[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
ad litteras
mittendas
Bill Thayer
[Link to an English help page]
English

[ALT imaginis: Faire clic ici pour une page en français.]
Français

[ALT imaginis: Cliccare qui per una pagina di aiuto in Italiano.]
Italiano

[ALT imaginis: Clicca hic ad paginam adiutorii legendam (Anglice).]
Adjutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Sursum

[Legamen ad ostium situs mei]
Ostium
Pagina tota depicta, ite ad capita recte:
I II III IV V VI VII VIII IX X XI XII XIII XIV XV XVI XVII XVIII XIX XX XXI XXII

Macrobii
Saturnalia

Liber V

p383

I.

1 Post haec cum paulisper Eusebius quievisset, omnes inter se consono murmure Virgilium non minus oratorem quam poetam habendum pronuntiabant, in quo et tanta orandi disciplina et tam diligens observatio rhetoricae artis ostenderetur. 2 Et Avienus: Dicas mihi, inquit, volo, doctorum optime, si concedimus, sicuti necesse est, oratorem fuisse Virgilium, si quis nunc velit orandi artem consequi, utrum magis ex Virgilio an ex Cicerone proficiat? 3 Video quid agas, inquit Eusebius, quid intendas, p384quo me trahere coneris: eo scilicet, quo minime volo, ad conparationem Maronis et Tullii. Verecunde enim interrogasti, uter eorum praestantior, quandoquidem necessario is plurimum conlaturus sit qui ipse plurimum praestat. 4 Sed istam mihi necessitatem altam et profundam remittas volo: quia non nostrum inter illos tantas conponere lites, nec ausim in utramvis partem talis sententiae auctor videri. Hoc solum audebo dixisse, quia facundia Mantuani multiplex et multiformis est et dicendi genus omne conplectitur. Ecce enim in Cicerone vestro unus eloquentiae tenor est, ille abundans et torrens et copiosus. 5 Oratorum autem non simplex nec una natura est: sed hic fluit et redundat, contra ille breviter et circumcise dicere adfectat: tenuis quidam et siccus et sobrius amat quandam dicendi frugalitatem, aliud pingui et luculenta et florida oratione lascivit. In qua tanta omnium dissimilitudine unus omnino Virgilius invenitur qui eloquentiam ex omni genere conflaverit. 6 Respondit Avienus: Apertius vellem me has diversitates sub personarum exemplis doceres. 7 Quattuor sunt, inquit Eusebius, genera dicendi: copiosum, in quo Cicero dominatur: breve, in quo Salustius regnat: siccum, quod Frontoni ascribitur: pingue et floridum in quo Plinius Secundus quondam et nunc nullo veterum minor noster Symmachus luxuriatur. Sed apud unum Maronem haec quattuor genera repperies. 8 Vis audire illum tanta brevitate dicentem, ut artari magis et contrahi brevitas ipsa non possit? p385

Et campos ubi Troia fuit.

Ecce paucissimis verbis maximam civitatem hausit et absorpsit: non reliquit ille nec ruinam. 9 Vis hoc ipsum copiosissime dicat?

Venit summa dies et ineluctabile tempus
Dardaniae: fuimus Troes, fuit Ilium et ingens
Gloria Teucrorum. Ferus omnia Iuppiter Argos
Transtulit: incensa Danai dominantur in urbe.
    10 O patria, o divum domus Ilium, et inclyta bello
Moenia Dardanidum!
    Quis cladem illius noctis, quis funera fando
Explicet, aut possit lacrimas aequare dolorem?
Urbs antiqua ruit multos dominata per annos.

Quis fons, quis torrens, quod mare tot fluctibus quot hic verbis inundavit? 11 Cedo nunc siccum illud genus elocutionis:

Turnus, ut ante volans tardum praecesserat agmen,
Viginti lectis equitum comitatus, et urbi
Inprovisus adest: maculis quem Thracius albis
Portat equus cristaque tegit galea aurea rubra.

12 Hoc idem quo cultu, quam florida oratione, cum libuerit, profertur?

Forte sacer Cybelae Choreus olimque sacerdos
Insignis longe Phrygiis fulgebat in armis,
Spumantemque agitabat equum, quem pellis aenis
In plumam squamis auro conserta tegebat.
Ipse peregrina ferrugine clarus et ostro
Spicula torquebat Lycio Cortynia cornu
. . .
Pictus acu tunicas et barbara tegmina crurum.

13 Sed haec quidem inter se separata sunt. Vis autem videre, p386quemadmodum haec quattuor genera dicendi Virgilius ipse permisceat, et faciat unum quoddam ex omni diversitate pulcherrimum temperamentum?

14 Saepe etiam steriles incendere profuit agros
Atque levem stipulam crepitantibus urere flammis:
Sive inde occultas vires et pabula terrae
Pinguia concipiunt, sive illis omne per ignem
Excoquitur vitium atque exudat inutilis humor,
Seu plures calor ille vias et caeca relaxat
Spiramenta, novas veniat qua sucus in herbas,
Seu durat magis et venas astringit hiantes,
Ne tenues pluviae rapidive potentia solis
Acrior aut Boreae penetrabile frigus adurat.

15 Ecce dicendi genus quod nusquam alibi deprehendes, in quo nec praeceps brevitas nec infrunita copia, nec ieiuna siccitas nec laetitia pinguis.

16 Sunt praeterea stili dicendi duo dispari moralitate diversi. Unus est maturus et gravis, qualis Crasso adsignatur. Hoc Virgilius utitur, cum Latinus praecipit Turno:

O praestans animi iuvenis, quantum ipse feroci
Virtute exuperas, tanto me inpensius aequum est
Consulere
, et reliqua.

17 Alter huic contrarius, ardens et erectus et infensus, quali est usus Antonius. Nec hunc apud Virgilium frustra desideraveris: p387

Haud talia dudum
Dicta dabas. Morere, et fratrem ne desere frater.

18 Videsne eloquentiam omni varietate distinctam? quam quidem mihi videtur Virgilius non sine quodam praesagio quo se omnium profectibus praeparabat de industria permiscuisse, idque non mortali sed divino ingenio praevidisse: atque adeo non alium ducem secutus quam ipsam rerum omnium matrem naturam hanc praetexuit velut in musica concordiam dissonorum. 19 Quippe si mundum ipsum diligenter inspicias, magnam similitudinem divini illius et huius poetici operis invenies. Nam qualiter eloquentia Maronis ad omnium mores integra est, nunc brevis nunc copiosa nunc sicca nunc florida nunc simul omnia, interdum lenis aut torrens: sic terra ipsa hic laeta segetibus et pratis ibi silvis et rupibus hispida, his sicca arenis hic irrigua fontibus, pars vasta aperitur mari. 20 Ignoscite, nec nimium me vocetis, qui naturae rerum Virgilium conparavi. Intra ipsum enim mihi visum est, si dicerem decem rhetorum qui apud Athenas Atticas floruerunt stilos inter se diversos hunc unum permiscuisse. p388

II.

1 Tunc Evangelus inridenti similis: Bene, inquit, opifici deo a rure Mantuano poetam conparas, quem Graecos rhetoras, quorum fecisti mentionem, nec omnino legisse adseveraverim. Unde enim Veneto rusticis parentibus nato, inter silvas et frutices educto, vel levis Graecarum notitia litterarum? 2 Et Eustathius: Cave, inquit, Evangele, Graecorum quemquam vel de summis auctoribus tantam Graecae doctrinae hausisse copiam credas, quantam sollertia Maronis vel adsecuta est vel in suo opere digessit. Nam praeter philosophiae et astronomiae amplam illam copiam, de qua supra disseruimus, non parva sunt alia quae traxit a Graecis et carmini suo tamquam illic nata conseruit. 3 Et Praetextatus: Oratus sis, inquit, Eustathi, ut haec quoque communicata nobiscum velis, quantum memoria repente incitata suffecerit. Omnes Praetextatum secuti ad disserendum Eustathium provocaverunt. 4 Ille sic incipit: Dicturumne me putatis ea quae vulgo nota sunt, quod Theocritum sibi fecerit pastoralis operis auctorem, ruralis Hesiodum, et quod in ipsis Georgicis tempestatis serenitatisque signa de Arati Phaenomenis traxerit, vel quod eversionem p389Troiae cum Sinone suo et equo ligneo ceterisque omnibus quae librum secundum faciunt a Pisandro paene ad verbum transcripserit: 5 qui inter Graecos poetas eminet opere quod a nuptiis Iovis et Iunonis incipiens universas historias quae mediis omnibus seculis usque ad aetatem ipsius Pisandri contigerunt in unam seriem coactas redegerit et unum ex diversis hiatibus temporum corpus effecerit, in quo opere inter historias ceteras interitus quoque Troiae in hunc modum relatus est, quae Maro fideliter interpretando fabricatus sibi est Iliacae urbis ruinam? 6 Sed et haec et talia ut pueris decantata praetereo. Iam vero Aeneis ipsa nonne ab Homero sibi mutuata est errorem primum ex Odyssea, deinde ex Iliade pugnas? quia operis ordinem necessario rerum ordo mutavit, cum apud Homerum prius Iliacum bellum gestum sit, deinde revertenti de Troia error contigerit Ulixi, apud Maronem vero Aeneae navigatio bella quae postea in Italia sunt gesta praecesserit. 7 Rursus Homerus in primo, cum vellet iniquum Graecis Apollinem facere, causam struxit de sacerdotis iniuria: hic, ut Troianis Iunonem faceret infestam, causarum sibi congeriem conparavit. 8 Nec illud cum cura magna relaturus sum, licet, ut aestimo, non omnibus observatum, quod, cum primo versu promisisset producturum sese de Troiae litoribus Aeneam: p390

Troiae qui primus ab oris
Italiam fato profugus Lavinaque venit
Litora,
ubi ad ianuam narrandi venit, Aeneae classem non de Troia sed de Sicilia producit:
Vix e conspectu Siculae telluris in altum
Vela dabant laeti.

9 Quod totum Homericis filis texuit. Ille enim vitans in poemate historicorum similitudinem, quibus lex est incipere ab initio rerum et continuam narrationem ad finem usque perducere, ipse poetica disciplina a rerum medio coepit et ad initium post reversus est. 10 Ergo Ulixis errorem non incipit a Troiano litore describere, sed facit eum primo navigantem de insula Calypsonis, et ex persona sua perducit ad Phaeacas. Illic in convivio Alcinoi regis narrat ipse quemadmodum de Troia ad Calypsonem usque pervenerit. Post Phaeacas rursus Ulixis navigationem usque ad Ithacam ex persona propria poeta describit. 11 Quem secutus Maro Aeneam de Sicilia producit, cuius navigationem describendo perducit ad Libyam. Illic in convivio Didonis narrat ipse Aeneas usque ad Siciliam de Troia navigationem suam: et addidit uno verso quod iam copiose poeta descripserat:

Hinc me digressum vestris deus adpulit oris.

12 Post Africam quoque rursus poeta ex persona sua iter classis usque ad ipsam descripsit Italiam:

Interea medium Aeneas iam classe tenebat
Certus iter
.

13 Quid, quod et omne opus Virgilianum velut de quodam Homerici opus speculo formatum est? Nam et tempestas mira imitatione p391descripta est (versus utriusque qui volet conferat), ut Venus in Nausicaae locum Alcinoi filiae succesit, ipsa autem Dido refert speciem regis Alcinoi convivium celebrantis. 14 Scylla quoque et Charybdis et Circe decenter attingitur, et pro Solis armentis Strophades insulae finguntur. At pro consultatione inferorum descensus ad eos cum comitatu sacerdotis inducitur. Ibi Palinurus Elpenori, sed et infesto Aiaci infesta Dido et Tiresiae consiliis Anchisae monita respondent. 15 Iam praelia Iliadis et vulnerum non sine disciplinae perfectione descriptio et enumeratio auxiliorum duplex et fabricatio armorum et ludicri certaminis varietas ictumque inter reges et ruptum foedus et speculatio nocturna et legatio reportans a Diomede repulsam Achillis exemplo, et super Pallante ut Patroclo lamentatio, et altercatio ut Achillis et Agamemnonis ita Drancis et Turni, utrobique enim alter suum alter publicum commodum cogitabat, pugna singularis Aeneae atque Turni ut Achillis et Hectoris, et captivi inferiis destinati ut illic Patrocli hic Pallantis;

Sulmone creatos
Quattuor hic iuvenes, totidem quos educat Ufens,
Viventes rapit, inferias quos immolet umbris.

16 Quid, quod pro Lycaone Homerico, qui inter fugientes deprehensus non mirum si ad preces confugerat, nec tamen Achilles propter occisi Patrocli dolorem pepercit, simili conditione Magus in medio tumultu subornatus est:p392

Inde Mago procul infestam contenderat hastam?
Et, cum ille genua amplectens supplex vitam petisset, respondit:
Belli commercia Turnus
Sustulit ista prior, iam tum Pallante perempto.

17 Sed et insultatio Achillis in ipsum Lycaonem iam peremptum in Tarquitium a Marone transfertur. Ille ait:

 Ἐνταυθοῖ νῦν κεῖσο, et cetera;
at hic vester:
Istic nunc, metuende, iace, et reliqua.

III.

1 Et si vultis me et ipsos proferre versus ad verbum paene translatos, licet omnes praesens memoria non suggerat, tamen qui se dederint obvios annotabo:

2 Νευρὴν μὲν μαζῷ πέλασεν, τόξῳ δὲ σίδηρον.

Totam rem quanto compendio lingua ditior explicavit? Vester, licet periodo usus, idem tamen dixit?

Adduxit longe, donec curvata coirent

Inter se capita, et manibus iam tangeret aequis,

Laeva aciem ferri, dextra nervoque papillam.

3 Ille ait:

Οὐδέ τις ἅλλη
φαίνετο γαιάων, ἀλλ᾽ οὐρανὸς ἠδὲ θάλασσα.

Nec iam amplius ulla
Adparet tellus, caelum undique et undique pontus.

4 Πορφύρεον δ᾽ ἄρα κῦμα περιστάθη, οὔρεϊ ἶσον, p393
κυρτωθέν.

Curvata in molis faciem circumstetit unda.

5 Et de Tartaro ille ait:

Τόσσον ἔνερθ᾽ ἀΐδεω, ὅσον οὐρανός ἐστ᾽ ἀπὸ γαίης.
Bis patet in praeceps tantum tenditque sub umbras,
Quantus ad aethereum caeli suspectus Olympum.

6 Αὐτὰρ ἐπεὶ πόσιος καὶ ἐδητύος ἐξ ἔρον ἕντο.
Postquam exempta fames, et amor conpressus edendi.
7 Τῷ δ᾽ ἕτερον μὲν δῶκε θεὸς, ἕτερον δ᾽ ἀνένευσε·
νηῶν μὲν οἱ ἀπώσασθαι πόλεμόν τε μάχην τε
δῶκε, σόον δ᾽ ἀνένευσε μάχης ἐξαπονέεσθαι.

Audiit, et votis Phoebus succedere partem
Mente dedit, partem volucres dispersit in auras.

8 Νῦν δὲ δὴ Αἰνείαο βίη Τρώεσσιν ἀνάσσει,
καὶ παίδων παῖδες, τοί κεν μετόπισθε γένωνται.

Hic domus Aeneae cunctis dominabitur oris,
Et nati natorum et qui nascentur ab illis.

9 Καὶ τότ᾽ Ὀδυσσῆος λύτο γούνατα καὶ φίλον ἦτορ.
et alibi:
Αἴας δ᾽ ἐῤῥίγησε κασιγνήτοιο πεσόντος.
Hic de duobus unum fabricatus est:
Extemplo Aeneae solvuntur frigore membra.
10 Πότνι᾽ Ἀθηναίη, ἐρυσίπτολι, δῖα θεάων,
ἄξον δὴ ἔγχος Διομήδεος, ἠδὲ καὶ αὐτὸν
πρηνέα δὸς πεσέειν Σκαιῶν προπάροιθε πυλάων.

Armipotens, praesens belli, Tritonia virgo, p394
Frange manu telum Phrygii praedonis et ipsum
Pronum sterne solo portisque effunde sub ipsis.

11 Οὐρανῷ ἐστήριξε κάρη καὶ ἐπὶ χθονὶ βαίνει.
Ingrediturque solo et caput inter nubila condit.

12 Ille de somno ait:

Νήδυμος, ἥδιστος, θανάτῳ ἄγχιστα ἐοικώς.
Hic posuit:
Dulcis et alta quies placidaeque simillima morti.
13 Ναὶ μὰ τόδε σκῆπτρον, τὸ μὲν οὔποτε φύλλα καὶ ὄξους
φύσει, ἐπειδὴ πρῶτα τομὴν ἐν ὄρεσσι λέλοιπεν,
οὐδ᾽ ἀναθηλήσει· περὶ γὰρ ῥά ἑ χαλκὸς ἔλεψεν
φύλλα τε καὶ φλοιόν· νῦν αὖ τέ μιν υἷες Ἀχαιῶν
ἐν παλάμαις φορέουσι δικασπόλοι, οἵτε θέμιστας
πρὸς Διὸς εἰρύαται.

14 Ut sceptrum hoc (dextra sceptrum nam forte gerebat)
Numquam fronde levi fundet virgulta neque umbram,
Cum semel in silvis imo de stirpe recisum
Matre caret, posuitque comas et brachia ferro,
Olim arbos, nunc artificis manus aere decoro
Inclusit, patribusque dedit gestare Latinis.

15 Sed iam, si videtur, a collatione versuum translatorum facesso, ut nec uniformis narratio pariat ex satietate fastidium et sermo ad alia non minus praesenti causae apta vertatur. 16 Perge quaeso, inquit Avienus, omnia quae Homero subtraxit investigare. Quid enim suavius quam duos praecipuos vates audire idem loquentes? quia, cum tria haec ex aequo inpossibilia putentur, vel Iovi fulmen vel Herculi clavam vel versum Homero subtrahere, quod, etsi fieri posset, alium tamen nullum deceret vel fulmen praeter Iovem iacere, vel certare praeter Herculem robore, vel canere p395quod cecinit Homerus: hic oportune in opus suum quae prior vates dixerat transferendo fecit ut sua esse credantur. Ergo pro voto omnium feceris, si cum hoc coetu communicata velis quaecumque vestro noster poeta mutuatus est. 17 Cedo igitur, Eustathius ait, Virgilianum volumen, quia locos singulos eius inspiciens Homericorum versuum promptius ammonebor. Cumque Symmachi iussu famulus de bibliotheca petitum librum detulisset, temere volvit Eustathius, ut versus quos fors obtulisset inspiceret, et: 18 Videte, inquit, portum ad civitatem Didonis ex Ithaca migrantem:

Est in secessu longo locus: insula portum
Efficit obiectu laterum, quibus omnis ab alto
Frangitur inque sinus scindit sese unda reductos.
Hinc atque hinc vastae rupes geminique minantur
In caelum scopuli, quorum sub vertice late
Aequora tuta silent: tum silvis scena coruscis
Desuper horrentique atrum nemus inminet umbra.
Fronte sub adversa scopulis pendentibus antrum:
Intus aquae dulces vivoque sedilia saxo,
Nympharum domus. Hic fessas non vincula naves
Ulla tenent, unco non adligat anchora morsu.

19 Φόρκυνος δέ τίς ἐστι λιμὴν, ἁλίοιο γέροντος,
ἐν δήμῳ Ιθάκης· δύο δὲ προβλῆτες ἐν αὐτῳ
ἀκταὶ ἀποῤῥῶγες λιμένος ποτιπεπτηυῖαι·
αἵτ᾽ ἀνέμων σκεπόωσι δυσαήων μέγα κῦμα
ἔκτοθεν· ἔντοσθεν δέ τ᾽ ἄνευ δεσμοῖο μένουσι
νῆες ἐΰσσελμοι, ὅταν ὅρμου μέτρον ἵκωνται.
αὐτὰρ ἐπὶ κρατὸς λιμένος τανύφυλλος ἐλαίη·
ἀγχόθι δ᾽ αὐτης ἄντρον ἐπήρατον ἠεροειδὲς,
ἱρὸν νυμφάων αἳ Νηϊάδες καλέονται.
p396

IV.

1 Et cum rogasset Avienus ut non sparsim sed ab initio per ordinem annotaret, ille manu retractis in calcem foliis sic exorsus est:

2 Aeole, namque tibi divum pater atque hominum rex
Et mulcere dedit fluctus et tollere vento.

Κεῖνον γὰρ ταμίην ἀνέμων ποίησε Κρονίων,
ἠμὲν παυέμεναι ἠδ᾽ ὀρνύμεν, ὅν κ᾽ ἐθέλῆσιν.

3 Sunt mihi bis septem praestanti corpore nymphae:
Quarum quae forma pulcherrima, Deiopeia,
Connubio iungam stabili propriamque dicabo.

ἀλλ᾽ ἵθ᾽ ἐγὼ δέ κέ τοι Χαρίτων μίαν ὁπλοτεράων
δώσω ὀπυιέμεναι, καὶ σὴν κεκλῆσθαι ἅκοιτιν.

4 Tempestas Aeneae Aeolo concitante cum adlocutione ducis res suas conclamantis de Ulixis tempestate et adlocutione descripta est, in qua Aeoli locum Neptunus optinuit. Versus, quoniam utrobique multi sunt, non inserui: qui volet legere ex hoc versu habebit exordium:

Haec ubi dicta, cavum conversa cuspide montem,
et apud Homerum de quinto Odysseae:
Ὣς εἰπὼν, σύναγεν νεφέλας, ἐτάραξε δὲ πόντον.

5 Ut primum lux alma data est, exire locosque
Explorare novos, quas vento accesserit oras,
Qui teneant, nam inculta videt, hominesne feraene,
Quaerere constituit, sociisque exacta referre.

Αλλ᾽ ὅτε δὴ τρίτον ἦμαρ ἐϋπλόκαμος τέλεσ᾽ Ἠὼς,
καὶ τότ᾽ ἐγὼν ἐμὸν ἔγχος ἑλὼν καὶ φάσγαγον ὀξὺ
καρπαλίμως παρὰ νηὸς ἀνήϊον ἐς περιωπὴν,
p397
εἴ πως ἔργα ἴδοιμι βροτῶν ἐνοπήν τε πυθοίμην.

6 Nulla tuarum audita mihi neque visa sororum,
O quam te memorem, virgo? namque haud tibi vultus
Mortalis, nec vox hominem sonat, o dea certe,
An Phoebi soror an nympharum sanguinis una?

Γουνοῦμαί σε, ἄνασσα· θεός νύ τις ἢ βροτός ἐσσι·
εἰ μέν τις θεός ἐσσι, τοὶ οὐρανὸν εὐρὺν ἔχουσιν,
Ἀρτέμιδί σε ἔγωγε, Διὸς κούρῆ μεγάλοιο,
εἰδός τε μέγεθός τε φυήν τ᾽ ἄγχιστα ἐΐσχω.

7 O dea, si prima repetens ab origine pergam,
Et vacet annales nostrorum audire laborum,
Ante diem clauso conponet vesper Olympo.

Τίς κεν ἐκεῖνα
πάντα γε μυθήσαιτο κατὰ θνητῶν ἀνθρώπων·
οὐδ᾽ εἰ πεντάετές γε καὶ ἑξάετες παραμίμνων
ἐξερέοις, ὅσα χεῖθι πάθονν κακὰ δῖοι ἀχαιοί.

8 At Venus obscuro gradientes aere sepsit,
Et multo nebulae circum dea fudit amictu,
Cernere ne quis eos, neu quis contingere posset,
Molirive moram aut veniendi poscere causas.

Καὶ τότ᾽ Ὀδυσσεὺς ὦρτο πόλινδ᾽ ἵμεν· ἀμφὶ δ᾽ Ἀθήνη
πολλὴν ἠέρα χεῦε, φίλα φρονέουσ᾽ Ὀδυσσῆϊ,
μήτις Φαιήκων μεγαθύμων ἀντιβολήσας
κερτομέοι τ᾽ ἐπέεσσι καὶ ἐξερέοιθ᾽ ὅτις εἴη.

9 Qualis in Eurotae ripis aut per iuga Cynthi
Exercet Diana choros, quam mille secutae
Hinc atque hinc glomerantur Oreades: illa pharetram
Fert humero, gradiensque deas supereminet omnis.
Latonae tacitum pertemptant gaudia pectus.
Talis erat Dido, talem se laeta ferebat.

10 Οἵη δ᾽ ἄρτεμις εἰσι κατ᾽ οὔρεος ἰοχέαιρα
ἢ κατὰ Τηΰγετον περιμήκετον ἢ Ἐρύμανθον
τερπομένη κάπροισι καὶ ὠκείῆς ἐλάφοισι·
τῇ δὲ θ᾽ ἅμα νύμφαι, κοῦραι Διὸς αἰγιόχοιο,
p398
ἀγρονόμοι παίζουσι· γέγηθε δέ τε φρένα Λητώ·
πασάων δ᾽ ὑπὲρ ἥγε κάρη ἔχει ἠδὲ μέτωπα,
ῥεια δ᾽ ἀριγνώτη πέλεται, καλαὶ δέ τε πᾶσαι·
ὢς ἥγ᾽ ἀμφιπόλοισι μετέπρεπε παρθένος ἁγνή
.

11 Restitit Aeneas claraque in luce refulsit
Os humerosque deo similis. Namque ipsa decoram
Caesariem nato genitrix lumenque iuventae
Purpureum et laetos oculis adflarat honores:
Quale manus addunt ebori decus, aut ubi flavo
Argentum Pariusve lapis circumdatur auro
.
12 Αὐτὰρ Ὀδυσσῆα μεγαλήτορα ῷ ἐνὶ οἴκῳ
Εὐρυνόμη ταμίη λοῦσεν καὶ χρῖσεν ἐλαῖῳ·
ἀμφὶ δέ μιν φᾶρος καλὸν βάλεν ἠδὲ χιτῶνα·
αὐτὰρ κἀκ κεφαλῆς χεῦεν πολὺ κάλλος Ἀθήνη,
μείζονά τ᾽ εἰσιδέειν καὶ πάσσονα· κὰδ δὲ κάρητος
οὔλας ἧκε κόμας, ὑακινθίνῳ ἄνθει ὁμοιας.
ὡς δ᾽ ὅτε τις χρυσὸν περιχεύεται ἀργύρῳ ἀνὴρ
ἴδρις, ὃν Ἥφαιστος δέδαεν καὶ Παλλὰς Ἀθήνη
τέχνην παντοίην, χαρίεντα δὲ ἔργα τελείει,
ὣς ἄρα τῷ περίχευε χάριν κεφαλῇ τε καὶ ὤμοις
.

13Coram quem quaeritis adsum,
Troius Aeneas Libycis ereptus ab undis
.
Ἔνδον μὲν δὴ ὅδ᾽ αὐτὸς ἐγὼ, κακὰ πολλὰ μογήσας,
ἤλυθον εἰκοστῷ ἔτεϊ ἐς πατρίδα γαῖαν
.

V.

1 Conticuere omnes, intentique ora tenebant.
Ὣς ἔφαθ᾽, οἱ δ᾽ ἄρα πάντες ἀκὴν ἐγένοντο σιωπῇ.

2 Infandum, regina, iuves renovare dolorem,
Troianas ut opes et lamentabile regnum
Eruerint Danai
.
Ἀργαλέον, βασίλεια, διηνεκέως ἀγορεῦσαι
κήδε᾽, ἐπεί μοι πολλὰ δόσαν θεοὶ οὐρανίωνες
. p399

3 Pars stupet innuptae donum extitiale Minervae:
Et molem mirantur equi: primusque Thymoetes
Duci intra muros hortatur et arce locari,
Sive dolo seu iam Troiae sic fata ferebant.
At Capys et quorum melior sententia menti
Aut pelago Danaum insidias suspectaque dona
Praecipitare iubent subiectisque urere flammis,
Aut terebrare cavas uteri et temptare latebras.
Scinditur incertum studia in contraria vulgus
.
4 Ὣς ὁ μὲν εἱστήκει, τοὶ δ᾽ ἄκριτα πόλλ᾽ ἀγόρευον,
ἥμενοι ἀμφ᾽ αὐτόν· τρίχα δὲ σφίσιν ἧνδανε βουλὴ,
ἠὲ διατμῆξαι κοῖλον δόρυ νηλέϊ χαλκῷ,
ἢ κατὰ πετράων βαλέειν ἐρύσαντας ἐπ᾽ ἄκρας,
ἢ ἐαᾶν μέγ᾽ ἄγαλμα θεῶν θελκτήριον εἶναι,
τῇπερ δὴ καὶ ἔπειτα τελευτήσεθαι ἔμελλεν·
αἶσα γὰρ ἦν ἀπολέσθαι, ἐπὴν πόλις ἀμφικαλύψῆ
δουράτεον μέγαν ἵππον, ὅθ᾽ ειἅτο πάντες ἄριστοι
 ἀργείων, Τρώεσσι φόνον καὶ κῆρα φέροντες.

5 Vertitur interea caelum et ruit oceano nox
Involvens umbra magna terramque polumque
.
Ἐν δ᾽ ἕπεσ᾽ ὠκεανῷ λαμπρὸν φάος ἠελίοιο,
ἕλκον νύκτα μέλαιναν ἐπὶ ζείδωρον ἄρουραν
.

6 Hei mihi, qualis erat, quantum mutatus ab illo
Hectore, qui redit exuvias indutus Achilli,
Vel Danaum Phrygios iaculatus puppibus ignes!

Ω πόλοι, ἦ μάλα δὴ μαλακώτερος ἀμφαφάασθαι
Ἕκτωρ, ἢ ὅτε νῆας ἐνέπρησεν πυρὶ κηλέῷ
.

7Iuvenisque Choroebus
Mygdonides, illis qui ad Troiam forte diebus
Venerat insano Cassandrae incensus amore,
Et gener auxilium Priamo Phrygibusque ferebat
.
8 Πέφνε γὰρ Ὀθρυονῆα Καβησόθεν ἔνδον ἐόντα,
ὅς ῥα νέον πολέμοιο μετὰ κλέος εἰληλούθει.
ᾖτεε δὲ Πριάμοιο θυγατρῶν εἲδος ἀρίστην,
Κασσάνδραν, ἀνάεδνον· ὑπέσχετο δὲ μέγα ἔργον,
ἐκ Τροίης ἀέκοντας ἀπωσέμεν υἷας Ἀχαιῶν. p400
τῷ δ᾽ ὁ γέρων Πρίαμος ὑπό τ᾽ ἔσχετο καὶ κατένευσε
δωσέμεναι· ὁ δὲ μάρναθ᾽ ὑποσχεσίῆσι πιθήσας
.

9 Sic animis iuvenum favor additus. Inde, lupi ceu
Raptores atra in nebula, quos inproba ventris
Exegit caecos rabies, catulique relicti
Faucibus expectant siccis: per tela, per hostes
Vadimus haud dubiam in mortem, mediaeque tenemus
Urbis iter: nox atra cava circumvolat umbra
.
10 Βῆ ῥ᾽ ἴμεν ὥστε λέων ὀρεσίτροφος, ὅστ᾽ ἐπιδευὴς
δηρὸν ἔῆ κρεῖων, κέλεται δέ ἑ θυμὸς ἀγήνωρ
μήλων πειρήσοντα καὶ ἐς πυκινὸν δόμον ἐλθεῖν.
εἴπερ γάρ χ᾽ εὕρῆσι μετ᾽ αὐτόφι βώτορας ἄνδρας
σὺν κυσὶ καὶ δούρεσσι φυλάσσοντας περὶ μῆλα,
οὔ ῥα τ᾽ ἀπείρητος μέμονε σταθμοῖο δίεσθαι.
ἀλλ᾽ ὅγ᾽ ἄρ᾽ ἢ ἥρπαξε μεθάλμενος, ἠὲ καὶ αὐτὸς
ἔβλητ᾽ ἐν πρώτοισι θοῆς ἀπὸ χειρὸς ἄκοντι
.

11 Inprovisum aspris veluti qui sentibus anguem
Pressit humi nitens, trepidusque repente refugit
Adtollentem iras et caerula colla tumentem:
Haud secus Androgeos visu tremefactus abibat
.
Ὡς δ᾽ ὅτε τίς τε δράκοντα ἰδὼν παλίνορσος ἀπέστη
οὔρεος ἐν βήσσῆς, ὑπό τε τρόμος ἔλλαβε γυῖα,
ἄψ᾽ τ᾽ ἀνεχώρησεν, ὦχρός τέ μιν εἷλε παρειάς.
ὣς αὖθις καθ᾽ ὅμιλον ἔδυ Τρώων ἀγερώχων,
δείσας ἀτρέος υἱὸν ἀλέξανδρος θεοειδής
.

12 Qualis ubi in lucem coluber mala gramina pastus,
Frigida sub terra tumidum quem bruma tegebat,
Nunc positis novus exuviis nitidusque iuventa,
Lubrica convolvit sublato pectore terga
Arduus ad solem et linguis micat ore trisulcis
.
Ὡς δὲ δράκων ἐπὶ χειῇ ὀρέστερος ἄνδρα μένῆσι,
βεβρωκὼς κακὰ φάρμακ᾽ ἔδυ δέ τέ μιν χόλος αἰνός,
σμερδαλέον δὲ δέδορκεν, ἑλισσόμενος περὶ χειῇ.
ὣς Ἕκτωρ, ἄσβεστον ἔχων μένος, οὐχ ὑπεχώρει
.

13 Non sic, aggeribus ruptis cum spumeus amnis p401
Exiit oppositasque erupit gurgite moles,
Fertur in arva furens cumulo, camposque per omnes
Cum stabulis armenta trahit
.
Ὡς δ᾽ ὁπότε πλήθων ποταμὸς πεδίονδε κάτεισι
χειμάῤῥους κατ᾽ ὄρεσφιν, ὀπαζόμενος Διὸς ὄμβρῳ,
πολλὰς δὲ δρῦς ἀζαλέας, πολλὰς δέ τε πεύκας
ἐσφέρεται, πολλὸν δὲ τ᾽ ἀφύσγετον εἰς ἅλα βάλλει
.

14 Ter conatus ibi collo dare brachia circum:
Ter frustra conprensa manus effugit imago,
Par levibus ventis volucrique simillima fumo
.
Τρὶς μὲν ἐφωρμήθην, ἑλέειν τέ με θυμὸς ἀνώγει
τρὶς δέ μοι ἐκ χειρῶν, σκιῇ εἴκελον ἣ καὶ ὀνείρῳ,
ἔπτατ᾽· ἐμοὶ δ᾽ ἄχος ὀξὺ γενέσκετο κηρόθι μᾶλλον
.

VI.

1 Alia tempestas Aeneae hic et illic Ulixis, numerosis ambae versibus. Sed incipiunt haec ita:

Postquam altum tenuere rates, nec iam amplius ullae

Ille ait:

ἀλλ᾽ ὅτε δὴ τὴν νῆσον ἐλείπομεν, οὐδέ τις ἄλλη.

2 Accipe et haec, manuum tibi quae monumenta mearum
Sint, puer.

Τῆ νῦν, καί σοι τοῦτο, τέκος, κειμήλιον ἔστω,
Μνῆμ᾽ Ἑλένης χειρῶν
.

3 Tendunt vela Noti fugimus spumantibus undis, p402
Qua cursum ventusque gubernatorque vocabat
.
Ἡμεῖς δ᾽ ὅπλα ἕκαστα πονησάμενοι κατὰ νῆα
ἥμεθα· τὴν δ᾽ ἄνεμός τε κυβερνήτης τ᾽ ἴθυνεν
.

4 Dextrum Scylla latus, laevum inplacata Charybdis
Obsidet, atque imo barathri ter gurgite vastos
Sorbet in abruptum fluctus, rursusque sub auras
Erigit alternos et sidera verberat unda.
At Scyllam caecis cohibet spelunca latebris
Ora exertantem et naves in saxa trahentem.
Prima hominis facies, et pulchro pectore virgo
Pube tenus, postrema inmani corpore pistrix,
Delphinum caudas utero conmissa luporum.
Praestat Trinacrii metas lustrare Pachyni
Cessantem longos et circumflectere cursus,
Quam semel informem vasto vidisse sub antro
Scyllam et caeruleis canibus resonantia saxa.

5 Homerus de Charybdi:

Δεινὸν ἀνεῤῥοίβδησε θαλάσσης ἁλμυρὸν ὕδωρ.
ἧτοι ὅτ᾽ ἐξεμέσειε, λέβης ὣς ἐν πυρὶ πολλῷ,
πᾶσ᾽ ἀναμορμύρεσκε κυκωμένη· ὑψόσε δ᾽ ἄχνη
ἄκροισι σκοπέλοισιν ἐπ᾽ ἀμφοτέροισιν ἔπιπτεν·
ἀλλ᾽ ὅτ᾽ ἀναβρόξειε θαλάσσης ἁλμυρὸν ὕδωρ,
πᾶσ᾽ ἔντοσθε φάνεσκε κυκωμένη· ἀμφὶ δὲ πέτρη
δεινὸν βεβρύχει· ὑπένερθε δὲ γαῖα φάνεσκε
ψάμμῳ κυανέῆ· τοὺς δὲ χλωρὸν δέος ᾔρει
.

6 Homerus de Scylla:

Ἔνθα δ᾽ ἔνὶ Σκύλλη ναίει, δεινὸν λελακυῖα·
τῆς ἦτοι φωνὴ μὲν ὅση σκύλακος νεογιλῆς,
γίνεται, αὐτὴ δ᾽ αὖτε πέλωρ κακόν· οὐδέ κέ τίς μιν p403
γηθήσειεν ἰδὼν, οὐδ᾽ εἰ θεὸς ἀντιάσειεν.
τῆς ἦτοι πόδες εἰσὶ δυώδεκα πάντες ἄωροι·
ἓξ δέ τέ οἱ δειραὶ περιμήκεες· ἐν δὲ ἑκάστῆ
σμερδαλέη κεφαλὴ, ἐν δὲ τρίστοιχοι ὀδόντες,
πυκνοὶ καὶ θαμέες, πλεῖοι μέλανος θανάτοιο.
μέσση μέν τε κατὰ σπείους κοίλοιο δέδυκεν·
ἔξω δ᾽ ἐξίσχει κεφαλὰς δεινοῖο βερέθρου·
αὐτοῦ δ᾽ ἰχθυάᾳ σκόπελον περιμαιμώωσα
δελφῖνάς τε κύνας τε καὶ εἴ ποθι μεῖζον ἕλῆσι
κῆτος, ἃ μύρια βόσκει ἀγάστονος ἀμφιτρίτη
.

7 O mihi sola mei super Astyanactis imago!
Sic oculos, sic ille manus, sic ora ferebat
.
Κείνου τοι τοιοίδε πόδες τοιάδε τε χεῖρες,
ὀφθαλμῶν τε βολαὶ κεφαλή τ᾽ ἐφύπερθέ τε χαῖται
.

8 Ter scopuli clamorem inter cava saxa dedere:
Ter spumam elisam et rorantia vidimus astra
.
Τῷ δ᾽ ὕπο δῖα Χάρυβδις ἀναῤῥοιβδεῖ μέλαν ὕδωρ.
τρὶς μὲν γὰρ τ᾽ ἀνίησιν ἐπ᾽ ἤματι, τρὶς δ᾽ ἀναροιβδεῖ
.

9Qualis coniecta cerva sagitta,
Quam procul incautam nemora inter Cresia fixit
Pastor agens telis, liquitque volatile ferrum
Nescius: illa fuga silvas saltusque peragrat
Dictaeos, haeret lateri letalis arundo
.
10 ἀμφ᾽ ἔλαφον κεραὸν βεβλημένον, ὅν ῥ᾽ ἔβαλ᾽ ἀνὴρ
ἰῷ ἀπὸ νευρῆς· τὸν μὲν τ᾽ ἤλυξε πόδεσσι
φεύγων, ὄφρ᾽ αἷμα λιαρὸν, κὶ γούνατ᾽ ὀρώρει.
αὐτὰρ ἐπειδὴ τόνγε δαμάσσεται ὠκὺς ὀϊστὸς,
ὠμοφάγοι μιν θῶες ἐν οὔρεσι δαρδάπτουσιν
.

11 Dixerat. Ille patris magni parere parabat
Imperio: et primum pedibus talaria nectit
Aurea, quae sublimem alis sive aequora iuxta,
Seu terram, rapido pariter cum flamine portant.
Tum virgam capit: hac animas ille evocat Orco
Pallentes, alias sub Tartara tristia mittit, p404
Dat somnos adimitque et lumina morte resignat.
Illa fretus agit ventos et turbida tranat
Nubila
.
12 Ὣς ἔφατ᾽· οὐδ᾽ ἀπίθησε διάκτορος Ἀργειφόντης·
αὐτίκ᾽ ἔπειθ᾽ ὑπὸ ποσσὶν ἐδήσατο καλὰ πέδιλα,
ἀμβρόσια χρύσεια τά μιν φέρον ἠμὲν ἐφ᾽ ὑγρὴν
ἠδ᾽ ἐπ᾽ ἀπείρονα γαῖαν ἅμα πνοιῇς ἀνέμοιο.
εἵλετο δὲ ῥἁβδον, τῇ τ᾽ ἀνδρῶν ὄμματα θέλγει,
ᾧν ἐθέλει, τοὺς δ᾽ αὖτε καὶ ὑπνώοντας ἐγείρει.
τὴν μετὰ χερσὶν ἔχων πέτετο κρατὺς ἀργειφόντης
.

13 Ac velut annoso validam cum robore quercum
Alpini Boreae nunc hinc nunc flatibus illinc
Eruere inter se certant: it stridor, et alte
Consternunt terram concusso stipite frondes.
Illa haeret scopulis, et quantum vertice ad auras
Aetherias, tantum radice in Tartara tendit
.
14 Οἷον δὲ τρέφει ἔρνος ἀνὴρ ἐριθηλὲς ἐλαίης
χώρῳ ἐν οἰοπόλῳ, ὅθ᾽ ἅλις ἀναβέβρυχεν ὕδωρ,
καλὸν τηλεθάον· τὸ δέ τε πνοιαὶ δονέουσι
παντοίων ἀνέμων, καί τε βρύει ἄνθεϊ λευκῷ·
ἐλθὼν δ᾽ ἐξαπίνης ἄνεμος σὺν λαίλαπι πολλῇ
βόθρου τ᾽ ἐξέστρεψε καὶ ἐξετάνυσσ᾽ ἐπὶ γαίῆ
.

15 Et iam prima novo spargebat lumine terras
Tithoni croceum linquens Aurora cubile
.

Ἠὼς δ᾽ ἐκ λεχέων παρ᾽ ἀγαυοῦ Τιθωνοῖο

ὤρνυθ᾽ ἵν᾽ ἀθανάτοισι φόως φέροι ἠδὲ βροτοῖσι·

Ἠῶς μὲν κροκόπεπλος ἐκίδνατο πᾶσαν ἐπ᾽ αἶαν.

VII.

1 Ut pelagus tenuere rates nec iam amplius ulla
Occurrit tellus, maria undique et undique caelum:
Ollis caeruleus supra caput adstitit imber
Noctem hiememque ferens, et inhorruit unda tenebris
.
ἀλλ᾽ ὅτε δὴ τὴν νῆσον ἐλείπομεν, οὐδέ τις ἄλλη
φαίνετο γαιάων, ἀλ᾽ οὐρανὸς ἠδὲ θάλασσα,
δὴ τότε κυανέην νεφέλην ἔστησε Κρονίων
p405
νηὸς ὑπὲρ γλαφυρῆς, ἤχλυσε δὲ πόντος ὑπ᾽ αὐτῆς.

2 Vinaque fundebat pateris, animamque vocabat
Anchisae magni, manesque Acheronte remissos
.
Οὶνον ἀφυσσάμενος χαμάδις χέε, δεῦε δὲ γαῖαν,
ψυχὴν κικλήσκων Πατροκλῆρος δειλοῖο
.

3 Levibus huic hamis consertam auroque trilicem
Loricam, quam Demoleo detraxerat ipse
Victor apud rapidum Simoenta sub Ilio alto
.
Δώσω οἱ θώρηκα, τὸν Ἀστεροπαῖον ἀπηύρων,
χάλκεον, ῷ πέρι χεῦμα φαεινοῦ κασσιτέροιο
ἀμφιδεδίνηται· πολέος δέ γ᾽ ἄξιον ἔσται
.

4 Et cursorum certamen utrobique simile. Et quia versibus est apud utrumque numerosis, locum loco similem lector inveniet. Initia haec sunt:

Haec ubi dicta, locum capiunt, signoque repente.
Στὰν δὲ μεταστοιχεί· σήμαινε δὲ τέρματ᾽ ἀχιλλεύς.

5 Pugilum certamen incipit apud hunc:

Constitit in digitos extemplo adrectus uterque
apud illum:
Τὼ δὲ ζωσαμένω βήτην ἐς μέσσον ἀγῶνα.
ἄντα δ᾽ ἀνασχομένω χερσὶ στιβαρῇσιν ἅμ᾽ ἄμφω
.

6 Si velis conparare certantes sagittis, invenies haec utriusque principia:

Protinus Aeneas celeri certare sagitta.
Αὐτὰρ ὁ τοξευτῇσι τίθει ἰόεντα σίδηρον.

7 Capita locorum, ubi longa narratio est, dixisse sufficiet, ut quid unde natum sit lector inveniat.

8 Dixerat, et tenues fugit ceu fumus in auras. p406
Aeneas: Quo deinde ruis, quo proripis? inquit,
Quem fugis? aut quis te nostris conplexibus arcet? —
Ter conatus erat collo dare brachia circum,
Ter frustra conprensa manus effugit imago
.
Ὣς ἔφατ᾽· αὐτὰρ ἔγωγ᾽ ἔθελον φρεσὶ μερμηρίξας
μητρὸς ἐμῆς ψυχὴν ἑλέειν κατατεθνηυίης.
τρὶς μὲν ἐφωρμήθην, ἑλέειν τέ με θυμὸς ἀνώγει.
τρὶς δέ μοι ἐκ χειρῶν σκιῇ εἴκελον ἢ καὶ ὀνείρῳ,
ἔπτατ᾽· ἐμοὶ δ᾽ ἄχος ὀξὺ γενέσκετο κηρόθι μᾶλλον
.

9 Sepultura Palinuri formata est de Patrocli sepultura. Haec incipit:

Principio pinguem taedis et robore secto
Illa sic:
Οἱ δ᾽ ἴσαν ὑλοτόμους πελέκεας ἐν χερσὶν ἔχοντες.

Et alibi:

Ποίησαν δὲ πυρὴν ἑκατόμποδον ἔνθα καὶ ἔνθα.

10 Ipsa vero utriusque tumuli insignia quam paria?

At pius Aeneas ingenti mole sepulchrum
Inponit, suaque arma viro remumque tubamque
Monte sub aerio, qui nunc Misenus ab illo
Dicitur, aeternumque tenet per secula nomen
.
Αὐτὰρ ἐπεὶ νεκρός τ᾽ ἐκάη καὶ τεύχεα νεκροῦ, p407
τύμβον χεύαντες καὶ ἐπὶ στήλην ἐρύσαντες
πήξαμεν ἀκροτάτῳ τύμβῳ εὐῆρες ἐρετμόν
.

11 Tunc consanguineus Leti Sopor.
Ἔνθ᾽ Ὕπνῳ ξύμβλητο, κασιγνήτῳ Θανάτοιο.

12 Quod te per caeli iucundum lumen et auras
Per genitorem oro, per spes surgentis Iuli,
Eripe me his, invicte, malis, aut tu mihi terram
Iniice, namque potes, portusque require Velinos
.
13 Νῦν δέ σε τῶν ὄπιθεν γουνάζομαι, οὐ παρεόντων,
πρός τ᾽ ἀλόχου καὶ πατρὸς, ὅ σ᾽ ἔτρεφε τυτθὸν ἐόντα.
Τηλεμάχου θ᾽ ὃν μοῦνον ἐνὶ μεγάροισιν ἔλειπες.
οἶδα γὰρ, ὡς ἐνθένδε κιὼν δόμου ἐξ Ἀΐδαο,
νῆσον ἐς Αἰαίην σχήσεις εὐεργέα νῆα.
ἐνθα σ᾽ ἔπειτα, ἄναξ, κέλομαι μνήσασθαι ἐμεῖο,
μή μ᾽ ἄκλαυστον ἄθαπτον ἰὼν ὄπιθεν καταλείπειν,
νοσφισθεὶς, μή τοί τι θεῶν μήνιμα γένωμαι·
ἀλλά με κακκῆαι σὺν τεύχεσιν, ὅσσα μοι ἐστὶν,
σῆμά τέ μοι χεῦαι πολιῆς ἐπὶ θινὶ θαλάσσης,
ἀνδρὸς δυστήνοιο, καὶ ἐσσομένοισι πυθέσθαι.
ταῦτα τέ μοι τελέσαι, πῆξαί τ᾽ ἐπὶ τύμβῳ ἐρετμὸν,
τῷ καὶ ζωὸς ἔρεσσον, ἐὼν μετ᾽ ἐμοῖς ἑτάροισιν
.

14 Nec non et Tityon, Terrae omniparentis alumnum,
Cernere erat: per tota novem cui iugera corpus
Porrigitur, rostroque inmanis vultur obunco
Inmortale iecur tondens fecundaque poenis
Viscera rimaturque epulis habitatque sub alto
Pectore nec fibris requies datur ulla renatis
.
15 Καὶ Τιτυὸν εἶδον, Γαίη ἐρικυδέος υἱὸν, p408
κείμενον ἐν δαπέδῳ· ὁ δ᾽ ἐπ᾽ ἐννέα κεῖτο πέλεθρα·
γῦπε δέ μιν ἑκάτερθε παρημένω ἦπαρ ἔκειρον,
δέρτρον ἔσω δύνοντες· ὁ δ᾽ οὐκ ἀπαμύνετο χερσί·
Λητὼ φὰρ εἵλκυσε, Διὸς κυδρὴν παράκοιτιν,
Πυθώδ᾽ ἐρχομένην διὰ καλλιχόρου Πανοπῆος
.

16 Non, mihi si linguae centum sint oraque centum,
Ferrea vox, omnis scelerum conprendere formas,
Omnia poenarum percurrere nomina possim
.
Πληθὺν δ᾽ οὐκ ἂν ἐγὼ μυθήσομαι, οὐδ᾽ ὀνομήνω,
οὐδ᾽ εἴ μοι δέκα μὲν γλῶσσαι δέκα δὲ στόματ᾽ εἶεν,
φωνὴ δ᾽ ἄῤῥηκτος, χάλκεον δέ μοι ἦτορ ἐνείη
.

VIII.

1 Hinc exaudiri gemitus iraeque leonum
Vincla recusantum et sera sub nocte rudentum,
Setigerique sues atque in praesepibus ursi
Saevire ac formae magnorum ululare luporum:
Quos hominum ex facie dea saeva potentibus herbis
Induerat Circe in vultus ac terga ferarum
.
Εὗρον δ᾽ ἐν βήσσῆσι τετυγμένα δώματα Κίρκης
ξεστοῖσι λάεσσὶ, περισκέπτῳ ἐνὶ χώρῶ.
ἀμφὶ δέ μιν λύκοι ἦσαν ὀρέστεροι ἠδὲ λέοντες,
τοὺς αὐτὴ κατέθελξεν, ἐπεὶ κακὰ φάρμακ᾽ ἔδωκεν
.

2 Quid petitis? quae causa rates aut cuius egentes
Litus ad Ausonium tot per vada caerula vexit?
Sive errore viae seu tempestatibus acti,
Qualia multa mari nautae patiuntur in alto
.
Ἤ τι κατὰ πρῆξιν ἢ μαψιδίως ἀλάλησθε
οἷά τε ληϊστῆρες ὑπεὶρ ἅλα, τοί γ᾽ ἀλόωνται
ψυχὰς παρθέμενοι, κακὸν ἀλλοδαποῖσι φέροντες
;

3 Ceu quondam nivei liquida inter nubila cycni
Cum sese e pastu referunt et longa canoros
Dant per colla modos: sonat amnis et Asia longe
Pulsa palus
.
Τῶν δ᾽ ὥστ᾽ ὀρνίθων πετεηνῶν ἔθνεα πολλὰ,
χηνῶν ἢ γεράνων ἢ κύκνων δουλιχοδείρων,
Ἀσίῳ ἐν λειμῶνι Καϋστρίου ἀμφὶ ῥέεθρα,
ἒνθα καὶ ἔνθα ποτῶνται ἀγαλλόμεναι πτερύγεσσι,
κλαγγηδὸν προκαθιζόντων, σμαραγεῖ δέ τε λειμών
.

4 Illa vel intactae segetis per summa volaret p409
Gramina, nec teneras cursu laesisset aristas,
Vel mare per medium fluctu suspensa tumenti
Ferret iter, celeres nec tingeret aequore plantas
.
Αἱ δ᾽ ὅτε μὲν σκιρτῷεν ἐπὶ ζείδωρον ἄρουραν,
ἄκρον ἐπ᾽ ἀνθερίκων καρπὸν θέον οὐδὲ κατέκλων·
ἀλλ᾽ ὅτε δὴ σκιρτῷεν ἐπ᾽ εὐρέα νῶτα θαλάσσης,
ἄκρον ἐπὶ ῥηγμῖνος ἁλὸς πολιοῖο θέεσκον
.

5 Vescitur Aeneas simul et Troiana iuventus
Perpetui tergo bovis et lustralibus extis.
Postquam exempta fames, et amor conpressus edendi,
Rex Evandrus ait
.
Νώτοισι δ᾽ Αἴαντα διηνεκέεσσι γέραιρεν
ἥρως Ἀτρείδης εὐρυκρείων Ἀγαμέμνων.
Αὐτὰρ ἐπεὶ πόσιος καὶ ἐδητύος ἐξ ἔρον ἕντο,
τοῖς ὁ γέρων πάμπρωτος ὑφαίνειν ἤρχετο μῆτιν
.

6 Evandrum ex humili tecto lux suscitat alma,
Et matutinus volucrum sub culmine cantus.
Consurgit senior, tunicaque inducitur artus,
Et Tyrrhena pedum circumdat vincula plantis.
Tum lateri atque humeris Tegeaeum subligat ensem,
Demissa ab laeva pantherae terga retorquens.
Nec non et gemini custodes limine in ipso
Praecedunt, gressumque canes comitantur herilem
.
7 Ὤρνυτ᾽ ἂρ ἐξ εὐνῆφιν Ὀδυσσῆος φίλος υἱός
εἵματα ἑσσάμενος· περὶ δὲ ξίφος ὀξὺ θέτ᾽ ὤμοις,
Ποσσὶ δ᾽ ὑπὸ λιπαροῖσιν ἐδήσατο καλὰ πέδιλα.
 —
Βῆ ῥ᾽ ἴμεν εἰς ἀγορήν· παλάμῆ δ᾽ ἔχε χάλκεον ἔγχος,
οὐκ οἶος· ἅμα τῷγε κύνες πόδας ἀργοὶ ἕποντο
. p410

8 O mihi praeteritos referat si Iuppiter annos,
Qualis eram, cum primam aciem Praeneste sub ipsa
Stravi, scutorumque incendi victor acervos,
Et regem hac Erimum dextra sub Tartara misi!
Nascenti cui tris animas Feronia mater,
Horrendum dictu, dederat, terna arma movenda;
Ter leto sternendus erat: cui tunc tamen omnis
Abstulit haec animas dextra et totidem exuit armis
.
9 Αἴ γὰρ, Ζεῦ τε πάτερ καὶ ἀθηναίη καὶ Ἄπολλον.
ἡβῷμ᾽ ὡς ὅτ᾽ ἐπ᾽ ὠκυρόῳ Κελάδοντι μάχοντο
ἀγρόμενοι Πύλιοί τε καὶ Ἄρκαδες ἐγχεσίμωροι
Φειᾶς πὰρ τείχεσσιν Ἰαρδάνου ἀμφὶ ῥέεθρα. —
ἀλλ᾽ ἐμὲ θυμὸς ἀνῆκε πολυτλήμων πολεμίζειν
θαρσεϊ ῷ· γενεῇ δὲ νεώτατος ἔσκον ἁπάντων·
καὶ μαχόμην οἱ ἐγὼ, δῶκεν δέ μοι εὖχος Ἀθήνη.
τὸν δὴ μήκιστον καὶ κάρτιστον κτάνον ἄνδρα·
πολλὸς γάρ τις ἔκειτο παρῄορος ἔνθα καὶ ἔνθα.
εἴθ᾽ ὣς ἠβώοιμι, βίη τέ μοι ἔμπεδος εἴη,
τῷ κε τάχ᾽ ἀντήσειε μάχης κορυθαίολος Ἕκτωρ
.

10 Qualis ubi oceani perfusus Lucifer unda,
Quem Venus ante alios astrorum diligit ignes,
Extulit os sacrum caelo tenebrasque resolvit
.
Οἷος δ᾽ ἀστὴρ εἴσι μετ᾽ ἀστράσι νυκτὸς ἀμολγῷ,
ἕσπερος, ὃς κάλλιστος ἐν οὐρανῷ ἵσταται ἀστήρ
.

11 En perfecta mei promissa coniugis arte
Munera, ne mox aut Laurentis, nate, superbos
Aut acrem dubites in proelia poscere Turnum.
Dixit et amplexus nati Cytherea petivit,
Arma sub adversa posuit radiantia quercu.
Ille deae donis et tanto laetus honore
Inpleri nequit, atque oculos per singula volvit, p411
Miraturque, interque manus et brachia versat
.
12 Τύνη δ᾽ Ἡφαίστοιο πάρα κλυτὰ τεύχεα δέξο,
καλὰ μάλ᾽ οἷ᾽ οὔπω τις ἀνὴρ ὤμοισι φόρησεν.
Ὣς ἄρα φωνήσασα θεὰ κατὰ τεύχε᾽ ἔθηκεν
πρόσθεν ἀχιλλῆος· τὰ δ᾽ ἀνέβραχε δαίδαλα πάντα.
 —
Τέρπετο δ᾽ ἐν χείρεσσιν ἔχων θεοῦ ἀγλαὰ δῶρα.

IX.

1 Iri, decus caeli, quis te mihi nubibus actam
Detulit in terras?

Ἶρι θεὰ, τίς τ᾽ ἄρ σε θεῶν ἐμοὶ ἄγγελον ἧκεν;

2Nec solos tangit Atridas
Iste dolor
.
Ἦ μοῦνοι φιλέουσ᾽ ἀλόχους μερόπων ἀνθρώπων
 ἀτρεῖδαι;

3 Sed vos, o lecti, ferro quis scindere vallum
Adparat et mecum invadit trepidantia castra?

Ὄρνυσθ', ἱππόδαμοι Τρῶες, ῥήγνυσθε δέ τείχος
 ἀργείων, καὶ νηυσὶν ἐνίετε θεσπιδαὲς πῦρ.

4 Quod superest, laeti bene gestis corpora rebus
Procurate viri, et pugnam sperate parati
.
Νῦν δ᾽ ἔρχεσθ᾽ ἐπὶ δεῖπνον, ἵνα συνάγωμεν Ἄρηα·
εὖ μέν τις δόρυ θηξάσθω, εὖ δ᾽ ἄσπιδα θέσθω
.

5 Sic ait inlacrimans: humero simul exuit ensem
Auratum, mira quem fecerat arte Lycaon
Gnosius atque habilem vagina aptarat eburna.
Dat Niso Mnestheus pellem horrentisque leonis
Exuvias, galeam fidus permutat Aletes
.
6 Τυδείδῆ μὲν δῶκε μενεπτόλεμος Θρασυμήδης
φάσγανον ἄμφηκες, τὸ δ᾽ ἑὸν παρὰ νηι λέλειπτο,
καὶ σάκος· ἀμφὶ δέ οἱ κυνέην κεφαλῇσιν ἔθηκε
ταυρείην ἄφαλόν τε καὶ ἄλλοφον, ἥτε καταῖτυξ
κέκληται, ῥύεται δὲ κάρη θαλερῶν αἰζηῶν.
Μηριόνης δ᾽ Ὀδυσῆϊ δίδου βιὸν ἠδὲ φαρέτρην
καὶ ξίφος· ἀμφὶ δέ οἱ κυνέην κεφαλῇφιν ἔθηκε
p412
ῥινοῦ ποιητήν· πολέσιν δ᾽ ἔντοσθεν ἱμᾶσιν
ἐντέτατο στερεῶς· ἔκτοσθε δὲ λευκοὶ ὀδόντες
ἀργιόδοντος ὑὸς θαμέες ἔχον ἔνθα καὶ ἔνθα
εὖ καὶ ἐπισταμένως· μέσση δ᾽ ἐνὶ πῖλος ἀρήρει
.

7 Protinus armati incedunt, quos omnis euntes
Primorum manus ad portas iuvenumque senumque
Prosequitur votis, nec non et pulcher Iulus
.
Τὼ δ᾽ ἐπεὶ οὖν ὅπλοισιν ἐνὶ δεινοῖσιν ἐδύτην,
βάν ῥ᾽ ἰέναι, λιπέτην δὲ κατ᾽ αὐτόθι πάντας ἀρίστους
.

8 Egressi superant fossas, noctisque per umbram
Castra inimica petunt, multis tamen ante futuri
Exitio: passim somno vinoque per herbam
Corpora fusa vident, adrectos litore currus,
Inter lora rotasque viros, simul arma iacere,
Vina simul. Prior Hyrtacides sic ore locutus:
Euryale, audendum dextra, nunc ipsa vocat res.
Hac iter est. Tu, ne qua manus se attollere nobis
A tergo possit, custodi et consule longe.
Haec ego vasta dabo et recto te limite ducam
.
9 Τὼ δὲ βάτην προτέρω διά τ᾽ ἔντεα και μέλαν αἶμα·
αἶψα δ᾽ ἐπὶ Θρῆκῶν ἀνδρῶν τέλος ἷξον ἰόντες·
οἱ δ᾽ εὗδον καμάτῳ ἀδηκότες· ἔντεα δέ σφιν
καλὰ παρ᾽ αὐτοῖσιν χθονὶ κέκλιτο, εὖ κατὰ κόσμον,
τριστοιχεί· παρὰ δέ σφιν ἑκάστῳ δίζυγες ἵπποι.
Ῥῆσόν δ᾽ ἐν μέσῳ εὗδε, ραπ᾽ αὐτὸν δ᾽ ὠκέες ἵπποι
ἐξ ἐπιδιφριάδος πυμάτης ἱμᾶσι δέδεντο.
τὸν δ᾽ Ὀδυσεὺς προπάροιθεν ἰδὼν Διομήδεϊ δεῖξεν·
Οὗτός τοι, Διόμηδες, ἀνὴρ, οὗτοι δέ τοι ἵπποι,
οὓς νῶϊν πίφαυσκε Δόλων, ὃν ἐπέφνομεν ἡμεῖς.
ἀλλ᾽ ἄγε δὴ, πρόφερε κρατερὸν μένος· οὐδέ τί σε χρὴ
ἑστάμεναι μέλεον σὺν τεύχεσιν· ἀλλὰ λύ᾽ ἵππους·
ἠὲ σύ γ᾽ ἄνδρας ἔναιρε, μελήσουσιν δέ μοι ἵπποι
.

10 Sed non auguriis poterat depellere pestem.
 ἀλλ᾽ οὐκ οἰωνοῖσιν ἐρύσσατο Κῆρα μέλαιναν.

11 Et iam prima novo spargebat lumine terras p413
Tithoni croceum linquens Aurora cubile
.
Ἠὼς δ᾽ ἐκ λεχέων παρ᾽ ἀγαυοῦ Τιθωνοῖο
ὤρνυθ᾽ ἵν᾽ ἀθανάτοισι φόως φέροι ἠδὲ βροτοῖσι
.

12 Mater Euryali ad dirum nuntium, ut excussos de manibus radios et pensa demitteret, ut per muros et virorum agmina ululans et comam scissa decurreret, ut effunderet dolorem in lamentationum querelas, totum de Andromache sumpsit lamentante mortem mariti.

13 O vere Phrygiae, neque enim Phryges.
Ὦ πέπονες, κάκ᾽ ἐλέγχε, Ἀχαιΐδες, οὐκέτ᾽ Ἀχαιοί.

14 Quos alios muros aut quae iam moenia habetis?
Unus homo et vestris, o cives, undique septus
Aggeribus, tantas strages inpune per urbem
Ediderit? iuvenum primos tot miserit Orco?
Non infelicis patriae veterumque deorum
Et magni Aeneae segnes miseretque pudetque?

15 Ὦ φίλοι ἥρωες Δαναοὶ, θεράποντες Ἄρηος,
ἀνέρες ἔστε, φίλοι, μνήσασθε δὲ θούριδος ἀλκῆς!
ἠέ τινάς φαμεν εἶναι ἀοσσητῆρας ὀπισσω·
ἠέ τι τεῖχος ἄρειον, ὅ κ᾽ ἀνδράσι λοιγὸν ἀμύναι·
οὐ μέν τις σχεδόν ἐστι πόλις πύργοις ἀραρυῖα,
ᾗ κ᾽ ἀπαμυναίμεσθ᾽ ἑτεραλκέα δῆμον ἔχοντες·
ἀλλ᾽ ἐν γὰρ Τρώων πεδίῳ
.

X.

1 Tela manu iaciunt: quales sub nubibus atris
Strymoniae dant signa grues, atque aethera tranant
Cum sonitu, fugiuntque Notos clamore secundo
.
Ἠΰτε περ κλαγγὴ γεράνων πέλει οὐρανόθι πρὸ,
αἵτ᾽ ἐπεὶ οὖν χειμῶνα φύγον καὶ ἀθέσφατον ὄμβρον·

2 Ardet apex capiti, cristique ac vertice flamma p414
Funditur, et vastos umbo vomit aureus ignes.
Non secus ac liquida si quando nocte cometae
Sanguinei lugubre rubent, aut Sirius ardor:
Ille sitim morbosque ferens mortalibus aegris
Nascitur, et laevo contristat lumine caelum
.
3 Τὸν δ᾽ ὁ γέρων Πρίαμος πρῶτος ἴδεν ὀφθαλμοῖσιν
παμφαίνονθ᾽ ὥστ᾽ ἀστέρ᾽ ἐπεσσύμεμον πεδίοιο,
ὅς ῥά τ᾽ ὀπώρης εἴσιν, ἀρίζηλοι δέ οἱ αὐγαὶ
φαίνονται πολλοῖσι μετ᾽ ἄστρασι νυκτὸς ἀμολγῳ.
ὅντε κύν᾽ Ὠρίωνος ἐπίκλησιν καλέουσιν.
λαμπρότατος μὲν ὅδ᾽ ἐστὶ, κακὸν δέ τε σῆμα τέτυκται.
καί τε φέρει πολλὸν πυρετὸν δειλοῖσι βροτοῖσιν.
ὣς τοῦ χαλκὸς ἔλαμπεν ἐπὶ στήθεσσι θέοντος
.

4 Stat sua cuique dies: breve et inreparabile tempus
Omnibus est vitae.
 —
Fata vocant, metasque dati pervenit ad aevi.
Αἰνότατε Κρονίδη, ποῖον τὸν μῦθον ἔειπες·
ἄνδρα θνητὸν ἐόντα, πάλαι πεπρωμένον αἴσῆ,
ἄψ ἐθέλεις θανάτοιο δυσηχέος ἐξαναλῦσαι· —
Μοῖραν δ᾽ οὔτινά φημι πεφυγμένον ἔμμεναι ἀνδρῶν,
οὐ κακὸν, οὐδὲ μὲν ἐσθλὸν, ἐπὴν τὰ πρῶτα γένηται
.

5 Per patrios manes, per spes surgentes Iuli,
Te precor, hanc animam serves natoque patrique.
Est domus alta: iacent penitus defossa talenta
Caelati argenti: sunt auri pondera facti
Infectique mihi. Non hic victoria Teucrum
Vertitur, aut anima una dabit discrimina tanta.
Dixerat. Aeneas contra cui talia reddit:
Argenti atque auri memoras quae magna talenta
Natis parce tuis. Belli commercia Turnus
Sustulit ista prior, iam tum Pallante perempto.
Hoc patris Anchisae manes, hoc sentit Iulus.
Sic fatus galeam larva tenet, atque reflexa
Cervice orantis capulo tenus abdidit ensem
. p415
6 Ζώγρει, ἀτρέος υἱέ, σὺ δ᾽ ἄξια δέξαι ἄποινα·
πολλὰ δ᾽ ἐν Ἀντιμάχοιο δόμοις κειμήλια κεῖται,
χαλκός τε χρυσός τε πολύκμητός τε σίδηρος·
τῶν κέν τοι χαρίσαιτο πατὴρ ἀπερείσι᾽ ἄποινα,
εἰ νῶϊ ζωοὺς πεπύθοιτ᾽ ἐπὶ νηυσὶν Ἀχαιῶν.
Ὡς τώγε κλαίοντε προσα ὑδήτην βασιλῇα
μειλιχίοις ἐπέεσσιν· ἀμείλικτον δ᾽ ὄπ᾽ ἄκουσαν·
Εἰ μὲν δὴ Ἀντιμάχοιο δαϊφρονος υἱέες ἐστόν,
ὅς ποτ᾽ ἐνὶ Τρώων ἀγορῇ Μενέλαον ἄνωγεν,
ἀγγελίην ἐλθόντα σὺν ἀντιθέῳ Ὀδυσσῆϊ,
αὐθι κατακτεῖναι, μήδ᾽ ἐξέμεν ἂψ ἐς Ἀχαιούς·
νῦν μὲν δὴ τοῦ πατρὸς ἀεικέα τίσετε λώβην.
Ἦ, καὶ Πείσανδρον μὲν ἀφ᾽ ἵππων ὦσε χαμᾶζε,
δουρὶ βαλὼν πρὸς στῇθος· ὁ δ᾽ ὓπτιος οὕδει ἐρείσθη
Ἱππόλοχος δ᾽ ἀπόρουσε, τὸν αὖ χαμαὶ ἐξενάριξεν,
χεῖρας ἀπὸ ξίφεϊ τμήξας, ἀπό τ᾽ αὐχένα κόψας·
ὅλμον δ᾽ ὣς ἔσσευε κυλίνδεσθαι δι᾽ ὁμίλου
.

7 Inpastus stabula alta leo ceu saepe peragrans,
Suadet enim vesana fames, si forte fugacem
Conspexit capream aut surgentem in cornua cervum,
Gaudet hians inmane, comasque adrexit, et haeret
Visceribus super accumbens lavit inproba taeter
Ora cruor:
Sic ruit in densos alacer Mezentius hostes
.
8 Ὥστε λέων ἐχάρη μεγάλῳ ἐπὶ σώματι κύρσας,
εὑρὼν ἣ ἐλαφον κεραὸν ἓ ἄγριον αἶγα,
πεινάων· μάλα γάρ τε κατεσθίει, εἴπερ ἂν αὐτὸν
σεύωνται ταχέες τε κύνες, θαλεροί τ᾽ αἰζηοί·
ὣς ἐχάρη Μενέλαος Ἀλέξανδρον θεοειδέα
ὀφθαλμοῖσιν ἰδών· φάτο γὰρ τίσασθαι ἀλείτην.
 —
9 Βῆ ῥ᾽ ἴμεν, ὥστε λέων ὀρεσίτροφος, ὅστ᾽ ἐπιδευὴς
δηρὸν ἔῆ κρειῶν, κέλεται δέ ἑ θυμὸς ἀγήνωρ
μήλων πειρήσοντα καὶ ἐς πυκινὸν δόμον ἐλθεῖν.
εἴπερ γάρ χ᾽ εὕρῆσι παρ᾽ αὐτόφι βώτορας ἅνδρας
σὺν κυσὶ καὶ δούρεσσι φυλάσσοντας περὶ μῆλα,
οὕ ῥά τ᾽ ἀπείρητος μέμονε σταθμοῖο διεσθαι,
p416
ἀλλ᾽ ὅγ᾽ ἄρ᾽ ἣ ἥρπαξε μετάλμενος, ηἒ καὶ αὐτὸς
ἕβλητ᾽ ἐν πρώτοισι θοῆς ἀπὸ χειρὸς ἄκοντι·
ὥς ῥα τότ᾽ ἀντίθεον Σαρπηδόνα θυμὸς ἀνῆκε
τεῖχος ἐπαϊξαι, διά τε ῥήχασθαι ἐπάλξεις.

10 Spargitur et tellus lacrimis, spargantur et arma.
Δεύοντο ψάμαθοι, δεύοντο δὲ τεύχεα φωτῶν
δάκρυσι
.

11 Cingitur ipse furens certatim in praelia Turnus:
Iamque adeo rutilum thoraca indutus aenis
Horrebat squamis, surasque incluserat auro,
Tempora nudus adhuc, laterique accinxerat ensem:
Fulgebatque alta decurrens aureus arce
.
12 Ὣς φάτο· Πάτροκλος δὲ κορύσσετο νώροπι χαλκῷ.
κνημῖδας μὲν πρῶτα περὶ κνήμῆσιν ἔθηκε
καλὰς, ἀργυρέοισιν ἐπισφυρίοις ἀραρυίας·
δεύτερον αὖ θώρηκα περὶ στήθεσσιν ἔδυνε,
ποικίλον ἀστερόεντα, ποδώκεος Αἰακίδαο·
ἀμφὶ δ᾽ ἄρ᾽ ὤμοισιν βάλετο ξίφος ἀργυρόηλον,
χάλκεον· αὐτὰρ ἔπειτα σάκος μέγα τε στιβαρόν τε·
κρατὶ δ᾽ ἐπ᾽ ἰφθίμῳ κυνέην εὔτυκτον ἔθηκεν,
ἵππουριν· δεινὸν δὲ λόφος καθύπερθεν ἀρήρει
.

13 Purpureus veluti cum flos succisus aratro
Languescit moriens, lassove papavera collo
Demisere caput, pluvia cum forte gravantur.

Μήκων δ᾽ ὡς ἑτέρωσε κάρη βάλεν, ἥτ᾽ ἐνὶ κήπῳ
καρπῷ βριθομένη, νοτίῆσί τε εἰαρινῇσιν·
ὣς ἑτέρωσ᾽ ἥμυσε κάρη πήληκι βαρυνθέν.

XI.

1 Et haec quidem iudicio legentium relinquenda sunt, ut ipsi aestiment quid debeant de utriusque collatione sentire. Si p417tamen me consulas, non negabo nonnumquam Virgilium in transferendo densius excoluisse, ut in hoc loco:

2 Qualis apes aestate nova per florea rura
Exercet sub sole labor, cum gentis adultos
Educunt fetos, aut cum liquentia mella
Stipant et dulci distendunt nectare cellas,
Aut onera accipiunt venientum aut agmine facto
Ignavum, fucos, pecus a praesepibus arcent.
Fervet opus, redolentque thymo fragrantia mella.

3 Ἠΰτε ἔθνεα εἶσι μελισσάων ἀδινάων,
πέτρης ἐκ γλαφυρῆς αἰεὶ νέον ἐρχομενάων·
βοτρυδὸν δὲ πέτονται ἐπ᾽ ἄνθεσιν ειάρινοῖσιν,
αἱ μέν τ᾽ ἔνθα ἅλις πεποτήαται, αἱ δέ τε ἔνθα·
ὣς τῶν ἔθνεα πολλὰ νεῶν ἄπο καὶ κλισιάων
ἠϊόνος προπάροιθε βαθείης ἐστιχόωντο
ἰλαδὸν εἰς ἀγορήν· μετὰ δέ σφισιν Ὄσσα δεδήει.

4 Vides descriptas apes a Virgilio opifices, ab Homero vagas: alter discursum et solam volatus varietatem, alter exprimit nativae artis officium. 5 In his quoque versibus Maro extitit locupletior interpres:

O socii, neque enim ignari sumus ante malorum,
O passi graviora, dabit deus his quoque finem.
Vos et Scyllaeam rabiem penitusque sonantes
Accestis scopulos, vos et Cyclopia saxa
Experti: revocate animos, maestumque timorem
Mittite: forsan et haec olim meminisse iuvabit.
Per varios casus
, et reliqua.
6 Ὠ φίλοι, οὐ γάρ πώ τι κακῶν ἀδαήμονές εἰμεν·
οὐ μὲν δὴ τόδε μεῖζον ἔπι κακὸν, ἢ ὅτε Κύκλωψ
εἴλει ἐνὶ σπῆϊ γλαφυρῷ κρατερῇφι βίῆφι·
ἀλλὰ καὶ ἔνθεν ἐμῇ ἀρετῇ βουλῇ τε νόῳ τε
ἐκφύγομεν· καί που τῶνδε μνήσεσθαι ὀϊω.

7 Ulixes ad socios unam commemoravit aerumnam: hic ad sperandam p418praesentis mali absolutionem gemini casus hortatur eventu. Deinde ille obscurius dixit:

Καί που τῶνδε μνήσεσθαι ὀϊω,

hic apertius:

Forsan et haec olim meminisse iuvabit

8 Sed et hoc quod vester adiecit solatii fortioris est. Suos enim non tantum exemplo evadendi sed et spe futurae felicitatis animavit, per hos labores non solum sedes quietas sed et regna promittens. 9 Hos quoque versus inspicere libet:

Ac veluti summis antiquam in montibus ornum
Cum ferro accisam crebrisque bipennibus instant
Eruere agricolae certatim: illa usque minatur
Et tremefacta comam concusso vertice nutat,
Vulneribus donec paulatim evicta supremum
Congemuit traxitque iugis avulsa ruinam
.
Ἤριπε δ᾽ ὡς ὅτε τις δρῦς ἤριπεν ἢ ἀχερωϊς
ἠὲ πίτυς βλωθρὴ, τήντ᾽ οὔρεσι τέκτονες ἄνδρες
ἐξέταμον πελέκεσσι νεήκεσι νήϊον εἶναι
.

Magno cultu vester difficultatem abscidendae arboreae molis expressit, verum nullo negotio Homerica arbor absciditur.

10 Haud segnis strato surgit Palinurus et omnes
Explorat ventos atque auribus aera captat:
Sidera cuncta notat tacito labentia caelo,
Arcturum Pliadasque Hyadas geminosque Triones,
Armatumque auro circumspicit Orionem
.
Αὐτὰρ ὁ πηδαλίῳ ἰθύνετο τεχνηέντως
ἥμενος· οὐδέ οἱ ὕπνος ἐπὶ βλεφάροισιν ἔπιπτε
Πληϊάδας τ᾽ ἐσορῶντι καὶ ὀψὲ δύοντα Βοώτην
ἄρκτον θ᾽ ἦν καὶ ἅμαξαν ἐπίκλησιν καλέουσιν,
ἥτ᾽ αὐτοῦ στρέφεται καὶ τ᾽ Ὠρίωνα δοκεύει
.

11 Gubernator qui explorat caelum crebro reflectere cervicem debet p419captando de diversis caeli regionibus securitatem sereni. Hoc mire et velut coloribus Maro pinxit. Nam quia Arcturus iuxta septentrionem est, Taurus vero in quo Hyades sunt, sed et Orion, in regione austri sunt, crebram cervicis reflexionem in Palinuro sidera consulente descripsit. 12 Arcturum, inquit: ecce intuetur partem septentrionis; deinde Pliadasque Hyadas: ecce ad austrum flectitur; geminosque Triones: rursus ad septentriones vertit aspectum; Armatumque auro circumspicit Orionem: iterum se ad austrum reflectit. Sed et verbo circumspicit varietatem saepe se vicissim convertentis ostendit. 13 Homerus gubernatorem suum semel inducit intuentem Pliadas, quae in australi regione sunt, semel Booten et Arcton, quae sunt in septentrionali polo.

14 Nec tibi diva parens, generis nec Dardanus auctor,
Perfide, sed duris genuit te cautibus horrens
Caucasus, Hyrcanaeque admorunt ubera tigres
.
Νηλεές· οὐκ ἄρα σοί γε πατὴρ ἦν ἱππότα Πηλεὺς,
οὐδὲ Θέτις μήτηρ· γλαυκὴ δέ σε τίκτε θάλασσα
.

15 Plene Virgilius non partionem solam, sicut ille quem sequebatur, sed educationem quoque nutricationis tamquam belualem et asperam criminatus est. Addidit enim de suo:

Hyrcanaeque admorunt ubera tigres

quoniam videlicet in moribus inolescendis magnam fere partem nutricis ingenium et natura lactis tenet, quae infusa tenero et mixta parentum semini adhuc recenti ex hac gemina concretione p420unam indolem configurat. 16 Hinc est quod providentia naturae similitudinem natorum atque gignentium ex ipso quoque nutricatu praeparans fecit cum ipso partu alimoniae copiam nasci. Nam postquam sanguis ille opifex in penetralibus suis omne corpus effinxit atque aluit, adventante iam partus tempore idem ad corporis materni superna conscendens in naturam lactis albescit, ut recens natis idem sit altor qui fuerat fabricator. 17 Quamobrem non frustra creditum est, sicut valeat ad fingendas corporis atque animi similitudines vis et natura seminis, non secus ad eandem rem lactis quoque ingenia et proprietates valere. 18 Neque in hominibus id solum sed in pecudibus quoque animadversum. Nam si ovium lacte haedi aut caprarum agni forsitan alantur, constat ferme in his lanam duriorem, in illis capillum gigni teneriorem. 19 In arboribus etiam et frugibus ad earum indolem vel detrectandam vel augendam maior plerumque vis et potestas est aquarum atque terrarum quae alunt quam ipsius quod iacitur seminis; ac saepe videas laetam nitentemque arborem, si in locum alterum transferatur, suco terrae deterioris elanguisse. Ad criminandos igitur mores defuit Homero quod Virgilius adiecit.

20 Non tam praecipites biiugo certamine campum
Corripuere, ruuntque effusi carcere currus: p421
Nec sic inmissis aurigae undantia lora
Concussere iugis, pronique in verbera pendent
.
Οἱ δ᾽ ὣς ἐν πεδίῳ τετράοροι ἄρσενες ἵπποι,
πάντες ἀφορμηθέντες ὑπὸ πληγῇσιν ἱμάσθλης,
ὑψόσ᾽ ἀειρόμενοι ῥίμφα πρήσσουσι κέλευθα
.

21 Graius poeta equorum tantum meminit flagro animante currentium, licet dici non possit elegantius quam quod adiecit ὑψόσ᾽ ἀειρόμενοι, quo expressit quantum natura dare poterat impetum cursus. 22 Verum Maro et currus de carcere ruentes et campos corripiendo praecipites mira celeritate descripsit, et accepto brevi semine de Homerico flagro pinxit aurigas concutientes lora undantia et pronos in verbera pendentes: nec ullam quadrigarum partem intactam reliquit, ut esset illi certaminis plena descriptio.

23Magno veluti cum flamma sonore
Virgea suggeritur costis undantis aeni,
Exsultantque aestu latices, furit intus aquae vis,
Fumidus atque alte spumis exuberat amnis.
Nec iam se capit unda: volat vapor ater ad auras
.
Ὡς δὲ λέβης ζεῖ ἔνδον, ἐπειγόμενος πυρὶ πολλῷ,
κνίσσῆ μελδόμενος ἁπαλοτρεφέος σιάλοιο,
πάντοθεν ἀμβολάδην, ὑπὸ δὲ ξύλα κάγκανα κεῖται·
ὣς τοῦ καλὰ ῥέεθρα πυρὶ φλέγετο, ζέε δ᾽ ὕδωρ
.

24 Graeci versus aeni continent mentionem multo igne ebullientis: et totum ipsum locum haec verba ornant, πάντοθεν ἀμβολάδην. Nam scaturigines ex omni parte emergentes sic eleganter expressit. 25 In Latinis versibus tota rei pompa descripta est, sonus flammae, et pro hoc quod ille dixerat: πάντοθεν ἀμβολάδην, exultantes p422aestu latices et amnem fumidum exuberantem spumis atque intus furentem: unius enim verbi non reperiens similem dignitatem, conpensavit quod deerat copiae varietate descriptionis. Adiecit post omnia:

Nec iam se capit unda

quo expressit quod semper usu evenit suppositi nimietate caloris. Bene ergo se habet poeticae tubae cultus omnia quae in hac re eveniunt conprehendens.

26 Portam, quae ducis imperio commissa, recludunt
Freti armis, ultroque invitant moenibus hostem.
Ipsi intus dextra ac laeva pro turribus adstant,
Armati ferro et cristis capita alta coruscis.
Quales aeriae liquentia flumina circum,
Sive Padi ripis Athesim seu propter amoenum,
Consurgunt geminae quercus intonsaque caelo
Attollunt capita et sublimi vertice nutant
.
27 Τὼ μὲν ἄρα προπάροιθε πυλάων ὑψηλάων
ἕστασαν, ὡς ὅτε τε δρύες οὔρεσιν ὑψικάρηνοι,
αἵτ᾽ ἄνεμον μίμνουσι καὶ ὑετὸν ἤματα πάντα,
ῥίζῆσιν μεγάλῆσι διηνεκέεσσ᾽ ἀραρυῖαι·
ὣς ἄρα τὼ χείρεσσι πεποιθότες ἠδὲ βίῆφι
μίμνον ἐπερχόμενον μέγαν ἄσιον, οὐδ᾽ ἐφέβοντο
.

28 Graeci milites Polypoetes et Leonteus stant pro portis, et inmobiles Asium advenientem hostem velut fixae arbores opperiuntur. Hactenus est Graeca descriptio. 29 Verum Virgiliana Bitian et Pandarum portam ultro recludere facit oblaturos hosti quod per vota quaerebat, ut compos castrorum fieret, per hoc futuros in hostium potestate: et geminos heroas modo turres vocat modo describit p423luce cristarum coruscos: nec arborum, ut ille, similitudinem praetermisit, sed uberius eam pulchriusque descripsit. 30 Nec hoc negaverim cultius a Marone prolatum:

Olli dura quies oculos et ferreus urguet
Somnus: in aeternam clauduntur lumina noctem
.
Ὣς ὁ μὲν ἔνθα πεσὼν κοιμήσατο χάλκεον ὕπνον.

XII.

1 In aliquibus par paene splendor amborum est, uti:

          — Spargit rara ungula rores
Sanguineos, mixtaque cruor calcatur arena
.
                               — Αἵματι δ᾽ ἄξων
νέρθεν ἅπας πεπάλακτο, καὶ ἄντυγες αἱ περὶ δίφρον,
ἃς ἄρ᾽ ἀφ᾽ ἱππείων ὁπλέων ῥαθάμιγγες ἔβαλλον
.

2              — Et luce coruscus ahena.
Αὐγὴ χαλκείη κορύθων ἀπὸ λαμπομενάων.

3Quaerit pars semina flammae.
Σπέρμα πυρὸς σώζων.

4 Indum sanguineo veluti violaverit ostro
Si quis ebur
.
Ὡς δ᾽ ὅτε τίς τ᾽ ἐλέφαντα γυνὴ φοίνικι μιήνῆ.

5                          — Si tangere portus
Infandum caput ac terris adnare necesse est:
Et sic fata Iovis poscunt, hic terminus haeret:
At bello audacis populi vexatus et armis,
Finibus extorris, conplexu avulsus Iuli,
Auxilium inploret, videatque indigna suorum
Funera: nec, cum se sub leges pacis iniquae
Tradiderit, regno aut optata luce fruatur,
Sed cadat ante diem mediaque inhumatus arena
.
6 Κλῦθι, Ποσείδαον γαιήοχε κυανοχαῖτα·
εἰ ἐτεόν γε σός εἰμι, πατὴρ δ᾽ ἐμὸς εὔχεαι εἶναι,
δὸς μὴ Ὀδυσσῆα πτολιπόρθιον οἴκαδ᾽ ἱκέσθαι,
υἱὸν λαέρτεω, Ἰθάκῆ ἔνι οἰκι᾽ ἔχοντα.
ἀλλ᾽ εἰ καὶ οἱ μοῖρα φίλους τ᾽ ἰδέειν καὶ ἰκέσθαι
οἶκον ἐς ὑψόφορον, καὶ ἑὴν ἐς πατρίδα γαῖαν,
p424
ὀψὲ κακῶς ἔλθοι, ὀλέσας ἀπὸ πάντας ἑταίρους,
νηὸς ἐπ᾽ ἀλλοτρίης, εὕροι δ᾽ ἐν πήματα οἴκῳ
.

7 Proxima Circaeae raduntur litora terrae:
Dives inaccessos ubi Solis filia lucos
Adsiduo resonat cantu, tectisque superbis
Urit odoratam nocturna in lumina cedrum,
Arguto tenues percurrens pectine telas
.
8 Ἤϊεν, ὄφρα μέγα σπέος ἴκετο. τῷ ἔνι νύμφη
ναῖεν ἐϋπλόκαμος, δεινὴ θεὸς, αὐδήεσσα.
πῦρ μὲν ἐπ᾽ ἐσχαρόφιν μέγα καίετο, τηλόσε δ᾽ ὀδμὴ
κέδρου τ᾽ εὐκεάτοιο θύου τ᾽ ἀνὰ νῆσον ὀδώδει,
δαιομένων· ἡ δ᾽ ἔνδον ἀοιδιάουσ᾽ ὀπὶ καλῇ
ἱστὸν ἐποιχομένη χρυσείῆ κερκίδ᾽ ὕφαινεν
.

9 Maeonio regi quem serva Licymnia furtim
Sustulerat vetitisque ad Troiam miserat armis
.
Βουκολίων δ᾽ ἦν υἱὸς ἀγαυοῦ λαομέδοντος,
πρεσβύτατος γενεῇ, σκότιον δέ ἑ γείνατο μήτηρ
.

10 Ille autem expirans: Non me, quicumque es, inulto
Victor nec longum laetabere: te quoque fata
Prospectant paria, atque eadem mox arva tenebis.
Ad quem subridens mixta Mezentius ira:
Nunc morere: ast de me divum pater atque hominum rex
.
11 ἄλλο δέ τοι ἐρέω, σὺ δ᾽ ἐνὶ φρεσὶ βάλλεο σῇσιν,
οὔ θην οὐδ᾽ αὐτὸς δηρὸν βέῆ, ἀλλά τοι ἤδη
ἄγχι παρέστηκεν θάνατος καὶ μοῖρα κραταιὴ, p425
χερσὶ δαμέντ᾽ ἀχιλῆος ἀμύμονος αἰακίδαο
.

et alibi:
Τὸν καὶ τεθνηῶτα προσηύδα δῖος Ἀχιλλεὺς·
Τέθναθι· κῆρα δ᾽ ἐγὼ τότε δέξομαι, ὁππότε κεν δὴ
ζεὺς ἐθέλῃ τελέσαι ἠδ᾽ ἀθάνατοι θεοὶ ἄλλοι
.

12 Qualis, ubi aut leporem aut candenti corpore cygnum
Sustulit alta petens pedibus Iovis armiger uncis,
Quaesitum aut matri multis balatibus agnum
Martius a stabulis rapuit lupus: undique clamor
Tollitur: invadunt et fossas aggere conplent
.
13 Οἴμησεν δὲ ἀλεὶς, ὥστ᾽ αἰετὸς ὑψιπετήεις
ὅστ᾽ εἴσιν πεδίονδε διὰ νεφέων ἐρεβεννῶν
ἀρπάξων ἢ ἄρν᾽ ἁπαλὴν ἢ πτῶκα λαγωόν·
ὢς Ἕκτωρ οἴμησε τινάσσων φάσγανον ὀξύ
.

XIII.

1 Et quia non est erubescendum Virgilio si minorem se Homero vel ipse fateatur, dicam in quibus mihi visus sit gracilior auctore.

2 Tunc caput orantis nequicquam et multa parantis
Dicere deturbat terrae, truncumque reliquit
.

Hi duo versus de illo translati sunt:

Φθέγγομένου δ᾽ ἄρα τοῦδε κάρη κονίῆσιν ἐμίχθη.

Vide nimiam celeritatem salvo pondere: ad quam non potuit conatus Maronis accedere. 3 In curuli certamine Homerus alterum currum paululum antecentem et alterum paene coniunctum sequendo qua luce signavit? p426

Πνοιῇ δ᾽ Εὐμήλοιο μετάφρενον ἠδέ καὶ ὤμους
θέρμετ᾽· ἐπ᾽ αὐτῷ γὰρ κεφαλὰς καταθέντε πετέσθην·
At iste:
Humescunt spumis flatuque sequentum.

4 Mirabilior est celeritas consequentis priorem in cursu pedum apud eundem vatem:

Ἴχνια ποσσὶν ἔτυπτε πάρος κόνιν ἀμφιχυθῆναι.

Est autem huius versus hic sensus: Si per solum pulvereum forte curratur, ubi pes fuerit de terra a currente sublatus, vestigium sine dubio signatum videtur: et tamen celerius cogitatione pulvis qui ictu pedis fuerat excussus vestigio superfunditur. 5 Ait ergo divinus poeta ita proximum fuisse qui sequebatur, ut occuparet antecedentis vestigium antequam pulvis ei superfunderetur: at hic vester idem significare cupiens quid ait?

Calcemque terit iam calce Diores.

6 Vide et in hoc Homeri cultum:

Κεῖτ᾽ ἀποδοχμώσας πλατὺν αὐχένα.

Iste ait:

Cervicem inflexam posuit

7 Hos quoque versus, si videtur, conparemus:

ἂρματα δ᾽ ἄλλοτε μὲν χθονὶ πίλνατο πουλυβοτείρῆ,
ἄλλοτε δ᾽ ἀϊξασκε μετήορα
.
Iamque humiles, iamque elati sublime videntur
Aera per tenerum ferri
.
8 Πασάων δ᾽ ὑπὲρ ἥγε κάρη ἔχει ἠδὲ μέτωπα.
Ingrediensque deas supereminet omnes. p427

9  Ὑμεῖς γὰρ θεαί ἐστε, πάρεστέ τε ἴστε τε πάντα.
Et meministis enim, divae, et memorare potestis.

10 Clamores simul horrendos ad sidera tollit:
Qualis mugitus, fugit cum saucius aram
Taurus et incertam excussit cervice securim
.
Αὐτὰρ ὁ θυμὸν ἄϊσθε καὶ ἤρυγεν, ὡς ὅτε ταῦρος
ἤρυγεν ἑλκόμενος Ἑλικώνιον ἀμφὶ ἄνακτα,
κούρων ἑλκόντων· γάνυται δέ τε τοῖς Ἐνοσίχθων
.

11 Inspecto hic utriusque filo quantam distantiam deprehendes? Sed nec hoc minus eleganter, quod de tauro ad sacrificium tracto loquens meminit et Apollinis: Ἑλικώνιον ἀμφὶ ἄνακτα. Sed et Neptuni meminit: Γάνυται δέ τε τοῖς Ἐνοσίχθων. His autem duobus praecipue rem divinam fieri tauro testis est ipse Virgilius:

Taurum Neptuno, taurum tibi, pulcher Apollo.
12 In segetem veluti cum flamma furentibus Austris
Incidit, aut rapidus montano flumine torrens
Sternit agros, sternit sata laeta boumque labores,
Praecipitesque trahit silvas, stupet incscius alto
Accipiens sonitum saxi de vertice pastor
.
Ὡς δ᾽ ὅτε πῦρ ἀϊδηλον ἐν ἀξύλῳ ἐμπέσῆ ὕλῆ,
πάντη τ᾽ εἰλυφόων ἄνεμος φέρει, οἱ δέ τε θάμνοι
πρόῤῥιζοι πίπτουσιν ἐπειγόμενοι πυρὸς ὁρμῇ
.— p428
13 Θῦνε γὰρ ἀμπεδίον, ποταμῷ πλήθοντι ἐοικὼς
χειμάῤῥῳ, ὅστ᾽ ὦκα ῥέων ἐκέδασσε γεφύρας·
τὸν δ᾽ οὔτ᾽ ἄρ τε γέφυραι ἐεργμέναι ἰσχανόωσιν,
οὔτ᾽ ἄρα ἕρκεα ἴσχει ἀλωάων ἐριθηλέων,
ἐλθόντ᾽ ἐξαπίνης, ὅτ᾽ ἐπιβρίσῆ Διὸς ὄμβρος·
πολλὰ δ᾽ ὑπ᾽ αὐτοῦ ἔργα κατήριπε κάλ᾽ αἰζηῶν·
ὣς ὑπὸ Τυδείδῆ πυκιναὶ κλονέοντο φάλαγγες
.

14 Et duas parabolas temeravit, ut unam faceret, trahens hinc ignem inde torrentem, et dignitatem neutrius inplevit.

Adversi rupto ceu quondam turbine venti
Confligunt, Zephyrusque Notusque et laetus Eois
Eurus equis: stridunt silvae, saevitque tridenti
Spumeus atque imo Nereus ciet aequora fundo
.
Ὡς δ᾽ ἄνεμοι δύο πόντον ὀρίνετον ἰχθυόεντα,
Βορέης καὶ ζέφυρος, τώ τε Θρῄκηθεν ἄητον,
ἐλθόντ᾽ ἐξαπίνης· ἄμυδις δέ τε κῦμα κελαινὸν
κορθύεται, πολλὸν δὲ παρὲξ ἅλα φῦκος ἔχευαν
,

15 et alibi:
Ὡς δ᾽ Εὖρός τε Νότος τ᾽ ἐριδαίνετον ἀλλήλοιϊν
οὔρεος ἐν βήσσῆς, βαθέην πελεμιζέμεν ὕλην,
φηγόν τε μελίην τε τανύφλοιόν τε κράνειαν,
αἵτε πρὸς ἀλλήλας ἔβαλον τανυήκεας ὄξους
ἠχῇ θεσπεσίῆ, πάταγος δέ τε ἀγνυμενάων·
ὣς Τρῶες καὶ ἀχαιοὶ ἐπ᾽ ἀλλήλοισι θορόντες
δῄουν, οὐδ᾽ ἕτεροι μνώοντ᾽ ὀλοοῖο φόβοιο
.

Idem et hic vitium quod superius incurrit de duabus Graecis parabolis unam dilucidius construendo. p429

16 Prosequitur surgens a puppi ventus euntes.
Ἡμῖν δ᾽ αὖ κατόπισθε νεὼς κυανοπρώροιο
ἴκμενον οὖρον ἵει, πλησίστιον, ἐσθλὸν ἑταῖρον
.

Quod noster dixit κατόπισθε νεὼς, vester ait surgens a puppi satis decore: sed excellunt epitheta quae tot et sic apta vento noster inposuit.

17 Visceribus miserorum et sanguine vescitur atro.
Vidi egomet, duo de numero cum corpora nostro
Prensa manu magna medio resupinus in antro
Frangeret ad saxum
.
ἀλλ᾽ ὅγ᾽ ἀναϊξας ἑτάροις ἐπὶ χεῖρας ἴαλλεν·
σύν τε δύω μάρψας, ὥστε σκύλακας, ποτὶ γαίῆ
κόπτ᾽· ἑκ δ᾽ ἐγκέφαλος χαμάδις ῥέε, δεῦε δὲ γαῖαν.
τοὺς δὲ διαμελεϊστὶ ταμὼν ὡπλίσσατο δόρπον·
ἤσθιε δ᾽ ὥστε λέων ὀρεσίτροφος, οὐδ᾽ ἀπέλειπεν
ἔγκατά τε σάρκας τε καὶ ὀστέα μυελόεντα.
ἡμεῖς δὲ κλαίοντες ἀνεσχέθομεν Διῒ χεῖρας
.

Narrationem facti nudam et brevem Maro posuit: contra Homerus πάθος miscuit, et dolore narrandi invidiam crudelitatis aequavit.

18 Hic et Aloidas geminos inmania vidi
Corpora, qui manibus magnum rescindere caelum
Adgressi superisque Iovem detrudere regnis
.
Ὦτόν τ᾽ ἀντίθεον τηλέκλειτόν τ᾽ Ἐφιάλτην
τοὺς δὴ μηκίστους θρέψε ζείδωρος ἄρουρα,
καὶ πολὺ καλλίστους, μετά γε κλυτὸν Ὠρίωνα·
ἐννέωροι γὰρ τοίγε καὶ ἐννεαπήχεες ἦσαν
εὖρος, ἀτὰρ μῆκός γε γενέσθην ἐννεόργυιοι.
οἵ ῥα καὶ ἀθανάτοισιν ἀπειλήτην ἐν Ὀλύμπῳ
φυλόπιδα στήσειν πολυάϊκος πολέμοιο·
Ὄσσαν ἐπ᾽ Οὐλύμπῳ μέμασαν θέμεν, αὐτὰρ ἐπ᾽ Ὄσσῆ
Πήλιον εἰνοσίφυλλον, ἵν᾽ οὐρανὸς ἀμβατὸς εἴη
.

19 Homerus magnitudinem corporum alto latoque dimensus est et p430verborum ambitu membra depinxit: vester ait inmania corpora, nihilque ulterius adiecit, mensurarum nomina non ausus attingere. Ille de construendis montibus conatum insanae molitionis expressit: hic adgressos rescindere caelum dixisse contentus est. Postremo locum loco si conpares, pudendam invenies differentiam.

20 Fluctus uti primo coepit cum albescere ponto:
Paulatim sese tollit mare et altius undas
Erigit, inde imo consurgit ad aethera fundo
.
Ὡς δ᾽ ὅτ᾽ ἐν αἰγιαλῷ πολυηχέϊ κῦμα θαλάσσης
ὄρνυτ᾽ ἐπασσύτερον ζεφύρου ὑποκινήσαντος·
πόντῳ μὲν τὰ πρῶτα κορύσσεται, αὐτὰρ ἔπειτα
χέρσῳ ῥηγνύμενον μεγάλα βρέμει, ἀμφὶ δέ τ᾽ ἄκρας
κυρτὸν ἐὸν κορυφοῦται, ἀποπτύει δ᾽ ἁλὸς ἄχνην
.

21 Ille cum marino motu et litoreos fluctus ab initio describit, hoc iste praetervolat. Deinde quod ait ille: Πόντῳ μὲν τὰ πρῶτα κορύσσεται, Maro ad hoc vertit: Paulatim sese tollit mare. Ille fluctus incremento suo ait in sublime curvatos litoribus inlidi, et asperginem collectae sordis expuere, quod nulla expressius pictura signaret: vester mare a fundo ad aethera usque perducit.

22 Dixerat: idque ratum Stygii per flumina fratris,
Per pice torrentes atraque voragine ripas
Adnuit, et totum nutu tremefecit Olympum
.
Ἦ, καὶ κυανέῆσιν ἐπ᾽ ὀφρύσι νεῦσε Κρονίων·
ἀμβρόσιαι δ᾽ ἄρα χαῖται ἐπεῤῥώσαντο ἄνακτος,
κρατὸς ἀπ᾽ ἀθανάτοιο· μέγαν δ᾽ ἐλέλιζεν Ὄλυμπον. —
Καὶ τὸ κατειβόμενον Στυγὸς ὕδωρ, ὅστε μέγιστος
ὅρχος δεινότατος τε πέλει μακάρεσσι θεοῖσιν.

23 Phidias, cum Iovem Olympium fingeret, interrogatus, de quo exemplo divinam mutuaretur effigiem, respondit archetypum Iovis in his se tribus Homeri versibus invenisse: p431

Ἦ, καὶ κυανέῆσιν ἐπ᾽ ὀφρύσι νεῦσε Κρονίων·
ἀμβρόσιαι δ᾽ ἄρα χαῖται ἐπεῤῥώσαντο ἄνακτος,
κρατὸς ἀπ᾽ ἀθανάτοιο· μέγαν δ᾽ ἐλέλιζεν Ὄλυμπον
.

Nam de superciliis et crinibus totum se Iovis vultum collegisse. Quod utrumque videtis a Virgilio praetermissum. Sane concussum Olympum nutus maiestate non tacuit: iusiurandum vero ex alio Homeri loco sumpsit, ut translationis sterilitas hac adiectione conpensaretur.

24 Ora puer prima signans intonsa iuventa.
Πρῶτον ὑπηνήτῆ, τοῦπερ χαριεστάτη ἥβη.

Praetermissa gratia incipientis pubertatis, τοῦπερ χαριεστάτη ἥβη, minus gratiam fecit Latinam descriptionem.

25 Ut fera, quae densa venantum septa corona
Contra tela furit seseque haud nescia morti
Iniicit et saltu supra venabula fertur
.
Πηλείδης δ᾽ ἑτέρωθεν ἐναντίος ὦρτο, λέων ὣς
σίντης, ὅν τε καὶ ἄνδρες ἀποκτάμεναι μεμάασιν
ἀγρόμενοι, πᾶς δῆμος· ὁ δὲ πρῶτον μὲν ἀτίζων
ἔρχεται, ἀλλ᾽ ὅτε κέν τις ἀρηϊθόων αἰζηῶν
δουρὶ βάλη, ἐάλη τε χανὼν περί τ᾽ ἀφρὸς ὀδόντας
γίγνεται, ἐν δέ τέ οἱ κραδίῆ στένει ἄλκιμον ἦτορ,
οὐρῇ δὲ πλευρὰς τε καὶ ἰσχία ἀμφοτέρωθεν
μαστίεται, ἑὲ δ᾽ αὐτὸν ἐποτρύνει μαχέεσθαι·
γλαυκιόων δ᾽ ἰθὺς φέρεται μένει, ἤν τινα πέφνῆ
ἀνδρῶν, ἢ αὐτὸς φθίεται πρώτῳ ἐν ὁμίλῳ·
ὣς ἀχιλῆ᾽ ὤτρυνε μένος καὶ θυμὸς ἀγήνωρ
ἀντίον ἐλθέμεναι μεγαλήτορος Αἰνείαο
.

26 Videtis in angustum Latinam parabolam sic esse contractam, ut nihil possit esse ieiunius: Graecam contra et verborum et rerum copia pompam vera venationis inplesse. In tanta ergo differentia paene erubescendum est conparare.

27 Haud aliter Troianae acies aciesque Latinae
Concurrunt: haeret pede pes, densusque viro vir.

Ὣς ἄραρον κόρυθές τε καὶ ἀσπίδες ὀμφαλόεσσαι, p432
 ἀσπὶς ἄρ᾽ ἀσπίδ᾽ ἔρειδε, κόρυς κόρυν, ἀνέρα δ᾽ ἀνήρ.

Quanta sit differentia utriusque loci lectori aestimandum relinquo.

28 Utque volans alte ruptum cum fulva draconem
Fert aquila inplicuitque pedes atque unguibus haesit:
Saucius at serpens sinuosa volumina versat,
Adrectisque horret squamis et sibilat or
Arduus insurgens: illa haud minus urguet obunco
Luctantem rostro, simul aethera verberat alis.

29 Ὄρνις γάρ σφιν ἐπῆλθε περησέμεναι μεμαῶσιν,
αἰετὸς ὑψιπέτης, ἐπ᾽ ἀριστερὰ λαὸν ἐέργων,
φοινήεντα δράκοντα φέρων ὀνύχεσσι πέλωρον,
ζωὸν ἔτ᾽ ἀσπαίροντα· καὶ οὔπω λήθετο χάρμης.
κόψε γὰρ αὐτὸν ἔχοντα κατὰ στῆθος παρὰ δειρὴν
ἰδνωθεὶς ὀπίσω· ὁ δ᾽ ἀπὸ ἕθεν ἧκε χαμᾶζε,
ἀλγήσας ὀδυνῆσι, μέσῳ δ᾽ ἐνὶ χάββαλ᾽ ὁμίλῳ·
αὐτὸς δὲ κλάγξας πέτετο πνοιῇς ἀνέμοιο.

30 Virgilius solam aquilae praedam refert, nec Homericae aquilae nomen advertit, quae et sinistra veniens vincentium prohibebat accessum et accepto a captivo serpente morsu praedam dolore deiecit, factoque tripudio sollistimo cum clamore dolorem testante praetervolat: quibus omnibus victoriae praevaricatio significabatur. p433His praetermissis, quae animam parabolae dabant, velut exanimum in Latinis versibus corpus remansit.

31 Parva metu primo, mox sese attollit in auras,
Ingrediturque solo et caput inter nubila condit.

Ἥτ᾽ ὀλίγη μὲν πρῶτα κορύσσεται, αὐτὰρ ἔπειτα
οὐρανῷ ἐστήριζε κάρη καὶ ἐπὶ χθονὶ βαίνει.

Homerus Ἕριν, hoc est contentionem, a parvo dixit incipere, et postea in incrementum ad caelum usque subcrescere. Hoc idem Maro de Fama dixit, sed incongrue. 32 Neque enim aequa sunt augmenta contentionis et famae, quia contentio, etsi usque ad mutuas vastationes ac bella processerit, adhuc contentio est, et manet ipsa quae crevit, fama vero cum in inmensum prodit, fama esse iam desinit, et fit notio rei iam cognitae. Quis enim iam famam vocet, cum res aliqua a terra in caelum nota sit? Deinde nec ipsam hyperbolen potuit aequare. Ille caelum dixit, hic auras et nubila. 33 Haec autem ratio fuit non aequandi omnia quae ab auctore transcripsit, quod in omni operis sui parte alicuius Homerici loci imitationem volebat inserere, nec tamen humanis viribus illam divinitatem ubique poterat aequare, ut in illo loco quem volo omnium nostrum iudicio in commune pensari. 34 Minerva Diomedi suo pugnanti dumtaxat flammarum addit ardorem, et inter hostium caedes fulgor capitis vel armorum pro milite minatur:

Δαῖέ οἱ ἐκ κόρυθός τε καὶ ἀσπίδος ἀκάματον πῦρ.

35 Hoc miratus supra modum Virgilius inmodice est usus. Modo enim ita de Turno dicit: p434

                               — Tremunt sub vertice cristae
Sanguineae, clypeoque micantia fulmina mittunt
:
modo idem ponit de Aenea:
Ardet apex capiti, cristisque ac vertice flamma
Funditur, et vastos umbo vomit aereus ignes
.

Quod quam inportune sit positum hinc apparet quod necdum pugnabat Aeneas, sed tantum in navi veniens apparebat. 36 Alio loco:

Cui triplici crinita iuba galea alta Chimaeram
Sustinet Aetnaeos efflantem faucibus ignes.

Quid, quod Aeneas recens adlatis armis a Vulcano et in terra positis miratur

Terribilem cristis galeam flammasque vomentem?

37 Vultis aliam fruendi aviditatem videre? Loci huius, cuius supra meminimus, fulgore correptus,

Ἦ, καὶ κυανέῆσιν ἐπ᾽ ὀφρύσι νεῦσε Κρονίων·
ἀμβρόσιαι δ᾽ ἄρα χαῖται ἐπεῤῥώσαντο ἄνακτος,
κρατὸς ἀπ᾽ ἀθανάτοιο· μέγαν δ᾽ ἐλέλιζεν Ὄλυμπον.

sero voluit loquenti Iovi adsignare parem reverentiam. 38 Nam cum et in primo volumine et in quarto et in nono loquatur quaedam Iuppiter sine tumultu, denique post Iunonis et Veneris iurgium

Infit. Eo dicente deum domus alta silescit,
Et tremefacta solo tellus, silet arduus aether:
Tum Zephyri posuere, premit placida aequora pontus
,

tamquam non idem sit qui locutus sit paulo ante sine ullo mundi totius obsequio. 39 Similis inportunitas est in eiusdem Iovis lance, quam ex illo loco sumpsit:

Καὶ τότε δὴ χρύσεια πατὴρ ἐτίτηνε τάλαντα.

Nam cum iam de Turno praedixisset Iuno: p435

Nunc iuvenem inparibus videre video concurrere fatis,
Parcarumque dies et lux inimica propinquat
,

manifestumque esset Turnum utique periturum, sero tamen

Iuppiter ipse duas aequato examine lances
Sustinet, et fata inponit diversa duorum
.

40 Sed haec et talia ignoscenda Virgilio, qui studii circa Homerum nimietate excedit modum. Et re vera non poterat non in aliquibus minor videri, qui per omnem poesim suam hoc uno est praecipue usus archetypo. Acriter enim in Homerum oculos intendit, ut aemularetur eius non modo magnitudinem sed et simplicitatem et praesentiam orationis et tacitam maiestatem. 41 Hinc diversarum inter heroas suos personarum varia magnificatio, hic deorum interpositio, hic auctoritas fabulosorum, hinc affectuum naturalis expressio, hinc monumentorum persecutio, hinc parabolarum exaggeratio, hinc torrentis orationis sonitus, hinc rerum singularum cum splendore fastigium.

XIV.

1 Adeo autem Virgilio Homeri dulcis imitatio est, ut et in versibus vitia quae a nonnullis inperite reprehenduntur imitatus sit, eos dico quos Graeci vocant ἀκεφάλους λαγαροὺς ὑπερκαταληκτικούς, quos hic quoque Homericum stilum adprobans non refugit, 2 ut sunt apud ipsum ἀκέφαλοι: p436

Arietat in portas, —
Parietibus textum caecis iter, et similia,

3 λαγαροὶ autem, qui in medio versu breves syllabas pro longis habent:

                         — Et duros obice postes.
Concilium ipse pater et magna incepta Latinus.

4  Ὑπερκαταληκτικοὶ syllaba longiores sunt:

Quin protinus omnia,
et:
Vulcano decoquit humorem,
et:
Spumas miscent argenti vivaque sulphura,
et:
Arbutus horrida.

5 Sunt apud Homerum versus vulcis ac rasis similes et nihil differentes ab usu loquendi. Hos quoque tamquam heroice incomptos adamavit:

Ἵππους δὲ ξανθὰς ἑκατὸν καὶ πεντήκοντα,
πάσας θηλείας.

Omnia vincit Amor, et nos cedamus Amori, —
p437 Nudus in ignota, Palinure, iacebis harena.

6 Sunt amoenae repetitiones, quas non fugit:

                         — Ἅτε παρθένος ἠϊθεός τε,
παρθένος ἠϊθεός τ᾽ ὀαρίζετον ἀλλήλοιϊν.

Pan etiam Arcadia mecum si iudice certet,
Pan etiam Arcadia dicet se iudice victum.

7 Homerica quoque epitheta quantum sit ammiratus imitando confessus est: Μοιρηγενὲς ὀλβιόδαιμον, — Χαλκεοθωρήκων, ἀτὰρ ἀσπίδες ὀμφαλόεσσαι, — Θωρήκων τε νεοσμήκτων, — Κυανοχαῖτα Ποσειδάων, — Διὸς νεφεληγερέταο, — Οὔρεά τε σκιόεντα θάλασσά τε ἠχήεσσα, — Κύαμοι κυανόχροες, et mille talium vocabulorum, quibus velut sideribus micat divini carminis variata maiestas. 8 Ad haec a vestro respondetur: Malesuada fames, — Auricomi rami, — Centumgeminus Briareus. Adde et fumiferam noctem et quicquid in singulis paene versibus diligens lector agnoscit. 9 Saepe Homerus inter narrandum velut ad aliquem dirigit orationem:

Ἔνθ᾽ οὐκ ἂν βρίζοντα ἴδοις ἀγαμέμνονα δῖον,
et:
Φαίης κεν ζάκοτόν τινα ἔμμεναι, ἄφρονά θ᾽ αὕτως.

10 Nec hoc Virgilius praetermisit:

Migrantes cernas totaque ex urbe ruentes
p438et:
Totumque instructo Marte videres
Fervere Leucaten,
et:
Pelago credas innare revulsas
Cycladas
,
et:
Studio incassum videas gestire lavandi.

11 Item divinus ille vates res vel paulo vel multo ante transactas oportune ad narrationis suae seriem revocat, ut et historicum stilum vitet non per ordinem digerendo quae gesta sunt, nec tamen praeteritorum nobis notitiam subtrahat. 12 Theben Asiae civitatem aliasque plurimas Achilles antequam irasceretur everterat: sed Homeri opus ab Achillis ira sumpsit exordium. Ne igitur ignoraremus quae prius gesta sunt, fit eorum tempestiva narratio:

Ὠιχόμεθ᾽ ἐς Θήβην ἱερὴν πόλιν Ἠετίωνος,
τὴν δὲ διεπράθομέν τε καὶ ἤγομεν ἐνθάδε πάντα,
et alibi:
Δώδεκα δὴ σὺν νηυσὶ πόλεις ἀλάπαξ᾽ ἀνθρώπων,
πεζὸς δ᾽ ἕνδεκά φημι κατὰ Τροίην ἐρίβωλον.

13 Item, ne ignoraremus quo duce classis Graecorum ignotum sibi Troiae litus invenerit, cum de Calchante quereretur, ait:

Καὶ νήεσσ᾽ ἡγήσατ᾽ ἀχαιῶν Ἴλιον εἴσω
ἦν διὰ μαντοσύνην, τήν οἱ πόρε Φοῖβος Ἀπόλλων.

Et ipse Calchas narrat omen quod Graecis navigantibus de serpente passerum populatore contigerit, ex quo denuntiatum est exercitum annos decem in hostico futurum. 14 Alio loco senex, id est referendis fabulis amica et loquax aetas, res refert vetustas:

Ἤδη γάρ ποτ᾽ ἐγὼ καὶ ἀρείοσιν ἠέπερ ὑμῖν
ἀνδράσιν ὡμίλησα
, et reliqua,
p439et alibi:
Αἴθ᾽ ὣς ἡβώοιμι, βίη δέ μοι ἔμπεδος εἴη, et sequentia.
15 Virgilius omne hoc genus pulcherrime aemulatus est.
Nam memini Hesionae visentem regna sororis
Laomedontiaden Priamum
,
et:
Atque equidem memini Teucrum Sidona venire
et:
Qualis eram cum primam aciem Praeneste sub ipsa
Stravi
,

et de furto vel poena Caci tota narratio. 16 Nec vetustissima tacuit, quin et ipsa notitiae nostrae auctoris sui imitator ingereret:

Namque ferunt luctu Cygnum Phaethontis amati
et similia.

XV.

1 Ubi vero enumerantur auxilia, quem Graeci catalogum vocant, eundem auctorem suum conatus imitari in nonnullis paululum a gravitate Homerica deviavit. 2 Primum quod Homerus praetermissis Athenis ac Lacedaemone vel ipsis Mycenis, unde erat rector exercitus, Boeotiam in catalogi sui capite locavit, non ob loci aliquam dignitatem, sed notissimum promuntorium ad exordium sibi enumerationis elegit, 3 unde progrediens modo mediterranea modo maritima iuncta describit, inde rursus ad utrumque situm cohaerentium locorum disciplina describentis velut iter agentis accedit, nec ullo saltu cohaerentiam regionum in libro suo hiare permittit, sed hoc viandi more procedens redit unde digressus est, et ita finitur quicquid enumeratio eius amplectitur: 4 contra Virgilius nullum in commemorandis regionibus ordinem servat, sed locorum seriem saltibus lacerat. Adducit primum Clusio p440et Cosis Massicum: Abas hunc sequitur manu Populoniae Ilvaeque comitatus: post hos Asilan miserunt Pisae, quae in quam longinqua sint Etruriae parte notius est quam ut annotandum sit: inde mox redit Caere et Pyrgos et Graviscas, loca urbi proxima, quibus ducem Asturem dedit: hinc rapit illum Cinirus ad Liguriam, Ocnus Mantuam. 5 Sed nec in catalogo auxiliorum Turni, si velis situm locorum mente percurrere, invenies illum continentiam regionum secutum. 6 Deinde Homerus omnes quos in catalogo enumerat etiam pugnantes vel prospera vel sinistra sorte commemorat: et, cum vult dicere occisos quos catalogo non inseruit, non hominis sed multitudinis nomen inducit: et quotiens multam necem significare vult, messem hominum factam dicit, nulli certum nomen facile extra catalogum vel addens in acie vel detrahens. 7 Sed Maro vester anxietatem huius observationis omisit. Nam et in catalogo nominatos praeterit in bello et alios nominat ante non dictos. Sub Massico duce mille manus iuvenum venisse dixit qui moenia Clusi

Quique Cosas liquere
deinde Turnus navi fugit,
Qua rex Clusinis advectus Osinius oris

p441 quem Osinium numquam antea nominavit: et nunc ineptum est regem sub Massico militare. 8 Praeterea nec Massicus nec Osinius in bello penitus apparent: sed et illi quos dicit fortemque Gyam fortemque Serestum, pulcher quoque Aquiculus, et Mavortius Haemon, et fortissimus Umbro, et Virbius Hippolyti proles pulcherrima bello, nullum locum inter pugnantium agmina vel gloriosa vel turpi commemoratione meruerunt. 9 Astur itemque Cupavo et Cinirus, insignes Cygni Phaethontisque fabulis, nullam pugnae operam praestant, cum Alesus et Sacrator ignotissimi pugnent, et Atinas ante non dictus. 10 Deinde in his quos nominat fit saepe apud ipsum incauta confusio. In nono:

Corinaeum sternit Asilas,

deinde in duodecimo Ebusum Corinaeus interficit:

Obvius ambustum torrem Corinaeus ab ara
Corripit et venienti Ebuso plagamque ferenti
Occupat os.

11 Sic et Numam quem Nisus occidit postea Aeneas persequitur:

Persequitur fortemque Numam.

Camertem in decimo Aeneas sternit: at in duodecimo p442

Iuturna formam adsimulata Camertae.

12 Chlorea in undecimo occidit Camilla, in duodecimo Turnus. Palinurus Iasides et Iapyx Iasides quaero an fratres sint. Hyrtacides est Hippocoon, et *Nisus,

Hyrtacides *comitem Aeneae quem miserat Ida.

13 Sed potuerunt duo unum nomen habuisse. Ubi est illa in his casibus Homeri cautio? Apud quem cum duo Aiaces sint, modo dicit: Τελαμώνιος αἴας, modo: Ὀϊλῆος ταχὺς αἴας, item alibi: Ἶσον θυμὸν ἔχοντε ὁμώνυμοι: nec desinit quos iungit nomine insignibus separare, ne cogatur lector suspiciones de varietate appellationis agitare. Deinde in catalogo suo curavit Virgilius vitare fastidium, quod Homerus alia ratione non cavit eadem figura saepe repetita:

p443 Οἳ δ᾽ ἀσπληδόν᾽ ἔναιον, —
Οἳ δ᾽ Εὔβοιαν ἔχον, —
Οἳ τ᾽ ἄργος τ᾽ εἶχον Τίρυνθά τε, —
Οἳ τ᾽ εἶχον κοιλὴν Λακεδαίμονα κατώεσσαν.

15 Hic autem variat, velut dedecus aut crimen vitans repetitionem:

Primus init bellum Tyrrhenis asper ab oris, —
Filius huic iuxta Lausus, —
Post hoc insignem fama per gramina currum, —
Tum gemini fratres, —
Nec Praenestinae fundator, —
At Messapus equum domitor, —
Ecce Sabinorum prisco de sanguine, —
Hic Agamemnonius, —
Et te montosae, —
Quin et Marrubia venit de gente sacerdos, —
Ibat et Hippolyti proles.

16 Has copias fortasse putat aliquis divinae illi simplicitati praeferendas: sed nescio quo modo Homerum repetitio illa unice decet, et est genio antiqui poetae digna enumerationique conveniens, quod in loco, mera nomina relaturus, non incurvavit se neque minute torsit deducendo stilum per singulorum varietates, sed stat in consuetudine percensentium, tamquam per aciem dispositos enumerans, quod non aliis quam numerorum fit vocabulis. 17 Et tamen egregie, ubi oporteret, de nominibus ducum variat:

Αὐτὰρ Φωκήων Σχεδίος καὶ Ἐπίστροφος ἦρχον, —
Λοκρῶν δ᾽ ἡγεμόνευεν Ὀϊλῆος ταχὺς αἴας, —
Νιρεὺς δ᾽ αὖ Σύμηθεν ἄγεν τρεῖς νῆας ἐϊσας.

18 Illam vero enumerationis congestionem apud Homerum Maro ammiratus ita expressit, ut paene eum dixerim elegantius transtulisse.

Οἱ Κνωσσόν τ᾽ εἶχον Γόρτυνά τε τειχιόεσσαν, p444
Λύκτον Μίλητόν τε καὶ ἀργινόεντα Λύκαστον
Φαιστόν τε
, et similia.

19 Ad quod exemplum illa Virgiliana sunt:

Agmina densentur campis, Argivaque pubes
Auruncaeque manus Rutuli veteresque Sicani,
Stant Gauranae acies et picti scuta Labici:
Qui saltus, Tiberine, tuos sacrumque Numici
Litus arant Rutulosque exercent vomere colles
Circaeumque iugum: quis Iuppiter Anxuris arvis
Praesidet
, et cetera.

XVI.

1 Uterque in catalogo suo post difficilium rerum vel nominum narrationem infert fabulam cum versibus amoenioribus, ut lectoris animus recreetur. Homerus inter enumeranda regionum et urbium nomina facit locum fabulis quae horrorem satietatis excludant:

2 Καὶ Πτελεὸν καὶ Ἕλος καὶ Δώριον· ἔνθά τε Μοῦσαι
ἀντόμεναι, Θάμυριν τὸν Θρήϊκα παῦσαν ἀοιδῆς,
Οἰχαλίηθεν ἰόντα, παρ᾽ Εὐρύτου Οἰχαλιῆος·
στεῦτο γὰρ εὐχόμενος νικησέμεν, εἴπερ ἂν αὐταὶ
Μοῦσαι ἀείδοιεν, κοῦραι Διὸς αἰγιόχοιο·
αἱ δὲ χολωσάμεναι πηρὸν θέσαν, αὐτὰρ ἀοιδὴν
θεσπεσίην ἀφέλοντο, καὶ ἐκλέλαθον κιθαριστύν,
3 et alibi:
Τῶν μὲν Τληπόλεμος δουρικλυτὸς ἡγεμόνευεν,
ὃν τέκεν ἀστυόχεια βίῆ Ἡρακληείῆ,
τὴν ἄγετ᾽ ἐξ Ἐφύρης ποταμοῦ ἄπο Σελλήεντος, p445
πέρσας ἄστεα πολλὰ Διοτρεφέων αἰζηῶν.
Τληπόλεμος δ᾽ ἐπεὶ οὖν τράφ᾽ ἐνὶ μεγάρῳ εὐπήκτῶ,
αὐτίκα πατρὸς ἑοῖο φίλον μήτωρα κατέκτα,

4 et reliqua, quibus protraxit iocunditatem. Virgilius in hoc secutus est auctorem in priore catalogo modo de Aventino modo de Hippolyto fabulatur: in secundo Cygnus ei fabula est. Et sic amoenitas intertexta fastidio narrationum medetur. 5 In omnibus vero Georgicorum libris hoc idem summa cum elegantia fecit. Nam post praecepta, quae natura res dura est, ut legentis animum vel auditum novaret, singulos libros acciti extrinsecus argumenti interpositione conclusit, primum de signis tempestatum, de laudatione rusticae vitae secundum, et tertius desinit in pestilentiam pecorum, quarti finis est de Orpheo et Aristaeo non otiosa narratio. Ita in omni opere Maronis Homerica lucet imitatio. 6 Homerus omnem poesim suam ita sententiis farsit ut singula eius ἀποφθέγματα vice proverbiorum in omnium ore fungantur, ut:

ἀλλ᾽ οὔπως ἅμα πάντα θεοὶ δόσαν ἀνθρώποισι, —
Χρὴ ξεῖνον παρέοντα φιλεῖν, ἐθέλοντα δὲ πέμπειν, —
Μέτρον δ᾽ ἐπὶ πᾶσιν ἄριστον, —
Οἱ πλέονες κακίους, —
Δειλαί τοι δειλῶν γε καὶ ἐγγύαι ἐγγυάασθαι, —
ἀφρὼν δ᾽ ὅς κ᾽ ἐθέλοι πρὸς κρείσσονας ἀντιφερίζειν
,

et alia plurima. 7 Nec haec apud Virgilium frustra desideraveris: p446

Non omnia possumus omnes, —
Omnia vincit Amor, —
                         — Labor omnia vincit
Inprobus
, —
Usque adeone mori miserum est? —
Stat sua cuique dies, —
Dolus an virtus, quis in hoste requirit? —
Et quid quaeque ferat regio et quid quaeque recuset, —
Auri sacra fames,

et, ne obtundam nota referendo, mille sententiarum talium aut in ore sunt singulorum aut obviae intentioni legentis occurrunt. 8 In nonnullis ab Homerica secta haud scio casune an sponte desciscit. Fortunam Homerus nescire maluit, et soli decreto, quam μοῖραν vocat, omnia regenda committit, adeo ut hoc vocabulum τύχη in nulla parte Homerici voluminis nominetur. Contra Virgilius non solum novit et meminit, sed omnipotentiam quoque eidem tribuit, quam et philosophi qui eam nominant nihil sua vi posse sed decreti sive providentiae ministram esse voluerunt. 9 Et in fabulis seu in historiis nonnumquam idem facit. Aegaeon apud Homerum auxilio est Iovi: hunc contra Iovem armant versus Maronis. p447Eumedes Dolonis proles bello praeclara, animo manibusque parentem refert, cum apud Homerum Dolon inbellis sit. 10 Nullam commemorationem de iudicio Paridis Homerus admittit. Idem vates Ganymedem non ut Iunonis pellicem a Iove raptum sed Iovialium poculorum ministrum in caelum a dis ascitum refert, velut θεοπρεπῶς. 11 Virgilius tantam deam, quod cuivis de honestis feminae deforme est, velut specie victam Paride iudicante doluisse et propter Catamiti pellicatum totam gentem eius vexasse commemorat. 12 Interdum sic auctorem suum dissimulanter imitatur, ut loci inde descripti solam dispositionem mutet, et faciat velut aliud videri. 13 Homerus ingenti spiritu ex perturbatione terrae ipsum Ditem patrem territum prosilire et exclamare quodammodo facit:

Ἔδδεισεν δ᾽ ὑπένερθεν ἄναξ ἐνέρων Ἀϊδωνεύς· p448
δείσας δ᾽ ἐκ θρόνου ὰλτο καὶ ἴαχε, μή οἱ ὕπερθε
γαῖαν ἀναῤῥήξειε Ποσειδάων ἐνοσίχθων,
οἰκία δὲ θνητοῖσι καὶ ἀθανάτοισι φανείη
σμερδαλέ᾽, εὐρώεντα, τάτε στυγέουσι θεοί περ.

14 Hoc Maro non narrationis sed parabolae loco posuit, ut aliud esse videretur:

Non secus ac si qua penitus vi terra dehiscens
Infernas reseret sedes et regna recludat
Pallida, dis invisa, superque inmane barathrum
Cernatur, trepident inmisso lumine Manes.

Hoc quoque dissimulando surripuit. Nam cum ille dixisset deos sine labore vivere, θεοὶ ῥεῖα ζώοντες, hoc idem dixit occultissime:

Di Iovis in tectis casum miserantur inanem
Amborum et tantos mortalibus esse labores
,
quibus ipsi scilicet carent.

XVII.

1 Quid Virgilio contulerit Homerus, hinc maxime liquet quod, ubi rerum necessitas exegit a Marone dispositionem inchoandi belli, quam non habuit Homerus (quippe qui Achillis iram exordium sibi fecerit, quae decimo demum belli anno contigit), laboravit ad rei novae partum. 2 Cervum fortuito saucium fecit causam tumultus. Sed ubi vidit hoc leve nimisque puerile, dolorem auxit agrestium, ut impetus eorum sufficeret ad bellum. Sed nec servos Latini, et maxime stabulo regio curantes atque ideo quid foederis cum Troianis Latinus icerit ex muneribus equorum et currus iugalis non ignorantes, bellum generis domini oportebat inferre. 3 Quid igitur? Deorum maxima deducitur e p449caelo, et maxima Furiarum de Tartaris asciscitur: sparguntur angues velut in scena parturientes furorem: regina non solum de penetralibus reverentiae matronalis educitur, sed et per urbem mediam cogitur facere discursus: nec hoc contenta silvas petit accitis reliquis matribus in societatem furoris. Bacchatur chorus quondam pudicus, et orgia insana celebrantur. 4 Quid plura? Maluissem Maronem et in hac parte apud auctorem suum vel apud quemlibet Graecorum alium quod sequeretur habuisse. Alium non frustra dixi, quia non de unius racemis vindemiam sibi fecit, sed bene in rem suam vertit quicquid ubicunque invenit imitandum, adeo ut de Argonauticarum quarto, quorum scriptor est Apollonius, librum Aeneidos suae quartum totum paene formaverit ad Didonem vel Aenean amatoriam incontinentiam Medeae circa Iasonem transferendo. 5 Quod ita elegantius auctore digessit, ut fabula lascivientis Didonis, quam falsam novit universitas, per tot tamen secula speciam veritatis optineat, et ita pro vero per ora omnium volitet, ut pictores fictoresque et qui figmentis liciorum contextas imitantur effigies hac materia vel maxime in efficiendis p450simulachris tamquam unico argumento decoris utantur, nec minus histrionum perpetuis et gestibus et cantibus celebrentur. 6 Tantum valuit pulchritudo narrandi, ut omnes Phoenissae castitatis conscii, nec ignari manum sibi iniecisse reginam, ne pateretur damnum pudoris, conniveant tamen fabulae, et intra conscientiam veri fidem frementes malint pro vero celebrari quod pectoribus humanis dulcedo fingentis infudit. 7 Videamus utrum attigerit et Pindarum, quem Flaccus imitationi inaccessum fatetur: et minuta quidem atque rorantia quae inde subtraxit relinquo, unum vero locum, quem temptavit ex integro paene transcribere, p451volo communicare vobiscum, quia dignus est ut eum velimus altius intueri. 8 Cum Pindari carmen quod de natura atque flagrantia montis Aetnae conpositum est aemulari vellet, eiusmodi sententias et verba molitus est, ut Pindaro quoque ipso, qui nimis opima et pingui facundia existimatus est, insolentior hoc quidem in loco tumidiorque sit. Atque uti vosmet ipsos eius quod dico arbitros faciam, carmen Pindari quod est super monte Aetna, quantulum mihi est memoriae, dicam:

9 Τᾶς ἐρεύγονται μὲν ἀπλά-

του πυρὸς ἄγνόταται
ἐκ μυχῶν παγαί· ποταμοὶ
δ᾽ ἁμέραισι μὲν προχέοντι ῥόον καπνοῦ
αἴθων᾽· ἀλλ᾽ ἐν ὄρφναισι πέτρας
φοίνισσα κυλινδομένα φλὸξ ἐς βαθεῖ-

ἂν φέρει πόντου πλάκα σὺν πατάγῳ.
κεῖνο δ᾽ Ἀφαίστοιο κρουνοὺς ἑρπετὸν
δεινοτάτους ἀναπέμ-

πει, τέρας μὲν θαυμάσιον προσιδέ-

σθαι, θαῦμα δὲ καὶ παρεόν-

των ἀκοῦσαι.

10 Audite nunc Virgilii versus, ut inchoasse eum verius quam perfecisse dicatis: p452

Portus ab accessu ventorum inmotus et ingens
Ipse: sed horrificis iuxta tonat Aetna ruinis,
Interdumque atram prorumpit ad aethera nubem,
Turbine fumantem piceo et candente favilla,
Adtollitque globos flammarum et sidera lambit.
Interdum scopulos avulsaque viscera montis
Erigit eructans, liquefactaque saxa sub auras
Cum gemitu glomerat, fundoque exaestuat imo.

11 In principio Pindarus veritati obsecutus dixit, quod res erat quodque illic oculis deprehenditur, interdiu fumar Aetnam, noctu flammigare. Virgilius autem, dum in strepitu sonituque verborum conquirendo laborat, utrumque tempus nulla discretione facta confudit. 12 Atque ille Graecus quidem fontes imitus ignis eructare in et fluere amnes fumi et flammarum fulva et tortuosa volumina in plagas maris ferre, quasi quosdam igneos angues, luculente dixit. At hic vester atram nubem turbine piceo et favilla fumante ῥόον καπνοῦ αἴθωνα interpretari volens crasse et inmodice congessit, globos atque flammarum, quod ille κρουνοὺς dixerat, duriter posuit et ἀκύρως. 13 Hoc vero vel inenarrabile est quod nubem atram fumare dixi turbine piceo et favilla candente. Non enim fumare solent neque atra esse quae sunt candentia, nisi forte candente dixit pervulgate et inproprie pro ferventi, non pro p453relucenti: nam candens scilicet a candore dictum, non a calore. 14 Quod autem scopulos eructari et erigi eosdemque ipsos statim liquefieri et gemere atque glomerari sub auras dixit, hoc nec a Pindaro scriptum nec umquam fando auditum, et omnium quae monstra dicuntur monstruosissimum est.

15 Postremo Graiae linguae quam se libenter addixerit de crebris quae usurpat vocabulis aestimate:

Dius Ulixes, — spelaea ferarum, — daedala tecta,
Rhodopeiae arces,
Altaque Panchaea
, . . .
Atque Getae atque Hebrus et Actias Orithyia,
et:
16 Thyas, ubi audito stimulant trieterica Baccho
Orgia, nocturnusque vocat clamore Cithaeron
,
et:
Non tibi Tyndaridis facies invisa Lacaenae
et:
Ferte simul Faunique pedem Dryadesque puellae
et:
Hinc atque hinc glomerantur Oreades, —
et:
Pars pedibus plaudunt choreas, —
et:
17                                      — Milesia vellera nymphae
Carpebant hyali saturo fucata colore,
Drymoque Xanthoque Ligeaque Phyllodoceque,
Nisaee Spioque Thaliaque Cymodoceque
,
p454et:
Alcandrumque Haliumque Noemonaque Prytaninque
et:
Amphion Dircaeus in Actaeo Aracintho
et:
Senior Glauci chorus Inousque Palaemon.

18 Versus est Parthenii, quo grammatico in Graecis Virgilius usus est:

Γλαύκῳ καὶ Νηρῆϊ, καὶ Ινῶῳ Μελικέρτῆ.
p455Hic ait:
Glauco et Panopeae et Inoo Melicertae
Et:

Tritonesque citi, et: Inmania cete

19 Adeo autem et declinationibus Graecis delectatur, ut Mnesthea dixerit pro Mnestheum, sicut ipse alibi:

Nec fratre Mnestheo,

et pro Orpheo dicere maluerit Orphi Graece declinando, ut:

Orphi Calliopea, Lino formosus Apollo
et:
Vidimus, o cives, Diomede

ut talium nominum accusativus Graecus est in e desinens. Nam si quis eum putat Latine dixisse Diomeden, sanitas metri in versu desiderabitur. 20 Denique omnia carmina sua Graece maluit inscribere, Bucolica Georgica Aeneis, cuius nominis figuratio a regula Latinitatis aliena est.

XVIII.

1 Sed de his hactenus: quorum plura omnibus, aliqua nonnullis Romanorum nota sunt. Ad illa venio quae de Graecarum litterarum penetralibus eruta nullis cognita sunt nisi qui Graecam doctrinam diligenter hauserunt. Fuit enim hic poeta ut scrupulose et anxie ita dissimulanter et quasi clanculo doctus, ut multa transtulerit quae unde translata sint difficile sit cognitu. 2 In exordio Georgicorum posuit hos versus:

Liber et alma Ceres, vestro si munere tellus
Chaoniam pingui glandem mutavit arista,
Poculaque inventis Acheloia miscuit uvis.

3 Nihil in his versibus grammaticorum cohors discipulis suis amplius p456tradit nisi illud, opera Cereris effectum ut homines ab antiquo victu desisterent et frumento pro glandibus uterentur, Liberum vero vitis repertorem praestitisse humano potui vinum cui aqua admisceretur. Cur autem Acheloum amnem potissimum Virgilius, cum aquam vellet intellegi, nominarit, nemo vel quaerit vel omnino subesse aliquid eruditius suspicatur. 4 Nos id altius scrutati animadvertimus doctum poetam antiquissimorum Graecorum more, sicut docebit auctoritas, elocutum: apud quos proprie in aquae significatione ponebatur Achelous. Neque id frustra: nam causa quoque eius rei cum cura relata est. Sed priusquam causam propono, illud antiquo poeta teste monstrabo, hunc morem loquendi pervagatum fuisse, ut Acheloum pro quavis aqua dicerent. 5 Aristophanes vetus comicus in comoedia Cocalo sic ait:

                   — Ἤμουν ἄγριον
βάρος, ἤτειρεν γάρ τοί μ᾽ οἶνος,
οἷς πόμα μίξας Ἀχελῶῳ.
p457

Gravabar, inquit, vino cui aqua non fuisset admixta, id est mero. 6 Cur autem sic loqui soliti sint, Ephorus notissimus scriptor Historiarum libro secundo ostendit his verbis: Τοῖς μέν οὒν ἄλλοις ποταμοῖς οἱ πλησιόχωροι μόνοι θύουσιν· τὸν δὲ Ἀχελῷον μόνον πάντας ἀνθρώπους συμβέβηκεν τιμᾶν, οὐ τοῖς κοινοῖς ὀνόμασιν ἀντὶ τῶν ἰδίων, τοῦ Ἀχελῴου τὴν ἰδίαν ἐπωνυμίαν ἐπὶ τὸ κοινὸν μεταφέροντας. 7 Τὸ μὲν γὰρ ὕδωρ ὅλως, ὅπερ ἐστὶ κοινὸν ὅνομα, ἀπὸ τῆς ἰδίας ἐκείνου προσηγορίας Ἀχελῷον καλοῦμεν, τῶν δὲ ἄλλων ὀνομάτων τὰ κοινὰ πολλάκις ἀντὶ τῶν ἰδίων ὀνομάζομεν, τοὺς μὲν ἀθηναίους Ἕλληνας, τοὺς δὲ Λακεδαιμονίους Πελοποννησίους ἀποκαλοῦντες. Τούτου δὲ τοῦ ἀπορήματος οὐδὲν ἔχομεν αἰτιώτατον εἰπεῖν ἢ τοὺς ἐκ Δωδώνης χρησμοῦς· 8 σχεδὸν γὰρ ἐν ἅπασιν αὐτοῖς προστάττειν ὁ θεὸς εἴωθεν Ἀχελώῳ θύειν, ὥστε πολλοὶ, νομίζοντες οὐ τὸν ποταμὸν τὸν διὰ τῆς ἀκαρνανίας ῥέοντα ἀλλὰ τὸ σύνολον ὕδωρ Ἀχελῷον ὑπὸ τοῦ χρησμοῦ καλεῖσθαι, μιμοῦνται τὰς τοῦ θεοῦ προσηγορίας. Σημεῖον δὲ, ὅτι πρὸς τὸ θεῖον ἀναφέροντες οὕτω λέγειν εἰώθαμεν· μάλιστα γὰρ τὸ ὕδωρ Ἀχελῷον προσαγορεύομεν ἐν τοῖς ὅρχοις καὶ ἐν ταῖς εὐχαῖς καὶ ἐν ταῖς θυσίαις, ἅπερ πάντα περὶ τοὺς θεούς. 9 Potestne lucidius ostendi Acheloum Graecis veteribus pro quacumque aqua dici solitum? Unde doctissime Virgilius ait vinum Acheloo Liberum patrem miscuisse. Ad quam rem etsi satis testium est, cum Aristophanis comici et Ephori historici verba prodiderimus, tamen ultra progrediemur. Didymus enim, grammaticorum omnium facile eruditissimus, posita causa quam superius Ephorus dixit alteram quoque adiecit his verbis: 10 ἄμεινον δὲ ἐκεῖνο λέγειν, ὅτι διὰ τὸ πάντων τῶν ποταμῶν πρεσβύτατον εἶναι Ἀχελῷον τιμὴν ἀπονέμοντας αὐτῷ τοὺς ἀνθρώπους πάντα ἁπλῶς τὰ νάματα τῷ ἐκείνου ὀνόματι προσαγορεύειν· ὁ γοῦν Ἀγησιλαος διὰ τῆς πρώτης ἱστορίας δεδήλωκεν p458ὅτι Ἀχελῷος πάντων τῶν ποταμῶν πρεσβύτατος. Ἔφη γὰρ· Ὠκεανὸς δὲ γαμεῖ Τηθὺν, ἑαυτοῦ ἀδελφήν· τῶν δὲ γίνονται τρισχίλιοι ποταμοί· Ἀχελῷος δὲ αὐτῶ, πρεσβύτατος, καὶ τετίμηται μάλιστα. 11 Licet abunde ista sufficiant ad probationem moris antiqui quo ita loquendi usus fuit ut Achelous commune omnis aquae nomen haberetur, tamen his quoque etiam Euripidis nobilissimi tragoediarum scriptoris addetur auctoritas, quam idem Didymus grammaticus in his libris quos Τραγῳδουμένης λέζεως scripsit posuit his verbis: 12 Ἀχελῷον πᾶν ὕδωρ Εὐριπίδης φησὶν ἐν Ὑψιπύλῆ. Λέγων γὰρ περὶ ὕδατος ὅντος σφόδρα πόῤῥω τῆς Ἀκαρνανίας, ἐν ᾗ ἐστιν ὁ ποταμὸς Ἀχελῷος, φησιν·

Δείξω μὲν ἀργείοισιν Ἀχελῷου ῥόον.

13 Sunt in libro septimo illi versus quibus Hernici populi et eorum nobilissima, ut tunc erat, civitas Anagnia enumerantur:

                   — Quos dives Anagnia pascit,
Quos, Amasene pater: non illis omnibus arma,
Nec clypei currusve sonant: pars maxima glandes
Liventis plumbi spargit, pars spicula gestat
Bina manu: fulvosque lupi de pelle galeros
Tegmen habent capiti: vestigia nuda sinistri
Instituere pedis: crudus tegit altera pero.

14 Hunc morem in Italia fuisse, ut uno pede calceato altero nudo iretur ad bellum, nusquam adhuc, quod sciam, repperi: sed eam Graecorum nonnullis consuetudinem fuisse locupleti auctore iam palam faciam. 15 In qua quidem re mirari est poetae huius occultissimam p459diligentiam: qui cum legisset Hernicos, quorum est Anagnia, a Pelasgis oriundos, appellatosque ita a Pelasgo quodam duce suo qui Hernicus nominabatur, morem quem de Aetolia legerat Hernicis adsignavit, qui sunt vetus colonia Pelasgorum. 16 Et Hernicum quidem hominem Pelasgum ducem Hernicis fuisse Iulius Hyginus in libro secundo Urbium non paucis verbis probat. Morem vero Aetolis fuisse uno tantummodo pede calceato in bellum ire ostendit clarissimus scriptor Euripides tragicus, in cuius tragoedia quae Meleager inscribitur nuntius inducitur describens quo quisque habitu fuerit ex ducibus qui ad aprum capiendum convenerant. 17 In eo hi versus sunt:

Τελαὼν δὲ χρυσοῦν αἰετὸν πέλτης ἔπι
πρόβλημα θηρὸς, βότρυσι δ᾽ ἔστεψεν κάρα,
Σαλαμῖνα κοσμῶν πατρίδα τὴν εὐάμπελον.
Κύπριδος δὲ μίσημ᾽ ἀρκὰς Ἀταλάντη κύνας
καὶ τόξ᾽ ἔχουσα, πελέκεως δὲ δίστομον
γένυν ἔπαλλ᾽ Ἀγκαῖος· οἱ δὲ Θεστίου p460
παῖδες τὸ λαιὸν ἴχνος ἀνάρβυλοι ποδὸς,
τὸ δ᾽ ἐν πεδίλοις, ὡς ἐλαφρίζον γόνυ
ἔχοιεν, ὃς δὴ πᾶσιν Αίτωλοῖς νόμος.

18 Animadvertitis diligentissime verba Euripidis a Marone servata? Ait enim ille:

τὸ λαιὸν ἴχνος ἀνάρβυλοι ποδός,
et eundem pedem nudum Virgilius quoque dixit:
                   — vestigia nuda sinistri
Instituere pedis
.

19 In qua quidem re, quo vobis studium nostrorum magis conprobetur, non reticebimus rem paucissimis notam, reprehensum Euripidem ab Aristotele, qui ignorantiam istud Euripidis fuisse contendit, Aetolos enim non laevum pedem habere nudum, sed dextrum. Quod ne adfirmem potius quam probem, ipsa Aristotelis verba ponam ex libro quem de poetis secundo subscripsit, in quo de Euripide loquens sic ait: 20 Τοὺς δὲ Θεστίου κόρους τὸν μὲν ἀριστερὸν πόδα φησὶν Εὐριπίδης ἐλθεῖν ἔχοντας ἀνυπόδετον· λέγει γοῦν, ὅτι

— τὸ λαιὸν ἴχνος ἦσαν ἀνάρβυλοι ποδὸς,
τὸ δ᾽ ἐν πεδίλοις, ὡς ἐλαφρίζον γόνυ p461
ἔχοιεν,

ὡς δὴ πᾶν τοὐναντίον ἔθος τοῖς αἰτωλοῖς. τὸν μὲν γὰρ ἀριστερὸν ὑποδέδενται, τὸν δὲ δεξιὸν ἀνυποδετοῦσιν· δεῖ γὰρ οἶμαι τὸν ἡγούμενον ἔχειν ἐλαφρὸν, ἀλλ᾽ οὐ τὸν ἐμμένοντα. 21 Cum haec ita sint, videtis tamen Virgilium Euripide auctore quam Aristotele uti maluisse: nam ut haec ignoraverit vir tam anxie doctus minime crediderim. Iure autem praetulit Euripidem: est enim ingens ei cum Graecarum tragoediarum scriptoribus familiaritas, quod vel ex praecedentibus licet vel ex his quae mox dicentur opinari.

XIX.

1 In libro quarto in describenda Elissae morte ait quod ei crinis abscisus esset his versibus:

Nondum illi flavum Proserpina vertice crinem
Abstulerat, Stygioque caput damnaverat Orco.

Deinde Iris a Iunone missa abscidit ei crinem et ad Orcum refert. 2 Hanc Virgilius non de nihilo fabulam fingit, sicut vir alias doctissimus Cornutus existimat, qui annotationem eiusmodi adposuit his versibus: Unde haec historia, ut crinis auferendus sit morientibus, ignoratur: sed adsuevit poetico more aliqua fingere, ut de aureo ramo. Haec Cornutus. 3 Sed me pudet quod tantus vir, Graecarum etiam doctissimus litterarum, ignoravit Euripidis nobilissimam fabulam Alcestim. 4 In hac enim fabula in scenam Orcus p462inducitur gladium gestans quo crinem abscidat Alcestidis, et sic loquitur,

Ἡ δ᾽ οὖν γυνὴ κάτεισιν εἰς Ἅιδου δόμους.
στείχω δ᾽ ἐπ᾽ αὐτὴν, ὡς κατάρξωμαι ξίφει·
ἱερὸς γὰρ οὗτος τῷ κατὰ χθονὸς θεῷ,
ὅτῶ τόδ᾽ ἔγχος κρατὸς ἁγγίσῆ τρίχα.

5 Proditum est, ut opinor, quem secutus Virgilius fabulam abscidendi crinis induxerit: ἁγνίσαι autem Graece dicunt dis consecrare, unde poeta vester ait ex Iridis persona:

                            — Hunc ego Diti
Sacrum iussa fero, teque isto corpore solvo.

6 Nunc, quia pleraque omnia quae supra dixi instructa auctoritate tragicorum probavi, id quoque, quod a Sophocle tractum est, annotabo. 7 In libro enim quarto Virgilius Elissam facit, postquam ab Aenea relinquitur, velut ad sacricolarum sagarumque carmina et devotiones confugientem, et inter cetera ait sedandi amoris gratia herbas quaesitas quae aeneis falcibus secarentur. 8 Haec res non quaestione digna est, unde Virgilio aeneae falces in mentem venerint? Ponam itaque Virgilianos versus, mox et inde Sophoclis quos Maro aemulatus est.

9 Falcibus et messae ad lunam quaeruntur aenis
Pubentes herbae nigri cum lacte veneni.

p463 Sophoclis autem tragoedia id de quo quaerimus etiam titulo praefert, inscribitur enim Ῥιζοτόμοι: in qua Medeam describit maleficas herbas secantem, sed aversam, ne vi noxii odoris ipsa interficeretur, et sucum quidem herbarum in cados aeneos refundentem, ipsas autem herbas aeneis falcibus execantem. 10 Sophoclis versus hi sunt:

Ἥδ᾽ ἐξοπίσω χερὸς ὄμμα τρέπουσ᾽
ὀπὸν ἀργινεφῆ στάζοντα τομῆς
χαλκέοισι κάδοις δέχεται,

et paulo post:

— Αἵδε καλύπται
κίσται ῥιζῶν κρύπτουσι τομὰς,
ἃς ἥδε βοῶσ᾽ ἀλαλαζομένη
γυμνὴ χαλκέοις ἤμα δρεπάνοις.

11 Haec Sophocles: quo auctore sine dubio Virgilius protulit aeneas falces. Omnino autem ad rem divinam pleraque aenea adhiberi solita, multa indicio sunt, et in his maxime sacris quibus delinire aliquos aut devovere aut denique exigere morbos volebant. 12 Taceo illud Plautinum, cum ait:

Mecum habet patagus morbus aes
p464et quod alibi Virgilius:
Curetum sonitus crepitantiaque aera

13 sed Carminii curiosissimi et docti verba ponam, qui in libro de Italia secundo sic ait: Prius itaque et Tuscos aene vomere uti, cum conderentur urbes, solitos in Tageticis eorum sacris invenio, et in Sabinis ex aere cultros quibus sacerdotes tonderentur. 14 Post haec Carminii verba longum fiat, si velim percensere quam multis in locis Graecorum vetustissimi aeris sonos tamquam rem validissimam adhibere soliti sunt. Sed praesenti operi docuisse nos sufficit falces aeneas Maronis exemplo Graeci auctoris inductas.

15 In libro nono Virgilius posuit hos versus:

Stabat in egregiis Arcentis filius armis,

Pictus acu chlamydem et ferrugine clarus Ibera,

Insignis facie: genitor quem miserat Arcens,

Eductum matris luco Symaethia circum

p465 Flumina, pinguis ubi et placabilis ara Palici.

16 Quis hic Palicus deus, vel potius qui di Palici, nam duo sunt, apud nullum penitus auctorem Latinum, quod sciam, repperi: sed de Graecorum penitissimis litteris hanc historiam eruit Maro. 17 Nam primum ut Symaethus fluvius, cuius in his versibus meminit, in Sicilia est, ita et di Palici in Sicilia coluntur: quos primus omnium Aeschylus tragicus, vir utique Siculus, in litteras dedit, interpretationem quoque nominis eorum, quam Graeci ἐτυμολογίαν vocant, expressit versibus suis. Sed priusquam versus Aeschyli ponam paucis explananda est historia Palicorum. 18 In Sicilia Symaethus fluvius est. Iuxta hunc nympha Thalia conpressu Iovis gravida metu Iunonis optavit ut sibi terra dehisceret. Factum est. Sed ubi venit tempus maturitatis infantum quos alvo illa gestaverat, reclusa terra est et cum infantes de alvo Thaliae progressi emerserunt, appellatique sunt Palici ἀπὸ τοῦ πάλιν ἱκέσθαι, quoniam prius in terram mersi denuo inde reversi sunt. 19 Nec longe inde lacus breves sunt sed in inmensum p466profundi, aquarum scaturigine semper ebullientes, quos incolae crateras vocant et nomine Dellos appellant, fratresque eos Palicorum aestimant: et habentur in cultu maximo, praecipueque circa exigendum iuxta eos iusiurandum praesens et efficax numen ostenditur. 20 Nam cum furti negati vel eiuscemodi rei fides quaeritur et iusiurandum a suspecto petitur, uterque ab omni contagione mundi ad crateras accedunt, accepto prius fideiussore a p467persona quae iuratura est de solvendo eo quod peteretur, si addixisset eventus. 21 Illic invocato loci numine testatum faciebat esse iurator de quo iuraret. Quod si fideliter faceret, discedebat inlaesus: si vero subesset iuriiurando mala conscientia, mox in lacu amittebat vitam falsus iurator. Haec res ita religionem fratrum commendabat, ut crateres quidem inplacabiles, Palici autem placabiles vocarentur. 22 Nec sine divinatione est Palicorum templum. Nam cum Siciliam sterilis annus arefecisset, divino Palicorum responso admoniti Siculi heroi cuidam certum sacrificium celebraverunt, et revertit ubertas. Qua gratia Siculi omne genus frugum congesserunt in aram Palicorum: ex qua ubertate ara ipsa pinguis vocata est. 23 Haec est omnis historia quae de Palicis eorumque fratribus in Graecis tantummodo litteris invenitur, quas Maro non minus quam Latinas hausit. Sed haec quae diximus auctoritatibus adprobanda sunt. 24 Aeschyli tragoedia est quae inscribitur Aetna. In hac cum de Palicis loqueretur, sic ait:

Τί δῆτ᾽ ἐπ᾽ αὐτοῖς ὄνομα θήσονται βροτοί; p468
Σεμνοὺς Παλικοὺς ζεὺς ἐφίεται καλεῖν.
Ἦ καὶ Παλικῶν εὐλόγως μενεῖ φάτις
;
Πάλιν γὰρ ἥκουσ᾽ ἐκ σκότους τόδ᾽ εἰς φάος.

25 Haec Aeschylus. Callias autem in septima historia de rebus Siculis ita scribit: Ἡ δὲ Ἐρύκη τῆς μὲν Γελῴας ὅσον ἐνενήκοντα p469στάδια διέστηκεν, ἐπιεικῶς δὲ ἐχυρός ἐστιν ὁ τόπος καὶ τὸ παλαιὸν Σικελῶν γεγενημένη [] πόλις· ὑφ᾽ ᾗ καὶ τοὺς Δέλλους καλουμένους εἶναι συμβέβηνεκν. Οὗτοι δὲ κρατῆρες δύο εἰσὶν οὓς ἀδελφοὺς τῶν Παλικῶν οἱ Σικελιῶται νομίζουσιν, τὰς δὲ ἀναφορὰς τῶν πομφολύγων παραπλησίας βραζούσαις ἔχουσιν. Hactenus Callias. 26 Polemon vero in libro qui inscribitur περὶ τῶν ἐν Σικελίᾳ θαυμαζομένων προταμῶν sic ait: Οἱ δὲ Παλικοὶ προσαγορευόμενοι παρὰ τοῖς ἐγχωρίοις αὐτόχθονες θεοὶ νομίζονται. ὑπάρχουσιν δὲ τούτων *ἕδη οἱ δύο Ἀδελφοὶ, κρατῆρρες p470χαμαίζηλοι. προσιέναι δὲ ἀγιστεύοντας χρὴ πρὸς αὐτοὺς ἀπό τε παντὸς ἄγους καὶ συνουσίας ἔτι τε καί τινων ἐδεσμάτων. 27 φέρεται δὲ ἀπ᾽ αὐτῶν ὀσμὴ βαρεῖα θείου, καὶ τοῖς πλησίον ἱσταμένοις καρηβάρησιν ἐμποιοῦσα δεινήν· τὸ δὲ ὕδωρ ἐστὶ θολερὸν αὐτῶν, καὶ τὴν χρόαν ὁμοιότατον χαλαιρύπῳ λευκῷ. φέρεται p471δὲ κολπύμενόν τε καὶ παφλάζον, οἷαί εἰσιν αἱ δῖναι τῶν ζεόντων ἀναβολάδην ὑδατων. φασὶν δὲ εἶναι καὶ τὸ βάθος ἀπέραντον τῶν κρατήρων τούτων, ὥστε καὶ βοῦς εἰσπεσόντας ἠφανῖσθαι, καὶ ζεῦγος ὀρικὸν ἐσελαυνόμενον, ἔτι δὲ φορβάδας ἐναλανένας. 28 Ὅρκος δὲ ἔστιν τοῖς Σικελιώταις μέγιστος καθηραμένων τῶν προκληθέντων. οἱ δὲ ὀρκωταὶ γραμμάτιον ἔχοντες ἀγορεύουσιν τοις ὁρκουμένοις περὶ ὧν ἂν χρῄζωσιν τοὺς p472ὅρκους· ὁ δὲ ὁρκούμενος, θαλλὸν κραδαίνων, ἐστεμμένος ἄζωστος καὶ μονοχίτων, ἐφαπτόμενος τοῦ κρατῇρος ἐξ ὑποβολῆς δίεισιν τὸν ὅρκον. 29 καὶ ἂν μὲν ἐμπεδώσῃ τοὺς ῥηθέντας ὅρκους, ἀσινὴς ἄπεισιν οἴκαδε· παραβάτης δὲ γενόμενος τῶν θεῶν ἐμποδὼν τελευτᾷ. Τούτων δὲ γινομένων ἐγγυητὰς ὑπισχνοῦνται p473καταστήσειν τοῖς ἱερεῦσιν, ἐπὴν ἐπάρατόν τι γένηται, κάθαρσιν ὀφλισκάνουσιν τοῦ τε μένους. Περὶ δὲ τὸν τόπον τοῦτον ᾦκησαν Παλικηνοὶ πόλιν ἐπώνυμον τούτων τῶν δαιμόνων Παλικήν. 30 Haec Polemon. Sed et Xenagoras in tertia historia sua de loci divinatione ita scribit: Καὶ οἱ Σικελοὶ τῆς γῆς ἀφορούσης p474ἔθυσαν Πεδιοκράτει τινὶ ἥρωϊ, προστάξαντος αὐτοῖς τοῦ ἐκ Παλικῶν χρηστηρίου, καὶ μετὰ τὴν ἐπάνοδον τῆς εὐφορίας πολλοῖς δώροις τὸν βωμὸν τῶν Παλικῶν ἐνέπλησαν. 31 Absoluta est, aestimo, et auctoribus idoneis adserta explanatio Virgiliani loci, quem litteratores vestri nec obscurum putant, contenti vel ipsi scire vel insinuare discipulis Palicum dei esse cuiusdam nomen. Quis sit autem deus iste, vel unde sit dictus, tam nesciunt quam scire nolunt, quia nec ubi quaerant suspicantur, quasi Graecae lectionis expertes.

 

XX.

1 Nec illos versus relinquemus intactos qui sunt in primo Georgicon:

Humida solstitia atque hiemes orate serenas,

Agricolae: hiberno laetissima pulvere farra,

Laetus ager: nullo tantum se Mysia cultu

Iactat, et ipsa suas mirantur Gargara messes.

2 Sensus hic cum videatur obscurior pauloque perplexius quam p475poetae huius mos est pronuntiatus, tum habet in se animadvertendam quaestionem ex Graeca antiquitate venientem, quae sint ista Gargara quae Virgilius esse voluit fertilitatis exemplar. 3 Gargara haec igitur sunt in Mysia, quae est Hellesponti provincia.a Sed significatio nominis et loci duplex est. Nam et cacumen montis Idae et oppidum sub eodem monte hoc nomine vocantur. 4 Homerus significationem cacuminis ita ponit:

Ἴδην δ᾽ ἵκανεν πολυπίδακα, μητέρα θηρῶν,
Γάργαρον.

Hic Gargarum pro excelsissimo montis loco accipi convenire et ipse sensus indicium facit: nam de Iove loquitur. 5 Sed et alibi eodem Homero teste manifestius exprimitur:

Ὣς ὁ μὲν ἀτρέμας εὗδε πατὴρ ἀνὰ Γαργάρῳ ἄκρῳ,
et Epicharmus vetustissimus poeta in fabula quae inscribitur Troes ita posuit:
                            — Ζεὺς ἄναξ
ἀν᾽ Ἴδαν ναίων Γάργαρ᾽ ἀγάννιφα.

p476 6 Ex his liquido claret Gargara cacumen Idae montis appellitari. 7 Pro oppido autem Gargara qui dixerint enumerabo. Ephorus, notissimus historiarum scriptor, in libro quinto sic ait: Μετὰ δὲ τὴν ἄσσον ἐστὶ τὰ Γάργαρα πλησίον πόλις. Nec Ephorus solus, sed etiam Phileas vetus scriptor in eo libro qui inscribitur Asia ita meminit: Μετὰ ἄσσον πόλις ἐστὶν ὄνομα Γάργαρα· ταύτης ἔχεται ἄντανδρος. 8 Arati etiam liber Elegion fertur, in quo de Diotimo quodam poeta sic ait:

Αἰάζω Διότιμον, ὃς ἐν πέτραισι κάθηται

Γαργαρέων παισὶν βῆτα καὶ ἄλφα λέγων.

Ex his versibus etiam civium nomen innotuit, quia Gargares vocantur. 9 Cum igitur constet Gargara nunc pro montis cacumine nunc pro oppido sub eodem monte posito accipienda, Virgilius non de summo monte sed de oppido loquitur. Cur tamen Gargara posuerit ut locum frugum feracem, requiramus. 10 Et omnem quidem illam Mysiam opimis segetibus habitam satis constat, scilicet ob humorem soli. Unde et Virgilius in supra dictis versibus cum dixisset: Humida solstitia, intulit: Nullo tantum se Mysia p477cultu iacet, quo diceret: Omnis regio quae oportunos habuerit humores aequiparabit fecunditates arvorum Mysiae. 11 Sed Homerus cum ait: Ἴδην πολυπίδακα, humidum designat subiacentem monti agrum. Nam πολυπίδακα significat fontibus abundantem. Unde haec Gargara tanta frugum copia erant, ut qui magnum cuiusque rei numerum vellet exprimere pro multitudine inmensa Gargara nominaret. 12 Testis Alcaeus, qui in Comoedotragoedia sic ait:

Ἐτύγχανον μὲν ἀγρόθεν πλείστους φέρων
εἰς τὴν ἑορτὴν ὅσσον οἷον εἴκοσι.
p478
ὁρῶ δ᾽ ἄνωθεν Γάργαρ᾽ ἀνθρώπων κύκλῳ.

Gargara, ut videtis, manifeste posuit pro multitudine. Nec aliter Aristomenes ἐν Βοηθοῖς:

Ἔνδον γὰρ ἡμῖν ἐστιν ἀνδρῶν Γάργαρα.

13 Aristophanes autem comicus conposito nomine ex arena et Gargaris innumerabilem, ut eius lepos est, numerum conatur exprimere. In fabula enim ἀχαρνεῦσιν ait:

ἅδ᾽ ὠδυνήθην ψαμμακοσιογάργαρα.

Ψαμμακόσια autem seorsum pro multis Varro saepe in Menippeis suis posuit, sed Aristophanes adiecit γάργαρα ad significationem numerositatis innumerae. 14 Est ergo secundum haec sensus horum versuum talis: Cum ea sit anni temperies, ut hiems serena sit, solstitium vero imbricum, fructus optime proveniunt. Haec autem p479adeo agris necessaria sunt, ut sine his nec illi natura fecundissimi Mysiae agri responsuri sint opinioni fertilitatis quae de his habetur. 15 Addit Mysiae nominatim Gargara, quod ea urbs posita in imis radicibus Idae montis defluentibus inde humoribus inrigetur, possique videri solstitiales imbres non magnopere desiderare. 16 Hoc in loco ad fidem sensui faciendam quod uliginosa sint non sola Gargara pro vicinia montis, sed et universae Mysiae arva, adhiberi potest testis Aeschylus:

Ἰὼ Κάϊκε Μύσιαί τ᾽ ἐπιῤῥοαέ.

17 Quid de Graecis in hoc loco traxerit diximus. Addemus praeterea hoc iocunditatis gratia, et ut liqueat Virgilium vestrum undique veterum sibi ornamenta traxisse, unde hoc dixerit:

Hiberno laetissima pulvere farra.

18 In libro enim vetustissimorum carminum, qui ante omnia quae a Latinis scripta sunt conpositus ferebatur, invenitur hoc rusticum vetus canticum:

Hiberno pulvere verno luto grandia farra, camille, metes.

XXI.

1 Nomina poculorum Virgilius plerumque Graeca ponit, ut carchesia, ut cymbia, ut cantharos, ut scyphos. De carchesiis ita:

    — Cape Maeonii carchesia Bacchi:
Oceano libemus, ait
,
et alibi:
Hic duo rite mero libans carchesia Baccho
de cymbiis:
Inferimus tepido spumantia cymbia lacte
p480de cantharo:
Et gravis adtrita pendebat cantharus ansa
De scyphis:
Et sacer inplevit dextram scyphus

2 Ea autem cuius figurae sint quisve eorum fecerit mentionem nemo quaerit, contenti scire cuiuscemodi esse pocula. Et scyphos quidem cantharosque, consueta vulgi nomina, ferendum si transeant, sed de carchesiis cymbiisque quae apud Latinos haud scio an umquam reperias, apud Graecos autem sunt rarissima, non video cur non cogantur inquirere quid sibi nova et peregrina nomina velint. 3 Est autem carchesium poculum Graecis tantummodo notum. Meminit eius Pherecydes in libris historiarum, aitque Iovem Alcmenae pretium concubitus carchesium aureum dono dedisse. Sed Plautus insuetum nomen reliquit, aitque in fabula Amphitryone pateram datam, cum longe utriusque poculi figura diversa sit. 4 Patera enim, ut et ipsum nomen indicio est, planum ac patens est, carchesium vero procerum et circa mediam partem p481conpressum, ansatum mediocriter, ansis a summo ad infimum pertingentibus. 5 Asclepiades autem, vir inter Graecos adprime doctus ac diligens, carchesia a navali re existimat dicta. Ait enim navalis veli partem inferiorem πτέρναν vocari, at circa mediam ferme partem τράχηλον dici; summam vero partem carchesium nominari, et inde diffundi in utrumque veli latus ea quae cornua vocantur. 6 Nec solus Asclepiades meminit huius poculi, sed et alii inlustres poetae, ut Sappho, quae ait:

    — Κῆνοι δ᾽ ἄρα πάντες p482
καρχήσι᾽ εἶχον καὶ ἔλειβον.
Cratinus in Διονυσαλεξάνδρῳ:
Στολὴν δὲ δὴ τίν᾽ εἶχεν· τοῦτό μοι φράσον·
Θύρσον κροκωτὸν ποικίλον καρχήσιον.
Sophocles in fabula quae inscribitur Tyro: p483
                            Πρὸς τήνδε μοι
τράπεζαν ἀμφὶ σῖτα καὶ καρχήσια.

7 Haec de carchesiis ignoratis Latinitati et a sola Graecia celebratis. Sed nec cymbia in nostro sermone reperies: est enim a Graecorum paucis relatum. Philemon, notissimus comicus, in Fantasmate ait:

Ἔπιεν ἡ Ῥόδη κυμβίον ἀκράτου,

8 Anaxandrides etiam comicus in fabula ἀγροίκοις:

Προπινόμενα καὶ μέστ᾽ ἀκράτου κυμβία p484
ἐκάκωσεν ὑμᾶς.

Meminit eius et Demosthenes in oratione quae est in Midiam: Ἐπ᾽ ἀστράβης δὲ ὀχούμενος ἐξ ἀργούρας τῆς Εὐβοίας, χλανίδας δὲ καὶ κυμβία καὶ κάδους ἔχων, ὧν ἐπελαμβάνοντο οἱ πεντηκοστολόγοι. 9 Cymbia autem haec, ut ipsius nominis figura indicat, diminutive a cymba dicta: quod et apud Graecos et apud nos ab illis trahentes navigii genus est. Ac sane animadverti ego apud Graecos multa poculorum genera a re navali cognominata, ut p485carchesia supra docui, ut haec cymbia, pocula procera ac navibus similia. 10 Meminit huius poculi Eratosthenes, vir longe doctissimus, in epistola ad Hagetorem Lacedaemonium his verbis: Κρατῆρα γὰρ ἔστησαν τοῖς θεοῖς, οὐκ ἀργύρεον οὐδὲ λιθοκόλλητον, ἀλλὰ τῆς κωλιάδος· τοῦτον δὲ ὁσάκις εἰσπληρώσαιεν, ἀποσπείσαντες τοῖς θεοῖς, ᾠνοχόουν ἐφεξῆς βαπτιστῷ κυμβίῳ. 11 Fuerunt qui cymbiumcissybio per syncopam dictum existimarent. Cissybii autem, ut de Homero taceam qui hoc poculum Cyclopi ab Ulixe datum memorat, multi faciunt mentionem: voluntque nonnulli proprie cissybium ligneum esse poculum ex hedera, id est κισσοῦ. 12 Et Nicander quidem Colophonius in primo Αἰτωλικῶν p486sic ait: Ἐν τῇ ἱεροποιΐῃ τοῦ Διδυμάιου Διὸς κισσᾠ σπονδοποιέονται· ὅθεν τὰ ἀρχαῖα ἐκπώματα κισσύβια φωνέεται. Sed et Callimachus meminit huius poculi:

Καὶ γὰρ ὁ Θρηϊκίην μὲν ἀνήνατο χανδὸν ἄμυστιν
ζωροποτεῖν, ὀλίγῳ δ᾽ ἥδετο κισσυβίῳ

13 Qui autem cissybium ex hedera factum poculum οἱονεὶ κίσσινον p487dici arbitrantur Euripidis auctoritate niti videntur, qui in Andromeda sic ait:

                   — Πᾶς δὲ ποιμένων ἔῤῥει λεώς,
ὁ μὲν γάλακτος κίσσινον φέρων σκύφον
πόνων ἀναψυκτῆρ᾽, ὁ δ᾽ ἀμπέλων γάνος
.

14 Haec de cymbio. Sequitur ut, quando cantharum et poculi et navigii genus esse supra diximus, probetur exemplis. Et pro poculo quidem nota res est vel ex ipso Virgilio, qui aptissime proprium Liberi patris poculum adsignat Sileno: sed id, ut supra polliciti sumus, etiam pro navigio poni solitum debemus ostendere. 15 Menander in Nauclero:

Ἥκει λιπὼν Αἰγαῖον ἁλμυρὸν βάθος
θεόφιλος ἡμῖν, ὦ Στράτων, ὡς εἰς καλὸν·
τὸν υἱὸν εὐτυχοῦντα καὶ σεσωσμένον
πρῶτος λέγω σοι τόν τε χρυσοῦν κάνθαρον.
p488
ποῖον· τὸ πλοῖον· οὐδέ μ᾽ οἶσθας ἄθλιε.
16 Et sacer inplevit dextram scyphus.

Scyphus Herculis poculum est ita ut Liberi patris cantharus. Herculem vero fictores veteres non sine causa cum poculoº fecerunt, et nonnumquam cassabundum et ebrium, non solum quod is heros bibax fuisse perhibetur, sed etiam quod antiqua historia est Herculem poculo tamquam navigio ventis inmensa maria transisse. 17 Sed de utraque re pauca ex Graecis antiquitatibus dicam. Et multibibum heroa istum fuisse, ut taceam quae vulgo nota sunt, illud non obscurum argumentum est, quod Ephippus in Busiride inducit Herculem sic loquentem:

Οὐκ οἶσθά μ᾽ ὄντα, πρὸς θεῶν, Τιρύνθιον
 ἀργεῖον; οἶ μεθύοντες ἀεὶ τὰς μάχας p489
πάσας μάχονται. Τοιγαροῦν φεύγουσ᾽ ἀεί.

18 Est etiam historia non adeo notissima nationem quandam hominum fuisse prope Heracleam ab Hercule constitutam Cylicranorum, conposito nomine ἀπὸ τῆς κύλικος, quod poculi genus nos una littera inmutata calicem dicimus. 19 Poculo autem Herculem vectum ad Ἐρύθειαν, id est Hispaniae insulam, navigasse et Panyasis, egregius scriptor Graecorum, dicit et Pherecydes auctor est, quorum verba subdere supersedi, quia propiora sunt fabulae quam historiae. Ego tamen arbitror non poculo Herculem maria transvectum, sed navigio cui scypho nomen fuit, ita ut supra cantharum et carchesium, et a cymbis derivata cymbia, omnia haec adseruimus esse navigiorum vocabula. p490

XXII.

1 Nomina quoque Virgilius nonnumquam ex antiquissimis Graecorum historiis mutuatur. Scitis apud illum unam ex comitibus Dianae Opin vocari: quod nomen vulgo fortasse temere inpositum vel etiam fictum putatur ab ignorantibus insidiosum poetam cognomen quod a veteribus Graecis scriptoribus ipsi Dianae fuerat inpositum comiti eius adsignare voluisse. 2 Sed Virgilius sic ait:

Velocem interea superis in sedibus Opin,

Unam ex virginibus sociis sacraque caterva,

Conpellabat et has tristis Latonia voces

Ore dabat

et infra:

At Trivia custos iamdudum in montibus Opes

3 Opin inquit comitem et sociam Dianae. Sed audite unde Virgilius hoc nomen acceperit, qui, ut dixi, quod epitheton ipsiusce legerat sociae eius inposuit. 4 Alexander Aetolus, poeta egregius, in libro qui inscribitur Musea refert quanto studio populus Ephesius dedicato templo Dianae curaverit praemiis propositis ut qui tunc erant poetae ingeniosissimi in deam carmina diversa conponerent. In his versibus Opis non comes Dianae sed Diana ipsa vocata est. 5 Loquitur autem, uti dixi, de populo Ephesio:

ἀλλ᾽ ὅγε πευθόμενος πάγχυ Γραικοῖσι μέλεσθαι

p491 Τιμόθεον κιθάρης ἴδμονα καὶ μελέων,
υἱὸν Θερσάνδρου κλυτὸν ᾔνεσεν ἀνέρα σίγλων

χρυσείων ἱερὴν δὴ τότε χιλιάδα
p492 ὑμνῆσαι ταχέων τ᾽ Ὦπιν βλήτειραν ὀϊστῶν,

ἥ τ᾽ ἐπὶ Κερχρείῳ τίμιον οἶκον ἔχει,

et mox:

Μηδὲ θεῆς προλίπῆ Λητωϊδος ἄκλεα ἔργα.

6 Apparuit, ni fallor, Opin Dianam dictam, et Virgilium de nimia doctrina hoc nomen in eius comitem transtulisse.

7 Excessere omnes adytis arisque relictis
Di.

p493 Hoc unde Virgilius dixerit, nullus inquirit: sed constat illum de Euripide traxisse, qui in fabula Troadibus inducit Apollinem, cum Troia capienda esset, ista dicentem:

Λείπω τὸ κλεινὸν Ἴλιον, βωμούς τ ἐμούς·
ἐρημία γὰρ πόλιν ὅταν λάβῃ κακὴ,
νοσεῖ τὰ τῶν θεῶν, οὐδὲ τιμᾶσθαι θέλει.

Qui versus docent unde Virgilius usurpaverit discessisse deos a civitate iam capta.

8 Nec non sine auctoritate Graecae vetustatis est quod ait:

Ipsa Iovis rapidum iaculata e nubibus ignem.
Euripides enim inducit Minervam ventos contra Graecorum classem a Neptuno petentem dicentemque debere illum facere quod Iuppiter fecerit, a quo in Graecos fulmen acceperit.

9 Apud Virgilium Pan niveo lanae munere Lunam inlexisse perhibetur in nemora alta vocans: p494

Munere sic nivea lanae, sic credere dignum est, et reliqua.

In hoc loco Valerius Probus, vir perfectissimus, notat nescire se hanc historiam sive fabulam quo referat auctore. 10 Quod tantum virum fugisse miror. Nam Nicander huius est auctor historiae, poeta quem Didymus, grammaticorum omnium quique sint quique fuerint instructissimus, fabulosum vocat. Quod sciens Virgilius adiecit: Si credere dignum est: adeo se fabuloso usum fatetur auctore.

11 In tertio libro cursim legitur, neque unde translatum sit quaeritur:

Quae Phoebo pater omnipotens, mihi Phoebus Apollo
Praedixit
, etc.

12 In talibus locis grammatici excusantes inperitiam suam inventiones has ingenio magis quam doctrinae Maronis adsignant, nec dicunt eum ab aliis mutuatum, ne nominare cogantur auctores. Sed adfirmo doctissimum vatem etiam in hoc Aeschylum, eminentissimum tragoediarum scriptorem, secutum, 13 qui in fabula quae Latina lingua Sacerdotes inscribitur sic ait:

Στέλλειν ὅπως τάχιστα· ταῦτα γὰρ πατὴρ p495
Ζεὺς ἐγκαθίει Λοξίᾳ θεσπίσματα
,
et alibi:
Πατρὸς προφήτης ἐστὶ Λοξίας Διός.

14 Ecquid clarum factum est inde sumpsisse Virgilium quod Apollo ea vaticinetur quae sibi Iuppiter fatur? Probatumne vobis est Virgilium, ut ab eo intellegi non potest qui sonum Latinae vocis ignorat, ita nec ab eo posse qui Graecam non hauserit extrema satietate doctrinam? 15 Nam si fastidium facere non timerem, ingentia poteram volumina de his quae a penitissima Graecorum doctrina transtulisset inplere: sed ad fidem rei propositae relata sufficient.


Adnotatio Thayeri:

a Strabo, XIII.1.5658.


[image ALT: Valid HTML 4.01.]

Pagina recensita: XVII Kal. Oct. 12