitti posse arbitrati sunt, viduatas corpore quam primum ire illo voluerunt. 8 Disputat de hoc more etiam Trebatius Religionum libro nono, cuius exemplum, ne sim prolixus, omisi. Cui cordi est legere, satis habeat et auctorem et voluminis ordinem esse monstratum.

VIII.

1 Nonnullorum quae scientissime prolata sunt male enuntiando corrumpimus dignitatem, ut quidam legunt:

Discedo ac ducente dea flammam inter et hostes
Expedior
,

2 cum ille doctissime dixerit: ducente deo, non dea. Nam et apud Calvum Aterianus adfirmat legendum: p289

Pollentemque deum Venerem

non deam. Signum etiam eius est Cypri barbatum corpore, sed veste muliebri, cum sceptro ac natura virili: et putant eandem marem ac feminam esse. 3 Aristophanes eam Ἀφρόδιτον appellat. Laevinus etiam sic ait: Venerem igitur almum adorans, sive femina sive mas est, ita uti alma Noctiluca est. Philochorus quoque in Atthide eandem adfirmat esse lunam, et ei sacrificium facere viros cum veste muliebri, mulieres cum virili, quod eadem et mas aestimatur et femina. p290

4 Hoc quoque de prudentia religionis a Virgilio dictum est:

Decidet exanimis, vitamque reliquit in astris
Aereis
.

Hyginus enim de proprietatibus deorum, cum de astris ac de stellis loqueretur, ait oportere his volucres immolari. Docte ergo Virgilius dixit apud ea numina animam volucris remansisse quibus ad litandum data est.

5 Nec nomen apud se, quod fortuitum esse poterat, vacare permittit:

Matrisque vocavit
Nomine Casmillae mutate parte Camillam
.

6 Nam Statius Tullianus de vocabulis rerum libro primo ait dixisse Callimachum Tuscos Camillum appellare Mercurium, quo vocabulo significant praeministrum deorum. Unde Virgilium ait Metabum Camillam appellasse filiam, Dianae scilicet praeministram. 7 Nam et Pacubius, cum de Medea loqueretur: p291

Caelitum camilla, expectata advenis, salve hospita

Romani quoque pueros et puellas nobiles et investes camillos et camillas appellant, flaminicarum et flaminum praeministros. 8 Hanc quoque observationem eius non convenit praeterire.

Mos erat, inquit, Hesperio in Latio, quem protinus urbes
Albanae coluere sacrum, nunc maxima rerum
Roma colit.

9 Varro de moribus morem dicit esse in iudicio animi, quem sequi debeat consuetudo. *Iulius Festus de verborum significationibus p292libro tertio decimo: Mos est, inquit, institutum patrium, pertinens ad religiones cerimoniasque maiorum. 10 Ergo Virgilius utrumque auctorem secutus, et primo quidem Varronem, quoniam ille dixerat morem praecedere, sequi consuetudinem, postquam dixit: Mos erat, subiunxit: Quem protinus urbes Albanae coluere, et: Nunc maxima rerum Roma colit, 11 quo perseverantiam consuetudinis monstrat. Et quoniam Festus pertinere ad cerimonias ait, hoc idem docuit Maro adiciendo sacrum:

Quem protinus urbes
Albanae coluere sacrum
.

12 Mos ergo praecessit et cultus moris secutus est, quod est consuetudo: et hic definitionem Varronis inplevit. Adiciendo deinde sacrum ostendit morem cerimoniis dicatum, quod Festus adseruit. 13 Idem observavit et in duodecimo libro, cum ait:

Morem ritusque sacrorum
Adiciam
,

14 in quo ostendit aperte morem esse ritus sacrorum. Sed historiae quoque fidem in his versibus secutus est:

Mos erat Hesperio in Latio, et reliqua.

Servavit enim regnorum successionem: quippe primi regnaverunt Latini, deinde Albani, et inde Romani. Ideo: Mos erat, primum dixit, Hesperio in Latio, et postea: Quem protinus urbes Albanae coluere sacrum; deinde subiecit: Nunc maxima rerum Roma colit.

IX.

1 Excessere omnes adytis arisque relictis
Di quibus imperium hoc steterat.

Et de vetustissimo Romanorum more et de occultissimis sacris p293vox ista prolata est. 2 Constat enim omnes urbes in alicuius dei esse tutela, moremque Romanorum archanum et multis ignotum fuisse ut, cum obsiderent urbem hostium eamque iam capi posse confiderent, certo carmine evocarent tutelares deos: quod aut aliter urbem capi posse non crederent, aut etiam, si posset, nefas aestimarent deos habere captivos. 3 Nam propterea ipsi Romani et deum in cuius tutela urbs Roma est et ipsius urbis Latinum nomen ignotum esse voluerunt. 4 Sed dei quidem nomen nonnullis antiquorum, licet inter se dissidentium, libris insitum: et ideo vetusta p294persequentibus quicquid de hoc putatur innotuit. Alii enim Iovem crediderunt, alii Lunam: sunt qui Angeronam, quae digito ad os admoto silentium denuntiat: alii autem, quorum fides mihi videtur firmior, Opem Consiviam esse dixerunt. 5 Ipsius vero urbis nomen etiam doctissimis ignoratum est, caventibus Romanis ne quod saepe adversus urbes hostium fecisse se noverant idem ipsi quoque hostili evocatione paterentur, si tutelae suae nomen divulgaretur. 6 Sed videndum ne quod nonnulli male aestimaverunt nos quoque confundat, opinantes uno carmine et evocari ex urbe aliqua deos et ipse devotam fieri civitatem. Nam repperi in libro quinto Rerum reconditarum Sammonici Sereni utrumque carmen, quod ille se in cuiusdam Furii vetustissimo libro repperisse professus est. 7 Est autem carmen huiusmodi quo di evocantur, cum oppugnatione civitas cingitur: SI DEUS SI DEA EST CUI POPULUS CIVITASQUE CARTHAGINIENSIS EST IN TUTELA, TEQUE MAXIME, ILLE QUI URBIS HUIUS POPULIQUE TUTELAM RECEPISTI, PRECOR VENERORQUE VENIAMQUE A VOBIS PETO UT VOS POPULUM CIVITATEMQUE CARTHAGINIENSEM DESERATIS, LOCA TEMPLA SACRA URBEMQUE p295EORUM RELINQUATIS ABSQUE HIS ABEATIS, 8 EIQUE POPULO CIVITATI METUM FORMIDINEM OBLIVIONEM INICIATIS, PRODITIQUE ROMAM AD ME MEOSQUE VENIATIS, NOSTRAQUE VOBIS LOCA TEMPLA SACRA URBS ACCEPTIOR PROBATIORQUE SIT, MIHIQUE POPULOQUE ROMANO MILITIBUSQUE MEIS PRAEPOSITI SITIS UT SCIAMUS INTELLIGAMUSQUE. SI ITA FECERITIS, VOVEO VOBIS TEMPLA LUDOSQUE FACTURUM. 9 In eadem verba hostias fieri oportet auctoritatemque videri extorum, ut ea promittant futura. Urbes vero exercitusque sic devoventur iam numinibus evocatis, sed dictatores imperatoresque soli possunt devovere his verbis: 10 DIS PATER VEIOVIS MANES, SIVE QUO ALIO NOMINE FAS EST NOMINARE, UT OMNES ILLAM URBEM CARTHAGINEM EXERCITUMQUE QUEM EGO ME SENTIO DICERE FUGA FORMIDINE TERRORE CONPLEATIS, QUIQUE ADVERSUM LEGIONES EXERCITUMQUE NOSTRUM ARMA TELAQUE FERENT, UTI VOS EUM EXERCITUM EOS HOSTES EOSQUE HOMINES URBES AGROSQUE EORUM ET QUI IN HIS LOCIS REGIONIBUSQUE AGRIS URBIBUSVE HABITANT p296ABDUCATIS LUMINE SUPERO PRIVETIS EXERCITUMQUE HOSTIUM URBES AGROSQUE EORUM QUOS ME, SENTIO DICERE, UTI VOS EAS URBES AGROSQUE CAPITA AETATESQUE EORUM DEVOTAS CONSECRATASQUE HABEATIS OLLIS LEGIBUS QUIBUS QUANDOQUE SUNT MAXIME HOSTES DEVOTI. 11 EOSQUE EGO VICARIOS PRO ME FIDE MAGISTRATUQUE MEO PRO POPULO ROMANO EXERCITIBUS LEGIONIBUSQUE NOSTRIS DO DEVOVEO, UT ME MEAMQUE FIDEM IMPERIUMQUE LEGIONES EXERCITUMQUE NOSTRUM QUI IN HIS REBUS GERUNDIS SUNT BENE SALVOS SIRITIS ESSE. SI HAEC ITA FAXITIS UT EGO SCIAM SENTIAM INTELLEGAMQUE, TUNC QUISQUIS HOC VOTUM FAXIT UBI FAXIT RECTE FACTUM ESTO OVIBUS ATRIS TRIBUS. TELLUS MATER TEQUE IUPPITER OBTESTOR. 12 Cum Tellurem dicit, manibus terram tangit: cum Iovem dicit, manus ad caelum tollit: cum votum recipere dicit, manibus pectus tangit. 13 In antiquitatibus autem haec oppida inveni devota; * Stonios Fregellas Gavios Veios Fidenas, haec intra Italiam, praeterea Carthaginem et Corinthum; sed et multos exercitus oppidaque hostium Gallorum Hispanorum Afrorum Maurorum aliarumque gentium quas prisci locuntur annales. 14 Hinc ergo est quod propter huiusmodi evocationem numinum discessionemque ait Virgilius: p297

Excessere omnes adytis arisque relictis
Di
,
et ut tutelares designaret, adiecit:
quibus imperium hoc steterat

15 Utque praeter evocationem etiam vim devotionis ostenderet, in qua praecipue Iuppiter, ut diximus, invocatur, ait:

Ferus omnia Iuppiter Argos
Transtulit
.

16 Videturne vobis probatum sine divini et humani iuris scientia non posse profunditatem Maronis intellegi?

X.

1 Hic cum omnes concordi testimonio doctrinam et poetae et enarrantis aequarent, exclamavit Evangelus diu se succubuisse patientiae, nec ultra dissimulandum, quin in medium detegat inscientiae Virgilianae vulnera. 2 Et nos, inquit, manum ferulae aliquando subduximus, et nos cepimus pontificii iuris auditum: et ex his quae nobis nota sunt Maronem huius disciplinam iuris nescisse constabit. 3 Quando enim diceret,

Caelicolum regi mactabam in litore taurum

p298si sciret taurum immolari huic deo vetitum, aut si didicisset quod Atteius Capito conprehendit? Cuius verba ex libro primo de iure sacrificiorum haec sunt: Itaque Iovi tauro verre ariete immolari non licet. 4 Labeo vero sexagesimo et octavo libro intulit nisi Neptuno Apollini et Marti taurum non immolari. Ecce pontifex tuus quid apud quas aras mactetur ignorat, cum vel aedituis haec nota sint et veterum non tacuerit industria. 5 Ad haec Praetextatus renidens: Quibus deorum tauro immoletur, si vis cum Virgilio communicare, ipse te docebit:

Taurum Neptuno, taurum tibi, pulcher Apollo

6 Vides in opere poetae verba Labeonis? Igitur ut hoc docte ita illud argute. Nam ostendit deo non litatum ideo secutum

Horrendum dictu et visu mirabile monstrum

7 Ergo respiciens ad futura hostium contrariam fecit. Sed et noverat hunc errorem non esse inexpiabilem. Atteius enim Capito, quem in acie contra Maronem locasti, adiecit haec verba: Si quis forte tauro Iovi fecerit, piaculum dato. Committitur ergo res non quidem inpianda, insolita tamen: et committitur non ignorantia, sed ut locum monstro faceret secuturo. p299

XI.

1 Subiecit Evangelus: Si eventu excusantur inlicita, dic, quaeso, quod erat monstrum secuturum et cum Cereri libari vino iuberet, quod omnibus sacris vetatur?

Cui tu lacte favos et miti dilue Baccho

2 Vinum autem Cereri non libari debuit illum vel Plautus docere, qui in Aulularia ait:

Cererin', Strobile, hi sunt facturi nuptias?
[Qui?] Quia temeti nihil adlatum video.

3 At hic vester, flamen et pontifex et omnia, tam quid immoletur quam quid libetur ignorat, et, ne non ubique in libando pari errore sit devius, in octavo ait:

In mensam laeti libant, divosque precantur

cum non in mensam sed in aram secundum morem libare debuerint. 4 Ut prius tibi, Praetextatus inquit, de posteriore quaestione respondeam, fateor te non inmerito de usurpata in mensam libatione quaesisse; ampliusque speciem difficultatis auxeras, si magis Didonem in mensam similiter libantem notasses:

Dixit, et in mensam laticum libavit honorem

5 Nam et Tertius, cum de ritu sacrorum multa dissereret, ait sibi hunc locum in quaestionem venire, nec tamen haesitationem suam requisita ratione dissolvit. Ego autem quod mihi magistra lectione compertum est publicabo. In Papiriano enim iure evidenter relatum est arae vicem praestare posse mensam dicatam. p3006 Ut in templo, inquit, Iunonis Populoniae augusta mensa est. Namque in fanis alia vasorum sunt et sacrae supellectilis, alia ornamentorum: quae vasorum sunt instrumenti instar habent, quibus semper sacrificia conficiuntur, quarum rerum principem locum optinet mensa in qua epulae libationisque et stipes reponuntur: ornamenta vero sunt clypei coronae et huiuscemodi donaria. Neque p301enim dedicantur eo tempore quo delubra sacrantur, at vero mensa arulaeque eodem die quo aedes ipsae dedicari solent, unde mensa hoc ritu dedicata in templo arae usum et religionem optinet pulvinaris. 7 Ergo apud Evandrum quidem fit iusta libatio, quippe apud eam mensam quae cum ara Maxima more utique religionis fuerat dedicata et in luco sacrato et inter ipsa sacra in quibus epulabantur: in convivio vero Didonis, quod tantum regium constat, non etiam sacrum, fuisse, apud humanam mensam in triclinio, non in templo, quia non erat religiosa sed usurpata libatio, solam fecit libasse reginam, in cuius persona nulla observationis necessitas et multa ad usurpandum in potestate permissio. 8 At vero hic

omnes
In mensam laeti libant, divosque precantur
,

quia quod recte fieri noverat ab omnibus simul in templo epulantibus et uni sacratae adsidentibus mensae factum esse memoravit. 9 De illo autem versu:

Cui tu lacte favos et miti dilue Baccho

paucis, quod male accusatur, absolvam. Poeta enim aeque in p302rebus doctrinae et in verbis sectator elegantiae, sciens Cereri mulso libari, adiecit: miti Baccho favos dilue, scilicet mitescere vinum dicens, cum mulsum coeperit fieri. 10 Nam ita hic mite vinum dixit, ut alibi ait domitum:

Et durum Bacchi domitura saporem.

Notum autem esse non diffitebere, quod a. d. duodecimum Kalendas Ianuarias Herculi et Cereri faciunt sue praegnate panibus mulso.

XII.

1 Oportune mehercle, Praetextate, fecisti Herculis mentionem, in cuius sacra hic vester gemino errore commisit:

Tum Salii ad cantus incensa altaria circum
Populeis adsunt evincti tempora ramis.

Nam et Salios Herculi dedit, quos tantum Marti dicavit antiquitas, et populeas coronas nominat, cum ad aram Maximam sola p303lauro capita et alia fronde non vinciant. 2 Videmus et in capite praetoris urbani lauream coronam, cum rem divinam Herculi facit. Testatur enim Terentius Varro in ea satura quae inscribitur περὶ κεραυνοῦ maiores solitos decimam Herculi vovere, nec decem dies intermittere quin pollucerent, populum ἀσύμβολον cum corona laurea dimitterent cubitum. 3 Hiccine est, Vettius ait, error geminus? At ego in neutro dico errasse Virgilium. Nam, ut primum de frondis genere dicamus, constat quidem nunc lauro sacrificantes apud aram Maximam coronari, sed multo post Romam conditam haec consuetudo sumpsit exordium, postquam in Aventino Lauretum coepit virere, quam rem docet Varro Humanarum libro secundo. 4 E monte ergo proximo decerpta laurus p304sumebatur operantibus, quam vicina offerebat occasio. Unde recte Maro noster ad ea tempora respexit quibus Evander ante urbem conditam apud aram Maximam sacra celebrabat et utebatur populo utique Alcidae gratissima. 5 Salios autem Herculi ubertate doctrinae altioris adisgnat, quia is deus et apud pontifices idem qui et Mars habetur. 6 Et sane ita Menippea Varronis adfirmat quae inscribitur Ἄλλος οὗτος Ἡρακλῆς, in qua, cum de multo Hercule loqueretur, eundem esse ac Martem probavit. Chaldaei quoque stellam Herculis vocant quam reliqui omnes Martis appellant. 7 Est praeterea Octavii Hersennii liber qui inscribitur de sacris Saliaribus Tiburtium, in quo Salios Herculi institutos operari diebus certis et auspicato docet. 8 Item Antonius Gnipho, vir doctus cuius scholam Cicero post laborem fori frequentabat, p305Salios Herculi datos probat in eo volumine quo disputat quid sit festra, quod est ostium minusculum in sacrario, quo verbo etiam Ennius usus est. 9 Idoneis, ut credo, auctoribus certisque rationibus error qui putabatur uterque defensus est. Si qua sunt alia quae nos commovent, in medium proferamus, ut ipsa collatio nostrum, non Maronis, absolvat errorem.

10 Tunc Evangelus: Numquamne tibi, Praetextate, venit in mentem toto, ut aiunt, caelo errasse Virgilium, cum Dido sua rem divinam pro nuptiis faceret?

Mactat (enim inquit) lectas de more bidentes
Legiferae Cereri Phoeboque patrique Lyaeo
,

et quasi expergefactus adiecit:

Iunoni ante omnes cui vincla iugalia curae
*** p306

XIII.

1 Accipite et M. Varronis verba de agricultura libro tertio, qui cum de pavonibus in villa nutriendis loqueretur, sic ait: Primus hos Q. Hortensius augurali coena posuisse dicitur, quod potius factum tum luxuriose quam severe boni viri laudabant. p307Quem cito secuti multi extulerunt eorum pretia, ut ova eorum denariis veneant quinis, ipsi facile quinquagenis. 2 Ecce res non ammiranda solum sed etiam pudenda, ut ova pavonum quinis denariis veneant, quae hodie non dicam vilius, sed omnino nec veneunt. 3 Is Hortensius platanos suas vino irrigare consuevit: adeo ut in quadam actione quam habuit cum Cicerone susceptam precario a Tullio postulasset ut locum dicendi permutaret secum: abire enim in villam necessario se velle, ut vinum platano, quam in Tusculano posuerat, ipse suffunderet. 4 Sed forte ad notam seculi sui non sufficit Hortensius, vir alioquin ex professo mollis et in praecinctu ponens omnem decorum. Fuit enim vestitu ad munditiem curioso, et ut bene amictus iret, faciem in speculo quaerebat, ubi se intuens togam corpori sic applicabat, ut p308rugas non forte sed industria locatas artifex nodus astringeret et sinus ex conposito defluens modum lateris ambiret. 5 Is quondam cum incederet elaboratus ad speciem, collegae de iniuriis diem dixit, quod sibi in angustiis obvius offensu fortuito structuram togae destruxerat: et capital putavit, quod in humero suo locum p309ruga mutasset. 6 Ergo hoc praetermisso ad viros venio triumphales quos victores gentium luxuria vicit, et, ut taceam Gurgitem a devorato patrimonio cognominatum, quia insignibus virtutis secutae vitia prioris conpensavit aetatis, Metellus Pius in quam foveam luxus et superbiae successuum continuatione pervenit? Et, ne multis morer, ipsa de eo Salustii verba subieci: 7 Ac Metellus in ulteriorem Hispaniam post annum regressus magna gloria, concurrentibus undique virile et muliebre secus, per vias et tecta omnium visebitur. Eum quaestor C. Urbinus aliique cognita voluntate cum ad coenam invitaverunt, ultra Romanum ac mortalium etiam morem curabant exornatis aedibus per aulaea et insignia scenisque p310ad ostentationem histrionum fabricatis. 8 Simul croco sparsa humus et alia in modum templi celeberrimi. Praeterea tum sedenti in transenna demissum Victoriae simulachrum cum machinato strepitu tonitruum coronam ei inponebat, tum venienti ture quasi deo supplicabatur. 9 Toga picta plerumque amiculo erat accumbenti, epulae vero quaesitissimae, neque per omnem modo provinciam sed trans maria, ex Mauritania volucrum et ferarum incognita antea plura genera. Quis rebus aliquantam partem gloriae dempserat, maximeque apud veteres et sanctos viros superba illa gravia indigna p311Romano imperio aestimantes. Haec Salustius, gravissimus alienae luxuriae obiurgator et censor.

10 Accipite inter gravissimas personas non defuisse luxuriam. Refero enim pontificis vetustissimam coenam quae scripta est in indice quarto Metelli illius pontificis maximi in haec verba: 11 Ante diem nonum Kalendas Septembres, quo die Lentulus flamen Martialis inauguratus est, domus ornata fuit: triclinia lectis eburneis strata fuerunt: duobus tricliniis pontifices cubuerunt, Q. Catulus, p312M. Aemilius Lepidus, D. Silanus, C. Caesar, rex sacrorum, P. Scaevola Sextus, Q. Cornelius, P. Volumnius, P. Albinovanus, et L. Iulius Caesar augur qui eum inauguravit: in tertio triclinio Popilia Perpennia Licinia Arruntia virgines Vestales et ipsius uxor Publicia flaminica et Sempronia socrus eius. 12 [link to English translation] Coena haec fuit: Ante coenam echinos, ostreas crudas quantum vellent, peloridas p313sphondylos, turdum asparagos subtus, gallinam altilem, patinam p314ostrearum peloridum, balanos nigros, balanos albos: iterum sphondylos glycomaridas urticas ficedulas, lumbos capraginos aprugnos, p315altilia ex farina involuta, ficedulas murices et purpuras. In coena sumina, sinciput aprugnum, patinam piscium, patinam suminis, anates, querquedulas elixas, lepores, altilia assa, amulum, panes Picentes. 13 Ubi iam luxuria tunc accusaretur, quando tot rebus farta fuit coena pontificum? Ipsa vero edulium genera quam dictu turpia? Nam Titius in suasione legis Fanniae obicit seculo suo p316quod porcum Troianum mensis inferant, quem illi ideo sic vocabant, quasi aliis inclusis animalibus gravidum, ut ille Troianus equus gravidus armatis fuit. 14 Exigebat hoc quoque illa gulae intemperantia, ut et lepores saginarentur teste Varrone, qui de agricultura libro tertio, cum de leporibus loqueretur, sic ait: Hoc quoque nuper institutum, ut saginarentur, cum exceptos e leporario condant in caveis, et loco clauso faciant pingues. 15 Si cui hoc mirum videtur, quod ait Varro lepores aetate illa solitos saginari, accipiat, aliud quod maiore ammiratione sit dignum, cochleas saginatas, quod idem Varro in eodem libro refert. Verba ipsa qui volet legere, ubi quaerere debeat indicavi. 16 Neque ego nunc antiquitati nos praeferendos vel conparandos dico, sed respondi obiurganti Horo, adserens, uti res habet, maiorem illis seculis deliciarum curam fuisse quam nostro.

XIV.

1 Subiecit Furius Albinus, antiquitatis non minus quam Caecina peritus: Miror te, inquit, Albine, non retulisse quanta illa affluentia marinarum procurari solita fuerit copiarum, cuius relatu p317maximam conviviorum nostrorum sobrietatem doceres. Et Caecina: Profer, inquit, in medium quae de hac quoque parte lectu comperisti: ultra omnes enim polles memoria vetustatis. 2 Et Furius sic ingressus est: Vetustas quidem nobis semper, si sapimus, adoranda est. Illa quippe secula sunt quae hoc imperium vel sanguine vel sudore pepererunt, quod non nisi virtutum faceret ubertas: sed, quod fatendum est, in illa virtutum abundantia vitiis quoque aetas illa non caruit, e quibus nonnulla nostro seculo morum sobrietate correcta sunt. 3 Et de luxu quidem illius temporis circa marinas copias dicere institueram: sed quia in adsertionem nostrae emendationis alia ex aliis proferenda se suggerunt, de piscibus non omitto, sed differo dum de alia lascivia qua nunc caremus ammoneo. 4 Dic enim, Hore qui antiquitatem nobis obicis, ante cuius triclinium modo saltatricem vel saltatorem te vidisse meministi? At inter illos saltatio certatim vel ab honestis adpetebatur. Ecce enim, ut ab illo ordiar tempore quod fuit optimis moribus, inter duo bella Punica ingenui, quid dicam ingenui, filii senatorum in ludum saltatorium commeabant et illic crotalia gestantes saltare discebant. 5 Taceo quod matronae etiam saltationem non inhonestam putabant: sed inter probas quoque earum erat saltandi cura, dummodo non curiosa usque ad artis perfectionem. Quid enim ait Salustius: Psallere saltare elegantius p318quam necesse est probae? adeo et ipse Semproniam reprehendit, non quod saltare sed quod optime scierit. 6 Nobilium vero filios et, quod dictu nefas est, filias quoque virgines inter studiosa numerasse saltandi meditationem testis est Scipio Africanus Aemilianus, qui in oratione contra legem iudiciariam Tib. Gracchi sic ait: 7 Docentur praestigias inhonestas: cum cinaedulis et sambuca p319psalterioque eunt in ludum histrionum, discunt cantare, quae maiores nostri ingenuis probro ducier voluerunt: eunt, inquam, in p320ludum saltatorium inter cinaedos virgines puerique ingenui. Haec cum mihi quisquam narrabat, non poteram animum inducere ea liberos suos homines nobiles docere: sed cum ductus sum in ludum saltatorium, plus medius fidius in eo ludo vidi pueris virginibusque quinquaginta, in his unum (quod me reipublicae maxime miseritum est) puerum bullatum, petitoris filium non minorem annis duodecim, cum crotalis saltare quam saltationem inpudicus servulus honeste saltare non posset. 8 Vides quemadmodum ingemuerit Africanus, quod vidisset cum crotalis saltantem filium petitoris, id est candidati, quem ne tum quidem spes et ratio adipiscendi magistratus, quo tempore se suosque ab omni probro debuit vindicare, potuerit coercere, quo minus faceret quod scilicet turpe non habebatur. Ceterum superius pleramque nobilitatem haec propudia celebrare conquestus est. 9 Sic nimirum M. Cato senatorem p321non ignobilem Caecilium spatiatorem et Fescenninum vocat, eumque staticulos dare his verbis ait: Descendit de cantherio, inde staticulos dare, ridcularia fundere, et alibi in eundem: Praeterea cantat, ubi collibuit, interdum Graecos versus agit, iocos dicit, voces demutat, staticulos dat. 10 Haec Cato, cui, ut videtis, etiam cantare non serii hominis videtur: quod apud alios adeo non inter turpia numeratum est, ut L. Sylla, vir tanti nominis, optime cantasse dicatur. 11 Ceterum histriones non inter turpes habitos Cicero testimonio est, quem nullus ignorat Roscio et Aesopo histrionibus tam familiariter usum, ut res rationesque eorum sua sollertia p322tueretur: quod cum aliis multis tum ex epistolis quoque eius declaratur. 12 Nam illam orationem quis est qui non legerit, in qua populum Romanum obiurgat quod Roscio gestum agente tumultuarit? Et certe satis constat contendere eum cum ipso histrione solitum, utrum ille saepius eandem sententiam variis gestibus efficeret an ipse per eloquentiae copiam sermone diverso pronuntiaret. Quae res ad hanc artis suae fiduciam Roscium abstraxit, ut librum conscriberet quo eloquentiam cum histrionia conpararet. 13 Is est Roscius qui etiam L. Syllae carissimus fuit et anulo aureo ab eodem dictatore donatus est. Tanta autem fuit gratia et gloria, ut mercedem diurnam de publico mille denarios sine p323gregalibus solus acceperit. 14 Aesopum vero ex pari arte ducenties sestertium reliquisse filio constat. Sed quid loquor de histrionibus, cum Appius Claudius, vir triumphalis qui Salius ad usque senectutem fuit, pro gloria optinuerit quod inter collegas optime saltitabat? 15 Ac priusquam a saltatione discedo illud adiciam, uno eodemque tempore tribus nobilissimis civibus non modo studium saltandi sed etiam, si dis placet, peritiam qua gloriarentur fuisse, Gavinio consulari, Ciceronis inimico, quod ei etiam Cicero non dissimulanter obiecit, et M. Caelio, noto in turbas viro, quem p324idem Cicero defendit, et Licinio Crasso, Crassi eius qui apud Parthos extinctus est filio.

XV.

1 Sed de saltatione veterum ad praedae marinae transire luxum Liciniorum me nomen ammonuit: quos Murenas cognominatos, quod hoc pisce effusissime delectati sint, satis constat. 2 Huic opinioni M. Varro consentit adserens eodem modo Licinios appellatos Murenas quo Sergius Orata cognominatus est, quod ei pisces qui auratae vocantur carissimi fuerint. 3 Hic est Sergius Orata qui primus balneas pensiles habuit, primus ostrearia in Baiano locavit, primus optimum saporem ostreis Lucrinis adiudicavit. Fuit autem aetate L. Crassi illius diserti, qui quam gravis p325et serius habitus sit etiam Cicero docet. 4 Is tamen Crassus, vir censorius, nam cum Cn. Domitio censor fuit, cum supra ceteros disertus haberetur essetque inter clarissimos cives princeps, tamen murenam in piscina domus suae mortuam atratus tamquam filiam luxit. 5 Neque id obscurum fuit, quippe collega Domitius in senatu hoc ei quasi deforme crimen obiecit: neque id confiteri Crassus erubuit, sed ultro etiam, si dis placet, gloriatus est censor, piam affectuosamque rem fecisse se iactitans. 6 Piscinas autem quam refertas habuerint pretiosissimis piscibus Romani illi nobilissimi principes, Lucullus Philippus et Hortensius, quos Cicero piscinarios appellat, etiam illud indicium est, quod M. Varro in libro de agricultura refert M. Catonem qui post Uticae periit, cum heres testamento Luculli esset relictus, pisces de piscina eius quadraginta p326milibus vendidisse. 7 Accersebantur autem murenae ad piscinas nostrae urbis ab usque freto Siculo, quod Rhegium a Messana dispescit. Illic enim optimae a prodigis esse creduntur tam, Hercules, quam anguillae, et utraeque ex illo loco Graece πλωταὶ p327vocantur, Latine flutae, quod in summo supernantes sole torrefactae curvare se posse et in aquam mergere desinunt atque ita faciles captu fiunt. 8 Et si enumerare velim quam multi magnique auctores murenas e freto Siculo nobilitarint, longum fiat: sed dicam quid M. Varro in libro qui inscribitur Gallus de admirandis dixerit his verbis: In Sicilia quoque, inquit, manu capi murenas flutas, quod eae in summa aqua prae pinguedine flutentur. Haec Varro. 9 Sed quis neget indomitam apud illos et, ut ait Caecilius, vallatam gulam fuisse, qui ex tam longinquo mari instrumenta luxuriae conpararent? 10 Nec rarus hic Romae piscis, ut peregre accitus, erat. Auctor est Plinius C. Caesarem dictatorem, cum triumphales coenas populo daret, sex milia murenarum a Gavio Hirro ad pondus accepisse. Huius Hirri villam, quamvis p328non amplam aut latam, constat propter vivaria quae habuit quadragies HS. venumdatam.

XVI.

1 Nec accipenser, quem maria prodigis nutriunt, illius seculi delicias evasit: et, ut liqueat secundo Punico bello celebre nomen huius piscis fuisse, accipite ut meminerit eius Plautus in fabula quae inscribitur Baccharia ex persona parasiti:

2 Quis est mortalis tanta fortuna adfectus umquam
Qua ego nunc sum, cuius haec ventri portatur pompa?
* Vel nunc, qui mihi in mari accipenser latuit antehac,
* Cuius ego latus in latebras reddam meis dentibus et manibus.

3 Et, ne vilior sit testis poeta, accipite adsertore Cicerone in quo p329honore fuit hic piscis apud P. Scipionem Africanum illum et Numantinum. Haec sunt in dialogo de fato verba Ciceronis: 4 Nam cum esset apud se ad Lavernium Scipio unaque Pontius, adlatus est forte Scipioni accipenser, qui admodum raro capitur, sed est piscis, ut ferunt, inprimis nobilis. Cum autem Scipio unum et alterum ex his qui eum salutatum venerant invitavisset, pluresque etiam invitaturus videretur, in aurem Pontius: Scipio, inquit, vide quid agas, accipenser iste paucorum hominum est. 5 Nec infitias eo temporibus Traiani hunc piscem in magno pretio non fuisse, teste Plinio Secundo qui in Naturali historia, cum de hoc pisce loqueretur, sic ait: Nullo nunc in honore est, quod equidem miror, cum sit perrarus inventu. 6 Sed non diu stetit haec parsimonia. Nam temporibus Severi principis, qui ostendabat duritiam morum, Sammonicus Serenus, vir seculo suo doctus, cum ad principem suum scriberet faceretque de hoc pisce sermonem, verba Plinii quae superius posui praemisit et ita subiecit: 7 Plinius, ut scitis, ad usque Traiani imperatoris venit aetatem. Nec dubium est, quod ait nullo honore hunc piscem temporibus suis fuisse, verum ab eo dici. Apud antiquos autem in pretio fuisse ego testimoniis palam facio vel eo p330magis quod gratiam eius video ad epulas quasi postliminio redisse, quippe qui, dignatione vestra cum intersum convivio sacro, animadvertam hunc piscem a coronatis ministris cum tibicine introferri. Sed quod ait Plinius de accipenseris squamis, id verum esse maximus rerum naturalium indagator Nigidius Figulus ostendit, in cuius libro de animalibus quarto ita positum sit: Cur alii pisces squama secunda, accipenser adversa sit. 8 Haec Sammonicus, qui turpitudinem convivii principis sui laudando notat, prodens venerationem qua piscis habebatur, ut a coronatis inferretur cum tibicinis cantu quasi quaedam non deliciarum sed numinis pompa. 9 Sed, ut minus miremur accipenserem gravi pretio taxari solitum, Asinius Celer, vir consularis, ut idem Sammonicus refert, mullum unum septem milibus nummum mercatus est. In qua re luxuriam p331illius seculi eo magis licet aestimare, quod Plinius Secundus temporibus suis negat facile mullum repertum qui duas pondo libras excederet. At nunc et maioris ponderis passim videmus et pretia haec insana nescimus. 10 Nec contenta illa ingluvies fuit maris sui copiis. Nam Optanus praefectus classis, sciens scarum adeo Italicis litoribus ignotum ut nec nomen Latinum eius piscis habeamus, incredibilem scarorum multitudinem vivariis navibus huc advectam inter Hostiam et Campaniae litus in mare sparsit, p332miroque ac novo exemplo pisces in mari tamquam in terra fruges aliquas seminavit: idemque, tamquam summa in hoc utilitatis publicae verteretur, quinquennio dedit operam ut, si quis inter alios pisces scarum forte cepisset, incolumem confestim et inviolatum mari redderet.

11 Quid stupemus captivam illius seculi gulam servisse mari, cum in magno vel dicam maximo apud prodigos honore fuerit etiam Tiberinus lupus et omnino omnes ex hoc amni pisces? 12 Quod equidem cur ita illis visum sit ignoro: fuisse autem etiam M. Varro ostendit, qui enumerans, quae in quibus Italiae partibus optima ad victum gignantur, pisci Tiberino palmam tribuit his verbis in libro Rerum humanarum undecimo: Ad victum optima fert ager Campanus frumentum, Falernus vinum, Cassinas oleum, Tusculanus ficum, mel Tarentinus, piscem Tiberis. 13 Haec Varro de omnibus scilicet huius fluminis piscibus: sed inter eos, ut supra dixi, praecipuum locum lupus tenuit, et quidem is qui inter duos pontes captus esset. 14 Id ostendunt cum multi alii tum etiam C. Titius, vir aetatis Lucilianae, in oratione qua legem p333Fanniam suasit. Cuius verba ideo pono, quia non solum de lupo inter duos pontes capto erunt testimonio, sed etiam mores quibus plerique tunc vivebant facile publicabunt. Describens enim homines prodigos in forum ad iudicandum ebrios commeantes, quaeque soleant inter se sermocinari, sic ait: 15 Ludunt alea studiose, delibuti unguentis, scortis stipati. Ubi horae decem sunt, iubent puerum vocari, ut comitium eat percontatum, quid in foro gestum sit, qui suaserint, qui dissuaserint, quot tribus iusserint, quot vetuerint. Inde ad comitium vadunt, ne litem suam faciant. Dum eunt, nulla est in angiporto amphora quam non inpleant, quippe qui vesicam plenam vini habeant. 16 Veniunt in comitium: tristes iubent dicere: quorum negotium est narrant: iudex testes poscit: p334ipsus it minctum: ubi redit, ait se omnia audivisse: tabulas poscit, litteras inspicit: vix prae vino sustinet palpebras. Eunt in consilium: ibi haec oratio: Quid mihi negotii est cum istis nugatoribus potius quam potamus mulsum mixtum vino Graeco, edimus turdum pinguem bonumque piscem, lupum germanum qui inter duos pontes captus fuit? 17 Haec Titius. Sed et Lucilius, acer et violentus poeta, ostendit scire se hunc piscem egregii saporis qui inter duos pontes captus esset, eumque quasi ligurritorem catillonem appellat, scilicet qui proxime ripas stercus insectaretur. Proprie autem catillones dicebantur qui, ad polluctum Herculis ultimi cum venirent, catillos ligurribant. 18 Lucilii versus hi sunt: p335

Fingere praeterea adferri quod quisque volebat.
Illum sumina ducebant atque altilium lanx:
Hunc pontes Tiberinos duo inter captus catillo.

XVII.

1 Longum fiat, si enumerare velim quot instrumenta gulae inter illos vel ingenio excogitata sint vel studio confecta. Et hae nimirum causae fuerunt propter quas tot numero leges de coenis et sumptibus ad populum ferebantur, et imperari coepit, ut patentibus ianuis pransitaretur et coenitaretur, sic oculis civium testibus factis luxuriae modus fieret. 2 Prima autem omnium de coenis lex ad populum Orchia pervenit, quam tulit C. Orchius tribunus plebi de senatus sententia tertio anno quam Cato censor fuerat. Cuius verba, quia sunt prolixa, praetereo: summa autem eius praescribebat numerum convivarum. 3 Et haec est lex Orchia de qua Cato mox orationibus suis vociferabatur, quod plures quam praescripto eius cavebatur ad coenam vocarentur. Cumque auctoritatem novae legis aucta necessitas imploraret, post p336annum vicesimum secundum legis Orchiae Fannia lex data est, anno post Romam conditam secundum Gelli opinionem quingentesimo nonagesimo secundo. 4 De hac lege Sammonicus Serenus ita refert: Lex Fannia, sanctissimi Augusti, ingenti omnium ordinum consensu pervenit ad populum: neque eam praetores aut tribuni, ut plerasque alias, sed ex omnium bonorum consilio et sententia ipsi consules pertulerunt, cum res publica ex luxuria conviviorum maiora quam credi potest detrimenta pateretur, siquidem eo res redierat, ut gula inlecti plerique ingenui pueri pudicitiam et p337libertatem suam venditarent, plerique ex plebe Romana vino madidi in comitium venirent, et ebrii de rei publicae salute consulerent. 5 Haec Sammonicus. Fanniae autem legis severitas in eo superabat Orchiam legem, quod in superiore numerus tantummodo coenantium cohibebatur, licebatque secundum eam unicuique bona sua inter paucos consumere, Fannia autem etiam sumptibus modum fecit assibus centum: unde a Lucilio poeta festivitatis suae more centussis vocatur. 6 Fanniam legem post annos decem et octo lex Didia consecuta est. Eius ferundae duplex fuit causa: prima et potissima, ut universa Italia, non sola urbs, lege sumptuaria teneretur, Italicis existimantibus Fanniam legem non in se sed in solos urbanos cives esse conscriptam: deinde ut non soli qui prandia coenasve maiore sumptu fecissent, sed etiam qui ad ea vocitati essent atque omnino interfuissent, poenis legis tenerentur. 7 Post Didiam Licinia lex lata est a P. Licinio Crasso Divite, cuius ferundae probandaeque tantum studium ab optimatibus inpensum est, ut consulto senatus iuberetur, ut ea tantummodo promulgata, priusquam trinundino confirmaretur, ita ab omnibus observaretur quasi iam populi sententia conprobata. 8 Lex vero haec paucis mutatis in plerisque cum Fannia p338congruit. In ea enim ferenda quaesita est novae legis auctoritas exolescente metu legis antiquioris ita, Hercules, ut de ipsis duodecim tabulis factum est: quarum ubi contemni antiquitas coepit, eadem illa quae illius legibus cavebantur in alia latorum nomina transierunt. 9 Sed legis Liciniae summa: ut Kalendis Nonis nundinis Romanis cuique in dies singulos triginta dumtaxat asses edundi causa consumere liceret, ceteris vero diebus, qui excepti non essent, ne amplius daretur adponeretur quam carnis aridae pondo tria et salsamentorum pondo libra et quod ex terra vite arboreve sit natum. 10 Video quid remordeat. Ergo indicium sobrii seculi est ubi tali praescripto legum coercetur expensa coenarum? Non ita est. Nam leges sumptuariae a singulis ferebantur quae civitatis totius vitia corrigerent: ac nisi pessimis effusissimisque moribus viveretur, profecto opus ferundis legibus non fuisset. Vetus verbum est: Leges, inquit, bonae ex malis moribus procreantur. 11 Has sequitur lex Cornelia et ipsa sumptuaria, quam tulit Cornelius Sylla dictator: in qua non conviviorum magnificentia prohibita est nec gulae modus factus, verum minora pretia p339rebus inposita, et quibus rebus, di boni, quamque exquisitis et paene incognitis generibus deliciarum! quos ille pisces, quasque offulas nominat, et tamen pretia illis minora constituit! Ausim dicere, ut vilitas edulium animos hominum ad parandas obsoniorum copias incitaret, et gulae servire etiam qui parvis essent facultatibus possent. 12 Dicam plane quod sentio. Adprime luxuriosus mihi videtur et prodigus cui haec tanta in epulis vel gratuita ponantur. Itaque tanto hoc seculum ad omnem continentiam promptius, ut pleraque harum rerum quae Syllana lege ut vulgo nota conprehenduntur nemo nostrum vel fando compererit. 13 Sylla mortuo Lepidus consul legem tulit et ipse cibariam: Cato enim sumptuarias leges cibarias appellat. Dein paucis interiectis annis alia lex pervenit ad populum ferente Antio Restione: quam legem, quamvis esset optima, obstinatio tamen luxuriae et vitiorum firma concordia nullo abrogante inritam fecit. Illud tamen memorabile de Restione latore ipsius legis fertur, eum quoad vixit foris postea non recoenasse, ne testis fieret contemptae p340legis quam ipse bono publico pertulisset. 14 His legibus annumerarem edictum de sumptibus ab Antonio propositum qui postea triumvir fuit, ni indignum crederem inter cohibentes sumptum Antonio locum facere, cuius expensae in coenam solitae conferri sola unionis a Cleopatra uxore consumpti aestimatione superatae sunt. 15 Nam cum Antonius quicquid mari aut terra aut etiam caelo gigneretur ad satiandam ingluviem suam natum existimans faucibus ac dentibus suis subderet, eaque re captus de Romano imperio facere vellet Aegyptium regnum, Cleopatra uxor, quae vinci a Romanis nec luxuria dignaretur, sponsione provocavit insumere se posse in unam coenam sestertium centies. 16 Id mirum Antonio visum, nec moratus sponsione contendit, dignus sculna Munatio Planco qui tam honesti certaminis arbiter electus est. Altera die Cleopatra pertemptans Antonium pollucibilem p341sane coenam paravit, sed quam non miraretur Antonius, quippe qui omnia quae adponebantur ex cotidianis opibus agnosceret. 17 Tunc regina adridens fialam poposcit, cui aceti nonnihil acris infudit atque illuc unionem demptum ex aure altera festinabunda demisit, eumque mature dissolutum, uti natura est eius lapidis, absorbuit: et quamvis eo facto sponsione vicisset, quippe cum ipsa margarita centies sestertium sine contentione evaluisset, manum tamen et ad alterius unionem auris similiter admovit, nisi Munatius Plancus iudex severissimus superatum Antonium mature pronuntiasset. 18 Ipse autem unio cuius fuerit magnitudinis inde colligi poterat, quod qui superfuit postea victa regina et capta Aegypto Romam delatus dissectusque est, et factae ex una margarita duae, inpositaeque simulachro Veneris, ut monstruosae magnitudinis, in templo quod Pantheum dicitur. p342

XVIII.

1 Adhuc dicente Furio secundae mensae inlata bellaria novo sermoni principium dederunt. Symmachus enim adtrectans manu nuces: Vellem, inquit, ex te audire, Servi, tanta nucibus nomina quae causa vel origo variaverit, aut unde, tot mala cum hac una appellatione vocitentur, fiunt tamen seorsum diversa tam vocabulo quam sapore. Ac prius de nucibus absolvas volo quae tibi memoria crebrae lectionis occurrunt. 2 Et Servius: Nux ista iuglans secundum nonnullorum opinionem a iuvando et a glande dicta existimatur. Gavius vero Bassus in libro de significatione verborum hoc refert: 3 Iuglans arbor proinde dicta est ac Iovis glans. Nam quia id arboris genus nuces habet quae sunt suaviore sapore quam glans est, hunc fructum antiqui illi, qui egregium glandique similem ipsamque arborem deo dignam existimabant, Iovis glandem appellaverunt, quae nunc litteris interlisis iuglans nominatur. 4 Cloatius autem Verus in libro a Graecis tractorum ita memorat: Iuglans, D praetermissum est, quasi Diuglans, id est Διὸς βάλανος, sicut Theophrastus ait: Ἴδια δὲ τῶν p343ὀρινῶν ἃ ἐν τοῖς πεδίοις οὐ φύεται, τερέβινθος πρῖνος φιλῦρη ἀφάρκη καρύα, ἣ καὶ Διὸς βάλανος. Hanc Graeci etiam basilicam vocant. 5 Nux haec Abellana seu Praenestina, quae est eadem, ex arbore est quae dicitur corylus, de qua Virgilius dicit: Corylum sere. Est autem natio hominum iuxta agrum Praenestinum qui Carsitani vocantur ἀπὸ τῶν καρύων, cuius rei meminit Varro in logistorico qui inscribitur Marius de fortuna: inde scilicet Praenestinae nuces. 6 Est et illud apud Naevium in fabula Ariolo:

Quis heri
Apud te? Praenestini et Lanuvini hospites.
Suopte utrosque decuit acceptos cibo,
Alteris inanem bulbam madidam dari, p344
Alteris nuces in proclivi profundere.

Hanc autem nucem Graeci Ponticam vocant, dum unaquaeque natio indit huic nuci nomen ex loco in quo nascitur copiosior. 7 Nux castanea, de qua Virgilius: Castaneasque nuces, vocatur et Heracleotica. Nam vir doctus Oppius in libro quem fecit de silvestribus p345arboribus sic ait: Heracleotica haec nux, quam quidam cataneam nominant, itemque Pontica nux atque etiam quae dicuntur basilicae iuglandes germina atque flores agunt similiter isdem temporibus quibus Graecae nuces. 8 Nunc dicendum est quae sit Graeca nux. Ac simul hoc dicens amygdalam de lance tulit et ostendit. Nux Graeca haec est quae et amygdale dicitur, sed et Thasia eadem nux vocatur. Testis est Cloatius in Ordinatorum Graecorum libro quarto, cum sic ait: Nux Graeca amygdale. Atta vero in Supplicatione:

Nucem Graecam, ait, favumque adde quantum libet.

9 Nucem molluscam licet hiemis nobis tempus invideat, tamen, quia de nucibus loquimur, indictam non relinquemus. Plautus in Calceolo sic eius meminit:

 Molluscam nucem

Super eius dixit inpendere tegulas.

10 Ecce Plautus nominat quidem, sed quae sit nux mollusca non exprimit. Est autem Persicum quod vulgo vocatur: et mollusca nux dicitur scilicet, quod ceteris omnibus nucibus mollior sit. 11 Huius rei idoneus adsertor est Suevius, vir longe doctissimus, in p346idyllio quod inscribitur Moretum. Nam cum loquitur de hortulano faciente moretum, inter cetera quae eo mittit et hoc pomum mitti ait his verbis:

12 Admiscet* missa in cava silicis haec nunc partim,
Partim Persica: quod nomen sic denique fertur
Propterea quod qui quondam cum rege potenti,
Nomine Alexandro Magno, fera praelia bello
In Persas tetulere, suo post inde reventu
Hoc genus arboris in praelatis finibus Graiis
Disseruere novos fructus mortalibus dantes. p347
Mollusca haec nux est, ne quis forte inscius erret.

13 Nux terentina dicitur quae ita mollis est ut vix adtrectata frangatur. De qua in libro Favorini sic reperitur: Item quod quidam Tarentinas oves vel nuces dicunt, quae sunt terentinae a tereno, quod est Sabinorum lingua molle: unde Terentios quoque dictos putat Varro ad Libonem primo. Quam in culpam etiam Horatius potest videri incidere, qui ait et:

molle Tarentum.

14 Nux pinea hos nobis qui adpositi sunt nucleos dedit. Plautus in Cistellaria:

Qui e nuce nucleos esse vult frangit nucem.

XIX.

1 Et, quia mala videmus admixta bellariis, post nuces de malorum generibus disserendum est. Sunt de agricultura scriptores qui nuces et mala sic dividunt ut nuces dicant omne p348pomum quod foris duro tegatur et intus habeat quod esui est, malum vero quod foris habeat quod est esui et durum intus includat. Secundum hanc definitionem Persicum, quod Suevius poeta superius inter nuces numerat, magis erit inter mala numerandum.

2 His praemissis malorum enumeranda sunt genera, quae Cloatius in Ordinatorum Graecorum libro quarto ita diligenter enumerat: Sunt autem genera malorum: Amerinum cotonium citreum coccymelum conditivum ἐπιμηλὶς musteum Mattianum orbiculatum p349ogratianum praecox pannuceum Punicum Persicum Quirianum p350prosivum rubrum Scaudianum silvestre struthium Scantianum tibur Verianum. 3 Vides Persicum a Cloatio inter mala numeratum, quod nomen originis suae tenuit, licet iam dudum nostri soli germen p351sit. Quod autem ait idem Cloatius citreum, et ipsum Persicum malum est secundum Virgilium:

Felicis mali quo non praestantius ullum

et reliqua. 4 Et ut nemo dubitet haec de citreo dixisse Virgilium, accipite quae Oppius in libro de silvestribus arboribus dicat: Citrea item malus et Persica: altera generatur in Italia, et in Media altera. Et paulo post de citreo loquens ait: Est autem odoratissimum: ex quo interiectum vesti tineas necat. Fertur etiam venenis contrarium, quod tritum cum vino purgatione virium suarum bibentes servat. Generantur autem in Perside omni tempore mala citrea: alia enim praecarpuntur, alia interim maturescunt. 5 Vides p352hic et citreum nominari et omnia signa poni quae de eo Virgilius dixit, licet nomen citrei ille non dixerit. Nam et Homerus, qui citreum θύον appellat, ostendit esse odoratum pomum:

Θύου δ᾽ ἀπὸ καλὸν ὀδώδει,

et, quod ait Oppius inter vestem poni citreum, idem significat Homerus, cum dicit:

Εἵματα δ᾽ ἀμφιέσασα θυώδεα σιγαλόεντα.

Hinc et Naevius poeta in bello Punico ait citrosam vestem.

6 Pira haec quae vidimus varietas nominum numerosa discernit. Nam idem Cloatius sic eorum vocabula describit: Anicianum cucurbitivum cirritum cervisca calculosum Crustuminum decimanum p353Graeculum Lollianum Lanuvinum laureum Lateresianum myrapium Milesium murteum Naevianum orbiculatum Praecianum rubile Signinum Tullianum Titianum timosum Turranianum praecox volemum, mespilum serum, sementivum serum, Sextilianum serum, Tarentinum serum, Valerianum serum.

p354 XX.

1 Ammonent nos et fici aridae ut enumeremus genera ficorum eodem Cloatio nos de his ut de aliis instruente. Sic enim diversas ficos diligentiae suae more dinumerat: Africa albula harundinea asinastra, atra palusca, Augusta bifera Carica, caldica p355alba nigra, Chia alba nigra, Calpurniana alba nigra, cucurbitiva duricoria Herculanea Liviana ludia leptoludia Marsica Numidica p356pulla Pompeiana praecox, Tellana atra. 2 Sciendum quod ficus alba ex felicibus sit arboribus, contra nigra ex infelicibus. Docent nos utrumque pontifices. Ait enim Veranius de verbis pontificalibus: Felices arbores putantur esse quercus aesculus ilex suberies fagus corylus sorbus, ficus alba, pirus malus vitis prunus cornus lotus. 3 Tarquitius autem Priscus in Ostentario arborario sic ait: Arbores quae inferum deorum avertentiumque in tutela sunt, eas infelices nominant: alternum sanguinem filicem, ficum p357atram, quaeque bacam nigram nigrosque fructus ferunt, itemque acrifolium, pirum silvaticum, pruscum rubum sentesque quibus portenta prodigiaque mala comburi iubere oportet. 4 Quid quod p358ficum tamquam non pomum secerni a pomis apud idoneos repperimus? Afranius in Sella: Pomum holus ficum uvam. Sed et Cicero Oeconomicon libro tertio: Neque serit vitem neque quae sata est diligenter colit: oleum ficos poma non habet. 5 Nec hoc ignorandum est, ficum solam ex omnibus arboribus non florere. Lacte proprie ficorum dicitur. Grossi appellantur fici quae non maturescunt. Hos Graeci dicunt ὀλύνθους. Mattius: p359

In milibus tot (ficorum) non videbitis grossum

et paulo post:

Sumas ab alio lacte diffluos grossos

Et Postumius Albinus Annali primo de Bruto: Ea causa sese stultum brutumque faciebat, grossulos ex melle edebat.

6 Olearum genera haec enumerantur: Africana albigerus Aquilia Alexandrina Aegyptia culminea conditiva Liciniana orchas p360oleaster pausia paulia radius Sallentina Sergiana Termutia; sicut uvarum ista sunt genera: 7 Aminea, scilicet a regione, nam Aminei fuerunt ubi nunc Falernum est, asinusca atrusca albiverus p361albena apiana Apicia bumamma (aut, ut Graeci dicunt, βούμασθος) duracina labrusca melampsithia Maronia Mareotis Numentana precia pramnia psithia pilleolata Rhodia stephanitis venucula p362variola lagea. 8 Inter haec Praetextatus: Vellem Servium nostrum diutius audire, sed hora nos quietis ammonet, ut exorto iubare eloquio Symmachi domi suae fruamur. Atque ita facta discessio est.


[image ALT: Valid HTML 4.01.]

Pagina recensita: 1 Feb 06